MAIUS

Die 1 maii

S. IOSEPH OPIFICIS

Ubi celebretur hæc memoria modo magis proprio, partes quæ hic desunt sumuntur e die 19 martii.

Ad Invitatorium

Ant. Christum Dóminum, qui putári dignátus est fábri fílius, veníte, adorémus, allelúia.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Auróra solis núntia,

mundi labóres éxcitans,

fabri sonóram málleo

domum salútat Názaræ.

Salve, caput domésticum,

sub quo supérnus Artifex,

sudóre salso róridus,

exércet artem pátriam.

Altis locátus sédibus

celsǽque Sponsæ próximus,

adésto nunc cliéntibus,

quos vexat indigéntia.

Absíntque vis et iúrgia,

fraus omnis a mercédibus,

victus cibíque cópiam

mensúret una párcitas.

Sit Trinitáti glória,

quæ, te precánte, iúgiter

in pace nostros ómnium

gressus viámque dírigat. Amen.

LECTIO BREVIS

{r}2 Sam 7, 28-29{/r}

Dómine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: cum ergo locútus sis ad servum tuum bona hæc, dignáre ígitur benedícere dómui servi tui, ut sit in sempitérnum coram te, quia tu, Dómine Deus, locútus es, et benedictióne tua benedicétur domus servi tui in sempitérnum.

RESPONSORIUM BREVE

Constítuit eum dóminum domus suæ, {*} Allelúia, allelúia.

Constítuit eum dóminum domus suæ, {*} Allelúia, allelúia.

Et príncipem omnis possessiónis suæ. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Constítuit eum dóminum domus suæ, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Benedictus, ant. Artem fabri fidéliter exércens sanctus Ioseph, labóris mirábile refúlget exémplar, allelúia.

PRECES

Dóminum, qui hómines éfficit iustos, súpplices precémur:

In iustítia tua vivífica nos, Dómine.

Dómine Deus, qui nostros in fide patres ipse vocásti, ut coram te perfécto corde ambulárent,

fac ut, eórum sequéntes vestígia, simus sicut prǽcipis perfécti.

In iustítia tua vivífica nos, Dómine.

Qui Ioseph virum iustum elegísti, ut Fílium tuum púerum et adulescéntem enutríret,

fac ut córpori Christi in nostris frátribus serviámus.

In iustítia tua vivífica nos, Dómine.

Qui terram homínibus commisísti, ut eam implérent sibíque subícerent,

doce nos in hoc sǽculo impénse operári, tuam iúgiter glóriam intendéntes.

In iustítia tua vivífica nos, Dómine.

Meménto, Pater ómnium, óperis mánuum tuárum,

et cunctis largíre in seréno labóre dignam vitæ condiciónem.

In iustítia tua vivífica nos, Dómine.

Pater noster.

ORATIO

Rerum cónditor, Deus, qui legem labóris humáno géneri statuísti, concéde propítius, ut, sancti Ioseph exémplo et patrocínio, ópera perficiámus quæ prǽcipis, et prǽmia consequámur quæ promíttis.

Ad Vesperas

HYMNUS

Te, Ioseph, célebrent ágmina cǽlitum,

te cuncti résonent christíadum chori,

qui, clarus méritis, iunctus es ínclitæ

casto fœ́dere Vírgini.

Almo cum túmidam gérmine cóniugem

admírans, dúbio tángeris ánxius,

afflátu súperi Fláminis ángelus

concéptum púerum docet.

Tu natum Dóminum stringis, ad éxteras

Ægýpti prófugum tu séqueris plagas;

amíssum Sólymis quæris et ínvenis,

miscens gáudia flétibus.

Eléctos réliquos mors pia cónsecrat,

palmámqu{i}e{/i} eméritos glória súscipit;

tu vivens, súperis par, frúeris Deo,

mira sorte beátior.

Nobis, summa Trias, parce precántibus;

da Ioseph méritis sídera scándere,

ut tandem líceat nos tibi pérpetim

gratum prómere cánticum. Amen.

LECTIO BREVIS

{r}Col 3, 23-24{/r}

Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte.

RESPONSORIUM BREVE

Iustus germinábit sicut lílium, {*} Allelúia, allelúia.

Iustus germinábit sicut lílium, {*} Allelúia, allelúia.

Et florébit in ætérnum ante Dóminum. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Iustus germinábit sicut lílium, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Christus Dóminus fabri fílius putári dignátus est, allelúia.

PRECES

Deum, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, súpplices implorémus:

Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.

Pater sancte, qui Christi mystérium, tempóribus ætérnis abscónditum, beáto Ioseph aperuísti,

præsta ut Fílium tuum Deum et hóminem clárius agnoscámus.

Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.

Pater cæléstis, qui pascis volatília cæli et fenum agri vestis,

cotidiánum et supersubstantiálem panem cunctis largíre homínibus.

Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.

Creátor ómnium, qui opus tuum nostris mánibus credidísti,

concéde operáriis, ut frúctibus labóris sui digne fruántur.

Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.

Deus omnis iustítiæ, qui vis hómines iustos fíeri,

da nos, per beátum Ioseph, tibi placéntes in ómnibus ambuláre.

Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.

Moriéntibus atque defúnctis benígne concéde, ut, per Fílium tuum, cum María matre eius et beáto Ioseph,

tuam misericórdiam consequántur.

Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.

Pater noster.

Die 2 maii

S. ATHANASII, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Natus Alexandriæ anno 295, episcopo Alexandro in concilio Nicæno astitit eique successit. Contra Arianos strenue dimicavit, propter quod multa perpessus est et pluries exsilio mulctatus. Egregia scripsit opera pro fidei orthodoxæ illustratione et defensione. Mortuus est anno 373.

De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum Athanásium epíscopum divinitátis Fílii tui propugnatórem exímium suscitásti, concéde propítius, ut, eius doctrína et protectióne gaudéntes, in tui cognitióne et amóre sine intermissióne crescámus.

Die 3 maii

SS. PHILIPPI ET IACOBI, APOSTOLORUM

Festum

Philippus, Bethsaidæ natus, prius discipulus fuit Baptistæ, deinde Christum est secutus. Iacobus, sobrinus Domini, filius Alphæi, Ecclésiam Hierosolymitanam rexit; epistolam scripsit; vitam egit asperam et multos Iudǽos ad fidem convertit. Martyrio coronatus est anno 62.

De Communi Apostolorum tempore paschali, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS Claro pascháli de Communi Apostolorum.

Ant. 1Dómine, osténde nobis Patrem, et súfficit nobis, allelúia.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Tanto témpore vobíscum sum, et non cognovístis me? Philíppe, qui videt me, videt et Patrem meum, allelúia.

Ant. 3Non turbétur cor vestrum, neque formídet; créditis in Deum, et in me crédite; in domo Patris mei mansiónes multæ sunt, allelúia.

Ad Benedictus, ant. Invénit Philíppus Nathánael et dicit ei: Quem scripsit Móyses in lege et prophétæ, invénimus Iesum, fílium Ioseph, a Názareth, allelúia.

ORATIO

Deus, qui nos ánnua apostolórum Philíppi et Iacóbi festivitáte lætíficas, da nobis, ipsórum précibus, in Unigéniti tui passióne et resurrectióne consórtium, ut ad perpétuam tui visiónem perveníre mereámur.

Ad Vesperas

HYMNUS Tristes erant de Communi Apostolorum.

Ant. 1Philíppe, qui videt me, videt et Patrem meum, allelúia.

Psalmi et canticum de Communi Apostolorum.

Ant. 2Si cognovissétis me, et Patrem meum útique cognovissétis, et ámodo cognoscétis eum, et vidístis eum, allelúia.

Ant. 3Si dilígitis me, mandáta mea serváte, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Si manséritis in me et verba mea in vobis mánserint, quodcúmque petiéritis, fiet vobis, allelúia.

Die 10 maii

S. IOANNIS DE AVILA, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Almodovarii de Campo, in Hispania, anno circiter 1500 ortus est. Sacerdotio auctus, cunctam Bæticam regionem, Christum prædicans, pererravit. Permultis scriptis naturam et magnum momentum Concilii Tridentini, cuius instaurationis vox fuit insignis, presbyteris demonstravit. Hæreticæ pravitatis iniuste suspicatus, nec examen neque carcerem fugit, catholicam doctrinam ferventius enarrans. Montaniolæ, in diœcesi Cordubensi, ultimis annis abditus, die 10 maii 1569 in Domino quievit.

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel doctorum Ecclesiæ.

ORATIO

Deus, qui sanctum Ioánnem De Avila clero populóque tuo magístrum præstantíssimum dedísti ob sanctitátem et sedulitátem vitæ, præsta, quǽsumus, ut nostris étiam tempóribus Ecclésia sanctitáte augéscat propter óptimam tuórum ministrórum sedulitátem.

Die 12 maii

SS. NEREI ET ACHILEI, MARTYRUM

Milites tribunali addicti, protinus ad fidem conversi, militiam abiecerunt; propter quod ad mortem damnati sunt, probabiliter tempore Diocletiani. Eorum sepulcrum in cœmeterio ad viam Ardeatinam asservatur, ubi et basilica est ædificata in eorum honorem.

De Communi plurimorum martyrum tempore paschali.

ORATIO

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui gloriósos mártyres Néreum et Achílleum fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus.

Eodem die 12 maii

S. PANCRATII, MARTYRIS

Romæ martyr occubuit, probabiliter in persecutione Diocletiani. Eius sepulcrum asservatur via Aurelia, super quod Symmachus papa Ecclésiam ædificavit.

De Communi unius martyris tempore paschali.

ORATIO

Lætétur Ecclésia tua, Deus, beáti Pancrátii mártyris confísa suffrágiis, atque, eius précibus gloriósis, et devóta permáneat, et secúra consístat.

Die 13 maii

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE FATIMA

Memoria ad libitum

De Communi B. Mariæ V.

ORATIO

Deus, qui Genetrícem Fílii tui Matrem quoque nostram constituísti, concéde nobis, ut, in pæniténtia et oratióne pro mundi salúte perseverántes, in dies valeámus regnum Christi efficácius promovére.

Die 14 maii

S. MATTHIÆ, APOSTOLI

Festum

Ab Apostolis in locum Iudæ suffectus, ut esset testis resurrectionis Domini, inter Duodecim annumeratus est, uti legitur in Actibus Apostolorum (1, 15-26).

De Communi Apostolorum tempore paschali, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Opórtet ex his viris, qui nobíscum sunt congregáti in omni témpore quo intrávit et exívit inter nos Dóminus Iesus, testem resurrectiónis eius nobíscum fíeri unum ex istis. Allelúia.

ORATIO

Deus, qui beátum Matthíam Apostolórum collégio sociásti, eius nobis interventióne concéde, ut, dilectiónis tuæ sorte gaudéntes, cum eléctis numerári mereámur.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Allelúia.

AD HORAM MEDIAM

Die 18 maii

S. IOANNIS I, PAPÆ ET MARTYRIS

Natus in Tuscia, episcopus Ecclesiæ Romanæ electus est anno 523. Constantinopolim ad imperatorem Iustinum se contulit, legatus regis Theodorici; inde reversus et captus a rege, qui de exitu legationis indignabatur, in carcerem detrusus est Ravennæ, ibique mortuus anno 526.

De Communi unius martyris tempore paschali, vel pastorum: pro papis.

ORATIO

Deus, fidélium remunerátor animárum, qui hunc diem beáti Ioánnis papæ martýrio consecrásti, exáudi preces pópuli tui, et præsta, ut, qui eius mérita venerámur, fídei constántiam imitémur.

Die 20 maii

S. BERNARDINI SENENSIS, PRESBYTERI

Natus est Massæ (Massa Marittima) in Tuscia anno 1380; inter Fratres Minores adscriptus et sacerdotio initiatus, munus prædicationis per totam Italiam exercuit magno cum animarum fructu. Devotionem erga sanctissimum Iesu Nomen propagavit; de studio et disciplina in suo Ordine provehendis optime meritus, tractatus étiam theologicos scripsit. Mortuus est Aquilæ anno 1444.

De Communi pastorum: pro presbyteris.

ORATIO

Deus, qui beáto Bernardíno presbýtero sancti nóminis Iesu amórem exímium tribuísti, eius méritis precibúsque concéde, ut spíritus nos semper tuæ dilectiónis accéndat.

Die 21 maii

SS. CHRISTOPHORI MAGALLANES, PRESBYTERI, ET SOCIORUM, MARTYRUM

Natus est sanctus Christophorus in vico San Rafæl Totatiche in México anno 1869. Persecutione erga catholicam Ecclésiam grassante, una cum viginti quattuor aliis presbyteris et christifidelibus laicis, quibus sociatur, variis e dicionibus Mexici variorumque ætatum in odium christiani nominis Christum Regem, sicut socii, confitens, martyrium subiit anno 1927.

ORATIO

Omnípotens ætérne Deus, qui beátos Christóphorum, presbýterum, et sócios Christo Regi usque ad martýrium fidéles effecísti, eórum intercessióne nobis concéde, ut, in veræ fídei perseverántes confessióne amóris tui mandátis semper inhærére valeámus.

Die 22 maii

S. RITÆ DE CASCIA, RELIGIOSÆ

In Umbria floruit sǽculo quintodecimo. Primum violento viro nupta, eius sævitias patienter toleravit eumque Deo conciliavit; dein, coniuge et filiis orbata, monasterium Ordinis Sancti Augustini utpote religiosa ingressa est, ómnibus patientiæ et compunctionis sublime præbens exemplum, ubi requievit ante annum 1457.

ORATIO

Largíre nobis, quǽsumus, Dómine, sapiéntiam crucis et fortitúdinem, quibus beátam Ritam ditáre dignátus es, ut, in tribulatióne cum Christo patiéntes, pascháli eius mystério intímius participáre valeámus.

Die 25 maii

S. BEDÆ VENERABILIS, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Natus est in territorio monasterii Wiremuthensis (Wearmouth) anno 673; a sancto Benedicto Biscop educatus, monasterio nomen dedit et, sacerdotio initiatus, docens et scribens ministerium implevit. Opera theologica et historica composuit, traditionem Patrum secutus et sanctam Scripturam explicans. Mortuus est anno 735.

De Communi doctorum Ecclesiæ, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

ORATIO

Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Bedæ presbýteri eruditióne claríficas, fámulis tuis concéde propítius, et eius semper illustrári sapiéntia, et méritis adiuvári.

Eodem die 25 maii

S. GREGORII VII, PAPÆ

Hildebrandus natus est in Tuscia circa annum 1028; Romæ educatus, vitam monasticam duxit; multis legationibus Pontifices sui temporis adiuvit pro Ecclesiæ reformatione, quam ipse strenue prosecutus est, postquam Petri cathedram ascendit anno 1073 sub nomine Gregorii VII. A rege Henrico IV præsertim oppugnatus, profugus Salerni obiit anno 1085.

De Communi pastorum: pro papis.

ORATIO

Da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis zelúmque iustítiæ, quibus beátum Gregórium papam claréscere voluísti, ut, iniquitátem réprobans, quæcúmque recta sunt líbera exérceat caritáte.

Eodem die 25 maii

S. MARIÆ MAGDALENÆ DE’ PAZZI, VIRGINIS

Florentiæ nata est anno 1566; pie educata et inter Sorores Carmelitas adscripta, absconditam vitam orationis et abnegationis duxit, pro Ecclesiæ reformatione enixe precabatur, et sorores ad perfectionem direxit. Multis donis a Deo insignita, obiit anno 1607.

De Communi virginum, vel sanctarum mulierum: pro religiosis.

ORATIO

Deus, virginitátis amátor, qui beátam Maríam Magdalénam vírginem, tuo amóre succénsam, donis cæléstibus decorásti, da ut, quam hódie venerámur, eius puritátis caritatísque imitémur exémpla.

Die 26 maii

S. PHILIPPI NERI, PRESBYTERI

Memoria

Natus est Florentiæ anno 1515; Romam profectus, iuvenibus se impendere cœpit, dum vitam christianam colebat, et consociationem pro pauperibus ægrotis instituit. Sacerdotio initiatus anno 1551, Oratorium instituit, in quo lectiones spiritales, cantus et opera caritatis exercebantur. Enituit amore in proximum, evangelica simplicitate et hilari servitio Dei. Mortuus est anno 1595.

De Communi pastorum: pro presbyteris.

ORATIO

Deus, qui fidéles tibi servos sanctitátis glória sublimáre non desístis, concéde propítius, ut illo nos igne Spíritus Sanctus inflámmet, quo beáti Philíppi cor mirabíliter penetrávit.

Die 27 maii

S. AUGUSTINI CANTUARIENSIS, EPISCOPI

E monasterio S. Andreæ in Urbe anno 597 in Angliam missus est a sancto Gregorio Magno ad Evangelium prædicandum. A rege Ethelberto adiutus et episcopus Cantuariensis factus, multos ad fidem convertit et nonnullas constituit Ecclesias, præsertim in regno Cantiæ. Mortuus est die 26 maii circa annum 605.

De Communi pastorum: pro episcopis.

ORATIO

Deus, qui beáti Augustíni epíscopi prædicatióne Anglórum gentes ad Evangélium perduxísti, tríbue, quǽsumus, ut eius labórum fructus in Ecclésia tua perénni fecunditáte persístant.

Die 29 maii

S. PAULI VI, PAPÆ

Ioannes Baptista Montini, die 26 mensis septembris anno 1897 in vico Concesio prope Brixiam natus est. Presbyteratu auctus die 29 mensis maii anno 1920, ministerium suum Apostolicæ Sedi præstitit, donec Archiepiscopus Mediolanensis nominatus est. Ad Petri cathedram evectus, die 21 mensis iunii anno 1963, feliciter Concilium Vaticanum secundum perfecit, instaurationem vitæ ecclesialis promovit, Liturgiæ præsertim, dialogum œcumenicum et nuntium Evangelii mundo recentioris ætatis. Die 6 mensis augusti anno 1978, Deo spiritum reddidit.

De Communi pastorum: pro papis.

ORATIO

Deus, qui Ecclésiam tuam regéndam beáto Paulo papæ commisísti, strénuo Fílii tui Evangélii apóstolo, præsta, quǽsumus, ut, ab eius institútis illumináti, ad civílem amóris cultum in mundum dilatándum tibi collaboráre valeámus.

Die 31 maii

IN VISITATIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Festum

Ad Invitatorium

Ant. Visitatiónem beátæ Maríæ Vírginis celebrántes, iubilémus Dómino.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Véniens, mater ínclita,

cum Sancti dono Spíritus,

nos ut Ioánnem vísita

in huius carnis sédibus.

Procéde, portans párvulum,

ut mundus possit crédere

et tuæ laudis títulum

omnes sciant extóllere.

Salúta nunc Ecclésiam,

ut tuam vocem áudiens

exsúrgat in lætítia,

advéntum Christi séntiens.

María, levans óculos,

vide credéntes pópulos:

te quærunt piis méntibus,

his opem feres ómnibus.

O veræ spes lætítiæ,

nostræ portus misériæ,

nos iunge cæli cúriæ

ornátos stola glóriæ.

Tecum, Virgo, magníficat

ánima nostra Dóminum,

qui laude te nobílitat

et hóminum et cǽlitum. Amen.

Ant. 1Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne, in civitátem Iuda.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto.

Ant. 3Beáta es, María, quæ credidísti; perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino.

LECTIO BREVIS

{r}Ioel 2, 27 – 3, 1{/r}

Sciétis quia in médio Israel ego sum, et ego Dóminus Deus vester et non est ámplius; et non confundétur pópulus meus in ætérnum. Et erit post hæc: effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ.

RESPONSORIUM BREVE

Tempore «per annum»:

Elégit eam Dóminus {*} Et præelégit eam.

Elégit eam Dóminus {*} Et præelégit eam.

In tabernáculo suo habitáre fecit eam. {*}

Et præelégit eam.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Elégit eam Dóminus {*} Et præelégit eam.

Tempore paschali:

Elégit eam Dóminus et præelégit eam, {*} Allelúia, allelúia.

Elégit eam Dóminus et præelégit eam, {*} Allelúia, allelúia.

In tabernáculo suo habitáre fecit eam. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Elégit eam Dóminus et præelégit eam, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Benedictus, ant. Cum audísset salutatiónem Maríæ, Elísabeth exclamávit voce magna et dixit: Unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?

PRECES

Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

O sol iustítiæ, quem immaculáta Virgo ut lucens auróra præcéssit,

tríbue ut in lúmine visitatiónis tuæ semper ambulémus.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Verbum ætérnum, quod Maríam habitatiónis tuæ arcam incorruptíbilem elegísti,,

líbera nos a corruptióne peccáti.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Salvátor noster, qui iuxta crucem matrem tuam habuísti,

præsta ut, ipsa intercedénte, communicántes tuis passiónibus gaudeámus.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Benigníssime Iesu, qui pendens in cruce, Maríam Ioánni matrem dedísti,

da nobis ita vívere ut eius fílii agnoscámur.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Pater noster.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, qui beátam Vírginem Maríam, Fílium tuum gestántem, ad visitándam Elísabeth inspirásti, præsta, quǽsumus, ut, afflánti Spirítui obsequéntes, cum ipsa te semper magnificáre possímus.

AD HORAM MEDIAM AD TERTIAM

LECTIO BREVIS

{r}Iudt 13, 18-19{/r}

Benedícta tu es, fília, a Deo excélso præ ómnibus muliéribus, quæ sunt super terram. Et benedíctus Dóminus, Deus noster, qui creávit cælum et terram, qui diréxit te in vulnus cápitis príncipis inimicórum nostrórum. Quóniam non discédet laus tua a corde hóminum memorántium virtútis Dei usque in sempitérnum.

Beáti qui áudiunt verbum Dei.

Et custódiunt illud.

AD SEXTAM

LECTIO BREVIS

{r}Tob 12, 6b{/r}

Deum benedícite et illi confitémini coram ómnibus vivéntibus, quæ fecit nobíscum bona, ut benedicátis et decantétis nómini eius.

Beáta víscera Maríæ Vírginis.

Quæ portavérunt ætérni Patris Fílium.

AD NONAM

LECTIO BREVIS

{r}Sap 7, 27-28{/r}

Sapiéntia in se pérmanens ómnia ínnovat, et per generatiónes in ánimas sanctas se tránsferens amícos Dei et prophétas constítuit. Nihil enim díligit Deus, nisi eum, qui cum sapiéntia inhábitat.

Benedícta tu in muliéribus.

Et benedíctus fructus ventris tui.

Ad Vesperas

HYMNUS

Cóncito gressu petis alta montis,

Virgo, quam matrem Deus ipse fecit,

ut seni matri studiós{i}i{/i} amóris

pígnora promas.

Cum salutántis capit illa vocem,

ábditus gestit puer exsilíre,

te parens dicit dóminam, salútat

teque beátam.

Ipsa prædícis fore te beátam

Spíritu fervens pénitus loquénte,

ac Deum cantu célebras amœ́no

magn{i}a{/i} operántem.

Teque felícem pópuli per orbem

semper, o mater, récitant ovántes

atque te credunt Dómini favórum

esse minístram.

Quæ, ferens Christum, nova semper affers

dona, tu nobis fer opes salútis,

qui pie tecum Tríadem supérnam

magnificámus. Amen.

Ant. 1Intrávit María in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth.

Psalmi et canticum de Communi B. Mariæ V.

Ant. 2Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit infans in útero meo.

Ant. 3Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui.

LECTIO BREVIS

{r}1 Petr 5, 5b-7{/r}

Omnes ínvicem humilitátem indúite, quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam. Humiliámini ígitur sub poténti manu Dei, ut vos exáltet in témpore, omnem sollicitúdinem vestram proiciéntes in eum, quóniam ipsi cura est de vobis.

RESPONSORIUM BREVE

Tempore «per annum»:

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. {*}

Dóminus tecum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Tempore paschali:

Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum, {*} Allelúia, allelúia.

Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum, {*} Allelúia, allelúia.

Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.

PRECES

Deum Patrem omnipoténtem magnis láudibus extollámus, qui Maríam matrem Fílii sui ab ómnibus generatiónibus celebrári vóluit, et ab eo súpplices petámus:

Plena grátia intercédat pro nobis.

Deus, mirabílium patrátor, qui immaculátam Vírginem Maríam córpore et ánima cæléstis glóriæ Christi fecísti consórtem,

filiórum tuórum corda ad eándem glóriam dírige.

Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam dedísti nobis matrem, ipsa intercedénte, concéde medélam lánguidis, solámen mæréntibus, véniam peccatóribus,

et ómnibus salútem et pacem.

Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam plenam grátia fecísti,

lætam grátiæ tuæ cópiam ómnibus concéde.

Plena grátia intercédat pro nobis.

Ecclésia tua sit cor unum et ánima una in caritáte,

et fidéles persevérent unánimes in oratióne cum María, matre Iesu.

Plena grátia intercédat pro nobis.

Qui Maríam cæli coronásti regínam,

fac ut defúncti in regno tuo cum sanctórum ágmine gáudeant in ætérnum.

Plena grátia intercédat pro nobis.