TEMPUS NATIVITATIS

II. A SOLLEMNITATE EPIPHANIÆ

In Officio de Tempore, ab Epiphania Domini usque ad festum Baptismatis Domini exclusive:

Ad Officium lectionis

HYMNUS

Magi vidéntes párvulum

eóa promunt múnera,

stratíque votis ófferunt

tus, myrrh{i}am{/i} et aurum régium.

Agnósce clar{i}a{/i} insígnia

virtútis ac regni tui,

Puer, cui trinam Pater

prædestinávit índolem:

Regem Deúmqu{i}e{/i} annúntiant

thesáurus et fragrans odor

turis Sabǽ{i}i{/i}, at mýrrheus

pulvis sepúlcrum prǽdocet.

O sola magnár{i}um{/i} úrbium

maior Bethlem, cui cóntigit

ducem salútis cǽlitus

incorporátum gígnere!

Hunc et prophétis téstibus

isdémque signatóribus

testátor et sator iubet

adíre regn{i}um{/i} et cérnere:

Regnum quod ambit ómnia

di{i}a{/i} et marín{i}a{/i} et térrea

a solis ort{i}u{/i} ad éxitum

et tártar{i}a{/i} et cælum supra.

Iesu, tibi sit glória,

qui te revélas géntibus,

cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Die 6 ianuarii

vel dominica a die 2 ad diem 8 ianuarii occurrente

IN EPIPHANIA DOMINI

Sollemnitas

Ad Officium lectionis

PSALMODIA

Ant. 1Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent Regi Dómino. Ant. 2Adoráte Dóminum in aula sancta eius, allelúia. Ant. 3Adoráte Deum, omnes ángeli eius, allelúia.

Annuntiavérunt cæli iustítiam eius.

Et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}60, 1-22{/r}

{p}

Revelatio gloriæ Domini super Ierusalem

{v}1{/v}Surge, illumináre, Ierúsalem, quia venit lumen tuum,

et glória Dómini super te orta est.

{v}2{/v}Quia ecce ténebræ opérient terram

et calígo pópulos;

super te autem oriétur Dóminus

et glória eius in te vidébitur.

{v}3{/v}Et ambulábunt gentes in lúmine tuo

et reges in splendóre ortus tui.

{v}4{/v}Leva in circúitu óculos tuos et vide:

omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi;

fílii tui de longe véniunt

et fíliæ tuæ in ulnis gestántur.

{v}5{/v}Tunc vidébis et illumináberis,

et palpitábit et dilatábitur cor tuum,

quia cónfluet ad te multitúdo maris,

fortitúdo géntium véniet tibi;

{v}6{/v}inundátio camelórum opériet te,

dromedárii Mádian et Epha;

omnes de Saba vénient,

aurum et tus deferéntes

et laudem Dómini annuntiántes.

{v}7{/v}Omne pecus Cedar congregábitur tibi,

aríetes Nábaioth ministrábunt tibi;

offeréntur super placábili altári meo,

et domum glóriæ meæ glorificábo.

{v}8{/v}Quæ sunt istæ, quæ ut nubes volant

et quasi colúmbæ ad fenéstras suas?

{v}9{/v}Me enim ínsulæ exspectábunt,

et in princípio naves Tharsis,

ut addúcant fílios tuos de longe,

argéntum eórum et aurum eórum cum eis,

nómini Dómini Dei tui et Sancto Israel,

quia glorificávit te.

{v}10{/v}Et ædificábunt fílii peregrinórum muros tuos,

et reges eórum ministrábunt tibi;

in indignatióne enim mea percússi te,

sed in beneplácito meo misértus sum tui.

{v}11{/v}Et aperiéntur portæ tuæ iúgiter,

die ac nocte non claudéntur,

ut afferátur ad te fortitúdo géntium,

et reges eárum adducántur.

{v}12{/v}Gens enim et regnum, quod non servíerint tibi, períbunt,

et gentes vastitáte vastabúntur.

{v}13{/v}Glória Líbani ad te véniet,

cupréssus, ulmus et ábies simul,

ad ornándum locum sanctuárii mei;

et locum pedum meórum glorificábo.

{v}14{/v}Et vénient ad te curvi fílii eórum, qui humiliavérunt te,

et adorábunt vestígia pedum tuórum omnes, qui detrahébant tibi,

et vocábunt te Civitátem Dómini,

Sion Sancti Israel.

{v}15{/v}Pro eo quod fuísti derelícta et ódio hábita,

et non erat qui per te transíret,

ponam te in supérbiam sæculórum,

gáudium in generatiónem et generatiónem;

{v}16{/v}et suges lac géntium

et mamílla regum lactáberis

et scies quia ego Dóminus salvátor tuus,

et redémptor tuus Fortis Iacob.

{v}17{/v}Pro ære áfferam aurum

et pro ferro áfferam argéntum

et pro lignis æs

et pro lapídibus ferrum;

et ponam custódes tuos pacem

et præpósitos tuos iustítiam.

{v}18{/v}Non audiétur ultra violéntia in terra tua,

vástitas et contrítio in términis tuis;

et vocábis salútem muros tuos

et portas tuas laudem.

{v}19{/v}Non erit tibi ámplius sol ad lucéndum per diem,

nec splendor lunæ illuminábit te,

sed erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam

et Deus tuus in glóriam tuam.

{v}20{/v}Non óccidet ultra sol tuus

et luna tua non minuétur,

quia erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam,

et complebúntur dies luctus tui.

{v}21{/v}Pópulus autem tuus omnes iusti;

in perpétuum hereditábunt terram,

germen plantatiónis meæ,

opus manus meæ ad glorificándum.

{v}22{/v}Mínimus erit in mille,

et párvulus in gentem fortem.

Ego Dóminus in témpore eius súbito fáciam istud.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 60, 1. 3{/r}

Illumináre, illumináre, Ierúsalem, quia venit lumen tuum: {*} Et glória Dómini super te orta est.

Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. {*} Et glória Dómini super te orta est.

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 3 in Epiphania Domini, 1-3. 5: PL 54, 240-244)

{p}

In toto orbe notum fecit Dominus salutare suum

Providéntia misericórdiæ Dei, dispósitum habens pereúnti mundo in novíssimis tempóribus subveníre, salvatiónem ómnium géntium præfinívit in Christo.

De quibus, quondam beatíssimo patriárchæ Abrahæ innumerábilis fúerat promíssa succéssio, non carnis sémine, sed fídei fecunditáte generánda, et ídeo stellárum multitúdini comparáta, ut ab ómnium géntium patre non terréna, sed cæléstis progénies sperarétur.

Intret, intret in patriarchárum famíliam géntium plenitúdo, et benedictiónem in sémine Abrahæ, qua se fílii carnis ábdicant, fílii promissiónis accípiant. Adórent in tribus magis omnes pópuli universitátis Auctórem; et non in Iudǽa tantum Deus, sed in toto orbe sit notus, ut ubíque in Israel sit magnum nomen eius.

His ígitur, dilectíssimi, divínæ grátiæ mystériis erudíti, diem primitiárum nostrárum et inchoatiónem vocatiónis géntium rationábili gáudio celebrémus, grátias agéntes misericórdi Deo, qui dignos nos fecit, sicut ait Apóstolus, in partem sortis sanctórum in lúmine; qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ; quóniam, sicut prophetávit Isaías, géntium pópulus, qui sedébat in ténebris, vidit lucem magnam, et qui habitábant in regióne umbræ mortis, lux orta est eis. De quibus idem dicit ad Dóminum: Gentes, quæ te non novérunt, invocábunt te; et pópuli, qui te nesciérunt, ad te confúgient.

Hunc diem Abraham vidit, et gavísus est, cum benedicéndos fídei suæ fílios in sémine suo, quod est Christus, agnóvit, et ómnium se futúrum géntium patrem credéndo prospéxit, dans glóriam Deo, et pleníssime sciens quóniam quod promísit potens est et fácere.

Hunc diem David in psalmis canébat, dicens: Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Dómine, et glorificábunt nomen tuum; et illud: Notum fecit Dóminus salutáre suum, ante conspéctum géntium revelávit iustítiam suam.

Quod útique exínde fíeri nóvimus, ex quo tres magos, de longinquitáte suæ regiónis éxcitos, ad cognoscéndum et adorándum Regem cæli et terræ stella perdúxit. Cuius útique famulátus ad formam nos sui hortátur obséquii: ut huic grátiæ, quæ omnes invítat ad Christum, quantum póssumus, serviámus.

In quo stúdio, dilectíssimi, omnes vobis ínvicem prodésse debétis, ut in regno Dei, ad quod recta fide et bonis opéribus pervenítur, sicut lucis fílii splendeátis: per Dóminum nostrum Iesum Christum, qui cum Deo Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

Hic est dies præclárus, in quo Salvátor mundi appáruit, quem prophétæ prædixérunt, ángeli adoravérunt: {*} Cuius stellam magi vidéntes, gavísi sunt et múnera ei obtulérunt.

Dies sanctificátus illúxit nobis: veníte, gentes et adoráte Dóminum. {*} Cuius stellam magi vidéntes, gavísi sunt et múnera ei obtulérunt.

NA VIGÍLIU: Ant. Hódie in mundum nobis génuit puérpera Deum cæli, quem adórant magi, cui munus ófferunt; omnes genu incurvémur ei, qui redémit nos.
Evangelium, ut ad Missam in die Nativitatis Domini: {r}Jn 1, 1-18{/r}, vel ad libitum de Missa dominicæ II per annum, anno C: {r}Jn 2, 1-12{/r}.
DIE 7 IANUARII VEL FERIA II POST DOMINICAM EPIPHANIÆ

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}61, 1-11{/r}

{p}

Spiritus Domini super servum suum

{v}1{/v}Spíritus Dómini Dei super me,

eo quod únxerit Dóminus me;

ad annuntiándum læta mansuétis misit me,

ut medérer contrítis corde

et prædicárem captívis liberatiónem

et clausis apertiónem;

{v}2{/v}ut prædicárem annum placábilem Dómino

et diem ultiónis Deo nostro;

ut consolárer omnes lugéntes,

{v}3{/v}ut pónerem lugéntibus Sion

et darem eis corónam pro cínere,

óleum gáudii pro luctu,

pállium laudis pro spíritu mæróris.

Et vocabúntur Terebínthi iustítiæ

plantátio Dómini ad glorificándum.

{v}4{/v}Et ædificábunt desérta a sǽculo

et ruínas antíquas érigent,

et instaurábunt civitátes desértas,

dissipátas in generatióne et generatióne.

{v}5{/v}Et stabunt aliéni et pascent pécora vestra,

et fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt;

{v}6{/v}vos autem Sacerdótes Dómini vocabímini,

Minístri Dei nostri dicétur vobis;

fortitúdinem géntium comedétis

et in glória eárum superbiétis.

{v}7{/v}Pro confusióne eórum dúplici

et ignomínia laudábunt partem suam;

proptérea in terra sua duplícia possidébunt,

lætítia sempitérna erit eis.

{v}8{/v}Quia ego Dóminus díligens iudícium,

ódio habens rapínam et iniquitátem;

et dabo opus eórum in veritáte

et fœdus perpétuum fériam eis.

{v}9{/v}Et sciétur in géntibus semen eórum

et germen eórum in médio populórum;

omnes, qui víderint eos, cognóscent illos,

quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.

{v}10{/v}Gaudens gaudébo in Dómino,

et exsultábit ánima mea in Deo meo,

quia índuit me vestiméntis salútis

et induménto iustítiæ circúmdedit me,

quasi sponsum decorátum coróna

et quasi sponsam ornátam monílibus suis.

{v}11{/v}Sicut enim terra profert germen suum

et sicut hortus semen suum gérminat,

sic Dóminus Deus germinábit iustítiam

et laudem coram univérsis géntibus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 61, 1{/r}; {r}Io 8, 42{/r}

Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me; {*} Ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem.

Ego ex Deo procéssi et veni; neque enim a meípso veni, sed ille me misit. {*} Ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem.

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 160: PL 52, 620-622)

{p}

Qui nobis nasci voluit, a nobis noluit ignorari

Quamvis in ipso domínicæ incarnatiónis sacraménto affúerint clara semper divinitátis insígnia, Deum tamen venísse in humánum corpus multis modis áperit et revélat hodiérna sollémnitas, ne perdat per ignorántiam semper obscuritátibus involúta mortálitas quod tantum tenére méruit et possidére per grátiam.

Nam qui nobis nasci vóluit, a nobis nóluit ignorári: et ídeo sic áperit, ne magnum pietátis sacraméntum magni fíeret erróris occásio.

Hódie magus, quem fulgéntem quærébat in stellis, in cunis réperit vagiéntem. Hódie magus clarum mirátur in pannis, quem diu in astris patiebátur obscúrum.

Hódie magus quid ibi vídeat profúndo stupóre pervólvit: in terra cælum, in cælo terram, in Deo hóminem, in hómine Deum, et univérso sǽculo non capácem conclúdi córpore perpusíllo. Iamque videns, crédere se et non discútere, mýsticis munéribus confitétur: ture Deum, auro regem, myrrha esse moritúrum.

Hinc est quod gentílis, qui erat novíssimus, factus est primus: quia tunc ex magórum fide est géntium credúlitas dedicáta.

Hódie Christus Iordánis álveum, mundi peccátum lavatúrus, intrávit: ad hoc eum venísse Ioánnes ipse testátur: Ecce Agnus Dei ecce qui tollit peccáta mundi. Hódie servus Dóminum, homo Deum, Ioánnes Christum tenet; tenet acceptúrus véniam, non datúrus.

Hódie, sicut ait Prophéta: Vox Dómini super aquas. Quæ vox? Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi complácui.

Hódie Spíritus Sanctus supérnatat aquis in spécie colúmbæ, ut, sicut illa colúmba Noe nuntiáverat dilúvium discessísse mundi, ita ista índice noscerétur perpétuum mundi cessásse naufrágium; neque sicut illa véteris olívæ súrculum portáret, sed totam in caput paréntis novi chrísmatis pinguédinem fundit, ut ímpleat illud quod Prophéta prædíxit: Proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.

Hódie Christus inítium dat signórum cæléstium, dum convértit aquas in vinum. Sed aqua in sánguinis erat converténda mystérium, ut mera pócula de vase córporis sui Christus bibéntibus propináret, ut impléret illud Prophétæ: Et calix meus inébrians quam præclárus est!

{p}

RESPONSORIUM

Tria sunt múnera pretiósa, quæ obtulérunt magi Dómino in die illa, et habent in se divína mystéria: {*} In auro, ut ostendátur regis poténtia; in ture sacerdótem magnum consídera; et in myrrha domínicam sepultúram.

Salútis nostræ auctórem magi veneráti sunt in cunábulis, et de thesáuris suis mýsticas ei múnerum spécies obtulérunt. {*} In auro, ut ostendátur regis poténtia; in ture sacerdótem magnum consídera; et in myrrha domínicam sepultúram.

DIE 8 IANUARII VEL FERIA III POST DOMINICAM EPIPHANIÆ

Lauda, Ierúsalem, Dóminum.

Qui emíttit elóquium suum in terra.

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}62, 1-12{/r}

{p}

Propinquitas redemptionis

{v}1{/v}Propter Sion non tacébo

et propter Ierúsalem non quiéscam,

donec egrediátur ut splendor iustítia eius,

et salus eius ut lampas accendátur.

{v}2{/v}Et vidébunt gentes iustítiam tuam

et cuncti reges glóriam tuam;

et vocáberis nómine novo,

quod os Dómini nominábit.

{v}3{/v}Et eris coróna glóriæ in manu Dómini

et diadéma regni in manu Dei tui.

{v}4{/v}Non vocáberis ultra Derelícta,

et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;

sed vocáberis Beneplácitum meum in ea,

et terra tua Nupta,

quia complácuit Dómino in te,

et terra tua erit nupta.

{v}5{/v}Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem,

ita ducent te fílii tui;

ut gaudet sponsus super sponsam,

ita gaudébit super te Deus tuus.

{v}6{/v}Super muros tuos Ierúsalem constítui custódes;

tota die et tota nocte, in perpétuo non tacébunt.

Qui commonétis Dóminum, ne taceátis

{v}7{/v}et ne detis siléntium ei,

donec stabíliat et donec ponat Ierúsalem

laudem in terra.

{v}8{/v}Iurávit Dóminus in déxtera sua

et in bráchio fortitúdinis suæ:

«Non dabo tríticum tuum ultra

cibum inimícis tuis,

neque bibent fílii aliéni

vinum tuum, in quo laborásti.

{v}9{/v}Quia, qui collígerint illud, cómedent

et laudábunt Dóminum,

et qui vindémiam fécerint,

illud bibent in átriis sanctuárii mei.

{v}10{/v}Transíte, transíte per portas,

paráte viam pópulo.

Stérnite, stérnite sémitam, elígite lápides,

eleváte signum ad pópulos».

{v}11{/v}Ecce Dóminus audítum fecit in extrémis terræ:

«Dícite fíliæ Sion:

Ecce salus tua venit,

ecce merces eius cum eo

et prǽmium eius coram illa.

{v}12{/v}Et vocábunt eos Pópulus sanctus,

Redémpti a Dómino;

tu autem vocáberis Quæsíta,

Cívitas non derelícta».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 62, 2-3{/r}

Vidébunt gentes iustítiam tuam, et cuncti reges glóriam tuam; {*} Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominábit.

Et eris coróna glóriæ in manu Dómini et diadéma regni in manu Dei tui. {*} Et vocábitur tibi nomen novum, quod os Dómini nominábit.

Ex Sermóne in sancta Theophanía sancto Hippólyto presbýtero attribúto

(Nn. 2. 6-8. 10: PG 10, 854. 858-859. 862)

{p}

Aqua et Spiritus

Ad Ioánnem venit Iesus, et baptísmum ab eo suscépit. O res digníssima admiratióne! Infinítum flumen, quod lætíficat civitátem Dei, exígua ablúitur aqua. Fons incomprehensíbilis, qui vitam ómnibus homínibus progérminat et término caret, a parvis et temporáriis aquis obrúitur.

Qui ubíque præsens est nec usquam abest, incomprehensíbilis ángelis et ab hóminum conspéctu remótus, ad baptísmum accédit ut ipsi plácuit. Et ecce apérti sunt ei cæli, et vox facta est dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo complácui.

Amátus amórem génerat, et lux immateriális lucem inaccessíbilem. Hic est qui Ioséphi nominátus est fílius, et meus est Unigénitus secúndum divínam esséntiam.

Hic est Fílius meus diléctus: esúriens ille, qui innúmera alit mília; labórans, idémque récreans laborántes; non habens ubi caput reclínet suum, et ómnia gerens manu; qui pátitur, et ómnibus medétur passiónibus; qui cǽditur cólaphis, et mundum donat libertáte; qui in látere percútitur, et latus Adámi córrigit.

Sed mentem, quæso, mihi accuráte inténdite: volo enim recúrrere ad fontem vitæ, et fontem medélas scaturiéntem contemplári.

Pater immortalitátis immortálem Fílium ac Verbum in mundum misit, qui venit ad hómines, lotúrus eos aqua et Spíritu: et regeneratúrus ad ánimæ corporísque incorruptibilitátem, inspirávit in nos spíritum vitæ, et incorruptíbili armatúra nos índuit.

Si ígitur homo factus immortális est, deus étiam erit. Si vero per aquam et Spíritum Sánctum a regeneratióne ex lavácro deus fit, comperítur étiam post resurrectiónem a mórtuis cohéres Christi esse.

Igitur præcónis voce proclámo: Veníte, omnes tribus géntium, ad baptísmatis immortalitátem. Hæc est aqua cum Spíritu coniúncta, qua paradísus rigátur, terra pinguéscit, increméntum plantæ cápiunt, génerant animália; atque ut ómnia compéndio ampléctar, per quam regenerátus homo vivificátur, qua Christus baptizátus est, in quam Spíritus Sanctus colúmbæ spécie descéndit.

Qui enim cum fide in hoc regeneratiónis lavácrum descéndit, renúntiat diábolo, et Christo se addícit; hostem ábnegat, at Christum Deum esse confitétur; servitútem éxuit, índuit adoptiónem; redit ex baptísmo spléndidus ut sol, rádios iustítiæ effúlgurans; quod vero máximum est, revértitur fílius Dei et Christi cohéres.

Ipsi glória et poténtia cum sanctíssimo, bono et vivífico eius Spíritu, nunc sit et semper et in ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 1, 32. 34. 33{/r}

Vidi Spíritum descendéntem quasi colúmbam de cælo, et mansit super eum; {*} Vidi, et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.

Qui misit me baptizáre in aqua, ille mihi dixit: Super quem víderis Spíritum descendéntem, et manéntem super eum, hic est qui baptízat in Spíritu Sancto. {*} Vidi, et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.

DIE 9 IANUARII VEL FERIA IV POST DOMINICAM EPIPHANIÆ

Dóminus vias suas docébit nos.

Et ambulábimus in sémitis eius.

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}63, 7-19{/r}

{p}

Rememoratio misericordiæ Dei in derelictione populi

{v}7{/v}Miseratiónum Dómini recordábor,

laudum Dómini

super ómnibus, quæ réddidit nobis Dóminus,

et super multitúdinem bonórum dómui Israel,

quæ largítus est eis secúndum misericórdias suas

et secúndum multitúdinem miseratiónum suárum.

{v}8{/v}Et dixit: «Verúmtamen pópulus meus est,

fílii, qui non delúdent»;

et factus est eis salvátor.

{v}9{/v}In omni tribulatióne eórum non legátus neque ángelus,

sed ipse salvávit eos.

In dilectióne sua et in indulgéntia sua ipse redémit eos

et sústulit eos et portávit eos

cunctis diébus sǽculi.

{v}10{/v}Ipsi autem ad iracúndiam provocavérunt

et afflixérunt spíritum sanctitátis eius;

et convérsus est eis in inimícum

et ipse debellávit eos.

{v}11{/v}Et recordátus est diérum antiquórum,

Móysi et pópuli sui.

Ubi est qui edúxit eos de mari

cum pastóre gregis sui?

Ubi est qui pósuit in médio eius

spíritum sanctitátis suæ?

{v}12{/v}Qui addúxit ad déxteram Móysi

bráchium maiestátis suæ,

qui scidit aquas ante eos,

ut fáceret sibi nomen sempitérnum,

{v}13{/v}qui dedúxit eos per abýssos

quasi equum per desértum, et non impingébant?

{v}14{/v}Sicut arméntum, quod descéndit per vallem,

spíritus Dómini fecit eos quiéscere;

sic conduxísti pópulum tuum,

ut fáceres tibi nomen glóriæ.

{v}15{/v}Atténde de cælo et vide

de habitáculo sancto tuo et glóriæ tuæ;

ubi est zelus tuus et fortitúdo tua?

Commótio víscerum tuórum et misericórdiæ tuæ

super me continuérunt se.

{v}16{/v}Tu enim pater noster.

Abraham enim nescit nos,

et Israel ignórat nos;

tu, Dómine, pater noster,

redémptor noster:

a sǽculo nomen tuum.

{v}17{/v}Quare erráre nos fecísti, Dómine, de viis tuis,

indurásti cor nostrum, ne timerémus te?

Convértere propter servos tuos,

tribus hereditátis tuæ.

{v}18{/v}Brevi témpore hereditavérunt

pópulum sanctum tuum,

hostes nostri conculcavérunt sanctuárium tuum.

{v}19{/v}Facti sumus a sǽculo,

cum non dominaréris nostri,

neque invocarétur nomen tuum super nos.

Utinam dirúmperes cælos et descénderes!

A fácie tua montes deflúerent.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 63, 17. 19{/r}

Quare erráre nos fecísti, Dómine, de viis tuis, indurásti cor nostrum, ne timerémus te? {*} Utinam dirúmperes cælos et descénderes!

Convértere propter servos tuos, tribus hereditátis tuæ. {*} Utinam dirúmperes cælos et descénderes!

Ex Oratiónibus sancti Procli Constantinopolitáni epíscopi

(Oratio 7 in sancta Theophania, 1-3: PG 65, 758-759)

{p}

Aquarum sanctificatio

Christus mundo appáruit, mundúmque incompósitum ornans, præclárum lætúmque réddidit. Mundi peccátum suscépit, ac mundi hostem deiécit. Aquárum fontes sanctificávit, hominúmque ánimas illuminávit. Mirácula miráculis intéxuit maióribus.

Hódie namque terra et mare Salvatóris grátiam inter se partíta sunt, mundúsque univérsus lætítia perfúsus est; ac hodiérnus dies maióra præcedénti sollemnitáte miraculórum increménta osténdit.

Nam in superióri nataliciórum Salvatóris sollémni die aggaudébat terra, quod Dóminum portáret in præsépio; at in præsénti hoc Theophaniórum die mare summo gáudio éxsilit ac gestit; gestit autem, eo quod sanctificatiónis benedictiónem médio Iordáne recéperit.

In antecedénti sollemnitáte imperféctus infans exhibebátur, nostram attéstans imperfectiónem: at in præsénti die festo perféctus conspícitur, eum subobscúre desígnans, qui perféctus ex perfécto procédit. Illic Rex córporis púrpuram índuit; hic fons flumen circúmdat ac velut ámicit.

Agite ígitur, nóvaque ac stupénda vidéte mirácula: nempe iustítiæ solem in Iordáne lavántem, ignem aqua mersum, Deúmque minístro hómine sanctificátum.

Hódie omnis creatúra hymnis pérsonans clamat: Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Benedíctus qui omni témpore venit: non enim nunc primum ádvenit.

Ecquísnam iste est? dic clárius, oro te, beáte David: Deus Dóminus, et illúxit nobis. Nec David solum id prophéta dicit, verum étiam Paulus apóstolus, suo ei astípulans testimónio, in hæc verba ait: Appáruit grátia Dei, salutáris ómnibus homínibus, erúdiens nos. Non alíquibus, sed ómnibus: ómnibus namque, Iudǽis páriter ac Græcis, salútem per baptísmum elargítur, commúne univérsis benefícium baptísma propónens.

Agite, spectáte mirum novúmque dilúvium, maius præstantiúsque dilúvio, quod Noe tempóribus fuit. Illic enim dilúvii aqua humánum interémit genus; at hic baptísmi aqua, eius poténtia qui est baptizátus, mórtuos revocávit ad vitam. Colúmba illic, olívæ ramum ore ferens, Christi Dómini odóris designávit fragrántiam; hic autem Spíritus Sanctus, in colúmbæ spécie advéniens, Dóminum misericórdem osténdit.

{p}

RESPONSORIUM

Hódie nobis appáruit lumen de lúmine, quem Ioánnes baptizávit in Iordáne flúmine: {*} Ipsum crédimus natum ex María Vírgine.

Cæli apérti sunt super eum, et vox Patris audíta est. {*} Ipsum crédimus natum ex María Vírgine.

DIE 10 IANUARII VEL FERIA V POST DOMINICAM EPIPHANIÆ

Fílius Dei venit et dedit nobis sensum.

Ut cognoscámus verum Deum.

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}63, 19b – 64, 11{/r}

{p}

Imploratur visitatio divina

{v}63,19{/v}Utinam dirúmperes cælos et descénderes!

A fácie tua montes deflúerent.

{v}64,1{/v}Sicut ignis succéndit sarménta,

aquam ebullíre facit ignis,

ut notum fácias nomen tuum inimícis tuis,

a fácie tua gentes turbéntur,

{v}2{/v}cum féceris mirabília,

quæ non sperabámus.

Descendísti, et a fácie tua montes defluxérunt.

{v}3{/v}A sǽculo non audiérunt, neque aures percepérunt;

óculus non vidit Deum, absque te,

qui operarétur pro sperántibus in eum.

{v}4{/v}Occúrris lætánti, faciénti iustítiam

et his, qui in viis tuis recordántur tui.

Ecce tu irátus es, et peccávimus;

in ipsis a sǽculo nos salvábimur.

{v}5{/v}Et facti sumus ut immúndus omnes nos,

et quasi pannus inquinátus univérsæ iustítiæ nostræ;

et marcúimus quasi fólium univérsi,

et iniquitátes nostræ quasi ventus abstulérunt nos.

{v}6{/v}Non est qui ínvocet nomen tuum,

qui consúrgat et adhǽreat tibi,

quia abscondísti fáciem tuam a nobis

et dissolvísti nos in manu iniquitátis nostræ.

{v}7{/v}Et nunc, Dómine, pater noster es tu,

nos vero lutum; et fictor noster tu,

et ópera mánuum tuárum omnes nos.

{v}8{/v}Ne irascáris, Dómine, nimis

et ne ultra memíneris iniquitátis;

ecce, réspice: pópulus tuus omnes nos.

{v}9{/v}Urbes sanctitátis tuæ factæ sunt in desértum,

Sion desérta facta est,

Ierúsalem desoláta est.

{v}10{/v}Domus sanctitátis nostræ et glóriæ nostræ,

ubi laudavérunt te patres nostri,

facta est in exustiónem ignis,

et ómnia desiderabília nostra versa sunt in ruínas.

{v}11{/v}Numquid super his continébis te, Dómine,

tacébis et afflíges nos veheménter?

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Is 56, 1{/r}; {r}Mic 4, 9{/r}; {r}Is 43, 3{/r}

Ierúsalem, cito véniet salus tua: quare mæróre consúmeris? numquid consiliárius non est tibi, quia innovávit te dolor? {*} Salvábo te, et liberábo te, noli timére.

Ego enim sum Dóminus Deus tuus, Sanctus Israel, Redémptor tuus. {*} Salvábo te, et liberábo te, noli timére.

Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Ioánnis Evangélium

(Lib. 5, cap. 2: PG 73, 751-754)

{p}

Effusio Spiritus Sancti in omnem carnem

Cum univérsi Opifex ómnia in Christo instauráre pulchérrimo sane órdine statuísset, et hóminis natúram in antíquum statum dénuo restitúere, pollicétur una cum céteris bonis lárgiter redditúrum se ipsi quoque Spíritum Sanctum, cum áliter in pacátam et stábilem bonórum possessiónem redintegrári non posset.

Defínit ítaque tempus descensúri in nos Sancti Spíritus, advéntus scílicet Christi, promittítque dicens: In diébus illis, Servatóris vidélicet, effúndam de Spíritu meo in omnem carnem.

Ubi vero tempus tantæ munificéntiæ et libertátis prodúxit in médium cum carne in terris Unigénitum, hoc est hóminem ex mulíere natum, iuxta divínam Scriptúram, rursus dedit Spíritum Deus ac Pater, primúsque Christus tamquam primítiæ renovátæ natúræ eum excépit. Testátus est hoc Ioánnes Baptísta dicens: Vidi descendéntem Spíritum de cælo, et mansit super eum.

Christus vero dícitur Spíritum accepísse, quátenus homo factus est, et quátenus hómini conveniébat accípere; et quemádmodum, licet Fílius exsístat Dei ac Patris, et ex eius substántia génitus, étiam ante incarnatiónem, imo pótius ante ómnia quoque sǽcula, non gravátur tamen audíre Deum ac Patrem se compellántem, postquam factus homo est: Fílius meus es tu: ego hódie génui te.

Eum enim, qui ante sǽcula Deus erat ex ipso génitus, hódie génitum esse dicit, ut nos in eo suscíperet in filiórum adoptiónem; tota quippe natúra in Christo reperítur, in quantum homo est: sic et Pater, cum próprium Spíritum hábeat, eum rursus dícitur dare Fílio, ut nos in eo Spíritum lucrémur. Hanc ígitur ob causam Abrahæ semen apprehéndit, sícuti scriptum est, et assimilátus est per ómnia frátribus.

Accipit ergo Unigénitus Spíritum Sanctum non sibi ipsi; est enim eius, et in eo et per eum datur, sícuti iam ántea díximus: sed quóniam homo factus totam habébat in se natúram, ut eam omnem instauráret atque in íntegrum restitúeret. Porro vidére licet, si recta ratiocinatióne ut et Scriptúræ testimóniis uti velímus, Christum non sibi ipse accepísse Spíritum, sed nobis pótius in seípso: ómnia quippe étiam per eum in nos bona derivántur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ez 37, 27-28{/r}; {r}Hebr 8, 8{/r}

Ego ero eis Deus, et ipsi erunt mihi pópulus; {*} Et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Israel, cum fúerit sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum.

Consummábo super domum Israel, et super domum Iuda, testaméntum novum. {*} Et scient gentes quia ego Dóminus sanctificátor Israel, cum fúerit sanctuárium meum in médio eórum in perpétuum.

DIE 11 IANUARII VEL FERIA VI POST DOMINICAM EPIPHANIÆ

In ipso vita erat.

Et vita erat lux hóminum.

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}65, 13-25{/r}

{p}

Cælum novum et terra nova

{v}13{/v}Hæc dicit Dóminus Deus:

«Ecce servi mei cómedent,

et vos esuriétis;

ecce servi mei bibent,

et vos sitiétis;

ecce servi mei lætabúntur,

et vos confundémini;

{v}14{/v}ecce servi mei laudábunt in exsultatióne cordis,

et vos clamábitis præ dolóre cordis,

et præ contritióne spíritus ululábitis.

{v}15{/v}Et relinquétis nomen vestrum

in iuraméntum eléctis meis:

“Interfíciat te Dóminus Deus”,

et servos suos vocábit nómine álio.

{v}16{/v}Quicúmque benedícit sibi in terra,

benedícet sibi in Deo Amen;

et quicúmque iurat in terra,

iurábit in Deo Amen;

quia oblivióni tradéntur angústiæ prióres,

et quia abscondéntur ab óculis meis.

{v}17{/v}Ecce enim ego creo

cælos novos et terram novam,

et non erunt in memória prióra

et non ascéndent super cor.

{v}18{/v}Sed gaudébunt et exsultábunt usque in sempitérnum

in his, quæ ego creo,

quia ecce ego creo Ierúsalem exsultatiónem

et pópulum eius gáudium.

{v}19{/v}Et exsultábo in Ierúsalem

et gaudébo in pópulo meo,

et non audiétur in ea ultra

vox fletus et vox clamóris.

{v}20{/v}Non erit ibi ámplius infans diérum

et senex, qui non ímpleat dies suos,

quóniam puer erit,

qui centenárius moriátur,

et qui non attíngat centum annos,

maledíctus erit.

{v}21{/v}Et ædificábunt domos et habitábunt

et plantábunt víneas et cómedent fructus eárum.

{v}22{/v}Non ædificábunt, ut álius hábitet,

non plantábunt, ut álius cómedat:

secúndum enim dies ligni erunt dies pópuli mei,

et opéribus mánuum suárum diu fruéntur elécti mei.

{v}23{/v}Non laborábunt frustra,

neque generábunt in intéritum repentínum,

quia semen benedictórum erunt Dómini,

et nepótes eórum cum eis.

{v}24{/v}Erítque: ántequam clament,

ego respondébo;

adhuc illis loquéntibus,

ego exáudiam.

{v}25{/v}Lupus et agnus pascéntur simul,

et leo sicut bos cómedet páleas,

et serpénti pulvis panis eius.

Non nocébunt, neque occídent

in omni monte sancto meo»,

dicit Dóminus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ap 21, 1. 3. 4{/r}

Vidi cælum novum et terram novam; et audívi vocem magnam de throno dicéntem: {*} Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis.

Abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum, et mors ultra non erit, quia prima abiérunt. {*} Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis.

Ex Sermónibus sancti Máximi Taurinénsis epíscopi

(Sermo 100, de sancta Epiphania 1, 3: CCL 23, 398-400)

{p}

Baptismi dominici sacramenta

Evangélica Scriptúra refert Dóminum ad Iordánem baptísmi causa venísse, et in eódem flúmine mystériis se cæléstibus consecrári voluísse.

Rátio enim éxigit, ut post diem natális domínici — licet interpósitis annis, eódem autem témpore — hæc festívitas sequerétur, quam et ipsam festivitátem natálem appellándam puto.

Tunc enim natus homínibus, hódie renátus est sacrámentis; tunc per Vírginem éditus, hódie per mystérium generátus. Ibi, cum secúndum hóminem náscitur, mater eum María sinu circúmfovet; hic, cum secúndum mystérium gígnitur, Pater eum Deus voce compléctitur; ait enim: Hic est enim Fílius meus, in quo bene complácui; ipsum audíte. Mater ergo pártui molli blandítur grémio, Pater Fílio pio testimónio famulátur; mater, inquam, eum adorándum Magis íngerit, Pater coléndum géntibus maniféstat.

Igitur Dóminus Iesus venit ad baptísmum, et corpus suum sanctum vóluit aqua dílui.

Dicat fortásse áliquis: «Qui sanctus est, quare vóluit baptizári?». Audi ergo! ídeo baptizátur Christus, non ut sanctificétur aquis, sed ut aquas ipse sanctíficet, et purificatióne sui puríficet fluéntia illa quæ tangit. Consecrátio enim Christi consecrátio maior est eleménti.

Cum enim Salvátor ablúitur, iam tunc in nostrum baptísmum tota aqua mundátur, et purificátur fons, ut secutúris póstmodum pópulis lavácri grátia ministrétur. Præcédit ergo Christus per baptísmum, ut christiáni post eum confidénter pópuli subsequántur.

Intéllego ego mystérium: ita enim et colúmna ignis præcéssit per mare Rubrum, ut intrépidum iter Israel fílii sequeréntur; et ipsa prior per aquas gréssa est, ut veniéntibus post se viándi sémitam præparáret. Quod factum, sicut Apóstolus dicit, mystérium baptísmi fuit. Baptísmum plane quodámmodo fuit, ubi hómines nubes operiébat, unda portábat.

Sed hæc ómnia operátus est Christus Dóminus idem qui et modo, qui, sicut tunc per mare fílios Israel in ignis colúmna præcéssit, ita nunc per baptísmum christiános pópulos in córporis sui colúmna præcédit. Ipsa, inquam, est colúmna, quæ tunc lumen sequéntium óculis prǽstitit, modo lucem credéntium córdibus subminístrat; tunc in flúctibus undárum solidávit sémitam, modo in lavácro fídei vestígia corróborat.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 1, 29{/r}; {r}Is 53, 11{/r}

Vidit Ioánnes Iesum veniéntem ad se, et ait: Ecce agnus Dei; {*} Ecce qui tollit peccátum mundi.

Iustificábit ipse multos, et iniquitátes eórum ipse portábit. {*} Ecce qui tollit peccátum mundi.

DIE 12 IANUARII VEL SABBATO POST DOMINICAM EPIPHANIÆ

Erat lux vera.

Quæ illúminat omnem hóminem.

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}66, 10-14. 18-23{/r}

{p}

Salus universa

{v}10{/v}Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea,

omnes, qui dilígitis eam;

gaudéte cum ea gáudio,

univérsi, qui lugebátis super eam,

{v}11{/v}ut sugátis et repleámini

ab úbere consolatiónis eius,

ut mulgeátis et delíciis affluátis

ex ubéribus glóriæ eius.

{v}12{/v}Quia hæc dicit Dóminus:

«Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem

et quasi torréntem inundántem glóriam géntium.

Sugétis, in ulnis portabímini,

et super génua blandiéntur vobis.

{v}13{/v}Quómodo si quem mater consolátur,

ita ego consolábor vos;

et in Ierúsalem consolabímini.

{v}14{/v}Vidébitis, et gaudébit cor vestrum,

et ossa vestra quasi herba germinábunt,

et manifestábitur manus Dómini in servis eius

et indignábitur inimícis suis.

{v}18{/v}Ego autem cognóscens ópera eórum et cogitatiónes eórum véniam, ut cóngregem omnes gentes et linguas; et vénient et vidébunt glóriam meam. {v}19{/v}Et ponam in eis signum et mittam ex eis, qui salváti fúerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud, Mosoc, Ros, Tubal et Iavan, ad ínsulas longínquas, ad eos, qui non audiérunt de me et non vidérunt glóriam meam, et annuntiábunt glóriam meam géntibus; {v}20{/v}et addúcent omnes fratres vestros de cunctis géntibus oblatiónem Dómino, in equis et in quadrígis et in lectícis et in mulis et in dromedáriis, ad montem sanctum meum Ierúsalem, dicit Dóminus: quómodo si ínferant fílii Israel oblatiónem in vase mundo in domum Dómini. {v}21{/v}Et assúmam ex eis in sacerdótes et Levítas, dicit Dóminus.

{v}22{/v}Quia sicut cæli novi

et terra nova, quæ ego fáciam,

stabunt coram me,

dicit Dóminus,

sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.

{v}23{/v}Et erit: unoquóque novilúnio

et quovis sábbato,

véniet omnis caro, ut adóret coram fácie mea»,

dicit Dóminus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 66, 18. 19{/r}; {r}Io 17, 6. 18{/r}

Ego véniam ut cóngregem omnes gentes et linguas: {*} Et vénient et vidébunt glóriam meam et annuntiábunt eam géntibus.

Manifestávi nomen tuum homínibus, quos dedísti mihi de mundo: sicut tu me misísti, et ego misi eos. {*} Et vénient et vidébunt glóriam meam et annuntiábunt eam géntibus.

Ex Sermónibus Fausti Regiénsis epíscopi

(Sermo 5, de Epiphania 2: PLS 3, 560-562)

{p}

Nuptiæ Christi et Ecclesiæ

Die autem tértio núptiæ fiébant. Quæ istæ sunt núptiæ, nisi vota et gáudia salútis humánæ, quæ vel per confessiónem Trinitátis, vel per fidem resurrectiónis, die tértio in huius númeri mystério celebrántur?

Nam ídeo et in ália Evangélii lectióne, cum choro et symphóniis, et nuptiálibus véstibus, réditus fílii iunióris, id est, convérsio pópuli gentílis excípitur.

Itaque tamquam sponsus procédens de thálamo suo descéndit ad terras Ecclésiæ ex géntibus congregándæ, suscépta incarnatióne iungéndus, cui et arras et dotem dedit: arras, quando Deus hómini iunctus est: dotem, quando pro salúte hóminis immolátus est. Arras, præséntem redemptiónem: dotem vero, vitam intellégimus ætérnam. Hæc ítaque vidéntibus mirácula erant, intellegéntibus sacraménta. Si enim bene respícimus, quodámmodo in aquis ipsis similitúdo baptísmatis et regeneratiónis expónitur. Dum enim áliud ex álio intra se effícitur, dum inférior creatúra in spéciem meliórem secréta conversióne transfúnditur, mystérium secúndæ nativitátis perágitur. Mutántur súbito aquæ, hómines póstmodum mutatúræ.

Operánte ergo Christo in Galilæa vinum fit, id est, recédit lex, grátia succédit: umbra removétur, véritas repræsentátur: carnália spiritálibus comparántur: in novum testaméntum observátio vetústa transfértur: sicut beátus Apóstolus dicit: Vétera transiérunt, et ecce facta sunt nova: et sicut aquæ, quæ in hýdriis continéntur, nihil mínuunt ex eo quod erant, et tunc incípiunt esse quod non erant, ita lex non perit per advéntum Christi manifésta, sed próficit.

Vino ergo deficiénte, vinum áliud ministrátur: bonum quidem vinum est véteris testaménti, sed novi mélius; vetus testaméntum, quod Iudǽi obsérvant, vanéscit in líttera; novum, quod ad nos pértinet, sapórem vitæ reddit in grátiam.

Bonum vinum, idest, bonum præcéptum, est legis, quando audis: Díliges próximum tuum, et ódio habébis inimícum tuum. Sed mélius et fórtius vinum est Evangélii, quando audis: Ego autem dico vobis, dilígite inimícos vestros, et benefácite iis qui odérunt vos.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Tob 13, 9. 11{/r}; {r}Lc 13, 29{/r}

Cívitas Dei, luce spléndida fulgébis: et omnes fines terræ adorábunt te. Natiónes ex longínquo ad te vénient: {*} Et múnera deferéntes adorábunt in te Dóminum.

Vénient ab oriénte et occidénte et aquilóne et austro. {*} Et múnera deferéntes adorábunt in te Dóminum.