OCTOBER

Die 1 octobris

S. TERESIÆ A IESU INFANTE, VIRGINIS ET DOCTORIS ECCLESIÆ

Memoria

Nata est Alensonii (Alençon) in Gallia anno 1873. In monasterium Lexoviense (Lisieux) Carmelitarum adhuc adulescentula ingressa, humilitatem, simplicitatem evangelicam et in Deo fiduciam maxime coluit, et easdem virtutes verbo et exemplo novitias maxime docuit. Pro salute animarum et Ecclesiæ incremento vitam offerens, mortua est anno 1897 die 30 septembris.

De Communi Virginum, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælórum.

Oratio

Deus, qui regnum tuum humílibus parvulísque dispónis, fac nos beátæ Terésiæ trámitem prósequi confidénter, ut, eius intercessióne, glória tua nobis revelétur ætérna.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Gaudéte et exsultáte, quia nómina vestra scripta sunt in cælis.

Die 2 octobris

SS. ANGELORUM CUSTODUM

Memoria

Ad Invitatorium

Ant. Dóminum, cui minístrant ángeli, veníte, adorémus.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Orbis patrátor óptime,

quæcúmque sunt qui déxtera

magna creásti, nec regis

minóre providéntia,

Adésto supplicántium

tibi reórum cœ́tui,

lucísque sub crepúsculum

lucem novam da méntibus.

Tuúsque nobis ángelus,

signátus ad custódiam,

hic adsit, a contágio

qui críminum nos prótegat.

Nobis dracónis ǽmuli

calúmnias extérminet,

ne rete frauduléntiæ

incáuta nectat péctora.

Metum repéllat hóstium

nostris procul de fínibus;

pacem secúndet cívium

fugétque pestiléntiam.

Deo Patri sit glória,

qui, quos redémit Fílius

et Sanctus unxit Spíritus,

per ángelos custódiat. Amen.

Ant. 1Dóminus mittet ángelum suum tecum, et díriget viam tuam.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Benedíctus Deus, qui misit ángelum suum, et éruit servos suos qui credidérunt in eum.

Ant. 3Angeli et omnes virtútes, laudáte Dóminum.

LECTIO BREVIS

{r}Ex 23, 20-21{/r}

Ecce ego mittam ángelum, qui præcédat te et custódiat in via et introdúcat ad locum, quem parávi. Obsérva eum et audi vocem eius.

RESPONSORIUM BREVE

In conspéctu angelórum {*} Psallam tibi, Deus meus.

In conspéctu angelórum {*} Psallam tibi, Deus meus.

Et confitébor nómini tuo. {*}

Psallam tibi, Deus meus.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

In conspéctu angelórum {*} Psallam tibi, Deus meus.

Ad Benedictus, ant. Omnes sunt administratórii spíritus, in ministérium missi propter eos qui hereditátem cápiunt salútis.

PRECES

Fratres caríssimi, confiteámur Dómino, cui astat multitúdo angelórum, et deprecémur ut hi minístri gloriósi nos ádiuvent in itínere vitæ nostræ:

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Deus, qui ángelis tuis mandásti ut custódiant nos in ómnibus viis nostris,

deduc nos hódie sine offensióne per sémitas tuas.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Pater, cuius fáciem in cælis semper vident ángeli nostri,

fac nos sine intermissióne quǽrere fáciem tuam.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Deus, cuius fílii erunt sicut ángeli in cælo,

da nobis castitátem cordis et córporis.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Deus, in adiutórium pópuli tui mitte Michaélem príncipem magnum,

ut eum deféndat in prœ́lio contra Sátanam et ángelos eius.

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Pater noster.

Oratio

Deus, qui ineffábili providéntia sanctos ángelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris, largíre supplícibus tuis, et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére.

Ad Vesperas

HYMNUS

Custódes hóminum psállimus ángelos,

natúræ frágili quos Pater áddidit

cæléstis cómites, insidiántibus

ne succúmberet hóstibus.

Nam quod corrúerit próditor ángelus,

concéssis mérito pulsus honóribus,

ardens invídia péllere nítitur

quos cælo Deus ádvocat.

Huc, custos, ígitur pérvigil ádvola,

avértens pátria de tibi crédita

tam morbos ánimi quam requiéscere

quicquid non sinit íncolas.

Sanctæ sit Tríadi laus pia iúgiter,

cuius perpétuo númine máchina

triplex hæc régitur, cuius in ómnia

regnat glória sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Vallábit ángelus Dómini in circúitu timéntes eum, et erípiet eos. Psalmus 33 (34), I

Ant. 2Vivit Dóminus, quóniam custodívit me ángelus eius. II

Ant. 3Benedícite Deum cæli, et coram ómnibus vivéntibus confitémini illi, quia fecit vobíscum misericórdiam suam. Canticum

Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

LECTIO BREVIS

{r}Ap 8, 3-4{/r}

Angelus venit et stetit ante altáre habens turíbulum áureum, et data sunt illi incénsa multa, ut daret oratiónibus sanctórum ómnium super altáre áureum, quod est ante thronum. Et ascéndit fumus incensórum de oratiónibus sanctórum de manu ángeli coram Deo.

RESPONSORIUM BREVE

Angelis suis {*} Deus mandávit de te.

Angelis suis {*} Deus mandávit de te.

Ut custódiant te in ómnibus viis tuis. {*}

Deus mandávit de te.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Angelis suis {*} Deus mandávit de te.

Ad Magnificat, ant. Angeli eórum semper vident fáciem Patris mei, qui est in cælis.

PRECES

Dóminum deprecémur ut cum ángelis, qui fáciunt voluntátem eius, ad audiéndam vocem sermónum ipsíus promptióres reddámur. Et illi grátias agámus dicéntes:

Cum ángelis hymnum glóriæ tuæ cánimus.

Deus, qui ángelos mirabílium tuórum núntios constituísti,

fac ut, ipsis adiuvántibus, et nos magnália tua homínibus nuntiémus.

Cum ángelis hymnum glóriæ tuæ cánimus.

Dómine altíssime, quem ángeli indesinénter sanctum proclámant,

tríbue ut in Ecclésia tibi laus résonet perénnis.

Cum ángelis hymnum glóriæ tuæ cánimus.

Qui ángelis tuis mandásti ut custódiant servos tuos in viis suis,

fac ut omnes iter agéntes incólumes cum pace et gáudio ad sua rédeant.

Cum ángelis hymnum glóriæ tuæ cánimus.

Qui ab ángelis pacem homínibus nuntiári dedísti,

manda illis ut rectóribus et pópulis semper pacis consília súggerant.

Cum ángelis hymnum glóriæ tuæ cánimus.

Cum míseris ángelos, ut eléctos tuos cóngregent a quáttuor ventis,

fac ut omnes fílii tui inter eléctos connumeréntur.

Cum ángelis hymnum glóriæ tuæ cánimus.

Ad Horam mediam Ad Tertiam

LECTIO BREVIS

{r}Act 5, 17-20{/r}

Exsúrgens princeps sacerdótum et omnes, qui cum illo erant, quæ est hǽresis sadducæórum, repléti sunt zelo et iniecérunt manus in apóstolos et posuérunt illos in custódia pública. Angelus autem Dómini per noctem apéruit iánuas cárceris et edúcens eos dixit: Ite et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ huius.

In conspéctu angelórum psallam tibi, Deus meus.

Adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.

Ad Sextam

LECTIO BREVIS

{r}Act 12, 7{/r}

Et ecce ángelus Dómini ástitit, et lumen refúlsit in habitáculo; percússo autem látere Petri, suscitávit eum dicens: Surge velóciter! Et cecidérunt caténæ de mánibus eius.

Misit Dóminus ángelum suum.

Et erípuit me de manu Heródis.

Ad Nonam

LECTIO BREVIS

{r}Act 10, 3-5{/r}

Cornélius vidit in visu maniféste quasi hora nona diéi ángelum Dei introeúntem ad se et dicéntem sibi: Cornéli! At ille íntuens eum et timóre corréptus dixit: Quid est, dómine? Dixit autem illi: Oratiónes tuæ et eleemósynæ tuæ ascendérunt in memóriam in conspéctu Dei. Et nunc mitte viros in Ioppen et accérsi Simónem quendam, qui cognominátur Petrus.

Ascéndit fumus incensórum de oratiónibus sanctórum.

De manu ángeli coram Deo.

Die 4 octobris

S. FRANCISCI ASSISIENSIS

Memoria

Assisii natus est anno 1182; post levem iuventutem conversus, bonis paternis renuntiavit et Deo firmiter adhæsit. Paupertatem amplexus vitam egit evangelicam, omnibus amorem Dei prædicans. Asseclas optimis informavit institutis quæ Sedes Apostolica probavit. Initium fecit etiam ordinis monialium, cœtui pænitentium in sæculo viventium, necnon prædicationi apud infideles. Mortuus est anno 1226.

De Communi Sanctorum Virorum: Pro Religiosis, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

In cælésti collégio

Francíscus fulget glória,

insígni privilégio

Christi portans insígnia.

Hic cœtus apostólici

est factus consors páuperis,

crucem in se domínici

signum repórtans fœ́deris.

Hic martyr desidério

crucem post Iesum báiulat,

quem mártyrum consórtio

Christus in cælis cópulat.

Crucem per abstinéntiam

Francíscus ferens iúgiter,

iam confessórum glóriam

adéptus est felíciter.

Candens decóre níveo,

passum hic sequens Dóminum,

nunc castitátis prǽmio

gaudet in choro vírginum.

Pater, Natus cum Flámine

nos per Francísci vúlnera

lustrent divíno lúmine,

ætérna dantes múnera. Amen.

Ad Benedictus, ant. Francíscus pauper et húmilis cælum dives ingréditur, hymnis cæléstibus honorátur.

Oratio

Deus, qui beáto Francísco paupertáte et humilitáte Christo configurári tribuísti, concéde, ut, per illíus sémitas gradiéntes, Fílium tuum sequi et tibi coniúngi læta valeámus caritáte.

Ad Vesperas

HYMNUS In cælésti, ut ad Laudes matutinas.

Ad Magnificat, ant. Mihi absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi; ego enim stígmata eius in córpore meo porto.

Die 5 octobris

S. FAUSTINÆ KOWALSKA, VIRGINIS

Nata anno 1905 in Glogowiec, in Polonia, brevem vitam suam Christo dicavit in Congregatione Sororum Beatæ Mariæ Virginis a Misericordia. Vocationem accipiens nuntiandi misericordem Dei amorem, in Diario animæ testimonium reliquit mysticæ suæ experientiæ et opus suscitavit ad Divinam Misericordiam in toto orbe terrarum nuntiandam et implorandam. Obiit Cracoviæ anno 1938.

De Communi virginum vel de Communi sanctarum: pro religiosis, præter sequentia:

Oratio

Deus, qui sanctæ Faustínæ munus tribuísti imménsas tuæ infinítæ misericórdiæ divítias diffundéndi, ipsa intercedénte nobis concéde, ut eius exémplo de tua bonitáte plene confídere atque caritátis ópera generóse perfícere valeámus.

Die 6 octobris

S. BRUNONIS, PRESBYTERI

Coloniæ Agrippinæ (Köln) natus est circa annum 1035; Parisiis educatus et sacerdotio auctus disciplinas theologicas docuit; sed vitam solitariam desiderans, monasterium fundavit Carthusianorum. Urbanum papam II, a quo vocatus erat, adiuvit in Ecclesiæ necessitatibus. Mortuus est apud Scylacium in Calabria anno 1101.

De Communi pastorum: pro presbyteris vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Oratio

Deus, qui sanctum Brunónem ad serviéndum tibi in solitúdine vocásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, per huius mundi varietátes, tibi iúgiter vacémus.

Die 7 octobris

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS A ROSARIO

Memoria

Hæc commemoratio, a sancto Pio V papa die anniversario victoriæ Naupacti (Lepanto) a christianis bello navali reportatæ (1571) et sanctæ Deiparæ, per rosarii orationem invocatæ, auxilio attributæ, instituta est. Celebratio huius diei omnes incitat ad Christi mysteriorum meditationem, ducente beata Maria Virgine, quæ incarnationi, passioni gloriæque resurrectionis Filii Dei singulariter sociata est.

De Communi Beatæ Mariæ Virginis, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Te gestiéntem gáudiis,

te sáuciam dolóribus,

te iug{i}i{/i} amíctam glória,

o Virgo Mater, pángimus.

Ave, redúndans gáudio

dum cóncipis, dum vísitas,

et edis, offers, ínvenis,

mater beáta, Fílium.

Ave, dolens et íntimo

in cord{i}e{/i} agónem, vérbera,

spinas crucémque Fílii

perpéssa, princeps mártyrum.

Av{i}e{/i}, in triúmphis Fílii,

in ígnibus Parácliti,

in regn{i}i{/i} honór{i}e{/i} et lúmine

regína fulgens glória.

Veníte, gentes, cárpite

ex his rosas mystériis,

et pulchr{i}i{/i} amóris ínclitæ

matri corónas néctite.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Ant. 1De María natus est Iesus, qui vocátur Christus.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Tecum Dómino benedícimus, Mater, qui móriens nos tibi commendávit ut fílios.

Ant. 3Exaltáta est Virgo María super choros angelórum, et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

LECTIO BREVIS

Cf. {r}Is 61, 10{/r}

Gáudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.

RESPONSORIUM BREVE

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. {*}

Dóminus tecum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Ad Benedictus, ant. Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam festivitátem.

PRECES De Communi B. Mariæ V.

Oratio

Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur.

Ad Vesperas

HYMNUS Te gestiéntem, ut ad Laudes matutinas.

Ant. 1Angelus Gábriel nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto.

Psalmi et canticum de Communi B. Mariæ V.

Ant. 2Stabat iuxta crucem Iesu mater eius.

Ant. 3Lætáre, Virgo Mater: surréxit Christus de sepúlcro, allelúia.

LECTIO BREVIS

{r}Gal 4, 4-5{/r}

Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

RESPONSORIUM BREVE

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. {*}

Dóminus tecum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Ad Magnificat, ant. María conservábat ómnia verba hæc cónferens in corde suo.

PRECES de Communi B. Mariæ V.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Die 9 octobris

SS. DIONYSII, EPISCOPI, ET SOCIORUM MARTYRUM

Traditur a sancto Gregorio Turonensi Dionysius in Galliam ex Urbe venisse, medio sæculo III. Primus Parisiorum episcopus factus, prope Lutetiam martyr occubuit cum duobus membris sui cleri.

De Communi plurimorum martyrum.

Oratio

Deus, qui beátum Dionýsium eiúsque sócios ad prædicándam géntibus glóriam tuam misísti, eósque virtúte constántiæ in passióne roborásti, tríbue nobis, quæsumus, ex eórum imitatióne próspera mundi despícere, et nulla eius advérsa formidáre.

Eodem die 9 octobris

S. IOANNIS LEONARDI, PRESBYTERI

Natus est apud Lucam in Tuscia anno 1541; artem pharmacopolæ didicit, sed reliquit et sacerdotio initiari voluit. Munus prædicationis exercuit præsertim pueros docens doctrinam christianam. Ordinem Clericorum Regularium Matris Dei fundavit anno 1574, propter quem multas sustinuit tribulationes. Deinde cœtum presbyterorum instituit ad fidem propagandam, quare merito auctor censetur Instituti, quod Summorum Pontificum opera amplificatum «de propaganda fide» nomine appellatur. Disciplinam in variis Congregationibus restauravit caritate et sagacitate. Mortuus est Romæ anno 1609.

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: Pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt.

Oratio

Bonórum ómnium largítor, Deus, qui per beátum Ioánnem presbýterum pópulis Evangélium nuntiáre fecísti, eius intercessióne concéde, ut fides vera semper et ubíque profíciat.

Die 11 octobris

S. JOANNIS XXIII, PAPÆ

Angelus Iosephus Roncalli in vico Sotto il Monte in provincia Bergomensi in Italia anno 1881 ortus est. Undecim annos natus Seminarium dioecesanum ingressus est et studia dein apud Pontificium Seminarium Romanum perfecit. Anno 1904 presbyter ordinatus est et Secretarii Episcopi Bergomensis officiis functus. Anno 1921, ministerium apud Apostolicam Sedem inivit uti Præses Consilii centralis pro Italia Pontificii Operis de Propaganda Fide; anno 1925, Visitator Apostolicus ac deinde Delegatus Apostolicus in Bulgaria fuit et, anno 1935, in Turcia et Græcia; anno 1944, Apostolicus Nuntius in Gallia nominatus est. Anno 1953, Cardinalis creatus est et Patriarcha Venetiarum exinde factus. Anno 1958, Summus Pontifex evectus est: in Pontificatu suo Synodum Romanam convocavit, Commissionem pro Codicis Iuris Canonici recognitione instituit et Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum indixit. Romæ vesperi diei 3 Iunii 1963 obiit.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui per orbem terrárum in sancto Ioánne, papa, Christi boni pastóris vivum effulgére fecísti exémplum, concéde nobis, quaésumus, ut, eius intercessióne, abundántiam christiánæ caritátis lætánter effúndere valeámus.

Die 14 octobris

S. CALLISTI I, PAPÆ ET MARTYRIS

Traditur servus fuisse; libertate potitus, diaconus a Zephyrino papa creatus est eique successit in Petri cathedra. Contra hæreticos Adoptianos et Modalistas pugnavit. Martyrio coronatus est anno 222 et via Aurelia sepultus.

De Communi unius martyris, vel pastorum: pro papis.

Oratio

Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi, ut beáti Callísti papæ méritis adiuvémur, cuius passióne lætámur.

Die 15 octobris

S. TERESIÆ A IESU, VIRGINIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Nata est Abulæ (Avila) in Hispania anno 1515. Ordini Carmelitarum aggregata, magnos gressus in via perfectionis fecit et mysticas habuit revelationes. Reformationem sui Ordinis aggressa, multas sustinuit tribulationes, sed invicto animo omnia superavit. Libros etiam composuit altissima doctrina refertos et propria experientia probatos. Mortua est Albæ anno 1582.

De Communi virginum, vel doctorum Ecclesiæ, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Regis supérni núntia

domum patérnam déseris,

terris, Terés{i}i{/i}a, bárbaris

Christum datúr{i}a{/i} aut sánguinem.

Sed te manet suávior

mors, pœna poscit dúlcior:

divín{i}i{/i} amóris cúspide

in vulnus icta cóncides.

O caritátis víctima,

tu corda nostra cóncrema,

tibíque gentes créditas

inférn{i}i{/i} ab igne líbera.

Te, sponse, Iesu, vírginum,

beát{i}i{/i} adórent órdines,

et nuptiáli cántico

laudent per omne sǽculum. Amen.

Oratio

Deus, qui per Spíritum tuum beátam Terésiam suscitásti, ut requiréndæ perfectiónis sémitam Ecclésiæ manifestáret, da nobis et cæléstis eius doctrínæ pábulo semper nutríri, et veræ sanctitátis desidério accéndi.

Ad Vesperas

HYMNUS

Hæc est dies, qua cándidæ

instar colúmbæ, cǽlitum

ad sacra templa spíritus

se tránstulit Terésiæ,

Sponsíque voces áudiit:

«Veni, soror, de vértice

Carmél{i}i{/i} ad Agni núptias;

ven{i}i{/i} ad corónam glóriæ».

Te, sponse, Iesu, vírginum,

beát{i}i{/i} adórent órdines,

et nuptiáli cántico

laudent per omne sǽculum. Amen.

Die 16 octobris

S. HEDVIGIS, RELIGIOSÆ

Nata est in Bavaria circiter annum 1174; principi Silesiæ matrimonio iuncta, septem ei peperit filios. Vitam gessit devotam, beneficam erga pauperes et ægrotos, pro quibus hospitia fundavit. Viro defuncto, monasterium Trebnicense ingressa est ibique mortua anno 1243.

De Communi sanctarum mulierum: pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt, vel pro religiosis.

Oratio

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut veneránda nobis beátæ Hedvígis intercéssio tríbuat cæléste subsídium, cuius vita mirábilis ómnibus humilitátis præstat exémplum.

Eodem die 16 octobris

S. MARGARITÆ MARIÆ ALACOQUE, VIRGINIS

Nata est anno 1647 in diœcesi Augustodunensi (Autun) in Gallia. Sororibus a Visitatione Paredii (Parai-le-Monial) annumerata, mirum in modum in via perfectionis cucurrit et mysticas revelationes habere meruit, præsertim de devotione erga Cor Iesu, ad cuius cultum in Ecclesiam inducendum multa egit. Mortua est die 17 octobris anni 1690.

De Communi virginum, vel sanctarum mulierum: pro religiosis.

Oratio

Effúnde super nos, quǽsumus, Dómine, spíritum quo beátam Margarítam Maríam singuláriter ditásti, ut scire valeámus supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, et impleámur in omnem plenitúdinem Dei.

Die 17 octobris

S. IGNATII ANTIOCHENI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

Ignatius, secundus post Petrum, Ecclesiam rexit Antiochenam. Ad bestias damnatus, Romam delatus est ibique sub Traiano imperatore glorioso martyrio anno 107 coronatus. In itinere septem scripsit epistolas ad varias Ecclesias, in quibus de Christo, de Ecclesiæ constitutione et de vita christiana sapienter et erudite egit. Eius memoria Antiochiæ iam sæculo IV hac die agebatur.

De Communi martyris, vel pastorum: pro episcopis, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Illum quæro, qui pro nobis mórtuus est; illum volo, qui propter nos resurréxit.

Oratio

Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctórum mártyrum confessiónibus Ecclésiæ tuæ sacrum corpus exórnas, concéde, quǽsumus, ut hodiérna glória passiónis, sicut beáto Ignátio magnificéntiam tríbuit sempitérnam, ita nobis perpétuum munímen operétur.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Panem Dei volo, qui est caro Iesu Christi, qui ex sémine David factus est, et potum volo sánguinem ipsíus, qui est cáritas incorruptíbilis.

Die 18 octobris

S. LUCÆ, EVANGELISTÆ

Festum

Natus ex familia ethnica, ad fidem conversus, comes fuit apostoli Pauli, iuxta cuius prædicationem Evangelium etiam conscripsit. Primordia vitæ Ecclesiæ in alio libro tradidit, cui titulus Actus Apostolorum, eventa narrans usque ad primam Pauli in Urbe commorationem.

Ad Invitatorium

Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte, adorémus.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Pláusibus, Luca, cánimus, triúmphum

quo nites fuso rútilo cruóre,

atque præcélsis méritis adéptam

rite corónam.

Spíritus ductu, studiósus orbi

mira quæ pastor dócuit supérnus

Christus ac fecit míserans amóre,

tradis amánter.

Próvidus chartis pérhibes venústis

gesta quæ Iesu célebrant alúmnos,

eius et gentis nova quæ patéscunt

in nova sæcla.

O comes Pauli, speculátor alti

cordis illíus sed et æmulátor,

cáritas Christi fac ut usque nostrum

pectus adúrat.

Tu malis nostris médicus fer artem,

confer et lætum fídei levámen,

ut Deo tandem potiámur, ipsi

semper ovántes. Amen.

Ant. 1Sapiéntiam antiquórum exquisiérunt sancti evangelístæ, et prophetárum dictis narratiónem suam confirmaverunt.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2In fide veritátis Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.

Ant. 3Collaudábunt multi sapiéntiam eórum, et usque in sǽculum non delébitur.

LECTIO BREVIS

{r}1 Cor 15, 1-2a. 3-4{/r}

Notum vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, per quod et salvámini. Trádidi enim vobis in primis, quod et accépi, quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras et quia sepúltus est et quia suscitátus est tértia die secúndum Scriptúras.

RESPONSORIUM BREVE

Narravérunt laudes Dómini {*} Et virtútes eius.

Narravérunt laudes Dómini {*} Et virtútes eius.

Et mirabília eius, quæ fecit. {*}

Et virtútes eius.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Narravérunt laudes Dómini {*} Et virtútes eius.

Ad Benedictus, ant. Evangélium Christi tradens, sanctus Lucas annuntiávit solem oriéntem ex alto.

PRECES

Salvatórem nostrum, qui, mortem déstruens, illuminávit vitam per Evangélium, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:

Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios doctóres mirabíliter illustrásti,

fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.

Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent, pópuli peccáta dimisísti,

per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.

Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,

reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.

Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,

tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.

Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Pater noster.

Oratio

Dómine Deus, qui beátum Lucam elegísti, ut prædicatióne et scriptis mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, concéde, ut, qui tuo iam nómine gloriántur, cor unum et ánima una esse persevérent, et omnes gentes tuam mereántur vidére salútem.

Ad Horam mediam Ad Tertiam

LECTIO BREVIS

{r}Rom 1, 16-17{/r}

Non erubésco evangélium: virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudǽo primum et Græco. Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet.

In omnem terram exívit sonus eórum.

Et in fines orbis terræ verba eórum.

Ad Sextam

LECTIO BREVIS

{r}1 Th 2, 2b-4{/r}

Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes sed Deo..

Custodiébant testimónia Dei.

Et præcépta eius.

Ad Nonam

LECTIO BREVIS

{r}2 Tim 1, 8b-9{/r}

Collábora evangélio secúndum virtútem Dei, qui nos salvos fecit et vocávit vocatióne sancta, non secúndum ópera nostra sed secúndum propósitum suum et grátiam, quæ data est nobis in Christo Iesu.

Gaudéte et exsultáte.

Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.

Ad Vesperas

HYMNUS Pláusibus , ut ad Laudes matutinas.

Ant. 1Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei.

Psalmi et canticum de Communi Apostolorum

Ant. 2Omnia fácio propter Evangélium, ut eius párticeps effíciar.

Ant. 3Mihi data est grátia hæc: in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi.

LECTIO BREVIS

{r}Col 1, 3-6{/r}

Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens.

RESPONSORIUM BREVE

Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.

Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.

In ómnibus pópulis mirabília eius. {*}

Glóriam Dómini.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.

Ad Magnificat, ant. Beátus Evangelísta Lucas, scriba mansuetúdinis Christi, digne in Ecclésia clarificári méruit.

PRECES

Deus, Pater lúminum, ad fidem veritátis nos vocávit per Evangélium Fílii sui. Eum deprecémur pro pópulo sancto eius, dicéntes:

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui Fílium tuum, pastórem magnum óvium, e mórtuis eduxísti,

præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,

da, ut omni creatúræ Evangélium prædicétur.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,

concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,

tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,

defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Die 19 octobris

SS. IOANNIS DE BREBEUF ET ISAAC JOGUES, PRESBYTERORUM, ET SOCIORUM, MARTYRUM

Inter annos 1642 et 1649 in America Septentrionali occisi sunt ab indigenis Huronibus et Irochenis, post terrifica tormenta, octo sodales Societatis Iesu, qui ethnicos illius regionis ad veram fidem perducere satagebant. Isaac Jogues die 18 octobris 1647 occubuit, Ioannes de Brébeuf autem die 16 martii 1648.

De Communi plurimorum martyrum vel pastorum.

Oratio

Deus, qui primítias fídei in boreálibus Américæ regiónibus sanctórum Ioánnis et Isaac eorúmque sociórum prædicatióne et sánguine consecrásti, concéde propítius, ut eórum intercessióne, flórida christianórum seges ubíque in dies augeátur.

Eodem die 19 octobris

S. PAULI A CRUCE, PRESBYTERI

Natus est Ovadæ in Liguria anno 1694; iuvenis patrem adiuvit in mercatura exercenda. Ad vitam perfectam adspirans, rebus omnibus abdicatis, pauperibus et ægrotis inservire cœpit et socios sibi adscivit. Sacerdotio initiatus magis magisque pro animarum salute laboravit, domos instituens, operositatem apostolicam exercens et acerba pænitentia se macerans. Mortuus est Romæ die 18 octobris anni 1775.

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Oratio

Impetret nobis, Dómine, grátiam tuam sanctus présbyter Paulus, qui único crucem amóre diléxit, ut, eius exémplo vivídius incitáti, crucem nostram fórtiter amplectámur.

Die 22 octobris

S. IOANNIS PAULI II, PAPÆ

Carolus Iosephus Wojtyła anno 1920 in civitate Wadowice in Polonia natus est. Presbyteratu auctus, studiis theologiæ in Urbe completis, in patriam reditus variis pastoralibus academicisque muneribus functus est. Iam Episcopus auxiliaris Cracoviensis, anno 1964 Archiepiscopus nominatus est et Sacrosancto Concilio Œcumenico Vaticano II interfuit. Summus Pontifex die 16 octobris 1978, Ioannis Pauli II sumpto nomine, electus, summa apostolica præsertim familiarum iuvenumque et ægrotantium sollicitudine emicuit, quæ eum ad innumeras populi Dei ubique per orbem terrarum Visitationes duxit cuiusque fructus, inter multos alios, eximius Ecclesiæ hereditate relictus ditissimum eius Magisterium et promulgationes Catechismi Catholicæ Ecclesiæ atque Codicum Iuris Canonici sive Ecclesiæ Latinæ sive Ecclesiarum Orientalium. In Urbe die 2 aprilis 2005, in vigilia dominicæ II Paschatis seu de divina misericordia, pie in Domino quievit.

De Communi pastorum: pro papa.

Oratio

Deus, dives in misericórdia, qui sanctum Ioánnem Paulum, papam, univérsæ Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, præsta, quǽsumus, ut, eius institútis edócti, corda nostra salutíferæ grátiæ Christi, uníus redemptóris hóminis, fidénter aperiámus.

Die 23 octobris

S. IOANNIS DE CAPESTRANO, PRESBYTERI

Natus est Capestrani in Aprutio anno 1386. Perusiæ studio iuris incubuit et ad tempus munere iudicis functus est. Ordinem Fratrum Minorum ingressus et sacerdotio initiatus, vitam apostolicam indefesse egit per totam Europam, ut mores christianos firmaret vel adversus hæreticos disputaret. Mortuus est apud locum Ujlak nuncupatum, hodie vero Ilok, anno 1456.

De Communi pastorum: pro presbyteris.

Oratio

Deus, qui ad pópulum fidélem in angústiis confortándum, beátum Ioánnem suscitásti, præsta quǽsumus, ut nos in tuæ protectiónis securitáte constítuas, et Ecclésiam tuam perpétua pace custódias.

Die 24 octobris

S. ANTONII MARIÆ CLARET, EPISCOPI

Natus est Sallentii (Sallent) in Hispania anno 1807. Sacerdotio initiatus, per plures annos Catalauniam peragravit populo prædicans. Societatem instituit Missionariorum et, episcopus factus in insula Cubana, de salute animarum optime meritus est. In Hispaniam reversus, adhuc multa sustinuit pro Ecclesia. Mortuus est apud Fontem Frigidum (Fontfroide) in Gallia, anno 1870.

De Communi pastorum: pro episcopis.

Oratio

Deus, qui in evangelizándis pópulis beátum Antónium Maríam epíscopum mira caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, quæ tua sunt quæréntes, eníxe in Christo lucrándis frátribus incumbámus.

Die 28 octobris

SS. SIMONIS ET IUDÆ, APOSTOLORUM

Festum

Nomen Simonis ponitur undecimo loco in elencho Apostolorum. Nihil scitur de illo, nisi quod cognominabatur Cananæus seu «Zelotes».
Iudas, qui et Thaddæus, ille apostolus est qui, in cena novissima, rogavit Dominum quare se manifestasset tantum suis discipulis et non mundo (Io 14, 22).

De Communi Apostolorum, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Commúne vos, apóstoli,

extóllat hymni iúbilum,

quos ádvocat par grátia,

corónat una glória.

Ardóre pulsus cǽlico,

Christi premis vestígia,

Simon, et illum núntias

zelo peráctus ímpigro.

Tu carne frater, ássecla

fratérque Christi spíritu,

Iuda, Magístrum prǽdicas

scriptísque fratres érudis.

Nec pertiméscit sánguinem

utérque purum fúndere,

ut veritátis énitens

sit testis atque víctima.

O summa cæli sídera,

nos detis ut per áspera,

fide valéntes íntegra,

tendámus ad cæléstia.

Patri per ævum glória

Natóque cum Paráclito,

quorum supérnis gáudiis

simul fruémur pérpetim. Amen.

Oratio

Deus, qui nos per beátos Apóstolos ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti, intercedéntibus sanctis Simóne et Iuda, concéde propítius, ut semper augeátur Ecclésia increméntis in te credéntium populórum.