OCTAVA PASCHÆ

FERIA II INFRA OCTAVAM PASCHÆ

Ad Invitatorium

Ant. Surréxit Dóminus vere, allelúia.

Psalmus invitatorius, ut in Ordinario.

Ad Laudes matutinas

Hymnus, antiphonæ, psalmi et canticum, ut in dominica Resurrectionis.

Ad Benedictus, ant. Cito eúntes, dícite discípulis quia surréxit Dóminus, allelúia.

ORATIO

Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole multíplicas, concéde fámulis tuis, ut sacraméntum vivéndo téneant, quod fide percepérunt.

Ad Vesperas

Hymnus, antiphonæ, psalmi et canticum, ut in dominica Resurrectionis.

Ad Magnificat, ant. Iesus occúrrit muliéribus, dicens: Avéte. Illæ autem accessérunt et tenuérunt pedes eius, allelúia.

Ad Completorium

Per octavam Paschæ, cotidie dicitur alterutrum Completorium de dominica.

Psalmodia sub una tamtum antiphona dicitur: Allelúia, allelúia, allelúia.

Allelúia, allelúia, allelúia. Allelúia, allelúia, allelúia. Allelúia, allelúia, allelúia. Allelúia, allelúia, allelúia. Allelúia, allelúia, allelúia. Allelúia, allelúia, allelúia. Allelúia, allelúia, allelúia. Allelúia, allelúia, allelúia. Allelúia, allelúia, allelúia. Allelúia, allelúia, allelúia.

Loco responsorii dicitur:

Ant.

Hæc dies quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea, allelúia.

Hæc dies quam fecit Dóminus: exsultémus et lætémur in ea, allelúia.

FERIA III INFRA OCTAVAM PASCHÆ

Ad Invitatorium

Ant.Surréxit Dóminus vere, allelúia.

Psalmus invitatorius, ut in Ordinario.

Ad Laudes matutinas

Hymnus, antiphonæ, psalmi et canticum, ut in dominica Resurrectionis.

Ad Benedictus, ant. Dixit Iesus: María. Convérsa illa dicit ei: Rabbóni. Et dicit ei: Noli me tángere; nondum enim ascéndi ad Patrem meum, allelúia.

ORATIO

Deus, qui paschália nobis remédia contulísti, pópulum tuum cælésti dono proséquere, ut, perféctam libertátem assecútus, in cælis gáudeat unde nunc in terris exsúltat.

Ad Vesperas

Hymnus, antiphonæ, psalmi et canticum, ut in dominica Resurrectionis.

Ad Magnificat, ant. Dum flerem ad monuméntum, vidi Dóminum meum, allelúia.

FERIA IV INFRA OCTAVAM PASCHÆ

Ad Invitatorium

Ant. Surréxit Dóminus vere, allelúia.

Psalmus invitatorius, ut in Ordinario.

Ad Laudes matutinas

Hymnus, antiphonæ, psalmi et canticum, ut in dominica Resurrectionis.

Ad Benedictus, ant. Incípiens Iesus a Móyse et ómnibus prophétis, interpretabátur illis Scriptúras quæ de ipso erant, allelúia.

ORATIO

Deus, qui nos resurrectiónis domínicæ ánnua sollemnitáte lætíficas, concéde propítius, ut, per temporália festa quæ ágimus, perveníre ad gáudia ætérna mereámur.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Intrávit Iesus cum illis; et factum est, dum recúmberet, accépit panem, benedíxit ac fregit, et porrigébat illis, allelúia.

FERIA V INFRA OCTAVAM PASCHÆ

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Stetit Iesus in médio discipulórum suórum, et dixit eis: Pax vobis, allelúia.

ORATIO

Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti, da, ut renátis fonte baptísmatis una sit fides méntium et píetas actiónum.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Vidéte manus meas et pedes meos, quia ego ipse sum, allelúia.

FERIA VI INFRA OCTAVAM PASCHÆ

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Hoc iam tértio manifestávit se Iesus discípulis suis, postquam resurréxit a mórtuis, allelúia.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, qui paschále sacraméntum in reconciliatiónis humánæ fœ́dere contulísti, da méntibus nostris, ut, quod professióne celebrámus, imitémur efféctu.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Dixit discípulus ille, quem diligébat Iesus: Dóminus est, allelúia.

SABBATO INFRA OCTAVAM PASCHÆ

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Surgens Iesus mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdalénæ, de qua eiécerat septem dæmónia, allelúia.

ORATIO

Deus, qui credéntes in te pópulos grátiæ tuæ largitáte multíplicas, ad electiónem tuam propítius intuére, ut, qui sacraménto baptísmatis sunt renáti, beáta fácias immortalitáte vestíri.

DOMINICA IN OCTAVA PASCHÆ

(DOMINICA II PASCHÆ)

Ad I Vesperas

Hymnus, antiphonæ, psalmi et canticum, ut in dominica Resurrectionis.

Ad Magnificat, ant. Post dies octo, iánuis clausis, ingréssus Dóminus dixit eis: Pax vobis, allelúia.

ORATIO

Deus misericórdiæ sempitérnæ, qui in ipso paschális festi recúrsu fidem sacrátæ tibi plebis accéndis, auge grátiam quam dedísti, ut digna omnes intellegéntia comprehéndant quo lavácro ablúti, quo Spíritu regeneráti, quo sánguine sunt redémpti.

In dimissione dicitur:

Ite in pace, allelúia, allelúia.

Deo grátias, allelúia, allelúia.

Ad Invitatorium

Ant. Surréxit Dóminus vere, allelúia.

Psalmus invitatorius, ut in Ordinario.

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Mitte manum tuam et cognósce loca clavórum; et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúia.

In dimissione dicitur:

Ite in pace, allelúia, allelúia.

Deo grátias, allelúia, allelúia.

Ad II Vesperas

Ad Magnificat, ant. Quia vidísti me, Thoma, credidísti; beáti qui non vidérunt et credidérunt, allelúia.

In dimissione dicitur:

Ite in pace, allelúia, allelúia.

Deo grátias, allelúia, allelúia.

Explicit octava Paschæ.