Psalmus {r:Ps}102 (103){/r}
Laus miserentis Domini
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto (Cf. Lc 1, 78).
I

{v}1{/v}Bénedic, ánima mea, Dómino,{x}

et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

{v}2{/v}Bénedic, ánima mea, Dómino,{x}

et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

{v}3{/v}Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis,{x}

qui sanat omnes infirmitátes tuas;

{v}4{/v}qui rédimit de intéritu vitam tuam,{x}

qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

{v}5{/v}qui replet in bonis ætátem tuam:{x}

renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua.

{v}6{/v}Fáciens iustítias Dóminus{x}

et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

{v}7{/v}Notas fecit vias suas Móysi,{x}

fíliis Israel adinventiónes suas.

II

{v}8{/v}Miserátor et miséricors Dóminus,{x}

longánimis et multæ misericórdiæ.

{v}9{/v}Non in perpétuum conténdet,{x}

neque in ætérnum irascétur.

{v}10{/v}Non secúndum peccáta nostra fecit nobis,{x}

neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.

{v}11{/v}Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra,{x}

præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

II

{v}12{/v}quantum distat ortus ab occidénte,{x}

longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

{v}13{/v}Quómodo miserétur pater filiórum,{x}

misértus est Dóminus timéntibus se.

II

{v}14{/v}Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum,{x}

recordátus est quóniam pulvis sumus.

{v}15{/v}Homo sicut fenum dies eius,{x}

tamquam flos agri sic efflorébit.

{v}16{/v}Spirat ventus in illum, et non subsístet,{x}

et non cognóscet eum ámplius locus eius.

III

{v}17{/v}Misericórdia autem Dómini ab ætérno{+}

et usque in ætérnum super timéntes eum;{x}

et iustítia illíus in fílios filiórum,

{v}18{/v}in eos, qui servant testaméntum eius{x}

et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

{v}19{/v}Dóminus in cælo parávit sedem suam,{x}

et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.

{v}20{/v}Benedícite Dómino, omnes ángeli eius,{+}

poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus{x}

in audiéndo vocem sermónum eius.

{v}21{/v}Benedícite Dómino, omnes virtútes eius,{x}

minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

{v}22{/v}Benedícite Dómino, ómnia ópera eius,{+}

in omni loco dominatiónis eius.{x}

Bénedic, ánima mea, Dómino.

HTML © Juraj Vidéky