Psalmus {r:Ps}10 (11){/r}
Dominus fiducia iusti
Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Mt 5, 6).

{v}1{/v}In Dómino confído, quómodo dícitis ánimæ meæ:{x}

«Tránsmigra in montem sicut passer?

{v}2{/v}Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum,{+}

paravérunt sagíttas suas super nervum,{x}

ut sagíttent in obscúro rectos corde.

{v}3{/v}Quando fundaménta evertúntur,{x}

iustus quid fáciat?».

{v}4{/v}Dóminus in templo sancto suo,{x}

Dóminus, in cælo sedes eius.

Oculi eius in páuperem respíciunt,{x}

pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.

{v}5{/v}Dóminus intérrogat iustum et ímpium;{x}

qui autem díligit iniquitátem, odit ánima eius.

{v}6{/v}Pluet super peccatóres carbónes;{x}

ignis et sulphur et spíritus procellárum pars cálicis eórum.

{v}7{/v}Quóniam iustus Dóminus et iustítias diléxit,{x}

recti vidébunt vultum eius.

HTML © Juraj Vidéky