Feria V post Ss.mam Trinitatem

SS.MI CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI

Sollemnitas

Ubi sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi non est de præcepto servanda, assignatur, tamquam diei proprio, dominicæ post Ss.mam Trinitatem.

Ad Officium lectionis

HYMNUS

Sacris sollémniis iuncta sint gáudia,

et ex præcórdiis sonent præcónia;

recédant vétera, nova sint ómnia,

corda, voces et ópera.

Noctis recólitur cena novíssima,

qua Christus créditur agnum et ázyma

dedísse frátribus iuxta legítima

priscis indúlta pátribus.

Dedit fragílibus córporis férculum,

dedit et trístibus sánguinis póculum,

dicens: «Accípite quod trado vásculum;

omnes ex eo bíbite».

Sic sacrifícium istud instítuit,

cuius offícium commítti vóluit

solis presbýteris, quibus sic cóngruit,

ut sumant et dent céteris.

Panis angélicus fit panis hóminum;

dat panis cǽlicus figúris términum.

O res mirábilis: mandúcat Dóminum

servus pauper et húmilis.

Te, trina Déitas únaque, póscimus;

sic nos tu vísitas sicut te cólimus:

per tuas sémitas duc nos quo téndimus

ad lucem quam inhábitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, veníte ad núptias, allelúia.

Psalmus 22 (23)

Ant. 2Si quis sitit, véniat ad me et bibat fontem ætérnum.

Psalmus 41 (42)

Ant. 3Cibávit nos Dóminus ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit nos.

Psalmus 80 (81)

Sapiéntia ædificávit sibi domum, allelúia.

Míscuit vinum et pósuit mensam, allelúia.

De libro Exodi

{r:Ex}24, 1-11{/r}

{p}

Viderunt Deum, et comederunt ac biberunt

In diébus illis: {v}1{/v}Dixit Dóminus Móysi: «Ascénde ad Dóminum, tu et Aaron, Nadab et Abiu et septuagínta senes ex Israel, et adorábitis procul. {v}2{/v}Solúsque Móyses ascéndet ad Dóminum, et illi non appropinquábunt, nec pópulus ascéndet cum eo».

{v}3{/v}Venit ergo Móyses et narrávit plebi ómnia verba Dómini atque iudícia; respondítque omnis pópulus una voce: «Omnia verba Dómini, quæ locútus est, faciémus». {v}4{/v}Scripsit autem Móyses univérsos sermónes Dómini; et mane consúrgens ædificávit altáre ad radíces montis et duódecim lápides per duódecim tribus Israel. {v}5{/v}Misítque iúvenes de fíliis Israel, et obtulérunt holocáusta; immolaverúntque víctimas pacíficas Dómino vítulos. {v}6{/v}Tulit ítaque Móyses dimídiam partem sánguinis et misit in cratéras; partem autem resíduam respérsit super altáre. {v}7{/v}Assuménsque volúmen fœ́deris legit, audiénte pópulo, qui dixérunt: «Omnia, quæ locútus est Dóminus, faciémus et érimus obœdiéntes». {v}8{/v}Ille vero sumptum sánguinem respérsit in pópulum et ait: «Hic est sanguis fœ́deris, quod pépigit Dóminus vobíscum super cunctis sermónibus his».

{v}9{/v}Ascenderúntque Móyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuagínta de senióribus Israel. {v}10{/v}Et vidérunt Deum Israel, et sub pédibus eius quasi opus lápidis sapphiríni et quasi ipsum cælum, cum serénum est. {v}11{/v}Nec in eléctos filiórum Israel misit manum suam; viderúntque Deum et comedérunt ac bibérunt.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 6, 48-50. 51ab{/r}

Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducavérunt in desérto manna et mórtui sunt. {*} Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur.

Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum. {*} Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur.

Ex Opéribus sancti Thomæ de Aquíno presbýteri

(Opusculum 57, in festo Corporis Christi, lect. 1-4)

{p}

O pretiosum et admirandum convivium!

Unigénitus Dei Fílius, suæ divinitátis volens nos esse partícipes, natúram nostram assúmpsit, ut hómines deos fáceret factus homo.

Et hoc ínsuper, quod de nostro assúmpsit, totum nobis cóntulit ad salútem. Corpus namque suum pro nostra reconciliatióne in ara crucis hóstiam óbtulit Deo Patri, sánguinem suum fudit in prétium simul et lavácrum; ut redémpti a miserábili servitúte, a peccátis ómnibus mundarémur.

Ut autem tanti benefícii iugis in nobis manéret memória, corpus suum in cibum, et sánguinem suum in potum, sub spécie panis et vini suméndum fidélibus derelíquit.

O pretiósum et admirándum convívium, salutíferum et omni suavitáte replétum! Quid enim hoc convívio pretiósius esse potest? In quo non carnes vitulórum et hircórum, ut olim in lege, sed nobis Christus suméndus propónitur verus Deus. Quid hoc sacraménto mirabílius?

Nullum étiam sacraméntum est isto salúbrius quo purgántur peccáta, virtútes augéntur, et mens ómnium spiritálium charísmatum abundántia impinguátur.

Offértur in Ecclésia pro vivis et mórtuis, ut ómnibus prosit, quod est pro salúte ómnium institútum.

Suavitátem dénique huius sacraménti nullus exprímere súfficit, per quod spiritális dulcédo in suo fonte gustátur; et recólitur memória illíus, quam in sua passióne Christus monstrávit, excellentíssimæ caritátis.

Unde, ut árctius huius caritátis imménsitas fidélium córdibus infigerétur, in última cena, quando, Pascha cum discípulis celebráto, transitúrus erat de hoc mundo ad Patrem, hoc sacraméntum instítuit, tamquam passiónis suæ memoriále perénne, figurárum véterum impletívum, miraculórum ab ipso factórum máximum, et de sua contristátis abséntia solácium singuláre relíquit.

{p}

RESPONSORIUM

Hoc agnóscite in pane, quod pepéndit in cruce; hoc in cálice, quod manávit ex látere. Accípite ítaque et édite corpus Christi; accípite et potáte sánguinem Christi. {*} Iam ipsi facti membra Christi.

Ne dissolvámini, manducáte vínculum vestrum; ne vobis viles videámini, bíbite prétium vestrum. {*} Iam ipsi facti membra Christi.

AD VIGILIAM: Ant. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui mandúcat carnem meam et bibit sánguinem meum, habet vitam ætérnam, dicit Dóminus.
Evangelium de sollemnitate, quod hoc anno in Missa non legitur.

Ad I Vesperas

HYMNUS

Pange, lingua, gloriósi

córporis mystérium,

sanguinísque pretiósi,

quem in mundi prétium

fructus ventris generósi

Rex effúdit géntium.

Nobis datus, nobis natus

ex intácta Vírgine,

et in mundo conversátus,

sparso verbi sémine,

sui moras incolátus

miro clausit órdine.

In suprémæ nocte cenæ

recúmbens cum frátribus,

observáta lege plene

cibis in legálibus,

cibum turbæ duodénæ

se dat suis mánibus.

Verbum caro panem verum

verbo carnem éfficit,

fitque sanguis Christi merum,

et, si sensus déficit,

ad firmándum cor sincérum

sola fides súfficit.

Tantum ergo sacraméntum

venerémur cérnui,

et antíquum documéntum

novo cedat rítui;

præstet fides suppleméntum

sénsuum deféctui.

Genitóri Genitóque

laus et iubilátio,

salus, honor, virtus quoque

sit et benedíctio;

procedénti ab utróque

compar sit laudátio. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Miserátor Dóminus escam dedit timéntibus se in memóriam suórum mirabílium.

Psalmus 110 (111)

Ant. 2 Qui pacem ponit fines Ecclésiæ, fruménti ádipe sátiat nos Dóminus.

Psalmus 147 (147B), 12-20

Ant. 3 Amen, amen dico vobis: Non Móyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum, allelúia.

Canticum Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

LECTIO BREVIS

{r}1 Cor 10, 16-17{/r}

Calix benedictiónis, cui benedícimus, nonne communicátio sánguinis Christi est? Et panis, quem frángimus, nonne communicátio córporis Christi est? Quóniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participámur.

RESPONSORIUM BREVE

Panem cæli dedit eis, {*} Allelúia, allelúia.

Panem cæli dedit eis, {*} Allelúia, allelúia.

Panem angelórum manducávit homo. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Panem cæli dedit eis, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. O quam suávis est, Dómine, spíritus tuus, qui, ut dulcédinem tuam in fílios demonstráres, pane suavíssimo de cælo prǽstito, esuriéntes reples bonis, fastidiósos dívites dimíttens inánes.

PRECES

Christus in cena, ad quam omnes invítat, corpus et sánguinem suum tradit pro mundi vita. Ipsum deprecémur:

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, Fíli Dei vivi, qui eucharístiæ cenam in tui commemoratiónem fácere præcepísti,

Ecclésiam tuam fidéli dita mysteriórum celebratióne.

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, sacérdos Altíssimi únice, qui sacraménta tua offerénda sacerdótibus commisísti,

in mores eórum íngere, quæ in signis tríbuit celebráre.

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, manna de cælo, qui omnes de uno pane participántes unum éfficis corpus,

pacem et concórdiam ómnium in te credéntium réfove.

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, cæléstis médice, qui remédium immortalitátis et pignus resurrectiónis per tuum panem præbes,

ægrótis sanitátem et spem vivam peccatóribus redde.

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, rex ventúre, qui mystéria in mortem tuam annuntiándam donec veníres ut celebraréntur mandásti,

omnes, qui in te decessérunt, fac resurrectiónis tuæ partícipes.

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

ORATIO

Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti, tríbue, quǽsumus, ita nos córporis et sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus.

Ad Invitatorium

Ant. Panem vitæ, Christum Dóminum, veníte, adorémus.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens

nec Patris linquens déxteram,

ad opus suum éxiens

venit ad vitæ vésperam.

In mortem a discípulo

suis tradéndus ǽmulis,

prius in vitæ férculo

se trádidit discípulis.

Quibus sub bina spécie

carnem dedit et sánguinem,

ut dúplicis substántiæ

totum cibáret hóminem.

Se nascens dedit sócium,

convéscens in edúlium,

se móriens in prétium,

se regnans dat in prǽmium.

O salutáris hóstia,

quæ cæli pandis óstium,

bella premunt hostília:

da robur, fer auxílium.

Uni trinóque Dómino

sit sempitérna glória,

qui vitam sine término

nobis donet in pátria. Amen.

Ant. 1 Angelórum esca nutrivísti pópulum tuum, et panem de cælo præstitísti eis, allelúia.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2 Sacerdótes sancti incénsum et panes ófferunt Deo, allelúia.

Ant. 3 Vincénti dabo manna abscónditum et nomen novum, allelúia.

LECTIO BREVIS

{r}Mal 1, 11{/r}

Ab ortu solis usque ad occásum magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum nomen meum in géntibus, dicit Dóminus exercítuum.

RESPONSORIUM BREVE

Edúcas panem de terra, {*} Allelúia, allelúia.

Edúcas panem de terra, {*} Allelúia, allelúia.

Et vinum lætíficet cor hóminis. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Edúcas panem de terra, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Benedictus, ant. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi; si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum, allelúia.

PRECES

Iesum Christum, panem vitæ deprecémur, fratres, lætánter dicéntes:

Beátus qui manducábit panem in regno tuo, Dómine.

Christe, sacérdos novi et ætérni fœ́deris, qui Patri in ara crucis sacrifícium perféctum obtulísti,

doce nos tecum illud offérre.

Beátus qui manducábit panem in regno tuo, Dómine.

Christe, summe rex pacis et iustítiæ, qui panem et vinum in signum oblatiónis tui consecrásti,

tecum nos hóstias consócia.

Beátus qui manducábit panem in regno tuo, Dómine.

Christe, vere adorátor Patris, cuius oblátio munda ab ortu solis usque ad occásum ab Ecclésia offértur,

in tuo córpore únias quos uno pane sátias.

Beátus qui manducábit panem in regno tuo, Dómine.

Christe, manna de cælo descéndens, qui Ecclésiam pascis córpore et sánguine tuo,

in fortitúdine huius cibi fac nos ambuláre.

Beátus qui manducábit panem in regno tuo, Dómine.

Christe, invisíbilis hospes convívii nostri, qui stas ad óstium et pulsas,

ad nos veni, cena nobíscum et nos tecum.

Beátus qui manducábit panem in regno tuo, Dómine.

Ad II Vesperas

HYMNUS, ut ad I Vesperas.

PSALMODIA

Ant. 1 Sacérdos in ætérnum Christus Dóminus secúndum órdinem Melchísedech, panem et vinum óbtulit. Psalmus 109 (110), 1-5. 7

Ant. 2 Cálicem salutáris accípiam et sacrificábo hóstiam laudis. Psalmus 115 (116B), 10-19

Ant. 3 Tu es via, tu es véritas, tu es vita mundi, Dómine. Canticum

Cf. Ap 19, 1-2. 5-7

LECTIO BREVIS

{r}1 Cor 11, 23-25{/r}

Ego accépi a Dómino, quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Iesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem et grátias agens fregit et dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc fácite in meam commemoratiónem; simíliter et cálicem, postquam cenátum est, dicens: Hic calix novum testaméntum est in meo sánguine; hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem.

RESPONSORIUM BREVE

Panem cæli dedit eis, {*} Allelúia, allelúia.

Panem cæli dedit eis, {*} Allelúia, allelúia.

Panem angelórum manducávit homo. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Panem cæli dedit eis, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. O sacrum convívium, in quo Christus súmitur: recólitur memória passiónis eius, mens implétur grátia et futúræ glóriæ nobis pignus datur, allelúia.

PRECES

Christus in cena, ad quam omnes invítat, corpus et sánguinem suum tradit pro mundi vita. Ipsum deprecémur:

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, Fili Dei vivi, qui eucharístiæ cenam in tui commemoratiónem fácere præcepísti,

Ecclésiam tuam fidéli dita mysteriórum celebratióne.

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, sacérdos Altíssimi únice, qui sacraménta tua offerénda sacerdótibus commisísti,

in mores eórum íngere, quæ in signis tríbuis celebráre.

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, manna de cælo, qui omnes de uno pane participántes unum éfficis corpus,

pacem et concórdiam ómnium in te credéntium réfove.

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, cæléstis médice, qui remédium immortalitátis et pignus resurrectiónis per tuum panem præbes,

ægrótis sanitátem et spem vivam peccatóribus redde.

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

Christe, rex ventúre, qui mystéria in mortem tuam annuntiándam donec veníres ut celebraréntur mandásti,

omnes, qui in te decessérunt, fac resurrectiónis tuæ partícipes.

Christe, panis cæléstis, da nobis vitam ætérnam.

AD HORAM MEDIAM Psalmodia complementaris. Si autem sollemnitas die dominica celebretur, dicuntur psalmi dominicæ hebdomadæ I.

PSALMODIA

Ant. 1 Desidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar, allelúia.

Ant. 2 Cenántibus illis, accépit Iesus panem, benedíxit ac fregit, dedítque discípulis suis, allelúia.

Ant. 3 Cognovérunt Dóminum Iesum in fractióne panis, allelúia.

AD TERTIAM

LECTIO BREVIS

{r}Sap 16, 20{/r}

Angelórum esca nutrivísti pópulum tuum, Dómine, et parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre, omne delectaméntum in se habéntem et ad omnem gustum aptum.

Introíbo ad altáre Dei, allelúia.

Sumam Christum qui rénovat iuventútem meam, allelúia.

AD SEXTAM

LECTIO BREVIS

{r}Prov 9, 1-2{/r}

Sapiéntia ædificávit sibi domum, excídit colúmnas septem; immolávit víctimas suas, míscuit vinum et propósuit mensam suam.

Panem de cælo præstitísti eis, allelúia.

Omne delectaméntum in se habéntem, allelúia.

AD NONAM

LECTIO BREVIS

{r}Act 2, 42. 47{/r}

Erant fratres perseverántes in doctrína apostolórum et communicatióne, in fractióne panis et oratiónibus, collaudántes Deum et habéntes grátiam ad omnem plebem.

Mane nobíscum, Dómine, allelúia.

Quóniam advesperáscit, allelúia.