JUNIUS
Die 1 iunii
S. IUSTINI, MARTYRIS
Memoria
De Communi unius martyris (tempore paschali).
Ad Laudes matutinas
Ad Benedictus, ant. In ómnibus oblatiónibus laudámus Creatórem ómnium per Fílium eius Iesum Christum et per Spíritum Sanctum. Allelúia.
ORATIO
Deus, qui per stultítiam crucis eminéntem Iesu Christi sciéntiam beátum Iustínum mártyrem mirabíliter docuísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, errórum circumventióne depúlsa, fídei firmitátem consequámur.
Ad Vesperas
Ad Magnificat, ant. Mihi statim in ánima ignis accénsus est, meque amor invásit prophetárum et hóminum illórum, qui Christi sunt amíci. Allelúia.
Die 2 iunii
SS. MARCELLINI ET PETRI, MARTYRUM
De Communi plurimorum martyrum tempore paschali.
ORATIO
Deus, qui nos sanctórum mártyrum Marcellíni et Petri confessióne gloriósa circúmdas et prótegis, præsta nobis ex eórum imitatióne profícere, et oratióne fulcíri.
Die 3 iunii
SS. CAROLI LWANGA ET SOCIORUM, MARTYRUM
Memoria
De Communi plurimorum martyrum tempore paschali.
ORATIO
Deus, qui sánguinem mártyrum semen christianórum esse fecísti, concéde propítius, ut tuæ ager Ecclésiæ, qui est beatórum Cároli eiúsque sociórum cruóre rigátus, in amplam tibi messem iúgiter fecundétur.
Die 5 iunii
S. BONIFATII, EPISCOPI ET MARTYRIS
Memoria
De Communi unius martyris tempore paschali vel pastorum: pro episcopis.
ORATIO
Sanctus martyr, Dómine, Bonifátius pro nobis intervéntor exsístat, ut fidem, quam ore dócuit et sánguine consignávit, fírmiter teneámus, et opéribus profiteámur confidénter.
Die 6 iunii
S. NORBERTI, EPISCOPI
De Communi pastorum: pro episcopis.
ORATIO
Deus, qui beátum Norbértum epíscopum Ecclésiæ tuæ oratióne ac pastoráli zelo minístrum exímium effecísti, præsta, quǽsumus, ut, eius interveniénte suffrágio, fidélium grex pastóres iuxta cor tuum et salutária páscua semper invéniat.
Die 9 iunii
S. EPHRÆM, DIACONI ET ECCLESIÆ DOCTORIS
De Communi doctorum Ecclesiæ.
ORATIO
Córdibus nostris, quǽsumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde, cuius afflátu beátus Ephræm diáconus in tuis mystériis decantándis exsultávit, eiúsque virtúte tibi soli desérviit.
Die 11 iunii
S. BARNABÆ, APOSTOLI
Memoria
Ad Invitatorium
Ant. Spíritum Sanctum, qui per prophétas et doctóres nobis locútus est, veníte, adorémus. Allelúia.
Ad Laudes matutinas
HYMNUS
Bárnabæ clarum cólimus tropǽum,
quo micat celsus mérita coróna,
multa pro Christi veheménter usque
passus amóre.
Abdicans agro, generósus urget
ut, fide vivax ope caritátis,
nóminis plebes nova christiáni
læta viréscat.
Quam libens noscit, petit atque defert
máximum Paulum, sócio labóre
Spíritus nutu péragrans fidélis
lítora multa!
Nil sibi parcit cupidúsque Christo
plúrimos affert, bonus atque pascit,
donec effúso rútila probátur
sánguine palma.
Da, Deus, tanto fámulo rogánte,
nos sequi fortes iter ad salútem,
ut dom{i}o{/i} ætérna tibi concinámus
cántica laudis. Amen.
Antifonæ, psalmi et canticum de feria.
LECTIO BREVIS
{r}1 Cor 15, 1-2a. 3-4{/r}
Notum vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, per quod et salvámini. Trádidi enim vobis in primis, quod et accépi, quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras et quia sepúltus est et quia suscitátus est tértia die secúndum Scriptúras.
RESPONSORIUM BREVE
Tempore «per annum»:
Narravérunt laudes Dómini {*} Et virtútes eius.
Narravérunt laudes Dómini {*} Et virtútes eius.
Et mirabília eius, quæ fecit. {*}
Et virtútes eius.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Narravérunt laudes Dómini {*} Et virtútes eius.
Tempore paschali:
Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius, {*} Allelúia, allelúia.
Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius, {*} Allelúia, allelúia.
Et mirabília eius, quæ fecit. {*}
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius, {*} Allelúia, allelúia.
Ad Benedictus, ant. Proféctus est Bárnabas Tarsum, ut quǽreret Saulum; quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam; et conversáti sunt ibi in Ecclésia, et docuérunt turbam multam. Allelúia.
PRECES
Salvatórem nostrum, qui, mortem déstruens, illuminávit vitam et incorruptiónem per Evangélium, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:
Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.
Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios doctóres mirabíliter illustrásti,
fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.
Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.
Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent, pópuli peccáta dimisísti,
per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.
Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.
Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,
reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.
Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.
Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,
tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.
Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.
Pater noster.ORATIO
Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre præcepísti, concéde, ut Evangélium Christi, quod strénue prædicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur.
AD HORAM MEDIAM AD TERTIAMLECTIO BREVIS
{r}Rom 1, 16-17{/r}
Non erubésco evangélium: virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudǽo primum et Græco. Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet.
In omnem terram exívit sonus eórum.
Et in fines orbis terræ verba eórum.
AD SEXTAMLECTIO BREVIS
{r}1 Th 2, 2b-4{/r}
Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes sed Deo.
Custodiébant testimónia Dei.
Et præcépta eius.
AD NONAMLECTIO BREVIS
{r}2 Tim 1, 8b-9{/r}
Collábora evangélio secúndum virtútem Dei, qui nos salvos fecit et vocávit vocatióne sancta, non secúndum ópera nostra sed secúndum propósitum suum et grátiam, quæ data est nobis in Christo Iesu.
Gaudéte et exsultáte.
Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.
Ad Vesperas
HYMNUS Bárnabæ ut ad Laudes matutinas.
LECTIO BREVIS
{r}Col 1, 3-6{/r}
Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens.
RESPONSORIUM BREVE
Tempore «per annum»:
Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.
Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.
In ómnibus pópulis mirabília eius. {*}
Glóriam Dómini.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.
Tempore paschali:
Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, {*} Allelúia, allelúia.
Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, {*} Allelúia, allelúia.
In ómnibus pópulis mirabília eius. {*}
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, {*} Allelúia, allelúia.
Ad Magnificat, ant. Tácuit omnis multitúdo, et audiébant Bárnabam et Paulum narrántes quanta Deus fecísset signa et prodígia in géntibus per eos. Allelúia.
PRECES
Deus, Pater lúminum, ad fidem veritátis nos vocávit per Evangélium Fílii sui. Eum deprecémur pro pópulo sancto eius, dicéntes:
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Pater, qui Fílium tuum, pastórem magnum óvium, de mórtuis eduxísti,
præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,
da, ut omni creatúræ Evangélium prædicétur.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,
concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,
tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,
defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.
Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.
Pater noster.Die 13 iunii
S. ANTONII DE PADOVA, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS
Memoria
De Communi pastorum: pro presbyteris, vel doctorum Ecclesiæ, vel sanctorum virorum: pro religiosis.
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui pópulo tuo beátum Antónium prædicatórem insígnem dedísti, eúmque in necessitátibus intercessórem, concéde, ut, eius auxílio, christiánæ vitæ documénta sectántes, in ómnibus adversitátibus te subveniéntem sentiámus.
Die 19 iunii
S. ROMUALDI, ABBATIS
De Communi sanctorum virorum: pro religiosis.
ORATIO
Deus, qui per beátum Romuáldum in Ecclésia tua eremíticam vitam renovásti, concéde, ut, nosmetípsos abnegántes et Christum sequéntes, felíciter ad cæléstia regna mereámur ascéndere.
Die 21 iunii
S. ALOISII GONZAGA, RELIGIOSI
Memoria
De Communi sanctorum virorum: pro religiosis.
ORATIO
Deus, cæléstium auctor donórum, qui in beáto Aloísio miram vitæ innocéntiam cum pæniténtia sociásti, eius méritis et intercessióne concéde, ut, innocéntem non secúti, pæniténtem imitémur.
Die 22 iunii
SS. IOANNIS FISCHER, EPISCOPI, ET THOMÆ MORE, MARTYRUM
De Communi pastorum: pro episcopis.
ORATIO
Deus, qui beátum Paulínum epíscopum paupertátis amóre et pastoráli sollicitúdine claréscere voluísti, concéde propítius, ut, cuius mérita celebrámus, caritátis imitémur exémpla.
Eodem die 22 iunii
S. PAULINI NOLANI, EPISCOPI
De Communi plurimorum martyrum.
ORATIO
Deus, qui veræ fídei formam in martýrio consummásti, concéde propítius, ut, sanctórum Ioánnis et Thomæ intercessióne roboráti, fidem, quam ore profitémur, testimónio vitæ confirmémus.
Die 24 iunii
IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTÆ
Sollemnitas
Ad I Vesperas
HYMNUS
Ut queant laxis resonáre fibris
mira gestórum fámuli tuórum,
solve pollúti lábii reátum,
sancte Ioánnes.
Núntius cælo véniens suprémo,
te patri magnum fore nascitúrum,
nomen et vitæ sériem geréndæ
órdine promit.
Ille promíssi dúbius supérni
pérdidit promptæ módulos loquélæ;
sed reformásti génitus perémptæ
órgana vocis.
Ventris obstrúso pósitus cubíli
sénseras regem thálamo manéntem;
hinc parens nati méritis utérque
ábdita pandit.
Láudibus cives célebrant supérni
te, Deus simplex paritérque trine;
súpplices ac nos véniam precámur:
parce redémptis. Amen.
Ant. 1Elísabeth Zacharíæ magnum virum génuit: Ioánnem Baptístam, præcursórem Dómini.
Psalmi et canticum de Communi sanctorum virorum.
Ant. 2Ex útero senectútis et stérili Ioánnes natus est, præcúrsor Dómini.
Ant. 3Inter natos mulíerum non surréxit maior Ioánne Baptísta.
LECTIO BREVIS
{r}Act 13, 23-25{/r}
Deus ex sémine David secúndum promissiónem edúxit Israel salvatórem Iesum, prædicánte Ioánne ante advéntum eius baptísmum pæniténtiæ omni pópulo Israel. Cum impléret autem Ioánnes cursum suum, dicébat: Quid me arbitrámini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceaménta pedum sólvere.
RESPONSORIUM BREVE
Paráte vias Dómini, {*} Rectas fácite sémitas eius.
Paráte vias Dómini, {*} Rectas fácite sémitas eius.
Post me venit vir, qui ante me factus est. {*}
Rectas fácite sémitas eius.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Paráte vias Dómini, {*} Rectas fácite sémitas eius.
Ad Magnificat, ant. Ingrésso Zacharía templum Dómini, appáruit ei Gábriel ángelus, stans a dextris altáris incénsi.
PRECES
Deum, qui elégit Ioánnem Baptístam ut regnum Christi ventúrum homínibus annuntiáret, lætánter deprecémur:
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Tu, qui Ioánnem a ventre matris eius vocásti ad præparándas vias Fílii tui,
voca nos ad Dóminum ita sequéndum, sicut eum ipse præcéssit.
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Sicut dedísti Baptístæ Agnum Dei agnóscere, fac ut ipsum Ecclésia tua demónstret,
et hómines huius témporis agnóscant.
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Tu, qui disposuísti prophétam tuum mínui et Christum créscere,
doce nos áliis cédere, ut manifestéris.
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Tu, qui per martýrium Ioánnis iustítiam vindicáre voluísti,
fac nos veritátem tuam indeficiénter testificári.
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Meménto ómnium, qui ex hoc sǽculo transiérunt,
illos constítue in regióne lucis et pacis.
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Pater noster.ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut família tua per viam salútis incédat, et, beáti Ioánnis Præcursóris hortaménta sectándo, ad eum quem prædíxit, secúra pervéniat, Dóminum nostrum Iesum Christum.
Ad Invitatorium
Ant. Agnum Dei, quem lætus monstrávit Ioánnes, veníte, adorémus.
Ad Laudes matutinas
HYMNUS
O nimis felix meritíque celsi,
nésciens labem nívei pudóris,
prǽpotens martyr eremíque cultor,
máxime vatum.
Nunc potens nostri méritis opímis
péctoris duros lápides repélle,
ásperum planans iter, et refléxos
dírige calles,
Ut pius mundi sator et redémptor,
méntibus pulsa mácula polítis,
rite dignétur véniens sacrátos
pónere gressus.
Láudibus cives célebrant supérni
te, Deus simplex paritérque trine;
súpplices ac nos véniam precámur:
parce redémptis. Amen.
Ant. 1Ioánnes vocábitur nomen eius, et in nativitáte eius multi gaudébunt.
Psalmi et canticum de dominica hebd. I.
Ant. 2Ipse præíbit ante illum in spíritu et virtúte Elíæ paráre Dómino plebem perféctam.
Ant. 3Tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis; præíbis ante Dóminum paráre vias eius.
LECTIO BREVIS
{r}Mal 3, 23-24{/r}
Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis; et convértet cor patrum ad fílios et cor filiórum ad patres eórum, ne véniam et percútiam terram anathémate.
RESPONSORIUM BREVE
Magnus erit coram Dómino, {*} Et Spíritu Sancto replébitur.
Magnus erit coram Dómino, {*} Et Spíritu Sancto replébitur.
Ipse præcédet ante Dóminum paráre illi plebem perféctam. {*}
Et Spíritu Sancto replébitur.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Magnus erit coram Dómino, {*} Et Spíritu Sancto replébitur.
Ad Benedictus, ant. Apértum est os Zacharíæ, et prophetávit dicens: Benedíctus Deus Israel.
PRECES
Christum, qui Ioánnem præcursórem ante fáciem suam misit, ut viam Dómini paráret, fidénter deprecémur:
Vísita nos, Oriens ex alto.
Tu, qui Ioánnem exsultáre fecísti in sinu Elísabeth,
de tuo advéntu in hunc mundum fac nos semper gaudére.
Vísita nos, Oriens ex alto.
Tu, qui Baptístæ ore et vita viam pæniténtiæ nobis indicásti,
convérte corda nostra ad mandáta regni tui.
Vísita nos, Oriens ex alto.
Tu, qui ore hóminis te prædicári voluísti,
mitte in orbem totum Evangélii tui præcónes.
Vísita nos, Oriens ex alto.
Tu, qui in Iordáne a Ioánne baptizári voluísti ut omnis iustítia implerétur,
fac nos iustítiæ regni tui adlaboráre.
Vísita nos, Oriens ex alto.
Pater noster.ORATIO
Deus, qui beátum Ioánnem Baptístam suscitásti, ut perféctam plebem Christo Dómino præparáret, da pópulis tuis spiritálium grátiam gaudiórum, et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis et pacis.
Ad II Vesperas
HYMNUS Ut queant laxis ut ad I Vesperas.
Ant. 1Fuit homo, missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes.
Psalmi et canticum de Communi sanctorum virorum.
Ant. 2Hic venit ut testimónium perhibéret veritáti.
Ant. 3Ioánnes erat lucérna ardens et lucens.
LECTIO BREVIS
{r}Act 13, 23-25{/r}
Deus ex sémine David secúndum promissiónem edúxit Israel salvatórem Iesum, prædicánte Ioánne ante advéntum eius baptísmum pæniténtiæ omni pópulo Israel. Cum impléret autem Ioánnes cursum suum, dicébat: Quid me arbitrámini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceaménta pedum sólvere.
RESPONSORIUM BREVE
Paráte vias Dómini, {*} Rectas fácite sémitas eius.
Paráte vias Dómini, {*} Rectas fácite sémitas eius.
Post me venit vir, qui ante me factus est. {*}
Rectas fácite sémitas eius.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Paráte vias Dómini, {*} Rectas fácite sémitas eius.
Ad Magnificat, ant. Puer, qui natus est nobis, plus quam prophéta est; hic est enim de quo Salvátor ait: Inter natos mulíerum non surréxit maior Ioánne Baptísta.
PRECES
Deum, qui elégit Ioánnem Baptístam ut regnum Christi ventúrum homínibus annuntiáret, lætánter deprecémur:
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Tu, qui Ioánnem a ventre matris eius vocásti ad præparándas vias Fílii tui,
voca nos ad Dóminum ita sequéndum, sicut eum ipse præcéssit.
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Sicut dedísti Baptístæ Agnum Dei agnóscere, fac ut ipsum Ecclésia tua demónstret,
et hómines huius témporis agnóscant.
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Tu, qui disposuísti prophétam tuum mínui et Christum créscere,
doce nos áliis cédere, ut manifestéris.
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Tu, qui per martýrium Ioánnis iustítiam vindicáre voluísti,
fac nos veritátem tuam indeficiénter testificári.
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Meménto ómnium, qui ex hoc sǽculo transiérunt,
illos constítue in regióne lucis et pacis.
Dírige, Dómine, pedes nostros in viam pacis.
Pater noster. AD HORAM MEDIAMPSALMODIA
Ant. ad tertiam Erit magnus coram Dómino, et Spíritu Sancto replébitur adhuc ex útero matris suæ.
Ant. ad sextam Ex quo facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit infans in útero meo, allelúia.
Ant. ad nonam Iste puer magnus coram Dómino, nam et manus eius cum ipso est.
AD TERTIAMLECTIO BREVIS
{r}Is 49, 1{/r}
Audíte me, ínsulæ, et atténdite, pópuli de longe: Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei.
Ego vidi Spíritum descendéntem et manéntem super eum.
Hic est qui baptízat in Spíritu Sancto.
AD SEXTAMLECTIO BREVIS
{r}Is 49, 5-6{/r}
Dicit Dóminus, qui formávit me ex útero servum sibi: Dabo te in lucem géntium, ut sit salus mea usque ad extrémum terræ.
Dóminus ab útero vocávit me.
De ventre matris meæ recordátus est nóminis mei.
AD NONAMLECTIO BREVIS
{r}Is 49, 7b{/r}
Reges vidébunt et consúrgent, príncipes quoque et adorábunt propter Dóminum, quia fidélis est, Sanctum Israel, qui elégit te.
Ecce dedi verba mea in ore tuo.
Ecce constítui te super gentes et regna.
Die 27 iunii
S. CYRILLI ALEXANDRINI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS
De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.
ORATIO
Deus, qui beátum Cyríllum epíscopum divínæ maternitátis beatíssimæ Vírginis Maríæ assertórem invíctum effecísti, concéde, ut qui vere eam Genetrícem Dei crédimus, per incarnatiónem Christi Fílii tui salvémur.
Die 28 iunii
S. IRENÆI, EPISCOPI ET MARTYRIS
Memoria
De Communi unius martyris, vel pastorum: pro episcopis.
Ad Laudes matutinas
Ad Benedictus, ant. Irenǽus, nómini suo vere respóndens, vitæ institúto ac propósito pacíficus, pro Ecclesiárum pace strénue certávit.
ORATIO
Deus, qui beáto Irenæo epíscopo tribuísti, ut veritátem doctrínæ pacémque Ecclésiæ felíciter, confirmáret, concéde, quǽsumus, eius intercessióne, ut nos, fide et caritáte renováti, ad unitátem concordiámque fovéndam semper simus inténti.
Die 29 iunii
SS. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM
Sollemnitas
Ad I Vesperas
HYMNUS
Aurea luce et decóre róseo,
lux lucis, omne perfudísti sǽculum,
décorans cælos ínclito martýrio
hac sacra die, quæ dat reis véniam.
Iánitor cæli, doctor orbis páriter,
iúdices sæcli, vera mundi lúmina,
per crucem alter, alter ense triúmphans,
vitæ senátum laureáti póssident.
O Roma felix, quæ tantórum príncipum
es purpuráta pretióso sánguine,
non laude tua, sed ipsórum méritis
excéllis omnem mundi pulchritúdinem.
Olívæ binæ pietátis únicæ,
fide devótos, spe robústos máxime,
fonte replétos caritátis géminæ
post mortem carnis impetráte vívere.
Sit Trinitáti sempitérna glória,
honor, potéstas atque iubilátio,
in unitáte, c{i}u{/i}i manet impérium
ex tunc et modo per ætérna sǽcula. Amen.
Ant. 1Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Et tu beátus es, Simon Bar Iona.
Psalmi et canticum de Communi Apostolorum.
Ant. 2Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.
Ant. 3Tu es vas electiónis, sancte Paule apóstole, prædicátor veritátis in univérso mundo.
LECTIO BREVIS
{r}Rom 1, 1-3a. 7{/r}
Paulus servus Christi Iesu, vocátus apóstolus, segregátus in evangélium Dei, quod ante promíserat per prophétas suos in Scriptúris sanctis de Fílio suo: ómnibus, qui sunt Romæ diléctis Dei, vocátis sanctis: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
RESPONSORIUM BREVE
Loquebántur Apóstoli verbum Dei {*} Cum fidúcia.
Loquebántur Apóstoli verbum Dei {*} Cum fidúcia.
Et reddébant testimónium resurrectiónis Iesu Christi. {*}
Cum fidúcia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Loquebántur Apóstoli verbum Dei {*} Cum fidúcia.
Ad Magnificat, ant. Gloriósi Apóstoli Christi, quómodo in vita sua dilexérunt se, ita et in morte non sunt separáti.
PRECES
Christum, qui Ecclésiam suam super fundaméntum Apostolórum et prophetárum ædificávit, fidénter deprecémur:
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui Simónem piscatórem vocásti ut piscátor hóminum fíeret,
operários elígere ne désinas, ut multitúdo géntium salvétur.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui tempestáti maris imperásti, ne discipulórum navis mergerétur,
Ecclésiam tuam ab omni perturbatióne defénde et domnum apostólicum róbora.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui post resurrectiónem gregem tuum dispérsum circa Petrum collegísti,
univérsam plebem tuam, bone Pastor, in unum cóngrega ovíle.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui Paulum apóstolum misísti ad gentes evangelizándas,
fac ut verbum salútis omni creatúræ prædicétur.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui claves regni cælórum Ecclésiæ tuæ commisísti,
áperi portas cæli ómnibus qui, in vita sua, misericórdiæ tuæ confísi sunt.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Pater noster.ORATIO
Da nobis, quǽsumus, Dómine Deus noster, beatórum apostolórum Petri et Pauli intercessiónibus sublevári, ut per quos Ecclésiæ tuæ supérni múneris rudiménta donásti, per eos subsídia perpétuæ salútis impéndas.
Ad Invitatorium
Ant. Regem Apostolórum Dóminum, veníte, adorémus.
Ad Laudes matutinas
HYMNUS
Apostolórum pássio
diem sacrávit sǽculi,
Petri triúmphum nóbilem,
Pauli corónam prǽferens.
Coniúnxit æquáles viros
cruor triumphális necis;
Deum secútos prǽsulem
Christi coronávit fides.
Primus Petrus apóstolus;
nec Paulus impar grátia,
electiónis vas sacræ
Petri adæquávit fidem.
Verso crucis vestígio
Simon, honórem dans Deo,
suspénsus ascéndit, dati
non ímmemor oráculi.
Hinc Roma celsum vérticem
devotiónis éxtulit,
fundáta tali sánguine
et vate tanto nóbilis.
Huc ire quis mundum putet,
concúrrere plebem poli:
elécta géntium caput
sedes magístri géntium.
Horum, Redémptor, quǽsumus,
ut príncipum consórtio
iungas precántes sérvulos
in sempitérna sǽcula. Amen.
Ant. 1Scio cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem iustus iudex.
Psalmi et canticum de dominica hebd. I.
Ant. 2Grátia Dei in me vácua non fuit, sed grátia eius semper in me manet.
Ant. 3Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi.
LECTIO BREVIS
{r}1 Petr 4, 13-14{/r}
Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.
RESPONSORIUM BREVE
Tradidérunt ánimas suas {*} Pro nómine Dómini nostri Iesu Christi.
Tradidérunt ánimas suas {*} Pro nómine Dómini nostri Iesu Christi.
Ibant gaudéntes, quóniam digni hábiti sunt contuméliam pati. {*}
Pro nómine Dómini nostri Iesu Christi.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Tradidérunt ánimas suas {*} Pro nómine Dómini nostri Iesu Christi.
Ad Benedictus, ant. Dixit Simon Petrus: Dómine, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes; et nos credídimus et cognóvimus quia tu es Christus Fílius Dei, allelúia.
PRECES
Christum, qui Ecclésiam suam super fundaméntum Apostolórum et prophetárum ædificávit, fidénter deprecémur:
Bénefac, Dómine, Ecclésiæ tuæ.
Tu, qui pro Petro rogásti, ne fides eius defíceret,
confírma fidem Ecclésiæ tuæ.
Bénefac, Dómine, Ecclésiæ tuæ.
Tu, qui post resurrectiónem tuam Simóni Petro apparuísti et Saulo te revelásti,
illúmina mentes nostras, ut te vivéntem confiteámur.
Bénefac, Dómine, Ecclésiæ tuæ.
Tu, qui Paulum apóstolum elegísti, ut nomen tuum géntibus annuntiáret,
fac nos veros præcónes Evangélii tui.
Bénefac, Dómine, Ecclésiæ tuæ.
Tu, qui negatiónibus Petri misericórditer ignovísti,
dimítte nobis ómnia nostra débita.
Bénefac, Dómine, Ecclésiæ tuæ.
Pater noster.ORATIO
Deus, qui huius diéi venerándam sanctámque lætítiam in apostolórum Petri et Pauli sollemnitáte tribuísti, da Ecclésiæ tuæ eórum in ómnibus sequi præcéptum, per quos religiónis sumpsit exórdium.
Ad II Vesperas
HYMNUS
O Roma felix, quæ tantórum príncipum
es purpuráta pretióso sánguine!
Excéllis omnem mundi pulchritúdinem
non laude tua, sed sanctórum méritis,
quos cruentátis iugulásti gládiis.
Vos ergo modo, gloriósi mártyres,
Petre beáte, Paule, mundi lílium,
cæléstis aulæ triumpháles mílites,
précibus almis vestris nos ab ómnibus
muníte malis, ferte super ǽthera.
Glória Patri per imménsa sǽcula,
sit tibi, Nate, decus et impérium,
honor, potéstas Sanctóque Spirítui;
sit Trinitáti salus indivídua
per infiníta sæculórum sǽcula. Amen.
Ant. 1Ego pro te rogávi, Petre, ut non defíciat fides tua; et tu, aliquándo convérsus, confírma fratres tuos.
Psalmi et canticum de Communi Apostolorum.
Ant. 2Libénter gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.
Ant. 3Tu es pastor óvium, princeps Apostolórum; tibi tráditæ sunt claves regni cælórum.
LECTIO BREVIS
{r}1 Cor 15, 3-5. 8{/r}
Trádidi vobis in primis, quod et accépi, quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras et quia sepúltus est et quia suscitátus est tértia die secúndum Scriptúras et quia visus est Cephæ et post hæc Duódecim; novíssime autem ómnium, visus est et mihi.
RESPONSORIUM BREVE
Loquebántur Apóstoli verbum Dei {*} Cum fidúcia.
Loquebántur Apóstoli verbum Dei {*} Cum fidúcia.
Et reddébant testimónium resurrectiónis Iesu Christi. {*}
Cum fidúcia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Loquebántur Apóstoli verbum Dei {*} Cum fidúcia.
Ad Magnificat, ant. Petrus apóstolus et Paulus doctor géntium, ipsi nos docuérunt legem tuam, Dómine.
PRECES
Christum, qui Ecclésiam suam super fundaméntum Apostolórum et prophetárum ædificávit, fidénter deprecémur:
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui Simónem piscatórem vocásti ut piscátor hóminum fíeret,
operários elígere ne désinas, ut multitúdo géntium salvétur.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui tempestáti maris imperásti, ne discipulórum navis mergerétur,
Ecclésiam tuam ab omni perturbatióne defénde et domnum apostólicum róbora.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui post resurrectiónem gregem tuum dispérsum circa Petrum collegísti,
univérsam plebem tuam, bone Pastor, in unum cóngrega ovíle.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui Paulum apóstolum misísti ad gentes evangelizándas,
fac ut verbum salútis omni creatúræ prædicétur.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Tu, qui claves regni cælórum Ecclésiæ tuæ commisísti,
áperi portas cæli ómnibus qui, in vita sua, misericórdiæ tuæ confísi sunt.
Pópulo tuo, Dómine, súbveni.
Pater noster. AD HORAM MEDIAMPSALMODIA
Ant. ad tertiam Adhuc loquénte Petro, cécidit Spíritus Sanctus super omnes qui audiébant verbum, et erant loquéntes linguis et magnificántes Deum.
Ant. ad sextam Ascéndit Petrus in superióra domus, ut oráret circa horam sextam.
Ant. ad nonam Petrus et Ioánnes ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam.
AD TERTIAMLECTIO BREVIS
{r}Act 15, 7b-9{/r}
Elégit Deus per os meum audíre gentes verbum evangélii et crédere; et qui novit corda, Deus testimónium perhíbuit illis dans Spíritum Sanctum sicut et nobis et nihil discrévit inter nos et illos fide puríficans corda eórum.
In omnem terram exívit sonus eórum.
Et in fines orbis terræ verba eórum.
AD SEXTAMLECTIO BREVIS
{r}Gal 1, 15-16a. 17b-18a{/r}
Cum plácuit Deo, qui me segregávit de útero matris meæ et vocávit per grátiam suam, ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus, ábii in Arábiam et íterum revérsus sum Damáscum. Deínde post annos tres ascéndi Hierosólymam vidére Cepham.
Custodiébant testimónia Dei.
Et præcépta eius.
AD NONAMLECTIO BREVIS
{r}2 Cor 4, 13-14{/r}
Habéntes eúndem spíritum fídei, sicut scriptum est: Crédidi, propter quod locútus sum, et nos crédimus, propter quod et lóquimur, sciéntes quóniam, qui suscitávit Dóminum Iesum, et nos cum Iesu suscitábit et constítuet vobíscum.
Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus.
Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.
Die 30 iunii
SS. PROTOMARTYRUM SANCTÆ ROMANÆ ECCLESIÆ
De Communi plurimorum martyrum.
Ad Laudes matutinas
Ad Benedictus, ant. Multitúdo ingens mártyrum in amóre fraternitátis pérstitit, quia unus spíritus et una fides erat in eis.
ORATIO
Deus, qui Románæ Ecclésiæ copiósa primórdia mártyrum sánguine consecrásti, concéde, quǽsumus, ut firma virtúte de tanti agóne certáminis solidémur, et pia semper victória gaudeámus.
Ad Vesperas
Ad Magnificat, ant. Amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte; et ídeo cum ipso regnant in ætérnum.