Psalmus {r:Ps}9 B (10){/r}
Gratiarum actio
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei ({r}Lc 6, 20{/r}).
I

{v}1{/v}Ut quid, Dómine, stas a longe,{x}

abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?

{v}2{/v}Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem;{x}

comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.

{v}3{/v}Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ,{x}

et avárus sibi benedícit.

{v}4{/v}Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua:{x}

«Non requíret, non est Deus».

{v}5{/v}Hæ sunt omnes cogitatiónes eius;{x}

prosperántur viæ illíus in omni témpore.

Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius;{x}

omnes inimícos suos aspernátur.

{v}6{/v}Dixit enim in corde suo: «Non movébor,{x}

in generatiónem et generatiónem ero sine malo».

{v}7{/v}Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo,{x}

sub lingua eius labor et nequítia.

{v}8{/v}Sedet in insídiis ad vicos,{x}

in occúltis intérficit innocéntem.

{v}9{/v}Oculi eius in páuperem respíciunt;{x}

insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.

Insidiátur, ut rápiat páuperem;{x}

rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.

{v}10{/v}Irruit et inclínat se, et míseri cadunt{x}

in fortitúdine brachiórum eius.

{v}11{/v}Dixit enim in corde suo: «Oblítus est Deus,{x}

avértit fáciem suam, non vidébit in finem».

II

{v}12{/v}Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam,{x}

ne obliviscáris páuperum.

{v}13{/v}Propter quid spernit ímpius Deum?{x}

Dixit enim in corde suo: «Non requíres».

{v}14{/v}Vidísti:{+}

tu labórem et dolórem consíderas,{x}

ut tradas eos in manus tuas.

Tibi derelíctus est pauper,{x}

órphano tu factus es adiútor.

{v}15{/v}Cóntere bráchium peccatóris et malígni;{x}

quæres peccátum illíus et non invénies.

{v}16{/v}Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi:{x}

periérunt gentes de terra illíus.

{v}17{/v}Desidérium páuperum exaudísti, Dómine;{x}

confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam

{v}18{/v}iudicáre pupíllo et húmili,{x}

ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

HTML © Juraj Vidéky