Psalmus {r:Ps}106 (107){/r}
Pro liberatione gratiarum actio
Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum ({r}Act 10, 36{/r}).
I

{v}1{/v}Confitémini Dómino, quóniam bonus,{x}

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

{v}2{/v}Dicant, qui redémpti sunt a Dómino,{x}

quos redémit de manu adversárii,

{v}3{/v}et de regiónibus congregávit eos,{+}

a solis ortu et occásu,{x}

ab aquilóne et mari.

{v}4{/v}Erravérunt in solitúdine, in inaquóso,{x}

viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

{v}5{/v}Esuriéntes et sitiéntes,{x}

ánima eórum in ipsis defécit.

{v}6{/v}Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur,{x}

et de necessitátibus eórum erípuit eos.

{v}7{/v}Et dedúxit eos in viam rectam,{x}

ut irent in civitátem habitatiónis.

{v}8{/v}Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius{x}

et mirabília eius in fílios hóminum,

{v}9{/v}quia satiávit ánimam sitiéntem{x}

et ánimam esuriéntem replévit bonis.

{v}10{/v}Sedéntes in ténebris et umbra mortis,{x}

vincti in mendicitáte et ferro,

{v}11{/v}quia exacerbavérunt elóquia Dei{x}

et consílium Altíssimi sprevérunt.

{v}12{/v}Et humiliávit in labóribus cor eórum,{x}

infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

{v}13{/v}Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur,{x}

et de necessitátibus eórum liberávit eos.

{v}14{/v}Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis{x}

et víncula eórum dirúpit.

{v}15{/v}Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius{x}

et mirabília eius in fílios hóminum,

{v}16{/v}quia contrívit portas ǽreas{x}

et vectes férreos confrégit.

II

{v}17{/v}Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ{x}

et propter iniustítias suas afflícti sunt;

{v}18{/v}omnem escam abomináta est ánima eórum,{x}

et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

{v}19{/v}Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur,{x}

et de necessitátibus eórum liberávit eos.

{v}20{/v}Misit verbum suum et sanávit eos{x}

et erípuit eos de interitiónibus eórum.

{v}21{/v}Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius{x}

et mirabília eius in fílios hóminum,

{v}22{/v}et sacríficent sacrifícium laudis{x}

et annúntient ópera eius in exsultatióne.

{v}23{/v}Qui descéndunt mare in návibus,{x}

faciéntes operatiónem in aquis multis,

{v}24{/v}ipsi vidérunt ópera Dómini{x}

et mirabília eius in profúndo.

{v}25{/v}Dixit et excitávit spíritum procéllæ,{x}

et exaltáti sunt fluctus eius.

{v}26{/v}Ascéndunt usque ad cælos{+}

et descéndunt usque ad abýssos;{x}

ánima eórum in malis tabescébat.

{v}27{/v}Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius,{x}

et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

{v}28{/v}Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur,{x}

et de necessitátibus eórum edúxit eos.

{v}29{/v}Et státuit procéllam eius in auram,{x}

et tacuérunt fluctus eius.

{v}30{/v}Et lætáti sunt quia siluérunt,{x}

et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

{v}31{/v}Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius{x}

et mirabília eius in fílios hóminum,

{v}32{/v}et exáltent eum in ecclésia plebis{x}

et in convéntu seniórum laudent eum.

III

{v}33{/v}Pósuit flúmina in desértum{x}

et éxitus aquárum in sitim,

{v}34{/v}terram fructíferam in salsúginem{x}

a malítia inhabitántium in ea.

{v}35{/v}Pósuit desértum in stagna aquárum{x}

et terram sine aqua in éxitus aquárum.

{v}36{/v}Et collocávit illic esuriéntes,{x}

et constituérunt civitátem habitatiónis.

{v}37{/v}Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas{x}

et fecérunt fructum in provéntum suum.

{v}38{/v}Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis,{x}

et iuménta eórum non minorávit.

{v}39{/v}Et pauci facti sunt et vexáti sunt{x}

a tribulatióne malórum et dolóre.

{v}40{/v}Effúdit contemptiónem super príncipes{x}

et erráre facit eos in desérto ínvio.

{v}41{/v}Et suscépit páuperem de inópia{x}

et pósuit sicut oves famílias.

{v}42{/v}Vidébunt recti et lætabúntur,{x}

et omnis iníquitas oppilábit os suum.

{v}43{/v}Quis sápiens, et custódiet hæc{x}

et intélleget misericórdias Dómini?

HTML © Juraj Vidéky