TEMPUS NATIVITATIS

I. USQUE AD SOLLEMNITATEM EPIPHANIÆ

In Officio dominicali et feriali, a I Vesperis Nativitatis Domini usque ad I Vesperas Epiphaniæ Domini exclusive, nisi adsint hymni proprii.

Ad Officium lectionis

HYMNUS

Candor ætérnæ Deitátis alme,

Christe, tu lumen, véni{i}a{/i} atque vita

ádvenis, morbis hóminum medéla,

porta salútis.

Intonat terræ chorus angelórum

cǽlicum carmen, nova sæcla dicens,

glóriam Patri, generíque nostro

gáudia pacis.

Qui iaces parvus dóminans et orbi,

Vírginis fructus sine labe sanctæ,

Christe, iam mundo potiáris omni,

semper amándus.

Násceris cælos pátriam datúrus,

unus e nobis, caro nostra factus;

ínnova mentes, trahe caritátis

péctora vinclis.

Cœtus exsúltans canit ecce noster,

ángelis læto sociátus ore,

et Patri tecum parilíqu{i}e{/i} Amóri

cántica laudis. Amen.

AD VIGILIAM: Ant. Vocábitur nomen eius Emmánuel, quod interpretátur «Nobíscum-Deus».

Evangelium, ut ad Missam in vigilia, aut forma longiore: Mt 1, 1-25, aut forma breviore: Mt 1, 18-25.

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

{r:Mt}1, 1-25{/r}

{p}

Generatio Iesu Christi, filii David

{v}1{/v}Liber generatiónis Iesu Christi, fílii David fílii Abraham.

{v}2{/v}Abraham génuit Isaac, Isaac autem génuit Iacob, Iacob autem génuit Uidam et fratres eius, {v}3{/v}Iudas autem génuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem génuit Esrom, Esrom autem génuit Aram, {v}4{/v}Aram autem génuit Amínadab, Amínadab autem génuit Naásson, Naásson autem génuit Salmon, {v}5{/v}Salmon autem génuit Booz de Rahab, Booz autem génuit Iobed ex Ruth, Iobed autem génuit Iesse, {v}6{/v}Iesse autem génuit David regem.

David autem rex génuit Salomónem ex ea quæ fuit Uríæ. {v}7{/v}Sálomon autem génuit Róboam, Róboam autem génuit Abíam, Abía autem génuit Asa, {v}8{/v}Asa autem génuit Iósaphat, Iósaphat autem génuit Ioram, Ioram autem génuit Ozíam, {v}9{/v}Ozías autem génuit Ióatham, Ióatham autem génuit Achaz, Achaz autem génuit Ezechíam, {v}10{/v}Ezechías autem génuit Manássen, Manásses autem génuit Amon, Amon autem génuit Iosíam, {v}11{/v}Iosías autem génuit Iechoníam et fratres eius in transmigratióne Babylónis.

{v}12{/v}Et post transmigratiónem Babylónis Iechonías génuit Saláthiel, Saláthiel autem génuit Zoróbabel, {v}13{/v}Zoróbabel autem génuit Abiud, Abiud autem génuit Elíachim, Elíachim autem génuit Azor, {v}14{/v}Azor autem génuit Sadoc, Sadoc autem génuit Achim, Achim autem génuit Eliud {v}15{/v}Eliud autem génuit Eleázar, Eleázar autem génuit Matthan, Matthan autem génuit Iacob, {v}16{/v}Iacob autem génuit Ioseph virum Maríæ, de qua natus est Iesus qui vocátur Christus.

{v}17{/v}Omnes ergo generatiónes ab Abraham usque ad David generatiónes quattuórdecim; et a David usque ad transmigratiónem Babylónis generatiónes quattuórdecim; et a transmigratióne Babylónis usque ad Christum generatiónes quattuórdecim.

{v}18{/v}Iesu Christi autem generátio sic erat.

Cum esset desponsáta mater eius María Ioseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. {v}19{/v}Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam.

{v}20{/v}Hæc autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini in somnis appáruit ei dicens: «Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est. {v}21{/v}Páriet autem fílium, et vocábis nomen eius Iesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum».

{v}22{/v}Hoc autem totum factum est ut adimplerétur id quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem: {v}23{/v}«Ecce virgo in útero habébit et páriet fílium, et vocábunt nomen eius Emmánuel», quod est interpretátum Nobíscum-Deus.

{v}24{/v}Exsúrgens autem Ioseph a somno, fecit sicut præcépit ei ángelus Dómini, et accépit cóniugem suam. {v}25{/v}Et non cognoscébat eam donec péperit fílium: et vocávit nomen eius Iesum.

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

{r:Io}21, 1-14{/r}

{p}

Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem

In illo témpore: {v}1{/v}Manifestávit se íterum Iesus discípulis ad mare Tiberíadis; manifestávit autem sic. {v}2{/v}Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dícitur Dídymus, et Nathánael, qui erat a Cana Galilǽæ, et fílii Zebedǽi et alii ex discípulis eius duo. {v}3{/v}Dicit eis Simon Petrus: «Vado piscári». Dicunt ei: «Venímus et nos tecum». Exiérunt et ascendérunt in navem; et illa nocte nihil prendidérunt.

{v}4{/v}Mane autem iam facto, stetit Iesus in lítore; non tamen sciébant discípuli quia Iesus est. {v}5{/v}Dicit ergo eis Iesus: «Púeri, numquid pulmentárium habétis?». Respondérunt ei: «Non». {v}6{/v}Ille autem dixit eis: «Míttite in déxteram navígii rete et inveniétis». Misérunt ergo et iam non valébant illud tráhere a multitúdine píscium.

{v}7{/v}Dicit ergo discípulus ille, quem diligébat Iesus, Petro: «Dóminus est!». Simon ergo Petrus, cum audísset quia Dóminus est, túnicam succínxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; {v}8{/v}álii autem discípuli navígio venérunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cúbitis ducéntis, trahéntes rete píscium.

{v}9{/v}Ut ergo descendérunt in terram, vident prunas pósitas et piscem superpósitum et panem. {v}10{/v}Dicit eis Iesus: «Afférte de píscibus, quos prendidístis nunc». {v}11{/v}Ascéndit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis píscibus centum quinquagínta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. {v}12{/v}Dicit eis Iesus: «Veníte, prandéte». Nemo autem audébat discipulórum interrogáre eum: «Tu quis es?», sciéntes quia Dóminus est.

{v}13{/v}Venit Iesus et áccipit panem et dat eis et piscem simíliter. {v}14{/v}Hoc iam tértio manifestátus est Iesus discípulis, cum resurrexísset a mórtuis.

Ant. 1 Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Ant. 2 Tamquam sponsus Dóminus procédens de thálamo suo. Ant. 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis, proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.

Verbum caro factum est, allelúia.

Et habitávit in nobis, allelúia.

Ant. 1 Dóminus virtútum nobíscum: suscéptor noster Deus Iacob. Ant. 2 Oriétur in diébus Dómini abundántia pacis, et dominábitur. Ant. 3 Animas páuperum suórum salvas fáciet Dóminus.

Vidéntes pastóres cognovérunt de verbo.

Quod dictum erat illis de Púero.

Ant. 1 Véritas de terra orta est, et iustítia de cælo prospéxit. Ant. 2 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine. Ant. 3 Ipse invocábit me: Pater meus es tu, allelúia.

Notum fecit Dóminus, allelúia.

Salutáre suum, allelúia.

Ant. 1 Læténtur cæli et exsúltet terra ante fáciem Dómini, quóniam venit. Ant. 2 Lux orta est iusto, rectis corde lætítia, allelúia. Ant. 3 Notum fecit Dóminus salutáre suum, allelúia.

Novíssime Deus locútus est nobis in Fílio.

Per quem fecit et sǽcula.

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}11, 1-10{/r}

{p}

Radix Iesse

Hæc dicit Dóminus Deus:

{v}1{/v}Egrediétur virga de stirpe Iesse,

et flos de radíce eius ascéndet;

{v}2{/v}et requiéscet super eum spíritus Dómini:

spíritus sapiéntiæ et intelléctus,

spíritus consílii et fortitúdinis,

spíritus sciéntiæ et timóris Dómini;

{v}3{/v}et delíciæ eius in timóre Dómini.

Non secúndum visiónem oculórum iudicábit,

neque secúndum audítum áurium decérnet,

{v}4{/v}sed iudicábit in iustítia páuperes

et decérnet in æquitáte pro mansuétis terræ;

et percútiet terram virga oris sui

et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium.

{v}5{/v}Et erit iustítia cíngulum lumbórum eius,

et fides cinctórium renum eius.

{v}6{/v}Habitábit lupus cum agno,

et pardus cum hædo accubábit;

vítulus et leo simul saginabúntur,

et puer párvulus minábit eos.

{v}7{/v}Vítula et ursus pascéntur,

simul accubábunt cátuli eórum;

et leo sicut bos cómedet páleas.

{v}8{/v}Et ludet infans ab úbere

super forámine áspidis;

et in cavérnam réguli,

qui ablactátus fúerit, manum suam mittet.

{v}9{/v}Non nocébunt et non occídent

in univérso monte sancto meo,

quia plena erit terra sciéntia Dómini,

sicut aquæ mare opériunt.

{v}10{/v}In die illa radix Iesse

stat in signum populórum;

ipsam gentes requírent,

et erit sedes eius gloriósa.

{p}

RESPONSORIUM

Hódie nobis cælórum Rex de Vírgine nasci dignátus est, ut hóminem pérditum ad cæléstia regna revocáret: {*} Gaudet exércitus angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit.

Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. {*} Gaudet exércitus angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit.

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 1 in Nativitate Domini, 1-3: PL 54, 190-193)

{p}

Agnosce, o christiane, dignitatem tuam!

Salvátor noster, dilectíssimi, hódie natus est, gaudeámus. Neque enim locum fas est ibi esse tristítiæ, ubi natális est vitæ; quæ, consúmpto mortalitátis timóre, nobis íngerit de promíssa æternitáte lætítiam.

Nemo ab huius alacritátis participatióne secérnitur, una cunctis lætítiæ commúnis est rátio: quia Dóminus noster, peccáti mortísque destrúctor, sicut nullum a reátu líberum répperit, ita liberándis ómnibus venit. Exsúltet sanctus, quia propínquat ad palmam. Gáudeat peccátor, quia invitátur ad véniam. Animétur gentílis, quia vocátur ad vitam.

Dei namque Fílius secúndum plenitúdinem témporis, quam divíni consílii inscrutábilis altitúdo dispósuit, reconciliándam auctóri suo natúram géneris assúmpsit humáni, ut invéntor mortis diábolus, per ipsam qua vícerat, vincerétur.

Ab exsultántibus ergo ángelis, nascénte Dómino, Glória in excélsis Deo cánitur, et pax in terra bonæ voluntátis homínibus nuntiátur. Vident enim cæléstem Ierúsalem ex ómnibus mundi géntibus fabricári: de quo inenarrábili divínæ pietátis ópere, quantum lætári debet humílitas hóminum, cum tantum gáudeat sublímitas angelórum?

Agámus ergo, dilectíssimi, grátias Deo Patri, per Fílium eius, in Spíritu Sancto, qui propter multam misericórdiam suam, qua diléxit nos, misértus est nostri; et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo, ut essémus in ipso nova creatúra, novúmque figméntum.

Deponámus ergo véterem hóminem cum áctibus suis; et adépti participatiónem generatiónis Christi, carnis renuntiémus opéribus.

Agnósce, o christiáne, dignitátem tuam, et, divínæ consors factus natúræ, noli in véterem vilitátem degéneri conversatióne redíre. Meménto cuius cápitis et cuius córporis sis membrum. Reminíscere quia érutus de potestáte tenebrárum, translátus es in Dei lumen et regnum.

Per baptísmatis sacraméntum Spíritus Sancti factus es templum: noli tantum habitatórem pravis de te áctibus effugáre, et diáboli te íterum subícere servitúti: quia prétium tuum sanguis est Christi.

{p}

RESPONSORIUM

Hódie nobis de cælo pax vera descéndit: {*} Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli.

Hódie illúxit dies redemptiónis novæ, præparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ. {*} Hodie per totum mundum mellíflui facti sunt cæli.

Pro vigilia protracta, hic adduntur cantica, ut in Appendice, et Evangelium de Missa in vigilia.

Post Evangelium vel, si non protrahitur vigilia, post responsorium dicitur Te Deum.

Deinde, nisi Missa in conte statim sequatur Officium lectionis publice celebratum, dicitur Oratio.

Si vero Missa sequatur, loco Te Deum, dicitur Glória in excélsis et, omissis ritibus introductionis, statim dicitur collecta Missæ. Deinde fiunt lectiones.

In eadem nocte Nativitatis, veritas Horarum impedit regulariter ne Laudes matutinæ statim post Missam de nocte celebrentur.

Incipit Epístola beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

{r:Col}1, 1-14{/r}

{p}

Gratiarum actio et precatio

{v}1{/v}Paulus apóstolus Christi Iesu per voluntátem Dei et Timótheus frater {v}2{/v}his, qui sunt Colóssis, sanctis et fidélibus frátribus in Christo: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro.

{v}3{/v}Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, {v}4{/v}audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, {v}5{/v}propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, {v}6{/v}quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens sicut et in vobis ex ea die, qua audístis et cognovístis grátiam Dei in veritáte; {v}7{/v}sicut didicístis ab Epáphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro nobis miníster Christi, {v}8{/v}qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in Spíritu.

{v}9{/v}Ideo et nos, ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes et postulántes, ut impleámini agnitióne voluntátis eius in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli, {v}10{/v}ut ambulétis digne Dómino per ómnia placéntes, in omni ópere bono fructificántes et crescéntes in sciéntia Dei, {v}11{/v}in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius in omnem patiéntiam et longanimitátem, cum gáudio

{v}12{/v}grátias agéntes Patri,

qui idóneos vos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine;

{v}13{/v}qui erípuit nos de potestáte tenebrárum

et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,

{v}14{/v}in quo habémus redemptiónem,

remissiónem peccatórum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Col 1, 12. 13{/r}; {r}Iac 1, 17{/r}

Grátias agámus Deo Patri, {*} Qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ.

Omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum. {*} Qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ.

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 1 in Epiphania Domini, 1-2: PL 133, 141-143)

{p}

In plenitudine temporis venit et plenitudo divinitatis

Appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei. Grátias Deo, per quem sic abúndat consolátio nostra in hac peregrinatióne, in hoc exsílio, in hac miséria.

Priúsquam apparéret humánitas, latébat benígnitas; síquidem et prius erat: nam et misericórdia Dómini ab ætérno est. Sed unde tanta agnósci póterat? Promittebátur, sed non sentiebátur; unde et a multis non credebátur. Multifárie quippe multísque modis loquebátur Dóminus in prophétis. Ego, ínquiens, cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis. Sed quid respondébat homo, afflictiónem séntiens, pacem nésciens? Quoúsque dícitis, Pax, pax, et non est pax? Propter hoc ángeli pacis amáre flebant, dicéntes: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Sed nunc credant hómines vel vísui suo, quia testimónia Dei credibília facta sunt nimis. Ut enim nec turbátum quidem óculum láteat, in sole pósuit tabernáculum suum.

Ecce pax non promíssa, sed missa; non diláta, sed data; non prophetáta, sed præsentáta. Ecce quasi saccum plenum misericórdia sua Deus Pater misit in terram; saccum, inquam, in passióne concidéndum, ut effundátur quod in eo latet prétium nostrum; saccum útique, etsi parvum, sed plenum. Párvulus síquidem datus est nobis, sed in quo hábitat omnis plenitúdo divinitátis. Postquam enim venit plenitúdo témporis, venit et plenitúdo divinitátis. Venit in carne, ut vel sic carnálibus exhiberétur, et apparénte humanitáte benígnitas agnoscerétur. Ubi enim Dei innotéscit humánitas, iam benígnitas latére non potest. In quo enim magis commendáre póterat benignitátem suam, quam suscipiéndo carnem meam? Meam, inquam, non carnem Adam, id est non qualem ille hábuit ante culpam.

Quid tantópere decláret eius misericórdiam, quam quod ipsam suscépit misériam? Quid ita pietáte plenum, quam quod Dei Verbum propter nos factum est fenum? Dómine, quid est homo quia réputas eum? aut quid appónis erga eum cor tuum? Hinc atténdat homo quanta sit cura eius Deo; hinc sciat quid de eo cógitet aut quid séntiat. Non intérroges, o homo, ea quæ páteris, sed quæ passus est ille. Quanti te fecit, ex his quæ pro te factus est, agnósce, ut appáreat tibi benígnitas eius ex humanitáte. Quanto enim minórem se fecit in humanitáte, tanto maiórem exhíbuit in bonitáte; et quanto pro me vílior, tanto mihi cárior est. Appáruit, inquit Apóstolus, benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei. Magna plane et manifésta benígnitas Dei et humánitas! et magnum benignitátis indícium declarávit, qui humanitáti áddere nomen Dei curávit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 1, 5-6a{/r}; {r}Rom 8, 29{/r}

Prædestinávit nos Deus in adoptiónem filiórum per Iesum Christum in ipsum, {*} Secúndum beneplácitum voluntátis suæ, in laudem glóriæ grátiæ suæ.

Quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui. {*} Secúndum beneplácitum voluntátis suæ, in laudem glóriæ grátiæ suæ.

De Epístola ad Colossénses

{r:Col}1, 15 – 2, 3{/r}

{p}

Christus, caput Ecclesiæ; Paulus servus eius

Fratres: {v}1,15{/v}Christus Iesus est imágo Dei invisíbilis,

primogénitus omnis creatúræ,

{v}16{/v}quia in ipso cóndita sunt univérsa in cælis et in terra,

visibília et invisibília,

sive throni sive dominatiónes

sive principátus sive potestátes.

Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt,

{v}17{/v}et ipse est ante ómnia,

et ómnia in ipso constant.

{v}18{/v}Et ipse est caput córporis ecclésiæ;

qui est princípium, primogénitus ex mórtuis,

ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,

{v}19{/v}quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre

{v}20{/v}et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,

pacíficans per sánguinem crucis eius,

sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

{v}21{/v}Et vos, cum essétis aliquándo alienáti et inimíci sensu in opéribus malis, {v}22{/v}nunc autem reconciliávit in córpore carnis eius per mortem exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso, {v}23{/v}si tamen permanétis in fide fundáti et stábiles et immóbiles a spe evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra, quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus miníster.

{v}24{/v}Nunc gáudeo in passiónibus pro vobis et adímpleo ea, quæ desunt passiónum Christi, in carne mea pro córpore eius, quod est ecclésia, {v}25{/v}cuius factus sum ego miníster secúndum dispensatiónem Dei, quæ data est mihi in vos, ut ímpleam verbum Dei, {v}26{/v}mystérium, quod abscónditum fuit a sǽculis et generatiónibus, nunc autem manifestátum est sanctis eius, {v}27{/v}quibus vóluit Deus notas fácere divítias glóriæ mystérii huius in géntibus, quod est Christus in vobis, spes glóriæ; {v}28{/v}quem nos annuntiámus, commonéntes omnem hóminem et docéntes omnem hóminem in omni sapiéntia, ut exhibeámus omnem hóminem perféctum in Christo; {v}29{/v}ad quod et labóro certándo secúndum operatiónem eius, quæ operátur in me in virtúte.

{v}2,1{/v}Volo enim vos scire qualem sollicitúdinem hábeam pro vobis et pro his, qui sunt Laodicíæ, et quicúmque non vidérunt fáciem meam in carne, {v}2{/v}ut consoléntur corda ipsórum instrúcti in caritáte et in omnes divítias plenitúdinis intelléctus, in agnitiónem mystérii Dei, Christi, {v}3{/v}in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Col 1, 18. 17{/r}

Christus est caput córporis Ecclésiæ, primogénitus ex mórtuis, {*} Ut sit in ómnibus ipse primátum tenens.

Ipse est ante ómnia, et ómnia in ipso constant. {*} Ut sit in ómnibus ipse primátum tenens.

Ex Tractátu sancti Hippólyti presbýteri De refutatióne ómnium hǽresum

(Cap. 10, 33-34: PG 16, 3452-3453)

{p}

Verbum caro factum deificat nos

Non vanis verbis fidem habémus, neque subitáriis cordis mótibus abrípimur, neque blandítiis facúndiæ sermónum mulcémur, sed verbis vi divína dictis fidem non denegámus.

Et hæc Deus Verbo imperábat, Verbum autem illa loquebátur, per éadem convértens hóminem ab inobœdiéntia, non vi necessitátis in servitútem rédigens, sed in libertáte et voluntário consílio vocans.

Hoc Verbum in fine témporum mittébat Pater, non ámplius per prophétam loqui neque obscúre prædicátum subintéllegi illud volens, sed iubens ut ipso visu apparéret, ut mundus ipsum videns salvarétur.

Hoc Verbum cognóvimus ex Vírgine corpus assumpsísse et véterem hóminem per novam formatiónem gestásse. Hoc scimus hóminem ex nostra massa factum esse; nisi enim ex eádem éxstitit, frustra prǽcipit ut ipsum imitémur tamquam magístrum. Si enim ille homo divérsæ erat forte substántiæ, cur simília ímperat mihi débili nato, et quómodo hic bonus et iustus?

Ne autem divérsus a nobis censerétur, étiam labórem sustínuit, et esuríre vóluit, et sitíre non recusávit, et somno quiévit, et passióni non repugnávit, et morti obtemperávit, et resurrectiónem suam manifestávit, tamquam primítias ófferens in his ómnibus própriam suam humanitátem, ut tu pátiens ne ánimum despóndeas, sed, hóminem temetípsum prófitens, exspéctes et tu quæ Deus huic exhíbuit.

Deum verum cum didíceris, habébis immortále corpus et incorrúptum una cum ánima, et regnum cælórum nanciscéris tu, qui in terra degísti et cæléstem regem cognovísti; eris autem consors Dei et cohéres Christi, non concupiscéntiis vel passiónibus vel morbis obstríctus, quia factus es deus.

Quæcúmque enim sustinuísti mala, homo cum sis, hæc Deus dabat, quia homo es; quæcúmque autem subsequúntur Deum, hæc præbére promísit Deus, cum deificátus fúeris et immortális factus. Vidélicet, cognósce te ipsum, agnóscens Deum qui te fecit; cognóscere enim et cognósci cóntigit ei qui ab illo vocátus est.

Ne contendátis ígitur advérsus vos ínvicem, neu dubitétis régredi. Christus enim est super ómnia Deus, qui peccátum ab homínibus ablúere constítuit, novum perfíciens véterem hóminem, postquam imáginem eum vocávit ab inítio et per effígiem osténdit caritátem, quam erga te habet. Cuius præcéptis grávibus ubi obœdíveris, et boni bonus factus fúeris imitátor, eris eius consímilis, ab eo honorátus. Non enim mendícus est Deus, qui et te deum fecit ad ipsíus glóriam.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 1, 14{/r}; {r}Bar 3, 38{/r}

Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. {*} Et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.

In terris visus est, et cum homínibus conversátus est. {*} Et vídimus glóriam eius, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.

De Epístola ad Colossénses

{r:Col}2, 4-15{/r}

{p}

Fides nostra in Christo

Fratres: {v}4{/v}Hoc dico, ut nemo vos decípiat in subtilitáte sermónum. {v}5{/v}Nam etsi córpore absens sum, sed spíritu vobíscum sum, gaudens et videns órdinem vestrum et firmaméntum eius, quæ in Christum est, fídei vestræ.

{v}6{/v}Sicut ergo accepístis Christum Iesum Dóminum, in ipso ambuláte, {v}7{/v}radicáti et superædificáti in ipso et confirmáti fide, sicut didicístis, abundántes in gratiárum actióne. {v}8{/v}Vidéte, ne quis vos deprædétur per philosophíam et inánem falláciam secúndum traditiónem hóminum, secúndum eleménta mundi et non secúndum Christum; {v}9{/v}quia in ipso inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter, {v}10{/v}et estis in illo repléti, qui est caput omnis principátus et potestátis, {v}11{/v}in quo et circumcísi estis circumcisióne non manufácta in exspoliatióne córporis carnis, in circumcisióne Christi, {v}12{/v}consepúlti ei in baptísmo, in quo et conresuscitáti estis per fidem operatiónis Dei, qui suscitávit illum a mórtuis; {v}13{/v}et vos, cum mórtui essétis in delíctis et præpútio carnis vestræ, convivificávit cum illo, donans nobis ómnia delícta, {v}14{/v}delens, quod advérsum nos erat, chirógraphum decrétis, quod erat contrárium nobis, et ipsum tulit de médio affígens illud cruci; {v}15{/v}exspólians principátus et potestátes, tradúxit confidénter, triúmphans illos in semetípso.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Col 2, 9. 10. 12{/r}

In Christo inhábitat omnis plenitúdo divinitátis corporáliter, {*} Ipse est caput omnis principátus et potestátis.

Consepúlti ei in baptísmo, in quo et conresuscitáti sumus per fidem operatiónis Dei. {*} Ipse est caput omnis principátus et potestátis.

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 6 in Nativitate Domini, 2-3, 5: PL 54, 213-216)

{p}

Natalis Domini, natalis est pacis

Quamvis illa infántia, quam Fílii Dei non est dedignáta maiéstas, in virum perféctum ætátis adiectióne provécta sit, et, consummáto passiónis et resurrectiónis triúmpho, omnes suscéptæ pro nobis humilitátis transíerint actiónes, rénovat tamen nobis hodiérna festívitas nati Iesu ex María Vírgine sacra primórdia; et, dum Salvatóris nostri adorámus ortum, invenímur nos nostrum celebráre princípium.

Generátio enim Christi orígo est pópuli christiáni, et natális cápitis natális est córporis.

Hábeant licet sínguli quique vocatórum órdinem suum, et omnes Ecclésiæ fílii témporum sint successióne distíncti, univérsa tamen summa fidélium fonte orta baptísmatis, sicut cum Christo in passióne crucifíxi, in resurrectióne resuscitáti, in ascensióne ad déxteram Patris collocáti, ita cum ipso sunt in hac nativitáte congéniti.

Quisquis enim hóminum in quacúmque mundi parte credéntium regenerátur in Christo, intercíso originális trámite vetustátis, transit in novum hóminem renascéndo; nec iam in propágine habétur carnális patris, sed in gérmine Salvatóris, qui ídeo Fílius hóminis est factus, ut nos fílii Dei esse possímus.

Nisi enim ille ad nos hac humilitáte descénderet, nemo ad illum ullis suis méritis perveníret.

Unde ipsa colláti múneris magnitúdo dignam a nobis éxigit suo splendóre reveréntiam. ídeo enim, sicut beátus Apóstolus docet, non spíritum huius mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis; qui non áliter pie cólitur, nisi id ei, quod ipse tríbuit, offerátur.

Quid autem in thesáuro domínicæ largitátis ad honórem præséntis festi tam cóngruum póssumus inveníre, quam pacem, quæ in nativitáte Dómini primo est angélico prædicáta concéntu?

Ipsa enim est, quæ parit fílios Dei, nutrix dilectiónis et génetrix unitátis, réquies beatórum et æternitátis habitáculum; cuius hoc opus próprium et speciále benefícium est, ut iungat Deo quos secérnit de mundo.

Qui ergo non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt, ófferant Patri pacificórum concórdiam filiórum, et in primogénitum novæ creatúræ, qui venit non suam, sed mitténtis, fácere voluntátem, univérsa adoptiónis membra concúrrant: quóniam grátia Patris non discórdes neque dissímiles, sed unum sentiéntes unúmque amántes adoptávit herédes. Ad unam reformátos imáginem, opórtet ánimam habére confórmem.

Natális Dómini, natális est pacis: sic enim ait Apóstolus: Ipse est pax nostra, qui fecit útraque unum; quóniam sive Iudǽus, sive gentílis, per ipsum habémus accéssum in uno Spíritu ad Patrem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 2, 13-14. 17{/r}

Vos, qui aliquándo erátis longe, facti estis prope in sánguine Christi. {*} Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum.

Et véniens evangelizávit pacem vobis, qui longe fuístis, et pacem iis qui prope. {*} Ipse enim est pax nostra, qui fecit útraque unum.

Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius.

Annuntiáte de die in diem salutáre eius.

De Epístola ad Colossénses

{r:Col}2, 16 – 3, 4{/r}

{p}

Vita nova in Christo

Fratres: {v}2,16{/v}Nemo vos iúdicet in cibo aut in potu aut ex parte diéi festi aut neoméniæ aut sabbatórum, {v}17{/v}quæ sunt umbra futurórum, corpus autem Christi. {v}18{/v}Nemo vos bravío defráudet cómplacens sibi in humilitáte et religióne angelórum propter ea, quæ vidit, ingrédiens, frustra inflátus sensu carnis suæ {v}19{/v}et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiónes subministrátum et conéxum crescit in augméntum Dei.

{v}20{/v}Si mórtui estis cum Christo ab eleméntis mundi, quod tamquam vivéntes in mundo decrétis subicímini: {v}21{/v}«Ne tetígeris, neque gustáveris, neque contrectáveris», {v}22{/v}quæ sunt ómnia in corruptiónem ipso usu secúndum præcépta et doctrínas hóminum? {v}23{/v}Quæ sunt ratiónem quidem habéntia sapiéntiæ in superstitióne et humilitáte, et non parcéndo córpori, non in honóre áliquo ad saturitátem carnis.

{v}3,1{/v}Igitur si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; {v}2{/v}quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram. {v}3{/v}Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo! {v}4{/v}Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Col 3, 1-2{/r}; {r}Lc 12, 34{/r}

Si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; {*} Quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram.

Ubi thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit. {*} Quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram.

E Libro sancti Basilíi Magni epíscopi De Spíritu Sancto

(Cap. 26, nn. 61. 64: PG 32, 179-182. 186)

{p}

De Domino vivificante corpus suum in Spiritu

Qui iam non vivit secúndum carnem, sed Spíritu Dei ágitur ac fílius Dei nominátur et confórmis imágini Fílii Dei factus est, spiritális dícitur. Et sicut cernéndi vis est in óculo sano, sic operátio Spíritus in ánima purgáta.

Item, quemádmodum verbum est in ánimo, intérdum ut in corde cogitátum, intérdum ut lingua prolátum: sic et Spíritus Sanctus, vel cum testimónium præbet spirítui nostro, et clamat in córdibus nostris, Abba, Pater, vel cum lóquitur pro nobis, iuxta id quod dictum est, Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris, qui lóquitur in vobis.

Iamvéro, et ut totum in pártibus, Spíritus intellégitur iuxta donórum distributiónem. Omnes enim ínvicem sumus membra, sed habéntes dona secúndum Dei grátiam nobis datam divérsa.

Eaprópter, non potest dícere óculus mánui: Non opus hábeo te; aut rursus caput pédibus: Non est mihi vobis opus. Sed ómnia quidem simul complent corpus Christi in unitáte Spíritus; necessáriam autem utilitátem sibi ínvicem reddunt ex donis.

Deus enim pósuit membra in córpore, unumquódque illórum ut vóluit. Membra autem eándem habent pro se mútuo sollicitúdinem, iuxta spiritálem mútuæ affectiónis ipsis ínsitæ communiónem. Eóque sive pátitur unum membrum, una cum eo patiúntur ómnia membra: sive glorificátur unum membrum simul gaudent ómnia membra.

Rursus, quemádmodum partes sunt in toto, ita sínguli sumus in Spíritu, eo quod omnes in uno córpore in unum Spíritum baptizáti sumus.

Sicut autem in Fílio cérnitur Pater, sic Fílius cérnitur in Spíritu. Itaque adorátio, quæ sit in Spíritu, mentis nostræ operatiónem ut in luce factam índicat, ut díscere licet ex iis quæ Samaritánæ dicta sunt. Nam cum illa, consuetúdine regiónis decépta, existimáret in loco esse adoratiónem, Dóminus eam dédocens dixit in Spíritu et veritáte adoráre oportére: nimírum seípsum appéllans veritátem.

Quemádmodum ígitur in Fílio dícimus adoratiónem, velut in imágine Dei ac Patris: sic et in Spíritu, tamquam in seípso Dómini divinitátem expriménte.

Itaque próprie et congruénter per illuminatiónem Spíritus conspícimus splendórem glóriæ Dei; per charactérem autem ad eum, cuius est charácter et æquále sigíllum, subvéhimur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 2, 12. 10{/r}; {r}Eph 3, 5{/r}

Nos non spíritum huius mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est, ut sciámus quæ a Deo donáta sunt nobis: {*} Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei.

Quod áliis generatiónibus non innótuit fíliis hóminum, sícuti nunc revelátum est sanctis apóstolis et prophétis in Spíritu. {*} Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei.

Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum.

Ut cognoscámus verum Deum.

De Epístola ad Colossénses

{r:Col}3, 5-16{/r}

{p}

Vita novi hominis

Fratres: {v}5{/v}Mortificáte membra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam, et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, {v}6{/v}propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis; {v}7{/v}in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. {v}8{/v}Nunc autem depónite et vos ómnia, iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro; {v}9{/v}nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius {v}10{/v}et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, {v}11{/v}ubi non est Græcus et Iudǽus, circumcísio et præpútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.

{v}12{/v}Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, {v}13{/v}supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. {v}14{/v}Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. {v}15{/v}Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.

{v}16{/v}Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Gal 3, 27-28{/r}

Quicúmque in Christo baptizáti sumus, Christum indúimus: {*} Omnes enim nos unus sumus in Christo Iesu Dómino nostro.

Non est Iudǽus neque Græcus, non est servus neque liber, non est másculus neque fémina. {*} Omnes enim nos unus sumus in Christo Iesu Dómino nostro.

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 17, 7-9: CCL 36, 174-175)

{p}

Geminum caritatis præceptum

Venit ipse Dóminus, caritátis doctor, caritáte plenus, brévians, sicut de illo prædíctum est, verbum super terram, et osténdit in duóbus præcéptis caritátis pendére legem et prophétas.

Quæ sunt illa duo præcépta, fratres, recólite mecum. Notíssima enim esse debent, nec modo tantum veníre in mentem, cum commemorántur a nobis, sed deléri numquam debent de córdibus vestris. Semper omníno cogitáte diligéndum esse Deum et próximum: Deum ex toto corde, ex tota ánima, et ex tota mente; et próximum tamquam seípsum.

Hæc semper cogitánda, hæc meditánda, hæc retinénda, hæc agénda, hæc implénda sunt. Dei diléctio prior est órdine præcipiéndi, próximi autem diléctio prior est órdine faciéndi. Neque enim qui tibi præcíperet dilectiónem istam in duóbus præcéptis, prius tibi commendáret próximum, et póstea Deum, sed prius Deum, póstea próximum.

Tu autem, quia Deum nondum vides, diligéndo próximum promeréris quem vídeas; diligéndo próximum purgas óculum ad vidéndum Deum, evidénter Ioánne dicénte: Si fratrem quem vides non díligis, Deum quem non vides quómodo dilígere póteris?

Ecce dícitur tibi: Dílige Deum. Si dicas mihi: Osténde mihi quem díligam, quid respondébo, nisi quod ait ipse Ioánnes: Deum nemo vidit umquam? Et ne te aliénum omníno a Deo vidéndo esse arbitréris: Deus, inquit, cáritas est; et qui manet in caritáte, in Deo manet. Dílige ergo próximum, et intuére in te unde díligis próximum; ibi vidébis, ut póteris, Deum.

Incipe ergo dilígere próximum. Frange esuriénti panem tuum, et egénum sine tecto induc in domum tuam; si víderis nudum, vesti, et domésticos séminis tui ne despéxeris.

Fáciens autem ista, quid consequéris? Tunc erúmpet velut matutína lux tua. Lux tua Deus tuus est, tibi matutína, quia post noctem sǽculi tibi véniet; nam ille nec óritur, nec óccidit, quia semper manet.

Diligéndo próximum, et curam habéndo de próximo tuo, iter agis. Quo iter agis, nisi ad Dóminum Deum, ad eum, quem dilígere debémus ex toto corde, ex tota ánima, ex tota mente? Ad Dóminum enim nondum pervénimus, sed próximum nobíscum habémus. Porta ergo eum, cum quo ámbulas, ut ad eum pervénias, cum quo manére desíderas.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 4, 10-11. 16{/r}

Deus diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris. {*} Si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere.

Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. {*} Si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere.

In ipso vita erat.

Et vita erat lux hóminum.

De Epístola ad Colossénses

{r:Kol}3, 17 – 4, 1{/r}

{p}

Vita familiæ christianæ

Fratres: {v}3,17{/v}Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

{v}18{/v}Mulíeres, súbditæ estóte viris, sicut opórtet in Dómino. {v}19{/v}Viri, dilígite uxóres et nolíte amári esse ad illas. {v}20{/v}Fílii, obœdíte paréntibus per ómnia, hoc enim plácitum est in Dómino. {v}21{/v}Patres, nolíte ad indignatiónem provocáre fílios vestros, ut non pusíllo ánimo fiant. {v}22{/v}Servi, obœdíte per ómnia dóminis carnálibus, non ad óculum serviéntes, quasi homínibus placéntes, sed in simplicitáte cordis, timéntes Dóminum. {v}23{/v}Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino et non homínibus, {v}24{/v}sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte; {v}25{/v}qui enim iniúriam facit, recípiet id, quod iníque gessit, et non est personárum accéptio.

{v}4,1{/v}Dómini, quod iustum est et æquum, servis præstáte, sciéntes quóniam et vos Dóminum habétis in cælo.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Col 3, 17{/r}

Omne quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, {*} Omnia in nómine Dómini Iesu.

Grátias agéntes Deo et Patri per ipsum. {*} Omnia in nómine Dómini Iesu.

Ex Capítibus quínquies centénis sancti Máximi Confessóris abbátis

(Centuria 1, 8-13: PG 90, 1182-1186)

{p}

Mysterium semper novum

Dei Verbum, carne semel natum (quæ eius propénsa benígnitas ac humánitas est), iis qui velint, semper volens spíritu náscitur; fitque infans, se in illis virtútibus infórmans; ac quo módulo cápere novit suscipiéntem, seípsum maniféstat, nulla livóris labe ac invídia, suæ magnitúdinis amplitúdinem mínuens, sed quasi mensúra ac modo cupiéntium vidére facultátem explórans, sempérque præ mystérii excelléntia, cunctis inaspectábilis perínde persevérans.

Quámobrem divínus Apóstolus, mystérii vim sapiénter consíderans: Iesus Christus, inquit, heri et hódie; ipse et in sǽcula; ita nimírum, mystérium semper novum intéllegens, nulláque umquam mentis comprehensióne consenéscens.

Náscitur Christus Deus, assumptióne carnis ánima intellegénte prǽditæ, factus homo; qui ipse rebus concésserat, ut ex níhilo procéderent: stella ab Oriénte intérdiu conspícua micat, magósque ducit quo loco Verbum assúmpta carne iacet; ut osténdat Verbum, quod continétur in lege et prophétis, mýstice superáre sénsuum notítiam et gentes addúcere ad máximum cognitiónis lumen.

Plane enim legis sermo ac prophéticus, stellæ instar, pie intelléctus, eos qui grátiæ vi secúndum propósitum vocáti sunt, ad Verbum incarnátum agnoscéndum addúcit.

Idcírco Deus fit perféctus homo, nihil eórum quæ erant natúræ, uno dumtáxat dempto peccáto (quando nec ipsum ex censu natúræ erat), demútans; ut carnis esca obiécta, eius vorándæ insatiábilem dracónem, illíque inhiántem, provocáret; carnis scílicet, quæ illi venénum futúra erat, obténtu, Deitátis in ea occúltæ poténtia, ipsum pénitus proflígans; humánæ vero natúræ remédium foret, ad prístinam eam grátiam instáurans, Deitátis ítidem in ea poténtia.

Quemádmodum enim ille, effúso in sciéntiæ lignum venéno suo, natúram gustu corrúperat; sic et ipse domínicam carnem vorándam præsúmens, Deitátis in ea virtúte, corrúptus interitúque sublátus est.

Magnum divínæ incarnatiónis mystérium, semper mystérium manet; quo plane modo Verbum in carne, persóna sua essentiáliter est, quod essentiáliter éadem persóna totum útique exsístit apud Patrem? Quómodo idem, tum totum Deus natúra est, totúmque natúra homo factum est; neutra prorsus desideráta natúra, neque divína, qua Deus est, neque vero nostra, qua homo factum est?

Hæc sola fides capit mystéria, ipsa nimírum substántia et basis eárum rerum, quæ omnem mentis sensum et ratiónem excédunt.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 1, 14. 1{/r}

Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: {*} Cuius glóriam vídimus, quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.

In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. {*} Cuius glóriam vídimus, quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.

Erat lux vera.

Quæ illúminat omnem hóminem.

De Epístola ad Colossénses

{r:Col}4, 2-18{/r}

{p}

Conclusio Epistolæ

Fratres: {v}2{/v}Oratióni instáte, vigilántes in ea in gratiárum actióne, {v}3{/v}orántes simul et pro nobis, ut Deus apériat nobis óstium sermónis ad loquéndum mystérium Christi, propter quod étiam vinctus sum, {v}4{/v}ut maniféstem illud, ita ut opórtet me loqui. {v}5{/v}In sapiéntia ambuláte ad eos, qui foris sunt, tempus rediméntes. {v}6{/v}Sermo vester semper in grátia, sale condítus, ut sciátis quómodo opórteat vos unicuíque respondére.

{v}7{/v}Quæ circa me sunt, ómnia vobis nota fáciet Týchicus, caríssimus frater et fidélis miníster et consérvus in Dómino, {v}8{/v}quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscátis, quæ circa nos sunt, et consolétur corda vestra, {v}9{/v}cum Onésimo fidéli et caríssimo fratre, qui est ex vobis; ómnia, quæ hic agúntur, nota fácient vobis.

{v}10{/v}Salútat vos Aristárchus, concaptívus meus, et Marcus, consobrínus Bárnabæ — de quo accepístis mandáta, si vénerit ad vos excípite illum —, {v}11{/v}et Iesus, qui dícitur Iustus, qui sunt ex circumcisióne, hi soli adiutóres in regno Dei, qui mihi fuérunt solácio. {v}12{/v}Salútat vos Epáphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in oratiónibus, ut stetis perfécti et impléti in omni voluntáte Dei. {v}13{/v}Testimónium enim illi perhíbeo quod habet multum labórem pro vobis et pro his, qui sunt Laodicíæ et qui Hierápoli. {v}14{/v}Salútat vos Lucas, médicus caríssimus, et Demas. {v}15{/v}Salutáte fratres, qui sunt Laodicíæ, et Nympham et, quæ in domo eius est, ecclésiam. {v}16{/v}Et cum lecta fúerit apud vos epístula, fácite ut et in Laodicénsium ecclésia legátur, et eam, quæ ex Laodicía est, vos quoque legátis. {v}17{/v}Et dícite Archíppo: «Vide ministérium, quod accepísti in Dómino, ut illud ímpleas».

{v}18{/v}Salutátio mea manu Pauli. Mémores estóte vinculórum meórum. Grátia vobíscum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Col 4, 3{/r}; cf. {r}Ps 51, 17{/r}

Orémus pro ínvicem, ut Deus apériat nobis óstium sermónis {*} Ad loquéndum mystérium Christi.

Dóminus lábia nostra apériat, et os nostrum annúntiet laudem Dei. {*} Ad loquéndum mystérium Christi.

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 194, 3-4: PL 38, 1016-1017)

{p}

Verbi visione satiabimur

Quis hóminum omnes thesáuros sapiéntiæ et sciéntiæ nóverit in Christo occúltos atque in paupertáte carnis eius abscónditos? Quia propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut illíus paupertáte ditarémur. Cum enim mortalitátem assúmeret mortémque consúmeret, in paupertáte se osténdit: sed divítias dilátas promísit, non ablátas amísit.

Quam multa multitúdo dulcédinis eius, quam abscóndit timéntibus se, pérficit autem sperántibus in se!

Ex parte enim scimus, donec véniat quod perféctum est. Cui capiéndo ut idónei præstarémur, ille æquális Patri in forma Dei, in forma servi factus símilis nobis, refórmat nos ad similitúdinem Dei: et factus fílius hóminis únicus Fílius Dei, multos fílios hóminum facit fílios Dei; et nutrítos servos per visíbilem formam servi, pérficit líberos ad vidéndam formam Dei.

Fílii enim Dei sumus, et nondum appáruit quid érimus. Et scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. Nam qui sunt illi sapiéntiæ scientiǽque thesáuri, quæ illæ divítiæ divínæ, nisi quia suffíciunt nobis? Et quæ illa multitúdo dulcédinis, nisi quia sátiat nos? Osténde ergo nobis Patrem, et súfficit nobis.

Et in quodam psalmo quidam ex nobis, vel in nobis, vel pro nobis, ait illi: Satiábor, dum manifestábitur glória tua. Ipse autem et Pater unum sunt: et qui ipsum videt, videt et Patrem. Ergo Dóminus virtútum, ipse est rex glóriæ. Convértens nos, osténdet nobis fáciem suam; et salvi érimus, et satiábimur, et suffíciet nobis.

Quod donec fiat, donec osténdat nobis quod suffíciat nobis, donec eum fontem vitæ potémus et satiémur, ínterim dum ambulántes per fidem peregrinámur ab eo, dum esurímus et sitímus iustítiam, et formæ Dei pulchritúdinem ineffábili ardóre desiderámus, formæ servi natálem devóto obséquio celebrémus.

Nondum contemplári póssumus quod génitus est ante lucíferum a Patre, frequentémus quod noctúrnis horis est natus ex Vírgine. Nondum cápimus quod ante solem pérmanet nomen eius, agnoscámus in sole pósitum tabernáculum eius.

Nondum contuémur Unicum permanéntem in Patre suo, recordémur Sponsum procedéntem de thálamo suo. Nondum idónei sumus convívio Patris nostri, agnoscámus præsépe Dómini nostri Iesu Christi.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 1, 2; 5, 20{/r}

Vita appáruit et vídimus et annuntiámus vobis vitam ætérnam, {*} Quæ erat coram Patre et appáruit nobis.

Scimus quóniam Fílius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscámus eum, qui verus est; et sumus in eo qui verus est, in Fílio eius Iesu Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita ætérna. {*} Quæ erat coram Patre et appáruit nobis.

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}42, 1-8{/r}

{p}

Servus Domini mansuetus

{v}1{/v}Ecce servus meus, suscípiam eum;

eléctus meus, cómplacet sibi in illo ánima mea;

dedi spíritum meum super eum,

iudícium géntibus próferet.

{v}2{/v}Non clamábit neque vociferábitur,

nec audiétur vox eius foris.

{v}3{/v}Cálamum quassátum non cónteret

et linum fúmigans non exstínguet;

in veritátem próferet iudícium.

{v}4{/v}Non languébit nec frangétur,

donec ponat in terra iudícium;

et legem eius ínsulæ exspéctant.

{v}5{/v}Hæc dicit Dóminus Deus,

creans cælos et exténdens eos,

firmans terram et quæ gérminant ex ea,

dans flatum pópulo, qui est super eam,

et spíritum calcántibus eam.

{v}6{/v}«Ego, Dóminus, vocávi te in iustítia

et apprehéndi manum tuam;

et formávi te et dedi te

in fœdus pópuli, in lucem géntium,

{v}7{/v}ut aperíres óculos cæcórum

et edúceres de conclusióne vinctum,

de domo cárceris sedéntes in ténebris.

{v}8{/v}Ego Dóminus: hoc est nomen meum;

et glóriam meam álteri non dabo

et laudem meam sculptílibus».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 12, 18. 21{/r} ({r}Is 42, 1{/r})

Ecce puer meus, quem elégi; diléctus meus, in quo bene complácuit ánimæ meæ. {*} In nómine eius gentes sperábunt.

Ponam Spíritum meum super eum, et iudícium géntibus nuntiábit. {*} In nómine eius gentes sperábunt.

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Oratio 39 in sancta Lumina, 14-16. 20: PG 36, 350-351. 354. 358-359)

{p}

Baptismus Christi

Christus illuminátur, simul illustrémur; Christus baptizátur, simul descendámus, ut simul étiam ascendámus.

Baptízat Ioánnes, Iesus accédit; forsan quidem ut ipsum quoque, a quo baptizátur, sanctitáte affíciat; proculdúbio autem, ut totum véterem Adámum in aquis sepéliat: ante nos vero, et propter nos, Iordánem sanctíficans; ut, quemádmodum spíritus et caro erat, sic étiam per Spíritum et aquam initiáret.

Baptísta non admíttit: Iesus certat. Tum: Ego a te baptizári débeo, inquit lucérna Soli, vox Verbo, amícus Sponso, maior inter omnes natos mulíerum omnis creatúræ Primogénito, is, qui a matérno ventre præsultárat, ei qui in ventre adorátus fúerat, præcúrsor et præcursúrus, ei qui apparúerat atque apparébit. Ego a te baptizári débeo: adde, et pro te. Explorátum enim habébat fore ut martýrio baptizarétur; aut, ut Petrus, non pédibus dumtáxat purgarétur.

At étiam Iesus ex aquis ascéndit; mundum enim secum in altum effert, ac cælos, quos Adámus et sibi et pósteris, quemádmodum et flámmeo gládio paradísum, cláuserat, findi atque aperíri cernit.

Ac Spíritus deitátem testátur, nimírum ad parem accúrrens; et vox cǽlitus míttitur; illinc enim is erat, cui testimónium dicebátur; et ut colúmba, corpus enim honóre áfficit, quandóquidem hoc étiam per deificatiónem Deus est, corpóreo modo conspécta. Ac simul multis retro sǽculis colúmba dilúvii finem nuntiáre consuévit.

Nos autem hódie Christi baptísmum honóre complectámur, ac festum honéste celebrémus.

Omníno autem purgáti sitis, ac purgémini. Nulla enim re Deus perínde delectátur, ut hóminis, pro quo omnis sermo et ómnia mystéria, resipiscéntia et salúte; ut efficiámini, sicut luminária in mundo, vis quædam vitális réliquis homínibus, quo perfécta lúmina magno illi lúmini astántes, eius ipsíus, quæ in cælo est, lucis splendóribus imbuámini, púrius et clárius a Trinitáte illumináti, cuius nunc rádium unum ex una Deitáte manántem minus plene accepístis, in Christo Iesu Dómino nostro, cui glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 114, 5{/r}

Hódie cæli apérti sunt et mare dulce factum est, terra exsúltat, montes et colles lætántur: {*} Quia a Ioánne in Iordáne Christus baptizátus est.

Quid est tibi, mare, quod fugísti, et tu, Iordánis, quia convérsus es retrórsum? {*} Quia a Ioánne Quia a Ioánne in Iordáne Christus baptizátus est.

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Iz}61, 1-11{/r}

{p}

Spiritus Domini super servum suum

{v}1{/v}Spíritus Dómini Dei super me,

eo quod únxerit Dóminus me;

ad annuntiándum læta mansuétis misit me,

ut medérer contrítis corde

et prædicárem captívis liberatiónem

et clausis apertiónem;

{v}2{/v}ut prædicárem annum placábilem Dómino

et diem ultiónis Deo nostro;

ut consolárer omnes lugéntes,

{v}3{/v}ut pónerem lugéntibus Sion

et darem eis corónam pro cínere,

óleum gáudii pro luctu,

pállium laudis pro spíritu mæróris.

Et vocabúntur Terebínthi iustítiæ,

plantátio Dómini ad glorificándum.

{v}4{/v}Et ædificábunt desérta a sæculo

et ruínas antíquas érigent,

et instaurábunt civitátes desértas,

dissipátas in generatióne et generatióne.

{v}5{/v}Et stabunt aliéni et pascent pécora vestra,

et fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt;

{v}6{/v}vos autem Sacerdótes Dómini vocabímini,

Minístri Dei nostri dicétur vobis;

fortitúdinem géntium comedétis

et in glória eárum superbiétis.

{v}7{/v}Pro confusióne eórum dúplici

et ignomínia laudábunt partem suam;

proptérea in terra sua duplícia possidébunt,

lætítia sempitérna erit eis.

{v}8{/v}Quia ego Dóminus díligens iudícium,

ódio habens rapínam et iniquitátem;

et dabo opus eórum in veritáte

et fœdus perpétuum fériam eis.

{v}9{/v}Et sciétur in géntibus semen eórum

et germen eórum in médio populórum;

omnes, qui víderint eos, cognóscent illos,

quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.

{v}10{/v}Gaudens gaudébo in Dómino,

et exsultábit ánima mea in Deo meo,

quia índuit me vestiméntis salútis

et induménto iustítiæ circúmdedit me,

quasi sponsum decorátum coróna

et quasi sponsam ornátam monílibus suis.

{v}11{/v}Sicut enim terra profert germen suum

et sicut hortus semen suum gérminat,

sic Dóminus Deus germinábit iustítiam

et laudem coram univérsis géntibus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 61, 1{/r}; {r}Io 8, 42{/r}

Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me; {*} Ut medérer contrítis corde, et prædicárem captívis liberatiónem, et clausis apertiónem.

Ego ex Deo procéssi et veni; neque enim a meípso veni, sed ille me misit. {*} Ut medérer contrítis corde, et prædicárem captívis liberatiónem, et clausis apertiónem.

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 13 de Tempore: PL 39, 1097-1098)

{p}

Factus est Deus homo, ut homo fieret Deus

Dóminus noster Iesus Christus, fratres caríssimi, qui in ætérnum est cunctórum creátor, hódie de matre nascéndo factus est nobis salvátor. Natus est nobis hódie in témpore per voluntátem, ut nos perdúcat ad Patris æternitátem. Factus est Deus homo, ut homo fíeret Deus: ut panem angelórum manducáret homo, Dóminus angelórum hódie factus est homo.

Hódie impléta est prophetía illa, quæ dicit: Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustum: aperiátur terra, et gérminet salvatórem. Factus est ígitur qui fécerat, ut invenirétur qui períerat. Sic enim in psalmis homo confitétur: Priúsquam humiliárer, ego peccávi. Peccávit homo, et factus est reus: natus est homo Deus, ut liberarétur reus. Homo ígitur cécidit, sed Deus descéndit. Cécidit homo miserabíliter, descéndit Deus misericórditer; cécidit homo per supérbiam, descéndit Deus cum grátia.

O mirácula, o prodígia, fratres mei! Natúræ iura mutántur in hómine; Deus náscitur, virgo sine viro gravidátur, viri nésciam sermo Dei marítat: simul facta est mater et virgo; mater facta, sed incorrúpta; virgo habens fílium, nésciens virum; semper clausa, sed non infecúnda. Solus enim sine peccáto est natus, quem sine viríli compléxu non concupiscéntia carnis, sed obœdiéntia génuit mentis.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 4, 14; 1, 9{/r}

Nos vídimus et testificámur: {*} Pater misit Fílium salvatórem mundi.

Ut remíttat nobis peccáta nostra, et emúndet nos ab omni iniustítia. {*} Pater misit Fílium salvatórem mundi.