SACRUM TRIDUUM PASCHALE PASSIONIS ET RESURRECTIONIS DOMINI

FERIA VI IN PASSIONE DOMINI

Ad Officium lectionis

HYMNUS

Pange, lingua, gloriósi

prœ́lium certáminis,

et super crucis tropǽo

dic triúmphum nóbilem,

quáliter redémptor orbis

immolátus vícerit.

De paréntis protoplásti

fraude factor cóndolens,

quando pomi noxiális

morte morsu córruit,

ipse lignum tunc notávit,

damna lign{i}i{/i} ut sólveret.

Hoc opus nostræ salútis

ordo depopóscerat,

multifórmis perditóris

art{i}e{/i} ut artem fálleret,

et medélam ferret inde,

hostis unde lǽserat.

Quando venit ergo sacri

plenitúdo témporis,

missus est ab arce Patris

Natus, orbis cónditor,

atque ventre virgináli

carne factus pródiit.

Lustra sex qui iam perácta

tempus implens córporis,

se volénte, natus ad hoc,

passióni déditus,

agnus in crucis levátur

immolándus stípite.

Æqua Patri Filióque,

ínclito Paráclito,

sempitérna sit beátæ

Trinitáti glória,

cuius alma nos redémit

atque servat grátia. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum, advérsus Dóminum et advérsus Christum eius. Psalmus 2

Ant. 2Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. Psalmus 21 (22), 2-23 [24-32]

Ant. 3Vim faciébant, qui quærébant ánimam meam. Psalmus 37 (38)

Insurrexérunt in me testes iníqui.

Et mentíta est iníquitas sibi.

AD VIGILIAM: Ant. Apérto mílitis láncea látere crucifíxi Dómini, exívit sanguis et aqua in redemptiónem salútis nostræ.
Passio legitur Domini nostri Iesu Christi: {r}Mt 27, 1-2. 11-56{/r}, {r}Mc 15, 1-41{/r} vel {r}Lc 23, 1-49{/r}.

De Epístola ad Hebrǽos

{r:Hebr}9, 11-28{/r}

{p}

Christus pontifex per proprium sanguinem introivit semel in Sancta

Fratres: {v}11{/v}Christus cum advénit póntifex futurórum bonórum, per ámplius et perféctius tabernáculum, non manufáctum, id est non huius creatiónis, {v}12{/v}neque per sánguinem hircórum et vitulórum sed per próprium sánguinem introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta. {v}13{/v}Si enim sanguis hircórum et taurórum et cinis vítulæ aspérsus inquinátos sanctíficat ad emundatiónem carnis, {v}14{/v}quanto magis sanguis Christi, qui per Spíritum ætérnum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis ad serviéndum Deo vivénti.

{v}15{/v}Et ídeo novi testaménti mediátor est, ut, morte intercedénte, in redemptiónem eárum prævaricatiónum, quæ erant sub prióre testaménto, repromissiónem accípiant, qui vocáti sunt ætérnæ hereditátis. {v}16{/v}Ubi enim testaméntum, mors necésse est afferátur testatóris; {v}17{/v}testaméntum autem in mórtuis est confirmátum, nondum enim valet, dum vivit, qui testátus est. {v}18{/v}Unde ne prius quidem sine sánguine dedicátum est; {v}19{/v}enuntiáto enim omni mandáto secúndum legem a Móyse univérso pópulo, accípiens sánguinem vitulórum et hircórum cum aqua et lana coccínea et hyssópo, ipsum librum et omnem pópulum aspérsit {v}20{/v}dicens: «Hic sanguis testaménti, quod mandávit ad vos Deus»; {v}21{/v}étiam tabernáculum et ómnia vasa ministérii sánguine simíliter aspérsit. {v}22{/v}Et ómnia pæne in sánguine mundántur secúndum legem et sine sánguinis effusióne non fit remíssio.

{v}23{/v}Necésse erat ergo figúras quidem cæléstium his mundári, ipsa autem cæléstia melióribus hóstiis quam istis. {v}24{/v}Non enim in manufácta Sancta Christus introívit, quæ sunt similitúdo verórum, sed in ipsum cælum, ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis; {v}25{/v}neque ut sæpe ófferat semetípsum, quemádmodum póntifex intrat in Sancta per síngulos annos in sánguine aliéno. {v}26{/v}Alióquin oportébat eum frequénter pati ab orígine mundi; nunc autem semel in consummatióne sæculórum ad destitutiónem peccáti per sacrifícium sui manifestátus est. {v}27{/v}Et quemádmodum statútum est homínibus semel mori, post hoc autem iudícium, {v}28{/v}sic et Christus, semel oblátus ad multórum auferénda peccáta, secúndo sine peccáto apparébit exspectántibus se in salútem.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Is 53, 7. 12{/r}

Sicut ovis ad occisiónem ductus est, et dum male tractarétur, non apéruit os suum; tráditus est ad mortem, {*} Ut vivificáret pópulum suum.

Trádidit in mortem ánimam suam, et inter scelerátos reputátus est. {*} Ut vivificáret pópulum suum.

Ex Catechésibus sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Cat. 3, 13-19: SCh 50, 174-177)

{p}

Virtus sanguinis Christi

Vis Christi sánguinis audíre virtútem? Redeámus ad eius exémplum et priórem typum recordémur et prístinam scriptúram narrémus.

Occídite, inquit Móyses, agnum annículum et sánguine eius liníte iánuas. Quid ais, Móyses? Sanguis ovis rationábilem hóminem liberáre consuévit? Valde, inquit, non eo quod sanguis est, sed quia domínici sánguinis per eum demonstrátur exémplum. Nunc ergo si víderit inimícus non póstibus impósitum sánguinem typi, sed fidélium ore lucéntem sánguinem veritátis, Christi templi póstibus dedicátum, multo magis se súbtrahit.

Vis et áliam huius sánguinis scrutári virtútem? Volo unde primum cucúrrit inspícias et de quo fonte manávit. De ipsa primum cruce procéssit, latus illud domínicum inítium fuit. Mórtuo enim, ait, Iesu et adhuc in cruce pendénte, appróximat miles, latus láncea percússit et exínde aqua fluxit et sanguis. Unum baptísmatis sýmbolum, áliud sacraménti. Latus miles apéruit et templi sancti paríetem patefécit et ego thesáurum præclárum invéni et fulgéntes divítias me grátulor reperíre. Sic et de illo agno factum est. Iudǽi ovem occidérunt et ego fructum de sacrifício cognóvi.

De látere sanguis et aqua. Nolo tam fácile, audítor, tránseas tanti secréta mystérii. Restat enim mihi mýstica atque secretális orátio. Dixi baptísmatis sýmbolum et mysteriórum aquam illam et sánguinem demonstrári. Ex his enim sancta fundáta est Ecclésia, per lavácri regeneratiónem et renovatiónem Spíritus Sancti, per baptísma, inquam, et mystéria quæ ex látere vidéntur esse proláta. Ex látere ígitur suo Christus ædificávit Ecclésiam, sicut de látere Adam eius coniux Eva proláta est.

Nam hac de causa Paulus quoque testátur dicens: De córpore eius et de óssibus sumus, latus signíficans. Nam sicut de illo látere Deus fecit féminam procreári, sic et de suo látere Christus aquam nobis et sánguinem dedit, unde repararétur Ecclésia. Et sicut in sopóre quiescéntis Adæ, Deus láteris membra patefécit, sic modo post mortem aquam nobis donávit et sánguinem.

Vidéte quemádmodum sponsam sibi Christus coniúnxit, vidéte quo nos cibo enútrit. Eódem cibo náscimur et nutrímur. Nam sicut múlier, affectiónis natúra cogénte, génitum álere lacte suo et sánguine festínat, sic et Christus quos ipse regénerat suo sánguine semper enútrit.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}1 Petr 1, 18-19{/r}; {r}Eph 2, 18{/r}; {r}1 Io 1, 7{/r}

Non corruptibílibus argénto vel auro redémpti estis, sed pretióso sánguine quasi Agni immaculáti Christi. {*} Per ipsum habémus accéssum omnes in uno Spíritu ad Patrem.

Sanguis Iesu Christi Fílii Dei emúndat nos ab omni peccáto. {*} Per ipsum habémus accéssum omnes in uno Spíritu ad Patrem.

SABBATO SANCTO

Ad Officium lectionis

HYMNUS

Christe, cælórum Dómine,

mundi salvátor máxime,

qui crucis omnes múnere

mortis solvísti légibus,

Te nunc orántes póscimus,

tua consérves múnera,

quæ sacra per mystéria

cunctis donásti géntibus.

Tu agnus mitis, ínnocens,

oblátus terræ víctima,

sanctórum vestes ómnium

tuo lavásti sánguine.

Quos redemísti prétio

tui sacráti córporis,

cælo resúrgens ádvehis

ubi te laudant pérpetim.

Quorum nos addas número,

te deprecámur, Dómine,

qui Patri nos ex ómnibus

fecísti regnum pópulis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1In pace in idípsum dórmiam et requiéscam. Psalmus 4

Ant. 2Caro mea requiéscet in spe. Psalmus 15 (16)

Ant. 3Elevámini, portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ. Psalmus 23 (24)

Iúdica causam meam, et rédime me.

Propter elóquium tuum vivífica me.

AD VIGILIAM: Ant. Dum tribulárer, clamávi ad Dóminum de ventre ínferi, et exaudívit me.
Sepultura corporis Domini legitur ex Evangelio: {r}Mt 27, 57-66{/r}, {r}Mc 15, 42-47{/r}, vel {r}Lc 23, 50-56{/r}.

De Epístola ad Hebrǽos

{r:Hebr}4, 1-13{/r}

{p}

Festinemus ingredi in requiem Domini

Fratres: {v}1{/v}Timeámus, ne forte, relícta pollicitatióne introeúndi in réquiem eius, existimétur áliquis ex vobis deésse; {v}2{/v}étenim et nobis evangelizátum est quemádmodum et illis, sed non prófuit illis sermo audítus, non commíxtis fide cum iis, qui audíerant. {v}3{/v}Ingrédimur enim in réquiem, qui credídimus, quemádmodum dixit:

«Sicut iurávi in ira mea:

Non introíbunt in réquiem meam!»,

et quidem opéribus ab institutióne mundi factis. {v}4{/v}Dixit enim quodam loco de die séptima sic: «Et requiévit Deus die séptima ab ómnibus opéribus suis»; {v}5{/v}et in isto rursum: «Non introíbunt in réquiem meam!». {v}6{/v}Quóniam ergo súperest quosdam introíre in illam, et hi, quibus prióribus evangelizátum est, non introiérunt propter inobœdiéntiam, {v}7{/v}íterum términat diem quendam, «Hódie», in David dicéndo post tantum témporis, sicut supra dictum est:

«Hódie, si vocem eius audiéritis,

nolíte obduráre corda vestra».

{v}8{/v}Nam si eis Iesus réquiem præstitísset, non de álio loquerétur post hac die. {v}9{/v}Itaque relínquitur sabbatísmus pópulo Dei; {v}10{/v}qui enim ingréssus est in réquiem eius, étiam ipse requiévit ab opéribus suis, sicut a suis Deus.

{v}11{/v}Festinémus ergo íngredi in illam réquiem, ut ne in idípsum quis íncidat inobœdiéntiæ exémplum. {v}12{/v}Vivus est enim Dei sermo et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ ac spíritus, compágum quoque et medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis; {v}13{/v}et non est creatúra invisíbilis in conspéctu eius, ómnia autem nuda et apérta sunt óculis eius, ad quem nobis sermo.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Mt 27, 66. 60. 62{/r}

Sepúlto Dómino, signavérunt monuméntum, volvéntes lápidem ad óstium monuménti, {*} Ponéntes mílites, qui custodírent illum.

Accedéntes príncipes sacerdótum ad Pilátum, petiérunt illum. {*} Ponéntes mílites, qui custodírent illum.

Ex antíqua Homilía in sancto et magno Sábbato

(PG 43, 439. 451. 462-463)

{p}

Domini in infernum descensio

Quid istud rei est? Hódie siléntium magnum in terra; siléntium magnum, et solitúdo deínceps; siléntium magnum, quóniam Rex dormit; terra tímuit et quiévit, quóniam Deus in carne obdormívit, et a sǽculo dormiéntes excitávit. Deus in carne mórtuus est, et inférnum concitávit.

Profécto primum paréntem tamquam pérditam ovem quæsítum vadit. Omníno in ténebris et in umbra mortis sedéntes invísere vult; omníno captívum Adam, unáque captívam Evam, ex dolóribus solútum vadit Deus illiúsque Fílius.

Ingréssus est Dóminus ad eos, victrícia arma crucis tenens. Quem ubi vidit Adam primus parens, præ stupóre pectus vérberans, exclamávit ad omnes dixítque: «Dóminus meus cum ómnibus». Et respóndens Christus dicit Adámo: «Et cum spíritu tuo». Et apprehénsa manu éxcitat, dicens: «Expergíscere, qui dormis, et surge a mórtuis, et illucéscet tibi Christus.

Ego Deus tuus, qui propter te factus sum fílius tuus; qui propter te, et propter hos, qui a te oriúndi sunt, nunc dico, et per potestátem ímpero iis qui in vínculis erant: Exíte; et qui in ténebris: Illuminámini; et sopítis: Resúrgite.

Tibi præcípio: Expergíscere, qui dormis: étenim non ídeo te feci, ut in inférno contineáre vinctus. Surge a mórtuis; ego sum vita mortuórum. Surge, opus mánuum meárum; surge, effígies mea, quæ ad imáginem meam facta es. Surge, exeámus hinc; tu enim in me, et ego in te, una et indivísa sumus persóna.

Propter te ego, Deus tuus, factus sum fílius tuus; propter te, Dóminus, servílem tuam spéciem sumpsi; propter te, qui sum supra cælos, veni in terram, et subtus terram; propter te hóminem factus sum tamquam homo sine adiutório inter mórtuos liber; propter te, qui ex horto egréssus es, ex horto Iudǽis tráditus, et in horto crucifíxus sum.

Aspice faciéi meæ sputa, quæ quidem propter te suscépi, ut te in prístinum illud spiráculum restitúerem. Aspice meárum maxillárum álapas, quas sustínui, ut tuam corrúptam spéciem reformárem, ad imáginem meam.

Aspice mei tergi flagellatiónem, quam suscépi, ut dispérgerem peccatórum tuórum onus, quod tergo tuo impósitum est. Aspice clavis bene ad lignum affíxas manus meas, propter te, qui manum tuam ad lignum male quondam exténderas.

Dormívi in cruce, et romphǽa penetrávit meum latus, propter te, qui in paradíso obdormísti, et Evam ex látere protulísti. Meum latus sanávit dolórem láteris. Meus somnus edúcet te ex inférni somno. Mea romphǽa romphǽam coércuit, quæ contra te vertebátur.

Surge, eámus hinc. Edúxit te hostis ex terra paradísi; ego vero te non ámplius in paradíso, sed in cælésti throno cólloco. Prohíbuit te a ligno týpico vitæ; verum ecce ego, qui vita sum, tibi sum coniúnctus. Constítui chérubim, qui fámuli in morem custodírent te; fácio ut chérubim, pro eo ac Deum decet, adórent te.

Cherúbicus thronus apparátus est, géruli prompti et paráti, thálamus constrúctus est, paráti cibi, ætérna tabernácula et mansiónes adornátæ, thesáuri bonórum apérti sunt, regnúmque cælórum ante sǽcula parátum est».

{p}

RESPONSORIUM

Recéssit pastor noster, fons aquæ vivæ, ad cuius tránsitum sol obscurátus est; nam et ille captus est, qui captívum tenébat primum hóminem. {*} Hódie portas mortis et seras páriter Salvátor noster disrúpit.

Destrúxit quidem claustra inférni et subvértit poténtias diáboli. {*} Hódie portas mortis et seras páriter Salvátor noster disrúpit.

DOMINICA PASCHÆ
IN RESURRECTIONE DOMINI

Incipit tempus paschale

Ad Officium lectionis

Vigilia paschalis locum tenet Officii lectionis: qui ergo sollemni Vigiliæ paschali non interfuerunt, ex ea legant saltem quattuor lectiones, cum cantibus et orationibus. Expedit eligere eas quæ hic signantur signo #.
Hoc Officium absolute incipit a lectionibus.

HYMNUS

Hic est dies verus Dei,

sancto serénus lúmine,

quo díluit sanguis sacer

probrósa mundi crímina.

Fidem refúndit pérditis

cæcósque vis{i}u{/i} illúminat;

quem non gravi solvit metu

latrónis absolútio?

Opus stupent et ángeli,

pœnam vidéntes córporis

Christóqu{i}e{/i} adhæréntem reum

vitam beátam cárpere.

Mystérium mirábile,

ut ábluat mundi luem,

peccáta tollat ómnium

carnis vít{i}i{/i}a mundans caro,

Quid hoc potest sublímius,

ut culpa quærat grátiam,

metúmque solvat cáritas

reddátque mors vitam novam?

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Iesu, tibi sit glória,

qui morte victa prǽnites,

cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

De libro Génesis

{r:Gen}1, 1 – 2, 2{/r}

{p}

Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.

{v}1,1{/v}In princípio creávit Deus cælum et terram. {v}2{/v}Terra autem erat inánis et vácua, et ténebræ erant super fáciem abýssi, et spíritus Dei ferebátur super aquas.

{v}3{/v}Dixítque Deus: «Fiat lux». Et facta est lux. {v}4{/v}Et vidit Deus lucem quod esset bona et divísit lucem a ténebris. {v}5{/v}Appellavítque lucem «diem» et ténebras «noctem». Factúmque est véspere et mane, dies unus.

{v}6{/v}Dixit quoque Deus: «Fiat firmaméntum in médio aquárum et dívidat aquas ab aquis». {v}7{/v}Et fecit Deus firmaméntum, divisítque aquas, quæ erant sub firmaménto, ab his quæ erant super firmaméntum. Et factum est ita. {v}8{/v}Vocavítque Deus firmaméntum «cælum». Et factum est véspere et mane, dies secúndus.

{v}9{/v}Dixit vero Deus: «Congregéntur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum, et appáreat árida». Et factum est ita. {v}10{/v}Et vocávit Deus áridam «terram», congregationésque aquárum appellávit «mária». Et vidit Deus quod esset bonum.

{v}11{/v}Et ait: «Gérminet terra herbam viréntem et faciéntem semen, et lignum pomíferum fáciens fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetípso sit super terram». Et factum est ita. {v}12{/v}Et prótulit terra herbam viréntem et faciéntem semen iuxta genus suum, lignúmque fáciens fructum et habens unumquódque seméntem secúndum spéciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum. {v}13{/v}Et factum est véspere et mane, dies tértius.

{v}14{/v}Dixit autem Deus: «Fiant luminária in firmaménto cæli et dívidant diem ac noctem; et sint in signa et témpora et dies et annos, {v}15{/v}ut lúceant in firmaménto cæli et illúminent terram». Et factum est ita. {v}16{/v}Fecítque Deus duo luminária magna: lumináre maius, ut præésset diéi, et lumináre minus, ut præésset nocti, et stellas. {v}17{/v}Et pósuit eas in firmaménto cæli, ut lucérent super terram {v}18{/v}et præéssent diéi ac nocti et divíderent lucem ac ténebras. Et vidit Deus quod esset bonum. {v}19{/v}Et factum est véspere et mane, dies quartus.

{v}20{/v}Dixit étiam Deus: «Prodúcant aquæ réptile ánimæ vivéntis, et volátile super terram sub firmaménto cæli». {v}21{/v}Creavítque Deus cete grándia et omnem ánimam vivéntem atque motábilem, quam prodúxerant aquæ in spécies suas, et omne volátile secúndum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum, {v}22{/v}benedixítque eis dicens: «Créscite et multiplicámini et repléte aquas maris, avésque multiplicéntur super terram». {v}23{/v}Et factum est véspere et mane, dies quintus.

{v}24{/v}Dixit quoque Deus: «Prodúcat terra ánimam vivéntem in génere suo, iuménta et reptília et béstias terræ iuxta spécies suas». Factúmque est ita. {v}25{/v}Et fecit Deus béstias terræ iuxta spécies suas et iuménta et omne réptile terræ in génere suo. Et vidit Deus quod esset bonum.

{v}26{/v}Et ait: «Faciámus hóminem ad imáginem et similitúdinem nostram; et præsit píscibus maris et volatílibus cæli et béstiis universǽque terræ omníque réptili, quod movétur in terra». {v}27{/v}Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam; ad imáginem Dei creávit illum: másculum et féminam creávit eos.

{v}28{/v}Benedixítque illis Deus et ait: «Créscite et multiplicámini, et repléte terram et subícite eam; et dominámini píscibus maris et volatílibus cæli et univérsis animántibus, quæ movéntur super terram». {v}29{/v}Dixítque Deus: «Ecce dedi vobis omnem herbam afferéntem semen super terram et univérsa ligna, quæ habent in semetípsis seméntem géneris sui, ut sint vobis in escam {v}30{/v}et cunctis animántibus terræ omníque vólucri cæli et univérsis quæ movéntur in terra et in quibus est ánima vivens, ut hábeant ad vescéndum». Et factum est ita. {v}31{/v}Vidítque Deus cuncta quæ fécerat, et erant valde bona. Et factum est véspere et mane, dies sextus.

{v}2,1{/v}Igitur perfécti sunt cæli et terra et omnis ornátus eórum. {v}2{/v}Complevítque Deus die séptimo opus suum, quod fécerat, et requiévit die séptimo ab univérso ópere quod patrárat.

PSALMUS RESPONSORIALIS

{r}Ps 103, 1-2a. 5-6. 10+12. 13-14ab. 24+35c{/r}

Ant. Emítte spíritum tuum, Dómine, et rénova fáciem terræ.

{v}1{/v}Bénedic, ánima mea, Dómino.{x}

Dómine Deus meus, magnificátus es veheménter!

Maiestátem et decórem induísti,{x}

{v}2{/v}amíctus lúmine sicut vestiménto.

{v}5{/v}Qui fundásti terram super stabilitátem suam,{x}

non inclinábitur in sǽculum sǽculi.

{v}6{/v}Abýssus sicut vestiméntum opéruit eam,{x}

super montes stabant aquæ.

{v}10{/v}Qui emíttis fontes in torréntes;{x}

inter médium móntium pertransíbunt.

{v}12{/v}Super ea vólucres cæli habitábunt,{x}

de médio ramórum dabunt voces.

{v}13{/v}Rigas montes de cenáculis tuis,{x}

de fructu óperum tuórum sátias terram.

{v}14ab{/v}Prodúcis fenum iuméntis{x}

et herbam servitúti hóminum.

{v}24{/v}Quam multiplicáta sunt ópera tua, Dómine!{+}

Omnia in sapiéntia fecísti,{x}

impléta est terra creatúra tua.

{v}35c{/v}Bénedic, ánima mea, Dómino.

Ant. Emítte spíritum tuum, Dómine, et rénova fáciem terræ.

Vel:

{r}Ps 32, 4-5. 6-7. 12-13. 20+22{/r}

Ant. Misericórdia Dómini plena est terra.

{v}4{/v}Quia rectum est verbum Dómini,{x}

et ómnia ópera eius in fide.

{v}5{/v}Díligit iustítiam et iudícium;{x}

misericórdia Dómini plena est terra.

{v}6{/v}Verbo Dómini cæli facti sunt,{x}

et spíritu oris eius omnis virtus eórum.

{v}7{/v}Cóngregans sicut in utre aquas maris,{x}

ponens in thesáuris abýssos.

{v}12{/v}Beáta gens, cui Dóminus est Deus,{x}

pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.

{v}13{/v}De cælo respéxit Dóminus,{x}

vidit omnes fílios hóminum.

{v}20{/v}Anima nostra sústinet Dóminum,{x}

quóniam adiútor et protéctor noster est.

{v}22{/v}Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos,{x}

quemádmodum sperávimus in te.

Ant. Misericórdia Dómini plena est terra.

ORATIO

(De creatione):

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui es in ómnium óperum tuórum dispensatióne mirábilis, intéllegant redémpti tui, non fuísse excelléntius, quod inítio factus est mundus, quam quod in fine sæculórum Pascha nostrum immolátus est Christus.

Amen.

Vel, De creatione hominis:

Orémus.

Deus, qui mirabíliter creásti hóminem et mirabílius redemísti, da nobis, quǽsumus, contra oblectaménta peccáti mentis ratióne persístere, ut mereámur ad ætérna gáudia perveníre.

Amen.

De libro Génesis

{r:Gen}22, 1-18{/r}

{p}

Sacrificium Patriarchæ nostri Abrahæ

In diébus illis:

{v}1{/v}Tentávit Deus Abraham et dixit ad eum: «Abraham, Abraham». At ille respóndit: «Adsum». {v}2{/v}Ait illi: «Tolle fílium tuum unigénitum, quem díligis, Isaac, et vade in terram visiónis, atque ibi ófferes eum in holocáustum super unum móntium, quem monstrávero tibi».

{v}3{/v}Igitur Abraham de nocte consúrgens stravit ásinum suum, ducens secum duos iúvenes et Isaac filium suum; cumque concidísset ligna in holocáustum, ábiit ad locum, quem præcéperat ei Deus. {v}4{/v}Die autem tértio, elevátis óculis, vidit locum procul, {v}5{/v}dixítque ad púeros suos: «Exspectáte hic cum ásino: ego et puer illuc usque properántes, postquam adoravérimus, revertémur ad vos».

{v}6{/v}Tulit quoque ligna holocáusti et impósuit super Isaac fílium suum; ipse vero portábat in mánibus ignem et gládium. Cumque duo pérgerent simul, {v}7{/v}dixit Isaac patri suo: «Pater mi». At ille respóndit: «Quid vis, fili?» — «Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est víctima holocáusti?» {v}8{/v}Dixit autem Abraham: «Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi». Pergébant ergo páriter.

{v}9{/v}Et venérunt ad locum, quem osténderat ei Deus, in quo ædificávit altáre, et désuper ligna compósuit. Cumque alligásset Isaac fílium suum, pósuit eum in altáre super struem lignórum, {v}10{/v}extendítque manum, et arrípuit gládium, ut immoláret fílium suum.

{v}11{/v}Et ecce Angelus Dómini de cælo clamávit dicens: «Abraham, Abraham». Qui respóndit: «Adsum». {v}12{/v}Dixítque ei: «Non exténdas manum tuam super púerum, neque fácias illi quidquam: nunc cognóvi quod times Deum, et non pepercísti unigénito fílio tuo propter me». {v}13{/v}Levávit Abraham óculos suos, vidítque post tergum aríetem inter vepres hæréntem córnibus, quem assúmens óbtulít holocáustum pro fílio. {v}14{/v}Appellavítque nomen loci illíus «Dóminus videt». Unde usque hódie dícitur: «In monte Dóminus vidébit».

{v}15{/v}Vocávit autem Angelus Dómini Abraham secúndo de cælo dicens: {v}16{/v}«Per memetípsum iurávi, dicit Dóminus: quia fecísti hanc rem et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me, {v}17{/v}benedícam tibi et multiplicábo semen tuum sicut stellas cæli et velut arénam, quæ est in líttore maris; possidébit semen tuum portas inimicórum suórum, {v}18{/v}et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, quia obœdísti voci meæ».

PSALMUS RESPONSORIALIS

{r}Ps 15, 5+8. 9-10. 11{/r}

Ant. Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.

{v}5{/v}Dóminus pars hereditátis mea et cálicis mei:{x}

tu es qui détines sortem meam.

{v}8{/v}Proponébam Dóminum in conspéctu meo semper;{x}

quóniam a dextris est mihi, non commovébor.

{v}9{/v}Propter hoc latátum est cor meum,{+}

et exsultavérunt præcórdia mea;{x}

ínsuper et caro mea requiéscet in spe.

{v}10{/v}Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno,{x}

nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.

{v}11{/v}Notas mihi fácies vias vitæ,{+}

plenitúdinem latítiæ cum vultu tuo,{x}

delectatiónes in déxtera tua usque in finem.

Ant. Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.

ORATIO

(De sacrificio Abrahæ):

Orémus.

Deus, Pater summe fidélium, qui promissiónis tuæ fílios diffúsa adoptiónis grátia in toto terrárum orbe multíplicas, et per paschále sacraméntum Abraham púerum tuum universárum, sicut iurásti, géntium éfficis patrem, da pópulis tuis digne ad grátiam tuæ vocatiónis intráre.

Amen.

LECTIO TERTIA

# De libro Exodi

{r:Ex}14, 15 – 15, 1{/r}

{p}

Ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris

In diébus illis: {v}14,15{/v}Dixit Dóminus ad Móysen: «Quid clamas ad me? Lóquere fíliis Israel, ut proficiscántur. {v}16{/v}Tu autem éleva virgam tuam et exténde manum tuam super mare et dívide illud, ut gradiántur fílii Israel in médio mari per siccum. {v}17{/v}Ego autem indurábo cor Ægyptiórum, ut persequántur eos; et glorificábor in pharaóne et in omni exércitu eius, in cúrribus et in equítibus illíus. {v}18{/v}Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus, cum glorificátus fúero in pharaóne, in cúrribus atque in equítibus eius».

{v}19{/v}Tollénsque se ángelus Dei, qui præcedébat castra Israel, ábiit post eos; et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum. {v}20{/v}Stetit inter castra Ægyptiórum et castra Israel; et erat nubes tenebrósa et illúminans noctem, ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent.

{v}21{/v}Cumque extendísset Móyses manum super mare, réppulit illud Dóminus, flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum; divisáque est aqua. {v}22{/v}Et ingréssi sunt fílii Israel per médium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et læva. {v}23{/v}Persequentésque Ægýptii ingréssi sunt post eos, omnis equitátus pharaónis, currus eius et équites per médium maris. {v}24{/v}Iamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis perturbávit exércitum eórum; {v}25{/v}et impedívit rotas cúrruum, ita ut diffícile moveréntur. Dixérunt ergo Ægýptii: «Fugiámus Israélem! Dóminus enim pugnat pro eis contra nos».

{v}26{/v}Et ait Dóminus ad Móysen: «Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum». {v}27{/v}Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum; fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. {v}28{/v}Reversǽque sunt aquæ et operuérunt currus et équites cuncti exércitus pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare; ne unus quidem supérfuit ex eis. {v}29{/v}Fílii autem Israel perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris.

{v}30{/v}Liberavítque Dóminus in die illo Israel de manu Ægyptiórum. Et vidérunt Ægýptios mórtuos super litus maris {v}31{/v}et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos; timuítque pópulus Dóminum et credidérunt Dómino et Móysi servo eius.

{v}15,1{/v}Tunc cécinit Móyses et fílii Israel carmen hoc Dómino, et dixérunt:

PSALMUS RESPONSORIALIS

{r}Ex 15, 1-2. 3-4. 5-6. 17-18{/r}

Ant. Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est.

{v}1{/v}Cantémus Dómino:{+}

glorióse enim magnificátus est,{x}

equum et ascensórem deiécit in mare.

{v}2{/v}Fortitúdo mea et robur meum Dóminus,{x}

et factus est mihi in salútem.

Iste Deus meus,{x}

et glorificábo eum;

Deus patris mei,{x}

et exaltábo eum!

{v}3{/v}Dóminus quasi vir pugnátor;{x}

Dóminus nomen eius!

{v}4{/v}Currus pharaónis et exércitum eius{x}

proiécit in mare,

elécti bellatóres eius{x}

submérsi sunt in mari Rubro.

{v}5{/v}Abýssi operuérunt eos,{x}

descendérunt in profúndum quasi lapis.

{v}6{/v}Déxtera tua, Dómine,{x}

magnífice in fortitúdine,

déxtera tua, Dómine,{x}

percússit inimícum.

{v}17{/v}Introdúces eos et plantábis{x}

in monte hereditátis tuæ,

firmíssimo habitáculo tuo,{+}

quod operátus es, Dómine,{x}

sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.

{v}18{/v}Dóminus regnábit{x}

in ætérnum et ultra!

Ant. Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est.

ORATIO

(De transitu Maris Rubri):

Orémus.

Deus, cuius antíqua mirácula étiam nostris tempóribus coruscáre sentímus, dum, quod uni pópulo a persecutióne Pharaónis liberándo déxteræ tuæ poténtia contulísti, id in salútem géntium per aquam regeneratiónis operáris, præsta, ut in Abrahæ fílios et in Israelíticam dignitátem totíus mundi tránseat plenitúdo.

Amen.

Vel:

Orémus.

Deus, qui primis tempóribus impléta mirácula novi testaménti luce reserásti, ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsísteret, et plebs a servitúte liberáta christiáni pópuli sacraménta præférret, da, ut omnes gentes, Israélis privilégium mérito fídei consecútæ, Spíritus tui participatióne regeneréntur.

Amen.

LECTIO QUARTA

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}54, 5-14{/r}

{p}

In misericordia sempiterna, redemptor tuus Dominus misertus est tui

{v}5{/v}Dominábitur tui qui fecit te; Dóminus exercítuum nomen eius, et redémptor tuus, Sanctus Israel, Deus omnis terræ vocábitur.

{v}6{/v}Quia ut mulíerem derelíctam et mæréntem spíritu vocávit te Dóminus, et uxórem ab adulescéntia abiéctam, dixit Deus tuus. {v}7{/v}Ad punctum in módico derelíqui te, et in miseratiónibus magnis congregábo te. {v}8{/v}In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te, et in misericórdia sempitérna misértus sum tui, dixit redémptor tuus Dóminus.

{v}9{/v}Sicut in diébus Noe istud mihi est, cui iurávi ne indúcerem aquas Noe ultra supra terram; sic iurávi ut non iráscar tibi et non íncrepem te. {v}10{/v}Montes enim commovebúntur, et colles contremíscent; misericórdia autem mea non recédet a te, et fœdus pacis meæ non movébitur, dixit miserátor tuus Dóminus.

{v}11{/v}Paupércula, tempestáte convúlsa absque ulla consolatióne, ecce ego sternam per órdinem lápides tuos et fundábo te in sapphíris; {v}12{/v}et ponam iáspidem propugnácula tua, et portas tuas in lápides sculptos et omnes términos tuos in lápides desiderábiles, {v}13{/v}univérsos fílios tuos doctos a Dómino, et multitúdinem pacis fíliis tuis, {v}14{/v}et in iustítia fundáberis. Recéde procul a calúmnia, quia non timébis, et a pavóre, quia non appropinquábit tibi.

PSALMUS RESPONSORIALIS

{r}Ps 29, 2+4. 5-6. 11+12a+13b{/r}

Ant. Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me.

{v}2{/v}Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me,{x}

nec delectásti inimícos meos super me.

{v}4{/v}Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam,{x}

vivificásti me, ut non descénderem in lacum.

{v}5{/v}Psállite Dómino, sancti eius,{x}

et confitémini memóriæ sanctitátis eius,

{v}6{/v}quóniam ad moméntum indignátio eius{x}

et per vitam volúntas eius.

Ad vésperum demorátur fletus,{x}

ad matutínum lætítia.

{v}11{/v}Audívit Dóminus et misértus est mei,{x}

Dóminus factus est adiútor meus.

{v}12a{/v}Convertísti planctum meum in choros mihi.{x}

{v}13b{/v}Dómine Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.

Ant. Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me.

ORATIO

(De nova Ierusalem):

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, multíplica in honórem nóminis tui quod patrum fídei spopondísti, et promissiónis fílios sacra adoptióne diláta, ut, quod prióres sancti non dubitavérunt futúrum, Ecclésia tam magna ex parte iam cognóscat implétum.

Amen.

Vel alia ex orationibus, quæ sequuntur lectiones forte omissas.

LECTIO QUINTA

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}55, 1-11{/r}

{p}

Venite ad me, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum

Hæc dicit Dóminus:

{v}1{/v}«Omnes sitiéntes, veníte ad aquas; et qui non habétis argéntum properáte, émite et comédite; veníte, émite absque argénto et absque ulla commutatióne vinum et lac. {v}2{/v}Quare appénditis argéntum non in pánibus, et labórem vestrum non in saturitáte? Audíte, audiéntes me, et comédite bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima vestra.

{v}3{/v}Inclináte aurem vestram et veníte ad me; audíte, et vivet ánima vestra, et fériam vobíscum pactum sempitérnum, misericórdias David fidéles. {v}4{/v}Ecce testem pópulis dedi eum, ducem ac præceptórem géntibus. {v}5{/v}Ecce gentem quam nesciébas vocábis, et gentes quæ te non cognovérunt ad te current propter Dóminum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificávit te.

{v}6{/v}Quǽrite Dóminum dum inveníri potest; invocáte eum dum prope est. {v}7{/v}Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas; et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius; et ad Deum nostrum, quóniam multus est ad ignoscéndum. {v}8{/v}Non enim cogitatiónes meæ cogitatiónes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. {v}9{/v}Quia, sicut exaltántur cæli et terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris.

{v}10{/v}Et quómodo descéndit imber et nix de cælo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti et panem comedénti; {v}11{/v}sic erit verbum meum quod egrediétur de ore meo: non revertétur ad me vácuum, sed fáciet quæcúmque vólui et prosperábitur in his ad quæ misi illud».

PSALMUS RESPONSORIALIS

{r}Is 12, 2-3. 4bcd. 5-6{/r}

Ant. Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris.

{v}2{/v}Ecce Deus salútis meæ;{x}

fiduciáliter agam et non timébo,

quia fortitúdo mea et laus mea Dóminus,{x}

et factus est mihi in salútem.

{v}3{/v}Et hauriétis aquas in gáudio{x}

de fóntibus salútis.

{v}4bcd{/v}Confitémini Dómino et invocáte nomen eius,

notas fácite in pópulis adinventiónes eius;{x}

mementóte quóniam excélsum est nomen eius.

{v}5{/v}Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit;{x}

notum sit hoc in univérsa terra.

{v}6{/v}Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion,{x}

quia magnus in médio tui Sanctus Israel.

Ant. Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris.

ORATIO

(De salute omnibus gratuito oblata):

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, spes única mundi, qui prophetárum tuórum præcónio præséntium témporum declarásti mystéria, auge pópuli tui vota placátus, quia in nullo fidélium nisi ex tua inspiratióne provéniunt quarúmlibet increménta virtútum.

Amen.

LECTIO SEXTA

De libro prophetíæ Baruch

{r:Bar}3, 9-15. 32 – 4, 4{/r}

{p}

Ambula per viam ad splendorem Domini

{v}3,9{/v}Audi, Israel, mandáta vitæ; áuribus pércipe, ut scias prudéntiam. {v}10{/v}Quid est, Israel, quod in terra inimicórum es, {v}11{/v}inveterásti in terra aliéna, coinquinátus es cum mórtuis, deputátus es cum descendéntibus in inférnum? {v}12{/v}Dereliquísti fontem sapiéntiæ! {v}13{/v}Nam, si in via Dei ambulásses, habitásses útique in pace sempitérna. {v}14{/v}Disce ubi sit prudéntia, ubi sit virtus, ubi sit intelléctus, ut scias simul ubi sit longitúrnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculórum et pax. {v}15{/v}Quis invénit locum eius, et quis intrávit in thesáuros eius?

{v}32{/v}Sed qui scit univérsa novit eam et adinvénit eam prudéntia sua, qui præparávit terram in ætérno témpore, et replévit eam pecúdibus et quadrupédibus; {v}33{/v}qui emíttit lumen et vadit, et vocávit illud et obœ́dit illi in tremóre. {v}34{/v}Stellæ autem dedérunt lumen in custódiis suis, et lætátæ sunt; {v}35{/v}vocátæ sunt et dixérunt: «Adsumus»; et luxérunt ei cum iucunditáte qui fecit illas.

{v}36{/v}Hic est Deus noster, et non æstimábitur álius advérsus eum; {v}37{/v}hic adinvénit omnem viam disciplínæ, et trádidit illam Iacob púero suo et Israel dilécto suo. {v}38{/v}Post hæc in terris visus est, et cum homínibus conversátus est. {v}4,1{/v}Hic liber mandatórum Dei et lex, quæ est in ætérnum; omnes qui tenent eam pervénient ad vitam, qui autem dereliquérunt eam in mortem.

{v}2{/v}Convértere, Iacob, et apprehénde eam, ámbula per viam ad splendórem eius contra lumen eius; {v}3{/v}ne tradas álteri glóriam tuam et dignitátem tuam genti aliénæ.

{v}4{/v}Beáti sumus, Israel, quia quæ Deo placent manifésta sunt nobis.

PSALMUS RESPONSORIALIS

{r}Ps 18, 8. 9. 10. 11{/r}

Ant. Dómine, verba vitæ ætérnæ habes.

{v}8{/v}Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam,{x}

testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.

{v}9{/v}Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda,{x}

præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

{v}10{/v}Timor Dómini mundus, pérmanens in sǽculum sǽculi,{x}

iudícia Dómini vera, iusta ómnia simul,

{v}11{/v}desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum{x}

et dulcióra super mel et favum stillántem.

Ant. Dómine, verba vitæ ætérnæ habes.

ORATIO

(De fonte sapientiæ):

Orémus.

Deus, qui Ecclésiam tuam semper géntium vocatióne multíplicas, concéde propítius, ut, quos aqua baptísmatis ábluis, contínua protectióne tueáris.

Amen.

LECTIO SEPTIMA

# De libro Ezechiélis prophétæ

{r:Ez}36, 16-28{/r}

{p}

Effundam super vos aquam mundam, et dabo vobis cor novum

{v}16{/v}Factum est verbum Dómini ad me dicens: {v}17{/v}«Fili hóminis, domus Israel habitavérunt in humo sua et polluérunt eam in viis suis et in opéribus suis; iuxta immundítiam menstruátæ facta est via eórum coram me. {v}18{/v}Et effúndi indignatiónem meam super eos pro sánguine, quem fudérunt super terram, et in idólis suis polluérunt eam. {v}19{/v}Et dispérsi eos in gentes, et ventiláti sunt in terras; iuxta vias eórum et iuxta ópera eórum iudicávi eos. {v}20{/v}Et ingréssi sunt ad gentes, ad quas introiérunt, et polluérunt nomen sanctum meum, cum dicerétur de eis: “Pópulus Dómini iste est, et de terra eius egréssi sunt”. {v}21{/v}Et pepérci nómini meo sancto, quod pollúerat domus Israel in géntibus, ad quas ingréssi sunt.

{v}22{/v}Idcírco dices dómui Israel: Hæc dicit Dóminus Deus: Non propter vos ego fáciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluístis in géntibus, ad quas intrástis; {v}23{/v}et sanctificábo nomen meum magnum, quod pollútum est inter gentes, quod polluístis in médio eárum, ut sciant gentes quia ego Dóminus, ait Dóminus Deus, cum sanctificátus fúero in vobis coram eis. {v}24{/v}Tollam quippe vos de géntibus et congregábo vos de univérsis terris et addúcam vos in terram vestram; {v}25{/v}et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. {v}26{/v}Et dabo vobis cor novum et spíritum novum ponam in médio vestri et áuferam cor lapídeum de carne vestra et dabo vobis cor cárneum; {v}27{/v}et spíritum meum ponam in médio vestri et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis et iudícia mea custodiátis et operémini. {v}28{/v}Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum».

PSALMUS RESPONSORIALIS

{r}Ps 41 (42), 2+3. 5bcd; 42 (43), 3. 4{/r}

Ant. Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus.

{v}41,2{/v}Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum,{x}

ita desíderat ánima mea ad te, Deus.

{v}3{/v}Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum;{x}

quando véniam et apparébo ante fáciem Dei?

{v}5b{/v}Quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis usque ad domum Dei,{x}

in voce exsultatiónis et confessiónis, multitúdinis festa celebrántis.

{v}42,3{/v}Emítte lucem tuam et veritátem tuam;{x}

ipsæ me dedúcant et addúcant in montem sanctum tuum et in tabernácula tua.

{v}4{/v}Et introíbo ad altáre Dei,{+}

ad Deum lætítiæ exsultatiónis meæ.{x}

Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus.

Ant. Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, ita desíderat ánima mea ad te, Deus.

ORATIO

(De corde novo et spiritu novo):

Orémus.

Deus, incommutábilis virtus et lumen ætérnum, réspice propítius ad totíus Ecclésiæ sacraméntum, et opus salútis humánæ perpétuæ dispositiónis efféctu tranquíllius operáre; totúsque mundus experiátur et vídeat deiécta érigi, inveteráta renovári et per ipsum Christum redíre ómnia in íntegrum, a quo sumpsére princípium.

Amen.

Vel:

Orémus.

Deus, qui nos ad celebrándum paschále sacraméntum utriúsque Testaménti páginis ínstruis, da nobis intellégere misericórdiam tuam, ut ex perceptióne præséntium múnerum firma sit exspectátio futurórum.

Amen.

EPISTOLA

# De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános

{r:Rom}6, 3-11{/r}

{p}

Christus resurgens ex mortuis iam non moritur

Fratres: {v}3{/v}Quicúmque baptizáti sumus in Christo Iesu, in mortem ipsíus baptizáti sumus? {v}4{/v}Consepúlti ergo sumus cum illo per baptísmum in mortem, ut quemádmodum suscitátus est Christus a mórtuis per glóriam Patris, ita et nos in novitáte vitæ ambulémus. {v}5{/v}Si enim complantáti facti sumus similitúdini mortis eius, sed et resurrectiónis érimus; {v}6{/v}hoc sciéntes quia vetus homo noster simul crucifíxus est, ut destruátur corpus peccáti, ut ultra non serviámus peccáto. {v}7{/v}Qui enim mórtuus est, iustificátus est a peccáto.

{v}8{/v}Si autem mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum eo; {v}9{/v}sciéntes quod Christus suscitátus ex mórtuis iam non móritur, mors illi ultra non dominátur. {v}10{/v}Quod enim mórtuus est, peccáto mórtuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. {v}11{/v}Ita et vos existimáte vos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo in Christo Iesu.

PSALMUS RESPONSORIALIS

{r}Ps 117 (118), 1-2. 16ab-17. 22-23{/r}

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

{v}1{/v}Confitémini Dómino, quóniam bonus,{x}

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

{v}2{/v}Dicat nunc Israel, quóniam bonus,{x}

quóniam in sǽculum misericórdia eius.

{v}16{/v}«Déxtera Dómini fecit virtútem!{x}

Déxtera Dómini exáltavit me.

{v}17{/v}Non móriar, sed vivam{x}

et narrábo ópera Dómini.»

{v}22{/v}Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes,{x}

hic factus est in caput ánguli;

{v}23{/v}a Dómino factum est istud{x}

et est mirábile in óculis nostris.

Ant. Allelúia, allelúia, allelúia.

EVANGELIUM

Anno A:

# Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

{r:Mt}28, 1-10{/r}

{p}

Surrexit a mortuis et præcedit vos in Galilæam

{v}1{/v}Sero post sábbatum, cum illucésceret in primam sábbati, venit María Magdaléne et áltera María vidére sepúlcrum. {v}2{/v}Et ecce terræ motus factus est magnus: ángelus enim Dómini descéndit de cælo et accédens revólvit lápidem et sedébat super eum. {v}3{/v}Erat autem aspéctus eius sicut fulgur, et vestiméntum eius cándidum sicut nix. {v}4{/v}Præ timóre autem eius extérriti sunt custódes et facti sunt velut mórtui. {v}5{/v}Respóndens autem ángelus dixit muliéribus: «Nolíte timére vos; scio enim quod Iesum, qui crucifíxus est, quǽritis. {v}6{/v}Non est hic: surréxit enim, sicut dixit. Veníte, vidéte locum, ubi pósitus erat. {v}7{/v}Et cito eúntes dícite discípulis eius: “Surréxit a mórtuis et ecce præcédit vos in Galilǽam; ibi eum vidébitis”. Ecce dixi vobis». {v}8{/v}Et exeúntes cito de monuménto cum timóre et magno gáudio cucurrérunt nuntiáre discípulis eius.

{v}9{/v}Et ecce Iesus occúrrit illis dicens: «Avéte». Illæ autem accessérunt et tenuérunt pedes eius et adoravérunt eum. {v}10{/v}Tunc ait illis Iesus: «Nolíte timére; ite, nuntiáte frátribus meis, ut eant in Galilǽam et ibi me vidébunt».

Anno B:

# Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

{r:Mc}16, 1-8{/r}

{p}

Iesus Nazarenus crucifixus surrexit

{v}1{/v}Cum transísset sábbatum, María Magdaléne et María Iacóbi et Salóme emérunt arómata ut veniéntes úngerent Iesum. {v}2{/v}Et valde mane prima sabbatórum véniunt ad monuméntum orto iam sole.

{v}3{/v}Et dicébant ad ínvicem: «Quis revólvet nobis lápidem ab óstio monuménti?» {v}4{/v}Et respiciéntes vident revolútum lápidem; erat quippe magnus valde.

{v}5{/v}Et introeúntes in monuméntum vidérunt iúvenem sedéntem in dextris, coopértum stola cándida, et obstupuérunt.

{v}6{/v}Qui dicit illis: «Nolíte expavéscere; Iesum quǽritis Nazarénum crucifíxum: surréxit, non est hic; ecce locus ubi posuérunt eum. {v}7{/v}Sed ite, dícite discípulis eius et Petro: Præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis sicut dixit vobis».

{v}8{/v}Et exeúntes fugérunt de monuménto, inváserat enim eas tremor et pavor, et némini quicquam dixérunt, timébant enim.

Anno C:

# Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

{r:Lc}24, 1-12{/r}

{p}

Quid quæritis viventem cum mortuis?

{v}1{/v}Prima sabbatórum, valde dilúculo venérunt mulíeres ad monuméntum portántes quæ paráverant arómata. {v}2{/v}Et invenérunt lápidem revolútum a monuménto, {v}3{/v}et ingréssæ non invenérunt corpus Dómini Iesu.

{v}4{/v}Et factum est, dum mente hæsitárent de isto, ecce duo viri stetérunt secus illas in veste fulgénti. {v}5{/v}Cum timérent autem, et declinárent vultum in terram, dixérunt ad illas: «Quid quǽritis vivéntem cum mórtuis? {v}6{/v}Non est hic, sed surréxit. Recordámini quáliter locútus est vobis cum adhuc in Galilǽa esset, {v}7{/v}dicens: “Opórtet Fílium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum et crucifígi et die tértia resúrgere”».

{v}8{/v}Et recordátæ sunt verbórum eius, {v}9{/v}et regréssæ a monuménto nuntiavérunt hæc ómnia illis Undecim et céteris ómnibus. {v}10{/v}Erat autem María Magdaléne et Ioánna et María Iacóbi; et céteræ cum eis dicébant ad Apóstolos hæc. {v}11{/v}Et visa sunt ante illos sicut deliraméntum verba ista, et non credébant illis.

{v}12{/v}Petrus autem surgens cucúrrit ad monuméntum, et procúmbens videt linteámina sola; et rédiit ad sua, mirans quod factum fúerat.