Psalmus {r:Ps}1{/r}
De duabus hominum viis
Beati qui, sperantes in crucem, in aquam descenderunt (Ex auctore quodam II sæculi).

{v}1{/v}Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum{+}

et in via peccatórum non stetit{x}

et in convéntu derisórum non sedit,

{v}2{/v}sed in lege Dómini volúntas eius,{x}

et in lege eius meditátur die ac nocte.

{v}3{/v}Et erit tamquam lignum plantátum secus decúrsus aquárum,{x}

quod fructum suum dabit in témpore suo;

et fólium eius non défluet,{x}

et ómnia, quæcúmque fáciet, prosperabúntur.

{v}4{/v}Non sic ímpii, non sic,{x}

sed tamquam pulvis, quem próicit ventus.

{v}5{/v}Ideo non consúrgent ímpii in iudício{x}

neque peccatóres in concílio iustórum.

{v}6{/v}Quóniam novit Dóminus viam iustórum,{x}

et iter impiórum períbit.

HTML © Juraj Vidéky