IANUARIUS
Die 2 ianuarii
SS. BASILII MAGNI ET GREGORII NAZIANZENI, EPISCOPORUM ET ECCLESIÆ DOCTORUM
Memoria
De Communi pastorum: pro pluribus, vel de Communi doctorum Ecclesiæ.
Ad Laudes matutinas
Ad Benedictus, ant. Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.
ORATIO
Deus, qui Ecclésiam tuam beatórum Basilíi et Gregórii exémplis et doctrínis dignátus es illustráre, concéde, quǽsumus, ut tuam discámus in humilitáte veritátem, et eam in caritáte fidéliter operémur.
Ad Vesperas
Ad Magnificat, ant. Qui fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cælórum.
Die 3 ianuarii
SANCTISSIMI NOMINIS IESU
Memoria ad libitum
Ad Laudes matutinas
Ad Benedictus, ant. Dedit se, ut liberáret pópulum et acquíreret sibi nomen ætérnum.
ORATIO
Deus, qui salútem humáni géneris in Verbi tui incarnatióne fundásti, da pópulis tuis misericórdiam quam depóscunt, ut sciant omnes non esse, quam Unigéniti tui, nomen áliud invocándum.
Ad Vesperas
Ad Magnificat, ant. Vocábis nomen eius Iesum; ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.
Die 7 ianuarii
S. RAIMUNDI DE PENYAFORT, PRESBYTERI
De Communi pastorum.
ORATIO
Deus, qui beátum Raimúndum presbýterum insígnis in peccatóres misericórdiæ virtúte decorásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, a peccáti servitúte solúti, quæ tibi sunt plácita líberis méntibus exsequámur.
Die 13 ianuarii
S. HILARII, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS
De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut divinitátem Fílii tui, quam beátus Hilárius epíscopus constánter asséruit, et conveniénter intellégere valeámus, et veráciter profitéri.
Die 17 ianuarii
S. ANTONII, ABBATIS
Memoria
De Communi sanctorum: pro religiosis.
ORATIO
Deus, qui beáto António abbáti tribuísti mira tibi in desérto conversatióne servíre, eius nobis interventióne concéde, ut, abnegántes nosmetípsos, te iúgiter super ómnia diligámus.
Die 20 ianuarii
S. FABIANI, PAPÆ ET MARTYRIS
De Communi unius martyris, vel pastorum: pro papis.
ORATIO
Deus, tuórum glória sacerdótum, præsta, quǽsumus, ut beáti Fabiáni mártyris tui interveniénte suffrágio, eiúsdem proficiámus fídei consórtio dignóque servítii.
Eodem 20 ianuarii
S. SEBASTIANI, MARTYRIS
De Communi unius martyris.
ORATIO
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis, ut, glorióso exémplo beáti Sebastiáni mártyris tui edócti, tibi magis quam homínibus obœdíre discámus.
Die 21 ianuarii
S. AGNETIS, VIRGINIS ET MARTYRIS
Memoria
De Communi unius martyris, vel virginum.
Ad Laudes matutinas
HYMNUS
Agnes beátæ vírginis
natális est, quo spíritum
cælo refúdit débitum,
pio sacráta sánguine.
Matúra martýr{i}i{/i}o fuit
matúra nondum núptiis;
prodíre quis nuptum putet,
sic læta vultu dúcitur.
Aras nefándi núminis
ad{i}o{/i}lére tædis cógitur;
respóndet: «Haud tales faces
sumpsére Christi vírgines.
Hic ignis extínguit fidem,
hæc flamma lumen éripit;
hic, hic ferít{i}e{/i}, ut prófluo
cruóre restínguam focos».
Percússa quam pompam tulit!
Nam veste se totam tegens,
terram genu flexo petit
lapsu verecúndo cadens.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
Ant. 1Anulo suo subarrhávit me Dóminus meus Iesus Christus, et tamquam sponsam decorávit me coróna.
Psalmi et canticum de dominica hebd. I.
Ant. 2Ipsi sum desponsáta, cui ángeli sérviunt, cuius pulchritúdinem sol et luna mirántur.
Ant. 3Congaudéte mecum et congratulámini, quia cum sanctis ómnibus lúcidas sedes accépi.
LECTIO BREVIS
{r}2 Cor 1, 3-5{/r}
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.
RESPONSORIUM BREVE
Adiuvábit eam {*} Deus vultu suo.
Adiuvábit eam {*} Deus vultu suo.
Deus in médio eius, non commovébitur. {*}
Deus vultu suo.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Adiuvábit eam {*} Deus vultu suo.
Ad Benedictus, ant. Ecce quod concupívi, iam vídeo; quod sperávi, iam téneo: ipsi sum iuncta in cælo, quem in terris pósita, tota devotióne diléxi.
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui infírma mundi éligis ut fórtia quæque confúndas, concéde propítius, ut, qui beátæ Agnétis mártyris tuæ natalícia celebrámus, eius in fide constántiam subsequámur.
Ad Vesperas
HYMNUS
Agnes, ut ad Laudes matutinas.Ant. 1Christi virgo nec terróre concútitur nec blandiméntis sedúcitur.
Psalmi et canticum, de Communi unius martyris.
Ant. 2Ipsi soli servo fidem, ipsi me tota devotióne commítto.
Ant. 3Benedíco te, Pater Dómini mei Iesu Christi, quia per Fílium tuum victóriam dedísti ancíllæ tuæ.
LECTIO BREVIS
{r}1 Petr 4, 13-14{/r}
Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.
RESPONSORIUM BREVE
Elégit eam Deus {*} Et præelégit eam.
Elégit eam Deus {*} Et præelégit eam.
In tabernáculo suo habitáre facit eam. {*}
Et præelégit eam.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Elégit eam Deus {*} Et præelégit eam.
Ad Magnificat, ant. Beáta Agnes expánsis mánibus orábat: Te, Pater sancte, déprecor; ecce vénio ad te, quem amávi, quem quæsívi, quem semper optávi.
Oratio, ut ad Laudes matutinas.
Die 22 ianuarii
S. VINCENTII, DIACONI ET MARTYRIS
De Communi unius martyris.
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, tuum in nobis Spíritum cleménter infúnde, ut corda nostra ea dilectióne válida potiántur, per quam sanctus martyr Vincéntius ómnia córporis torménta devícit.
Die 24 ianuarii
S. FRANCISCI DE SALES, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS
Memoria
De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.
ORATIO
Deus, qui ad animárum salútem beátum Francíscum epíscopum ómnibus ómnia factum esse voluísti, concéde propítius, ut, eius exémplo, tuæ mansuetúdinem caritátis in fratrum servítio semper ostendámus.
Die 25 ianuarii
IN CONVERSIONE S. PAULI, APOSTOLI
Festum
Ad Invitatorium
Ant. Laudémus Deum nostrum in conversióne Doctóris géntium.
Ad Laudes matutinas
HYMNUS
Doctor egrégie, Paule, mores ínstrue
et mente polum nos transférre sátage,
donec perféctum largiátur plénius,
evacuáto quod ex parte gérimus.
Sit Trinitáti sempitérna glória,
honor, potéstas atque iubilátio,
in unitáte, c{i}u{/i}i manet impérium
ex tunc et modo per ætérna sǽcula. Amen.
Ant. 1Scio cui crédidi, et certus sum quia potens est depósitum meum serváre in illum diem iustus iudex.
Psalmi et canticum de dominica hebd. I.
Ant. 2Súfficit tibi, Paule, grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur.
Ant. 3Grátia Dei in me vácua non fuit, sed grátia eius semper in me manet.
LECTIO BREVIS
{r}Act 26, 16b-18{/r}
Ad hoc appárui tibi, ut constítuam te minístrum et testem eórum, quæ vidísti, et eórum, quibus apparébo tibi, erípiens te de pópulo et de géntibus, in quas ego mitto te aperíre óculos eórum, ut convertántur a ténebris ad lucem et de potestáte Sátanæ ad Deum, ut accípiant remissiónem peccatórum et sortem inter sanctificátos per fidem, quæ est in me.
RESPONSORIUM BREVE
Tu es vas electiónis, {*} Sancte Paule apóstole.
Tu es vas electiónis, {*} Sancte Paule apóstole.
Prædicátor veritátis in univérso mundo. {*}
Sancte Paule apóstole.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Tu es vas electiónis, {*} Sancte Paule apóstole.
Ad Benedictus, ant. Celebrémus conversiónem sancti Pauli apóstoli, quia ex persecutóre efféctus est vas electiónis.
ORATIO
Deus, qui univérsum mundum beáti Pauli apóstoli prædicatióne docuísti, da nobis, quǽsumus, ut, cuius conversiónem hódie celebrámus, per eius ad te exémpla gradiéntes, tuæ simus mundo testes veritátis.
Ad Horam mediamPSALMODIA
Ant. ad Tertiam Saule frater, Dóminus misit me, Iesus, qui appáruit tibi in via, ut vídeas et impleáris Spíritu Sancto.
Ant. ad Sextam Eúnte Saulo et appropinquánte Damásco, média die súbito de cælo circumfúlsit eum lux copiósa.
Ant. ad Nonam Dixit Dóminus Saulo: Ego sum Iesus Nazarénus, quem tu perséqueris.
Ad TertiamLECTIO BREVIS
{r}1 Tim 1, 12-13{/r}
Grátiam hábeo ei, qui me confortávit, Christo Iesu Dómino nostro, quia fidélem me existimávit ponens in ministério, qui prius fui blasphémus et persecútor et contumeliósus; sed misericórdiam consecútus sum.
Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus.
Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.
Ad SextamLECTIO BREVIS
{r}1 Tim 1, 14-15{/r}
Superabundávit grátia Dómini nostri cum fide et dilectióne, quæ sunt in Christo Iesu. Fidélis sermo et omni acceptióne dignus: Christus Iesus venit in mundum peccatóres salvos fácere; quorum primus ego sum.
Tu accéndis lucérnam meam, Dómine.
Deus meus, illúmina ténebras meas.
Ad NonamLECTIO BREVIS
{r}1 Tim 1, 16{/r}
Misericórdiam consecútus sum, ut in me primo osténderet Christus Iesus omnem longanimitátem, ad informatiónem eórum, qui creditúri sunt illi in vitam ætérnam.
Glorificábo nomen tuum in ætérnum, Dómine.
Quia misericórdia tua magna est super me.
Ad Vesperas
HYMNUS
Excélsam Pauli glóriam
concélebret Ecclésia,
quem mire sib{i}i{/i} apóstolum
ex hoste fecit Dóminus.
Quibus succénsus ǽstibus
in Christi nomen sǽviit,
exársit his impénsius
amórem Christi prǽdicans.
O magnum Pauli méritum!
Cælum conscéndit tértium,
audit verba mystérii
quæ nullus audet éloqui.
Dum verbi spargit sémina,
seges surgit ubérrima;
sic cæli replent hórreum
bonórum fruges óperum.
Micántis more lámpadis
perfúndit orbem rádiis;
fugat errórum ténebras,
ut sola regnet véritas.
Christo sit omnis glória,
cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,
qui dedit vas tam fúlgidum
electiónis géntibus. Amen.
Ant. 1Libénter gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi.
Psalmi et canticum de Communi Apostolorum.
Ant. 2Ego plantávi, Apóllo rigávit, Deus autem increméntum dedit.
Ant. 3Mihi vívere Christus est, et mori lucrum; gloriári me opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.
LECTIO BREVIS
{r}1 Cor 15, 9-10{/r}
Ego sum mínimus apostolórum, qui non sum dignus vocári apóstolus, quóniam persecútus sum ecclésiam Dei; grátia autem Dei sum id, quod sum, et grátia eius in me vácua non fuit, sed abundántius illis ómnibus laborávi, non ego autem, sed grátia Dei mecum.
RESPONSORIUM BREVE
Confitébor tibi, Dómine, {*} In toto corde meo.
Confitébor tibi, Dómine, {*} In toto corde meo.
Et glorificábo nomen tuum in géntibus. {*}
In toto corde meo.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Confitébor tibi, Dómine, {*} In toto corde meo.
Ad Magnificat, ant. Sancte Paule apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis ad Deum, qui te elégit.
Die 26 ianuarii
SS. TIMOTHEI ET TITI, EPISCOPORUM
Memoria
De Communi pastorum: pro episcopis.
Ad Laudes matutinas
Ad Benedictus, ant. Prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia et doctrína.
ORATIO
Deus, qui beátos Timótheum et Titum apostólicis virtútibus decorásti, utriúsque intercessióne concéde, ut, iuste et pie vivéntes in hoc sǽculo, ad cæléstem mereámur pátriam perveníre.
Ad Vesperas
Ad Magnificat, ant. Iuste et pie vivámus, exspectántes beátam spem et advéntum Dómini.
Die 27 ianuarii
S. ANGELÆ MERICI, VIRGINIS
De Communi virginum, vel sanctarum mulierum: pro educatoribus.
ORATIO
Pietáti tuæ, quǽsumus, Dómine, nos beáta virgo Angela commendáre non désinat, ut, eius caritátis et prudéntiæ documénta sectántes, tuam valeámus doctrínam custodíre et móribus profitéri.
Die 28 ianuarii
S. THOMÆ DE AQUINO, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS
Memoria
De Communi doctorum Ecclesiæ.
Ad Laudes matutinas
Ad Benedictus, ant. Benedíctus Dóminus, pro cuius amóre beátus Thomas stúduit, vigilávit et laborávit.
ORATIO
Deus, qui beátum Thomam sanctitátis zelo ac sacræ doctrínæ stúdio conspícuum effecísti, da nobis, quǽsumus, et quæ dócuit intelléctu conspícere, et quæ gessit imitatióne complére.
Ad Vesperas
Ad Magnificat, ant. Dedit ei Deus sapiéntiam multam nimis, quam sine fictióne dídicit et sine invídia communicávit.
Die 31 ianuarii
S. IOANNIS BOSCO, PRESBYTERI
Memoria
De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro educatoribus.
ORATIO
Deus, qui beátum Ioánnem presbýterum adulescéntium patrem et magístrum excitásti, concéde, quǽsumus, ut, eódem caritátis igne succénsi, ánimas quǽrere tibíque soli servíre valeámus.