Psalmus {r:Ps}101 (102){/r}
Exsulis vota et preces
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra (2 Cor 1, 4).
I

{v}2{/v}Dómine, exáudi oratiónem meam,{x}

et clamor meus ad te véniat.

{v}3{/v}Non abscóndas fáciem tuam a me;{+}

in quacúmque die tríbulor,{x}

inclína ad me aurem tuam.

In quacúmque die invocávero te,{x}

velóciter exáudi me.

{v}4{/v}Quia defecérunt sicut fumus dies mei,{x}

et ossa mea sicut crémium aruérunt.

{v}5{/v}Percússum est ut fenum et áruit cor meum,{x}

étenim oblítus sum comédere panem meum.

{v}6{/v}A voce gémitus mei{x}

adhǽsit os meum carni meæ.

{v}7{/v}Símilis factus sum pellicáno solitúdinis,{x}

factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

{v}8{/v}Vigilávi{x}

et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

{v}9{/v}Tota die exprobrábant mihi inimíci mei,{x}

exardescéntes in me per me iurábant.

{v}10{/v}Quia cínerem tamquam panem manducábam{x}

et potum meum cum fletu miscébam,

{v}11{/v}a fácie iræ et increpatiónis tuæ,{x}

quia élevans allisísti me.

{v}12{/v}Dies mei sicut umbra declinavérunt,{x}

et ego sicut fenum árui.

II

{v}13{/v}Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes,{x}

et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

{v}14{/v}Tu exsúrgens miseréberis Sion,{+}

quia tempus miseréndi eius,{x}

quia venit tempus,

{v}15{/v}quóniam placuérunt servis tuis lápides eius{x}

et púlveris eius miseréntur.

{v}16{/v}Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine,{x}

et omnes reges terræ glóriam tuam,

{v}17{/v}quia ædificávit Dóminus Sion{x}

et appáruit in glória sua.

{v}18{/v}Respéxit in oratiónem ínopum{x}

et non sprevit precem eórum.

{v}19{/v}Scribántur hæc pro generatióne áltera,{x}

et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

{v}20{/v}Quia prospéxit de excélso sanctuário suo,{x}

Dóminus de cælo in terram aspéxit,

{v}21{/v}ut audíret gémitus compeditórum,{x}

ut sólveret fílios mortis;

{v}22{/v}ut annúntient in Sion nomen Dómini{x}

et laudem eius in Ierúsalem,

{v}23{/v}cum congregáti fúerint pópuli in unum{x}

et regna, ut sérviant Dómino.

III

{v}24{/v}Humiliávit in via virtútem meam,{x}

abbreviávit dies meos.

Dicam: «Deus meus,{+}

{v}25{/v}ne áuferas me in dimídio diérum meórum;{x}

in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

{v}26{/v}Inítio terram fundásti;{x}

et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

{v}27{/v}Ipsi períbunt, tu autem pérmanes;{+}

et omnes sicut vestiméntum veteráscent,{x}

et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur.

{v}28{/v}Tu autem idem ipse es,{x}

et anni tui non defícient.

{v}28{/v}Fílii servórum tuórum habitábunt,{x}

et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur».

HTML © Juraj Vidéky