JULIUS

Die 3 iulii

S. THOMÆ, APOSTOLI

Festum

Thomas inter Apostolos agnoscitur præcipue ob eius incredulitatem, quæ evanuit coram Christo resuscitato; et sic fidem paschalem Ecclesiæ proclamavit: «Dominus meus et Deus meus!». Nihil certi scitur de eius vita, præter indicia quæ in Evangelio habentur. Apostolus Indicos populos evangelizasse fertur. A sǽculo VI celebratio translationis eius corporis die 3 iulii Edessæ memoratur.

De Communi Apostolorum, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Qui luce splendes órdinis

apostolórum máxima,

Thoma, benígnus áccipe

laudes tibi quas pángimus.

Te lúcidis in sédibus

amóre Christus cóllocat;

amóre promptus éxpetis

tu pro Magístro cómmori.

Te torquet et diléctio

narrántibus cum frátribus

vis certus esse, vísere,

palpáre Iesu vúlnera.

Quantóque cordis gáudio

ipsum misértum cónspicis,

Deúmque dicis crédulus,

fervór{i}e{/i} adórans péctoris!

Nobísque qui non vídimus

per te fides fit ácrior,

fit æstus et poténtior

quo Christ{i}i{/i} amórem quǽrimus.

Christo sit omnis glória,

qui te rogánte prǽbeat

nobis fid{i}e{/i} ambulántibus

ipsum vidére pérpetim. Amen.

Ant. 1Dicit Thomas: Dómine, nescímus quo vadis, et quómodo póssumus viam scire? Dicit ei Iesus: Ego sum via, véritas et vita.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2 Thomas, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis quando venit Iesus; dixérunt álii discípuli: Vídimus Dóminum, allelúia.

Ant. 3Mitte manum tuam et cognósce loca clavórum, et noli esse incrédulus sed fidélis, allelúia.

LECTIO BREVIS

{r}Eph 2, 19-22{/r}

Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

RESPONSORIUM BREVE

Constítues eos príncipes {*} Super omnem terram.

Constítues eos príncipes {*} Super omnem terram.

Mémores erunt nóminis tui, Dómine. {*}

Super omnem terram.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Constítues eos príncipes {*} Super omnem terram.

Ad Benedictus, ant. Quia vidísti me, Thoma, credidísti; beáti qui non vidérunt et credidérunt, allelúia.

ORATIO

Da nobis, omnípotens Deus, beáti Thomæ apóstoli festivitáte gloriári, ut eius semper et patrocíniis sublevémur, et vitam credéntes habeámus in nómine eius, quem ipse Dóminum agnóvit, Iesum Christum Fílium tuum.

Ad Vesperas

LECTIO BREVIS

{r}Eph 4, 11-13{/r}

Christus dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.

RESPONSORIUM BREVE

Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.

Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.

In ómnibus pópulis mirabília eius. {*}

Glóriam Dómini.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.

Ad Magnificat, ant. Misi dígitos meos in fixúras clavórum et manus meas in latus eius, et dixi: Dóminus meus et Deus meus, allelúia.

ORATIO ut ad Laudes matutinas.

Die 4 iulii

S. ELISABETH LUSITANIÆ

Aragoniæ regibus orta, nata est anno 1271; puellula regi Lusitaniæ nuptui tradita, duos peperit filios. Ærumnas et difficultates fortiter sustinuit orando et opera caritatis exercendo. Viro defuncto, bona pauperibus distribuit et habitum Tertii Ordinis S. Francisci suscepit. Dum pacem firmaret inter filium et generum, morte occubuit anno 1336.

De Communi sanctarum mulierum: pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt.

ORATIO

Deus, auctor pacis et amátor caritátis, qui beátam Elísabeth mira dissidéntes componéndi grátia decorásti, da nobis, eius intercessióne, pacis ópera exercére, ut fílii Dei nominári possímus.

Die 5 iulii

S. ANTONII MARIÆ ZACCHARIA, PRESBYTERI

Cremonæ in Longobardia natus est anno 1502; medicinǽ studuit Patavii et, sacerdotio initiatus, Societatem Clericorum S. Pauli seu Barnabitarum instituit, quæ in reformandis fidelium moribus multum adlaboravit. Mortuus est anno 1539.

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro educatoribus, vel pro religiosis.

ORATIO

Da nobis, Dómine, ut supereminéntem Iesu Christi sciéntiam spíritu Pauli apóstoli prosequámur, qua beátus Antónius María erudítus verbum salútis in Ecclésia tua iúgiter prædicávit.

Die 6 iulii

S. MARIÆ GORETTI, VIRGINIS ET MARTYRIS

Nata est Corinaldi in Italia anno 1890 ex paupere familia. Prope Neptunum pueritiam transegit asperam, matrem adiuvans in re domestica; piam indolem cum haberet, in oratione assidua erat. Anno 1902, ad castitatem tutandam contra aggressorem, mori maluit quam fœdari et pugionis ictibus confossa est.

De Communi unius martyris, vel virginum.

ORATIO

Deus, innocéntiæ auctor et castitátis amátor, qui fámulæ tuæ Maríæ iuveníli ætáte martýrii grátiam contulísti, da nobis, quǽsumus, eius intercessióne, in tuis mandátis constántiam, qui dedísti certánti vírgini corónam.

Die 9 iulii

SS. AUGUSTINI ZHAO RONG, PRESBYTERI, ET SOCIORUM, MARTYRUM

Natus est Augustinus in Sinis anno 1746 et, a militia imperatoris ad fidem perseverantia sanctorum martyrum conversus, sacerdos factus est atque ob confessionem et prædicationem Evangelii anno 1815 ipse martyr occubuit. Una cum eo commemorantur permulti socii martyres Ecclesiæ Dei, qui, episcopi, presbyteri, religiosi ac religiosæ necnon laici viri, mulieres, pueri, puellæ et parvuli, variis in ætatibus et locis Sinarum Christi divitias verbo et opere inter angustias testati sunt.

ORATIO

Deus, qui per sanctórum mártyrum Augustíni et sociórum confessiónem Ecclésiam tuam mirábili dispensatióne roborásti, concéde ut pópulus tuus, missióni sibi créditæ fidélis, et increménta libertátis accípiat et veritátem coram mundo testificétur.

Die 11 iulii

S. BENEDICTI, ABBATIS

Memoria

Nursiæ in Umbria natus est circa annum 480; Romæ educatus, vitam eremiticam in regione Sublacensi inchoavit, ubi discipulos congregavit, deinde Casinum se contulit. Ibi celebre condidit monasterium et regulam scripsit, qua in omnes regiones propagata, appellari meruit patriarcha monastici instituti in occidente. Mortuus est die 21 martii anno 547; sed, iam sǽculo VIII exeunte, in pluribus regionibus, hac die memoria eius colebatur.

De Communi sanctorum virorum: pro religiosis, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Légifer prudens, veneránde doctor,

qui nites celsis méritis per orbem,

dénuo comple, Benedícte, mundum

lúmine Christi.

Flóruit per te novus atque miro

géntium nexu sociátus ordo;

iúribus sacris tua vox subégit

dúlciter omnes.

Líberos Iesu paritérque servos

régula magna statuíst{i}i{/i} alúmnos,

quos amor fotus précibus revínxit

et labor unus.

Iamque fratérne, duce te, labórent,

mútuo certent pópuli favóre,

gáudeant pacis refovére semper

dona beátæ.

Cláritas Patri genitǽque Proli,

Flámini Sancto decus atque cultus,

grátia quorum tibi tanta laudis

glória lucet. Amen.

Ad Benedictus, ant. Fuit vir vitæ venerábilis, grátia Benedíctus et nómine.

ORATIO

Deus, qui beátum Benedíctum abbátem in schola divíni servítii præclárum constituísti magístrum, tríbue, quǽsumus, ut, amóri tuo nihil præponéntes, viam mandatórum tuórum dilatáto corde currámus.

Ad Vesperas

HYMNUS

Inter ætérnas súperum corónas,

quas sacro partas cólimus triúmpho,

émicas celsis méritis corúscus,

o Benedícte!

Sancta te compsit púerum senéctus,

nil sibi de te rápuit volúptas,

áruit mundi tibi flos, ad alta

mente leváto.

Hinc fuga lapsus pátriam, paréntes

déseris, fervens némorum colónus;

inde conscríbis documénta vitæ

pulchra beátæ.

Iam docens omnes pópulos subésse

légibus tandem placitísque Christi,

fac tuis cuncti précibus petámus

cǽlica semper.

Cláritas Patri genitǽque Proli,

Flámini Sancto decus atque cultus,

grátia quorum tibi tanta laudis

glória lucet. Amen.

Ad Magnificat, ant. Hic accépit benedictiónem a Dómino et misericórdiam a Deo salutári suo; quia hæc est generátio quæréntium Dóminum.

Die 13 iulii

S. HENRICI

Natus est in Bavaria anno 973; patri successit in regimine ducatus et postea imperator electus est. Reformanda vita Ecclesiæ et actione missionaria fovenda insignis fuit. Plures episcopatus fundavit et monasteria ditavit. Mortuus est anno 1024 et ab Eugenio III inter sanctos adscriptus anno 1146.

De Communi sanctorum virorum.

ORATIO

Deus, qui beátum Henrícum, grátiæ tuæ ubertáte prævéntum, e terréni cura regíminis ad supérna mirabíliter erexísti, eius nobis intercessióne largíre, ut inter mundánas varietátes puris ad te méntibus festinémus.

Die 14 iulii

S. CAMILLI DE LELLIS, PRESBYTERI

Natus est propre Theate (Chieti) in Aprutio, anno 1550; rem militarem prius secutus, deinde conversus curæ ægrotorum se devovit. Studiis perfectis et sacerdotio initiatus, societatem condidit, cuius membra ægrotis inservirent. Romæ mortuus est anno 1614.

De Communi sanctorum virorum: pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt.

ORATIO

Deus, qui sanctum Camíllum presbýterum caritátis in infírmos singulári grátia decorásti, eius méritis, spíritum nobis tuæ dilectiónis infúnde, ut, tibi in frátribus serviéntes, ad te, hora éxitus nostri, secúri transíre possímus.

Die 15 iulii

S. BONAVENTURÆ, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Natus est circiter annum 1218 Balneoregii (Bagnoregio) in Etruria; philosophiæ et theologiæ Parisiis incubuit, et magister renuntiatus, sodales suos ex Ordine Minorum eas magno cum emolumento docuit. Minister generalis sui Ordinis electus, prudentia et sapientia illum rexit. Episcopus cardinalis Albanensis creatus, anno 1274 mortuus est Lugduni. Multa scripsit ad disciplinas theologicas et philosophicas illustrandas.

De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

ORATIO

Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, beáti Bonaventúræ epíscopi natalícia celebrántes, et ipsíus proficiámus eruditióne præclára, et caritátis ardórem iúgiter æmulémur.

Die 16 iulii

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE MONTE CARMELO

Sacris Scripturis celebratur pulchritudo Carmeli, ubi Elias propheta defendebat puritatem fidei Israel in Deo viventi. sǽculo XII, quidam eremitæ in eodem monte secesserunt, postea Ordinem constituerunt, ad vitam contemplativam ducendam sub patrocinio sanctæ Dei Genetricis Mariæ.

De Communi b. Mariæ V.

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Quæsívi sapiéntiam palam in oratióne mea, et efflóruit tamquam præcox uva.

ORATIO

Adiuvet nos, quǽsumus, Dómine, gloriósæ Vírginis Maríæ intercéssio veneránda, ut, eius muníti præsídiis, ad montem, qui Christus est, perveníre valeámus.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. María audiébat verbum Dei et custodiébat illud, cónferens in corde suo.

Die 17 iulii

SS. ANDREÆ-ZŒRARDI ET BENEDICTI, EREMITARUM

Memoria

Andreas-Zœrardus primum vitam eremiticam egit, deinde in monasterio S. Hippolyti in monte Zobor prope Nitriam regulam S. Benedicti in manus Philippi abbatis professus est. Studio summæ perfectionis inflammatus formam vitæ eremiticæ denuo assumpsit prope Laugaritionem (Trenčín), ubi anno 1032 pie obdormivit.
Eximium exemplum huius eremitæ sequebatur discipulus eius Benedictus qui præfatum magistrum suum triennio supervixit. Benedictus a latronibus anno 1035 trucidatus et in flumen Vagus præcipitatus est. Sanctus papa Gregorius VII ambos canonizavit anno 1063. Eorum reliquiæ in ecclesia cathedrali Nitriæ magno cum honore coluntur.

De Communi sanctorum virorum, præter sequentia:

ORATIO

Deus, cuius benígno afflátu sancti Andreas-Zœrardus et Benedíctus ducti sunt in antra solitúdinis, ut tibi oratióne, labóre et siléntio perféctius servírent; eórum intercessióne nobis quoque fer auxílium: inter mundi varietátes et turbines tuæ voci avide auscultáre et in ómnibus tuæ voluntáti obséqui mereámur.

Die 20 iulii

S. APOLLINARIS, EPISCOPI ET MARTYRIS

Investigabiles divitias Christi ínter gentes propagans, secundo sǽculo exeunte, ut videtur, Ecclésiam Classensem apud Ravennam in Flaminia episcopus duxisse et inclito martyrii honore decoravisse traditur. Die vero 23 iulii ad Dominum migravit.

ORATIO

Dírige fidéles tuos, Dómine, in viam salútis ætérnæ, quam beátus Apollináris epíscopus doctrína et martýrio monstrávit, et fac nos, eódem intercedénte, sic in mandátis tuis perseveráre, ut cum ipso coronári mereámur.

Die 21 iulii

S. LAURENTII DE BRINDISI, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Natus est anno 1559; inter Fratres Capuccinos adscriptus, sodales theologiam docuit et muneribus auctus est. Ut prædicator assiduus et efficax Europam perlustravit; multa étiam conscripsit opera ad fidem illustrandam. Mortuus est Ulisippone (Lisboa) anno 1619.

De Communi pastorum: pro presbyteris, et doctorum Ecclesiæ.

ORATIO

Deus, qui pro nóminis tui glória et animárum salúte beáto Lauréntio presbýtero spíritum consílii et fortitúdinis contulísti, da nobis, in eódem spíritu, et agénda cognóscere, et cógnita, eius intercessióne, perfícere.

Die 22 iulii

S. MARIÆ MAGDALENÆ

Memoria

Inter discipulos Christi adscita, eius morti affuit et summo mane Paschatis prima meruit Redemptorem videre a mórtuis resuscitatum (Mc 16, 9). Eius cultus præcipue sǽculo XII in Ecclésia occidentali diffusus est.
Papa Franciscus evexit memoriam sanctæ Mariæ Magdalenæ ad gradum festi mense junio anno 2016.

De Communi sanctarum mulierum, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Auróra surgit lúcida

Christi triúmphos áfferens,

cum corpus eius vísere,

María, vis et úngere.

Anhéla curris; ángelus

at ecce lætus prǽdocet

mortis refráctis póstibus

redísse quem desíderas.

Sed te manet iucúndius

intáct{i}i{/i} amóris prǽmium,

cum, voce pulsans vílicum,

tuum Magístrum cónspicis.

Quæ cum dolénti Vírgine

hæsíst{i}i{/i} acérbo stípiti,

tu prima viv{i}i{/i} ab ínferis

es testis atque núntia.

O flos venúste Mágdalæ,

o Christ{i}i{/i} amóre sáucia,

tu caritátis ígnibus

fac nostra corda férveant.

Da, Christe, tantæ sérvulæ

dilectiónem pérsequi,

et nos tu in cæléstibus

tibi canámus glóriam. Amen.

Ant. 1Una sábbati, María Magdaléne venit mane, cum adhuc ténebræ essent, ad monuméntum.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Ardens est cor meum: desídero vidére Dóminum meum; quæro, et non invénio ubi posuérunt eum, allelúia.

Ant. 3Dum fleret María, inclinávit se et prospéxit in monuméntum; et vidit duos ángelos in albis sedéntes, allelúia.

RESPONSORIUM BREVE

María, noli iam flere, {*} Surréxit Dóminus a mórtuis.

María, noli iam flere, {*} Surréxit Dóminus a mórtuis.

Vade ad fratres meos, et dic eis: {*}

Surréxit Dóminus a mórtuis.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

María, noli iam flere, {*} Surréxit Dóminus a mórtuis.

LECTIO BREVIS

{r}Rom 12, 1-2{/r}

Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

Ad Benedictus, ant. Surgens Iesus mane prima sábbati, appáruit primo Maríæ Magdalénæ, de qua eiécerat septem dæmónia.

ORATIO

Deus, cuius Unigénitus Maríæ Magdalénæ ante omnes gáudium nuntiándum paschále commísit, præsta, quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, Christum vivéntem prædicémus, et in glória tua regnántem videámus.

Ad Vesperas

HYMNUS

Mágdalæ sidus, múlier beáta,

te pio cultu venerámur omnes,

quam sibi Christus sociávit arcti

fœ́der{i}e{/i} amóris.

Cum tib{i}i{/i} illíus pátefit potéstas

dǽmonum vires ábigens treménda,

tu fide gaudes potióre necti

grata medénti.

Hæret hinc urgens tibi caritátis

vis ut insístas pédibus Magístri,

férvidis illum comitáta semper

sédula curis.

Tuque complóras Dóminum, crucíque

ímpetu flagrans pietátis astas;

membra tu terges studiós{i}a{/i} et ungis

danda sepúlcro.

Quos amor Christi péperit, triúmphis

nos fac adiúngi sócios per ævum,

atque Dilécto simul affluénter

pángere laudes. Amen.

Ant. 1Dicit Iesus Maríæ: Múlier, quid ploras? quem quæris?

Ant. 2Tulérunt Dóminum meum, et néscio ubi posuérunt eum.

Ant. 3Dicit Iesus: María. Convérsa illa dicit ei: Rabbóni, quod dícitur: Magíster.

RESPONSORIUM BREVE

María, noli iam flere, {*} Surréxit Dóminus a mórtuis.

María, noli iam flere, {*} Surréxit Dóminus a mórtuis.

Vade ad fratres meos, et dic eis: {*}

Surréxit Dóminus a mórtuis.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

María, noli iam flere, {*} Surréxit Dóminus a mórtuis.

LECTIO BREVIS

{r}Rom 8, 28-30{/r}

Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

Ad Magnificat, ant. Venit María, núntians discípulis quia vidit Dóminum, allelúia.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Die 23 iulii

S. BRIGITÆ, RELIGIOSÆ

Nata est in Suecia anno 1303; adhuc puella matrimonio iuncta, octo genuit filios quos optime educavit. Tertio Ordini S. Francisci adscripta, post mortem viri vitam magis asceticam aggressa est quamquam in mundo vivebat. Tunc Ordinem religiosum fundavit et Romam profecta omnibus exemplar exstitit magnarum virtutum. Iter pænitentiæ causa suscepit et multa scripsit opera in quibus res mysticas, quas ipsa experta erat, enarrávit. Romæ mortua est anno 1373.

De Communi sanctarum mulierum: pro religiosis.

ORATIO

Dómine Deus noster, qui beátæ Birgíttæ, Fílii tui passiónem meditánti, secréta cæléstia revelásti, da nobis fámulis tuis in revelatióne glóriæ tuæ gaudére lætántes.

Die 24 iulii

S. SARBELII MAKHLÜF, PRESBYTERI

Memoria ad libitum

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Natus est in vico Biqa’ Kafra in Libano anno 1828. Ordinem libanensium Maronitarum ingressus, Sarbelii nomen accepit et, sacerdotio auctus, arctæ solitudinis et altioris perfectionis studiosus, e cœnobio Annaiæ in eremum secessit, ubi summa vitæ asperitate, continuis ieiuniis et obsecrationibus Deo servivit et die 24 decembris 1898 pie obdormivit in Domino.

Deus, qui sanctum Sarbélium, presbýterum, ad singulárem pugnam erémi vocásti et omni génere pietátis imbuísti, concéde nobis, quǽsumus, ut imitatóres domínicæ passiónis effécti regno eius mereámur esse consórtes.

Die 25 iulii

S. IACOBI, APOSTOLI

Festum

Filius Zebedǽi et frater Ioannis apostoli, natus est Bethsaidæ. Præcipuis miraculis a Domino patratis interfuit. Ab Herode occisus est circiter annum 42. Colitur maxime Compostellæ in Hispania, ubi insignis exstat Ecclésia eius nomini dicata.

De Communi Apostolorum, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Te nostra lætis láudibus,

Iacóbe, tollunt cántica,

quem Christus art{i}e{/i} ex rétium

ad tanta vexit cúlmina.

Ipso vocánte, cóncitus

cum fratre linquis ómnia,

ipsíus et fis nóminis

verbíque præco férvidus.

Testis poténtis déxteræ

præclárus alta cónspicis,

in monte celsam glóriam,

tristes in hort{i}o{/i} angústias.

Qui promptus exstas, póscitur

cum passiónis póculum,

tu primus ex apóstolis

pro Christ{i}i{/i} amóre plécteris.

Iesu fidélis ássecla

satórque lucis cǽlicæ,

mentes fide claréscere,

da spe fovéri péctora.

Christi sequi da sédulos

præcépta nos in sǽculo,

hymnos ut olim glóriæ

fundámus illi pérpetim. Amen.

Ant. 1Procédens Iesus vidit Iacóbum Zebedǽi et Ioánnem fratrem eius, et vocávit eos.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Illi autem statim, relíctis rétibus et patre, secúti sunt eum.

Ant. 3Cálicem quem ego bibo, bibétis, et baptísmo quo ego baptízor, baptizabímini.

LECTIO BREVIS

{r}Eph 2, 19-22{/r}

Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

Ad Benedictus, ant. Assúmpsit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem fratrem eius, et duxit eos in montem excélsum seórsum, et transfigurátus est ante eos.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, qui Apostolórum tuórum primítias beáti Iacóbi sánguine dedicásti, da, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ ipsíus confessióne firmári, et iúgiter patrocíniis confovéri.

Ad Vesperas

Ant. 1Assúmpsit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem secum, et cœpit pavére et tædére.

Ant. 2Tunc ait illis: Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem.

Ant. 3Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de Ecclésia. Occídit autem Iacóbum fratrem Ioánnis gládio.

Ad Magnificat, ant. Quicúmque volúerit fíeri maior, erit vester miníster; et quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus.

ORATIO ut ad Laudes matutinas.

Die 26 iulii

SS. IOACHIM ET ANNÆ, PARENTUM BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Memoria

Ex antiqua traditione, iam sǽculo II invecta, his nominibus appellati sunt parentes beatissimæ Virginis Mariæ. Sanctæ Annæ cultus iam a sǽculo VI in oriente tributus est, diffususque in occidente sǽculo X; recentiore ætate sanctus Ioachim excultus est.

De Communi sanctorum virorum, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Nocti succédit lúcifer,

quem mox auróra séquitur,

solis ortum prænúntians

mundum lustrántis lúmine.

Christus sol est iustítiæ,

auróra Mater grátiæ,

quam, Anna, præis rútilans

legis propéllens ténebras.

Anna, radix ubérrima,

arbor tu salutífera,

virgam prodúcens flóridam

quæ Christum nobis áttulit.

O matris Christi génetrix

tuque parens sanctíssime,

natæ favénte mérito,

nobis rogáte véniam.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

LECTIO BREVIS

{r}Is 55, 3{/r}

Inclináte aurem vestram et veníte ad me; audíte, ut vivat ánima vestra, et fériam vobíscum pactum sempitérnum, misericórdias David fidéles.

RESPONSORIUM BREVE

Per víscera misericórdiæ suæ, {*} Visitávit nos Dóminus.

Per víscera misericórdiæ suæ, {*} Visitávit nos Dóminus.

Ex sémine David edúxit salvatórem Iesum. {*}

Visitávit nos Dóminus.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Per víscera misericórdiæ suæ, {*} Visitávit nos Dóminus.

Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus Deus Israel, quia eréxit cornu salútis nobis in domo David púeri sui.

ORATIO

Dómine, Deus patrum nostrórum, qui beátis Ióachim et Annæ hanc grátiam contulísti, ut ex eis incarnáti Fílii tui Mater nascerétur, utriúsque précibus concéde, ut salútem tuo promíssam pópulo consequámur.

Ad Vesperas

HYMNUS

Dum tuas festo, pater o colénde,

cántico laudes habet hæc coróna,

vocis ac mentis, Ióachim, benígne

áccipe munus.

Longa te regum séries avórum

Abrahæ prolem tulit atque David;

clárior mundi dómina corúscas

prole María.

Sic tuum germen benedíct{i}a{/i} ab Anna

éditum, patrum repetíta vota

implet, et mæsto próperat reférre

gáudia mundo.

Laus tibi, Prolis Pater increátæ;

laus tibi, summi Súboles Paréntis;

summa laus, compar, tibi sit per omne,

Spíritus, ævum. Amen.

LECTIO BREVIS

{r}Rom 9, 4-5{/r}

Sunt Israelítæ, quorum adóptio est filiórum et glória et testaménta et legislátio et cultus et promissiónes, quorum sunt patres, et ex quibus Christus secúndum carnem: qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula. Amen.

RESPONSORIUM BREVE

Suscépit Israel púerum suum, {*} Recordátus misericórdiæ suæ.

Suscépit Israel púerum suum, {*} Recordátus misericórdiæ suæ.

Sicut locútus est ad patres nostros. {*}

Recordátus misericórdiæ suæ.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Suscépit Israel púerum suum, {*} Recordátus misericórdiæ suæ.

Ad Magnificat, ant. Inclita stirps Iesse virgam prodúxit amœ́nam, de qua procéssit flos miro plenus odóre.

ORATIO ut ad Laudes matutinas.

Die 27 iulii

S. GORASDI ET SOCIORUM

Memoria

Gorasdus ortus a finibus Nitriæ primus inter eximios discipulos sancti Methodii numeratur. Nomina eorum sunt: Clemens, Naum, Angelar et Sava. Methodius archiepiscopus Gorasdum designavit uti successorem suum. Ab adversariis liturgiæ slavicæ multa perpessus est. Dies mortis eius ignoratur. Notus est autem dies mortis Clementis qui uti episcopus veleicensis (in Bulgaria) decessit die 27 iulii anno 916. Iam sæculo X percrebrescit cultus Gorasdi et sociorum eius.

De Communi sanctorum virorum.

ORATIO

Omnípotens et miséricors Deus qui sanctum Gorasdum, Methódii discípulum, eiusque sócios instituísti ad opus apostólicum sanctórum Fratrum ultérius prosequéndum; eórum nobis intercessióne concéde, ut Christi evangélium nos quoque cum fidúcia annuntiémus firmámque teneámus Ecclésiæ unitátem.

Die 29 iulii

SS. MARTHÆ, MARIÆ ET LAZARI

Memoria

Martha, Maria et Lazarus germani erant; Bethaniæ cum hospitio Dominum excepissent, ei diligenter Martha ministravit et Maria eum pie audivit atque suis orationibus resurrectionem fratris impetraverunt.

De Communi sanctorum.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Quas tibi laudes ferimúsque vota,

nos tuis possint méritis iuváre,

Martha, quam mire sibi corde iungit

Christo amíco.

Te frequens visit Dóminus tuáque

in domo degit plácida quiéte

ac tuis verbis studiísque lætans

teque minístra.

Tu prior fratrem quéreris perísse,

cumque María lacrimáta multum,

áspicis vitæ súbita Magístri

voce redíre.

Quæ fide prompta stábilem fatéris

spem resurgéndi, Dómino probánte,

ímpetra nobis cúpid{i}e{/i} in perénne

pérgere regnum.

Laus Deo Patri, Genitóque virtus,

Flámini Sancto párilis potéstas,

glóriam quorum pétimus per ævum

cérnere tecum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Elevántis sursum óculis, voce magna Iesus clamávit: Lázare, veni foras!

ORATIO

Deus, cuius Fílius de sepúlcro ad vitam Lázarum revocávit, et in domo Marthæ dignátus est hospitári, da nobis, quǽsumus, ut ipsi in frátribus nostris fidéliter ministrántes, cum María verbi eius meditatóne pasci mereámur.

Ad Vesperas

HYMNUS

Te gratulántes pángimus,

Martha, cum tuis frátribus,

quæ meruísti sǽpius

Christum domi recípere.

Tantum libénter hóspitem

curis ornábas sédulis,

in plúrima sollícita

amóris dulci stímulo.

Pascis dum læta Dóminum,

María atque Lázarus

possunt ab illo grátiæ

vitǽque cibum súmere.

Captúro mortis trámitem

dante sorór{i}e{/i} arómata,

extrémi tu servítii

vigil donásti múnera.

Iesu felíces hóspites,

corda nostra accéndite,

ut illi gratæ iúgiter

sint sedes amicítiæ.

Sit Trinitáti glória,

quæ nos in domum cǽlicam

admítti tandem tríbuat

tecúmque laudes cánere. Amen.

Ad Magnificat, ant. Diligébat Iesus Martham et sorórem eius Maríam et Lázarum fratrem eius.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Die 30 iulii

S. PETRI CHRYSOLOGI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Natus est circiter annum 380 ad Forum Cornelii (Imola) in Æmilia, ibique clericis se adiunxit. Anno 424 episcopus Ravennæ electus est et gregem, cuius erat studiosissimus, sermonibus et operibus erudivit. Mortuus est circa annum 450.

De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

ORATIO

Deus, qui beátum Petrum Chrysólogum epíscopum Verbi tui incarnáti præcónem egrégium effecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut tuæ salútis mystéria et iúgiter scrutémur in corde, et fidéliter significémus in ópere.

Die 31 iulii

S. IGNATII DE LOYOLA, PRESBYTERI

Memoria

Natus est anno 1491 Loyolæ in Cantabria; in aula regia et in militia vitam egit; postea ad Deum conversus, Lutetiæ Parisiorum studia theologica complevit et primos socios sibi adscivit, quos postea Romæ in Societatem constituit. Fructuosum exercuit apostolatum et opera conscribendo et discipulos instituendo, qui de Ecclesiæ instauratione optime meriti sunt. Mortuus est Romæ anno 1556.

De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Magnæ cohórtis príncipem

Ignátium laus cóncinat,

clarum loquélis, áctibus

ducem ciéntem mílites.

Regi suprémo cǽlitum

amóre vinctus único,

eius fovénda glória

nil cénsuit iucúndius.

Hinc se suósque dévovet,

urgéntis instar ágminis,

ut iura Christi víndicet,

erróris umbras díssipet.

Sancto monénte Spíritu,

certam salútis sémitam

scrutátor altus sǽculis

doctórque prudens dénotat.

Suis alúmnis díssita

missis in orbis lítora,

Ecclésiam quot éxpetit

frondére lætam géntibus!

Sit Trinitáti glória,

quæ nos det huius mílitis

exémpla fortes pérsequi

in Christ{i}i{/i} honórem pérpetim. Amen.

Ad Benedictus, ant. Utinam possim cognóscere Christum et virtútem resurrectiónis eius et societátem passiónum illíus!

ORATIO

Deus, qui, ad maiórem tui nóminis glóriam propagándam, beátum Ignátium in Ecclésia tua suscitásti, concéde, ut, eius auxílio et imitatióne certántes in terris, coronári cum ipso mereámur in cælis.

Ad Vesperas

HYMNUS Magnæ cohórtis ut ad Laudes matutinas.

Ad Magnificat, ant. Quid prodest hómini si mundum univérsum lucrétur, ánimæ vero suæ detriméntum patiátur?