FEBRUARIUS

Die 2 februarii

IN PRÆSENTATIONE DOMINI

Festum

Quando festum occurrit die dominica:

Ad I Vesperas

HYMNUS Quod chorus, ut ad II Vesperas.

PSALMODIA

Ant. 1Tulérunt Iesum paréntes eius in Ierúsalem, ut sísterent eum Dómino. Psalmus 112 (113)

Ant. 2Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe regem Christum. Psalmus 147 (147B), 12-20

Ant. 3Beátus es, Símeon iuste, qui suscepísti Christum Dóminum, liberatórem pópuli sui. Canticum

Phil 2, 6-11

LECTIO BREVIS

{r}Hebr 10, 5-7{/r}

Ingrédiens mundum dicit: Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi; holocaustómata et sacrifícia pro peccáto non tibi placuérunt. Tunc dixi: Ecce vénio, in capítulo libri scriptum est de me, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam.

RESPONSORIUM BREVE

Notum fecit Dóminus {*} Salutáre suum.

Notum fecit Dóminus {*} Salutáre suum.

Quod parávit ante fáciem ómnium populórum. {*}

Salutáre suum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Notum fecit Dóminus {*} Salutáre suum.

Ad Magnificat, ant. Senex púerum portábat, puer autem senem regébat; quem Virgo péperit, et post partum Virgo permánsit; ipsum quem génuit adorávit.

PRECES

Salvatórem nostrum in templo præsentátum adorémus, ab ipso postulántes:

Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine.

Christe salvátor, qui es lumen ad revelatiónem géntium,

illúmina eos, qui te non cognovérunt, ut credant in te Deum verum.

Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine.

Redémptor noster, qui es glória plebis tuæ Israel,

exálta Ecclésiam tuam inter gentes.

Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine.

Iesu, desideráte cunctis géntibus cuius salutáre óculi Simeónis iusti vidérunt,

adduc hómines cunctos ad salútem tuam.

Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine.

Dómine, in cuius præsentatióne gládius dolóris Maríæ, matri tuæ, prænuntiátus est,

róbora eos, qui in tuo servítio tribulatiónes sústinent.

Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine.

Christe, beatitúdo sanctórum, quem Símeon ante mortem vidit, sicut ardénter cupiébat,

osténde te in ætérnum iis, qui post mortem tui sítiunt visiónem.

Oculi nostri vídeant salutáre tuum, Dómine.

Pater noster.

ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, maiestátem tuam súpplices exorámus, ut, sicut Unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostræ carnis substántia in templo est præsentátus, ita nos fácias purificátis tibi méntibus præsentári.

Ad Invitatorium

Ant. Ecce venit ad templum sanctum suum dominátor Dóminus: veníte, adorémus.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Adórna, Sion, thálamum,

quæ præstoláris Dóminum;

sponsum et sponsam súscipe

vigil fídei lúmine.

Beáte senex, própera,

promíssa comple gáudia

et revelándum géntibus

revéla lumen ómnibus.

Paréntes Christum déferunt,

in templo templum ófferunt;

legi parére vóluit

qui legi nihil débuit.

Offer, beáta, párvulum,

tuum et Patris únicum;

offer per quem offérimur,

prétium quo redímimur.

Procéde, virgo régia,

profer Natum cum hóstia;

monet omnes ad gáudium

qui venit salus ómnium.

Iesu, tibi sit glória,

qui te revélas géntibus,

cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Ant. 1Símeon iustus et timorátus exspectábat redemptiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat in eo.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Accípiens Símeon púerum in mánibus, grátias agens benedíxit Deum.

Ant. 3Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ Israel.

LECTIO BREVIS

{r}Mal 3, 1{/r}

Ecce ego mittam ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam; et statim véniet in templum suum Dominátor, quem vos quǽritis, et ángelus testaménti, quem vos vultis.

RESPONSORIUM BREVE

Adoráte Dóminum {*} In aula sancta eius.

Adoráte Dóminum {*} In aula sancta eius.

Afférte Dómino glóriam et honórem. {*}

In aula sancta eius.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Adoráte Dóminum {*} In aula sancta eius.

Ad Benedictus, ant. Cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, accépit eum Símeon in ulnas suas et benedíxit Deum.

PRECES

Salvatórem nostrum in templo præsentátum adorémus, ab ipso postulántes:

Oculi nostri vídeant salútem tuam, Dómine.

Christe Iesu, qui secúndum legem Patri in templo præsentári voluísti,

doce nos in sacrifício Ecclésiæ tuæ tecum nosmetípsos offérri.

Oculi nostri vídeant salútem tuam, Dómine.

Israel consolátio, cui Símeon iustus in templo occúrrit,

fac nos tibi occúrrere étiam in frátribus nostris.

Oculi nostri vídeant salútem tuam, Dómine.

Exspectátio géntium, de quo Anna prophetíssa ómnibus loquebátur qui exspectábant redemptiónem Israel,

doce nos digne de te ómnibus loqui.

Oculi nostri vídeant salútem tuam, Dómine.

Caput ánguli regni Dei, quod in signum contradictiónis pósitum es,

fac ut hómines per fidem et caritátem teípsum in resurrectiónem hábeant.

Oculi nostri vídeant salútem tuam, Dómine.

Ad Horam mediam AD TERTIAM

LECTIO BREVIS

{r}Is 8, 14{/r}

Et erit Dóminus in sanctuárium, in lápidem offensiónis et in petram scándali duábus dómibus Israel, in láqueum et in insídias habitántibus Ierúsalem.

Recordátus est Dóminus misericórdiæ suæ.

Et veritátis suæ dómui Israel.

AD SEXTAM

LECTIO BREVIS

{r}Is 42, 13{/r}

Dóminus sicut fortis egrediétur, sicut vir prœliátor suscitábit zelum; vociferábitur et conclamábit, super inimícos suos prævalébit.

Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.

Iubiláte Deo, omnis terra.

AD NONAM

LECTIO BREVIS

{r}Is 12, 5-6{/r}

Cantáte Dómino, quóniam magnífice fecit; notum sit hoc in univérsa terra. Exsúlta et lauda, quæ hábitas in Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israel.

Misericórdia et véritas obviavérunt sibi.

Iustítia et pax osculátæ sunt.

Ad II Vesperas

HYMNUS

Quod chorus vatum venerándus olim

Spíritu Sancto cécinit replétus,

in Dei factum genetríce constat

esse María.

Hæc Deum cæli Dominúmque terræ

virgo concépit peperítque virgo,

atque post partum méruit manére

invioláta.

Quem senex iustus Símeon in ulnis

in domo sumpsit Dómini, gavísus

ob quod optátum próprio vidéret

lúmine Christum.

Tu libens votis, pétimus, precántum,

regis ætérni génetrix, favéto,

clara quæ fundis Géniti benígni

múnera lucis.

Christe, qui lumen Patris es supérni,

qui Patris nobis réseras profúnda,

nos fac ætérnæ tibi ferre laudes

lucis in aula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto non visúrum se mortem, nisi vidéret Dóminum. Psalmus 109 (110), 1-5. 7

Ant. 2Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum. Psalmus 129 (130)

Ant. 3Vidérunt óculi mei salutáre tuum, quod parásti ante fáciem ómnium populórum. Canticum

Cf. Col 1, 12-20

LECTIO BREVIS

{r}Hebr 4, 15-16{/r}

Non habémus pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia secúndum similitúdinem absque peccáto. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.

RESPONSORIUM BREVE

Notum fecit Dóminus {*} Salutáre suum.

Notum fecit Dóminus {*} Salutáre suum.

Quod parávit ante fáciem ómnium populórum. {*}

Salutáre suum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Notum fecit Dóminus {*} Salutáre suum.

Ad Magnificat, ant. Hódie beáta Virgo María púerum Iesum præsentávit in templo, et Símeon replétus Spíritu Sancto accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum.

Die 3 februarii

S. BLASII, EPISCOPI ET MARTYRIS

Episcopus fuit Sebasteæ in Armenia sæculo IV. Eius cultus medio ævo per totam Ecclésiam diffusus est.

De Communi unius martyris, vel pastorum: pro episcopis.

ORATIO

Exáudi, Dómine, pópulum tuum, cum beáti Blásii mártyris patrocínio supplicántem, ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére, et ætérnæ reperíre subsídium.

Eodem die 3 februarii

S. ANSGARII, EPISCOPI

Natus est in Gallia initio sæculi IX et in monasterio Corbeiensi educatus. Anno 826 Daniam petiit ad fidem prædicandam, sed parvo cum fructu; tamen meliorem sortem habuit in Suecia. Episcopus Hamburgi electus et a Gregorio IV confirmatus, legatus deputatus est pro Dania et Suecia. Multas sustinuit difficultates in opere evangelizationis, sed forti animo eas superavit. Mortuus est anno 865.

De Communi pastorum: pro episcopis.

ORATIO

Deus, qui ad multas illuminándas gentes beátum Ansgárium epíscopum míttere voluísti, eius nobis intercessióne concéde, ut in tuæ veritátis luce iúgiter ambulémus.

Die 5 februarii

S. AGATHÆ, VIRGINIS ET MARTYRIS

Memoria

Martyrium subiit Catanæ in Sicilia, probabiliter in persecutione Decii. Eius cultus iam ab antiquo per totam Ecclésiam diffusus est eiusque nomen in Canonem Romanum insertum.

De Communi unius martyris, vel virginum.

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Agatha lætíssime et gloriánter ibat ad cárcerem, quasi ad épulas invitáta, et agónem suum Dómino précibus commendábat.

ORATIO

Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Agatha virgo et martyr implóret, quæ tibi grata semper éxstitit et virtúte martýrii et mérito castitátis.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Dómine Iesu Christe, magíster bone, grátias ago tibi, qui me fecísti víncere torménta carníficum; iube me, Dómine, ad tuam immarcescíbilem glóriam felíciter perveníre.

Die 6 februarii

SS. PAULI MIKI ET SOCIORUM, MARTYRUM

Memoria

Paulus in Iaponia natus est annis 1564/1566. Societatem Iesu ingressus, apud cives magno cum fructu Evangelium prædicavit. Ingravescente persecutione contra catholicos, una cum viginti quinque aliis comprehensus est. Aspera ludibria perpessi, tandem in urbem Nagasaki deducti, cruci affixi sunt anno 1597, pridie huius diei.

De Communi plurimorum martyrum.

ORATIO

Deus, ómnium fortitúdo sanctórum, qui beátos mártyres Paulum eiúsque sócios per crucem ad vitam vocáre dignátus es, præsta, quǽsumus, ut, eórum intercessióne, fidem quam profitémur usque ad mortem fórtiter teneámus.

In tempore quadragesimæ pro commemoratione:

Ad Laudes matutinas

Ant. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.

Ad Vesperas

Ant. Gaudent in cælis ánimæ sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo regnábunt in ætérnum.

Die 8 februarii

S. HIERONYMI EMILIANI

Natus est Venetiis anno 1486; vitam militarem amplexus, eam postea dimisit, et adiuvandis pauperibus se consecravit, bona étiam propria illis distribuens. Ordinem Clericorum Regularium a Somasca instituit ad pueros orphanos et pauperes sublevandos. Mortuus est Somascæ, in territorio Bergomensi, anno 1537.

De Communi sanctorum virorum: pro educatoribus.

ORATIO

Deus, Pater misericordiárum, qui beátum Hierónymum adiutórem et patrem órphanis providísti, eius nobis intercessióne concéde, ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus, fidéliter custodiámus.

In tempore quadragesimæ pro commemoratione:

Ad Laudes matutinas

Ant. Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum.

Ad Vesperas

Ant. Sínite párvulos veníre ad me: tálium est enim regnum cælórum.

Eodem die 8 februarii

S. IOSEPHINÆ BAKHITA, VIRGINIS

Nata est in regione Darfur Sudaniæ prope vicum Jebel Agilere circa annum 1868. Adhuc puellula rapta et pluries in mercatibus servorum vendita, crudelem servitutem passa est. Demum liberata, Venetiis (Venezia) christiana et religiosa apud Filias Caritatis Canossianas facta est ac reliquam vitam in urbe Schio in agro Vicentino Italiæ omnibus suppeditans degit, ubi mortem obiit anno 1947.
De Communi virginum.

ORATIO

Deus, qui beátam Iosephínam a servitúte abiécta ad dignitátem fíliæ tuæ et Christi sponsæ adduxísti, da nobis, quǽsumus, eius exémplo, Dóminum Iesum crucifíxum constánti dilectióne proséqui et in caritáte ad misericórdiam propénsos perseveráre.

Die 10 februarii

S. SCHOLASTICÆ, VIRGINIS

Memoria

Soror sancti Benedicti, nata est Nursiæ in Umbria, circa annum 480. Una cum fratre Deo se devovit eumque secuta est Casinum, ubi mortua est circa annum 547.

De Communi virginum

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

ORATIO

Beátæ Scholásticæ vírginis memóriam recoléntes, quǽsumus, Dómine, ut, eius exémplo, tibi intemeráta caritáte serviámus, et felíces obtineámus tuæ dilectiónis efféctus.

In tempore quadragesimæ pro commemoratione:

Ad Vesperas

Ant. Veni, sponsa Christi, áccipe corónam, quam tibi Dóminus præparávit in ætérnum.

Die 11 februarii

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE LOURDES

Anno 1858, Virgo Maria immaculata se manifestavit Bernardæ Soubirous, prope Lapurdum in Gallia, intra cavernam «de Massabielle». Per hanc humilem puellam, Maria peccatores vocat ad conversionem, in Ecclésia excitans magnum zelum orationis et caritatis, præsertim ad infirmorum pauperumque servitium.

De Communi B. Mariæ Virginis.

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Præclára salútis auróra, ex te, Virgo María, exívit Sol iustítiæ, qui visitávit nos Oriens ex alto.

ORATIO

Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui immaculátæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio, a nostris iniquitátibus resurgámus.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant.:Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Die 14 februarii

SS. CYRILLI, MONACHI, ET METHODII, EPISCOPI

Festum

Thessalonicæ natus, Cyrillus optime eruditus est Constantinopoli. Cum fratre Methodio in Moraviam se contulit ad fidem prædicandam. Textus liturgicos ambo paraverunt lingua slavica, typis «cyrillicis» postea sic dictis conscriptos. Romam cum essent vocati, ibi Cyrillus mortuus est die 14 februarii anno 869, Methodius vero episcopus creatus, qui deinde in Pannoniam se contulit, quam indefesse evangelizavit. Multa perpessus est ab invidis, sed a Pontificibus Romanis adiutus est. Mortem obiit die 6 aprilis anno 885 Velahradii in Cecoslovachia.

De Communi pastorum.

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte et iustítia serviérunt Dómino ómnibus diébus suis.

ORATIO

Deus, qui per beátos fratres Cyríllum et Methódium Slavóniæ gentes illuminásti, da córdibus nostris tuæ doctrínæ verba percípere, nosque pérfice pópulum in vera fide et recta confessióne concórdem.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Isti sunt viri sancti, facti amíci Dei, divínæ veritátis præcónio gloriósi.

Die 17 februarii

SS. SEPTEM FUNDATORUM ORDINIS SERVORUM B. M. V.

Septem viri Florentiæ nati, prius vitam eremiticam duxerunt in monte Senario, beatam Mariam Virginem præsertim venerantes. Per totam Tusciam deinde prædicantes, instituerunt Ordinem Servorum beátæ Mariæ Virginis, quem Sedes Apostolica anno 1304 approbavit. Eorum memoria hac die celebratur, qua S. Alexius Falconieri, unus ex septem, dicitur obiisse anno 1310.

De Communi sanctorum: pro religiosis.

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum!

ORATIO

Beatórum fratrum, Dómine, pietátem nobis benígnus infúnde, qua et Dei Genetrícem sunt devotíssime veneráti, et tuum ad te pópulum provexérunt.

In tempore quadragesimæ pro commemoratione:

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Ubi fratres in unum gloríficant Deum, ibi dabit Dóminus benedictiónem.

Die 21 februarii

S. PETRI DAMIANI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Natus est Ravennæ anno 1007; studiis absolutis, munus docendi suscepit, sed statim dimisit et eremum Fontis Avellanæ intravit; ubi, prior electus, vitam religiosam promovit strenue, quod étiam in aliis regionibus Italiæ fecit. Temporibus calamitosis Pontifices romanos adiuvit opera, scriptis, legationibus in Ecclesiæ reformatione provehenda. A Stephano IX cardinalis et episcopus Ostiensis creatus, mortuus est anno 1072 et statim ut sanctus excultus.

De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

ORATIO

Concéde nos, quǽsumus, omnípotens Deus, beáti Petri epíscopi mónita et exémpla sectári, ut, Christo nihil præponéntes et Ecclésiæ tuæ servítio semper inténti, ad ætérnæ lucis gáudia perducámur.

In tempore quadragesimæ pro commemoratione:

Ad Laudes matutinas

Ant.: Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.

Ad Vesperas

Ant. O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, beáte Petre, divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei.

Die 22 februarii

CATHEDRÆ S. PETRI APOSTOLI

Festum

Festum Cathedræ Petri hac die iam a sǽculo IV Romæ celebratum est, ad unitatem Ecclesiæ super Apostolum fundatæ significandam.

Ad Invitatorium

Ant. Regem Apostolórum Dóminum, veníte, adorémus.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Petrus beátus catenárum láqueos

Christo iubénte rupit mirabíliter;

custos ovílis et doctor Ecclésiæ,

pastórque gregis, conservátor óvium

arcet lupórum truculéntam rábiem.

Quodcúmque vinclis super terram strínxerit,

erit in astris religátum fórtiter,

et quod resólvit in terris arbítrio,

erit solútum super cæli rádium;

in fine mundi iudex erit sǽculi.

Glória Patri per imménsa sǽcula,

sit tibi, Nate, decus et impérium,

honor, potéstas Sanctóque Spirítui;

sit Trinitáti salus indivídua

per infiníta sæculórum sǽcula. Amen.

Ant. 1Dixit Dóminus Simóni: Noli timére; ex hoc iam hómines eris cápiens.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Et tu beátus es, Simon Petre.

Ant. 3Dixit Dóminus Petro: Tibi dabo claves regni cælórum.

LECTIO BREVIS

{r}Act 15, 7b-9{/r}

Elégit Deus per os meum audíre gentes verbum evangélii et crédere; et qui novit corda, Deus testimónium perhíbuit illis dans Spíritum Sanctum sicut et nobis et nihil discrévit inter nos et illos fide puríficans corda eórum.

Ad Benedictus, ant. Dixit Dóminus Simóni Petro: Ego pro te rogávi, ut non defíciat fides tua. Et tu, aliquándo convérsus, confírma fratres tuos.

ORATIO

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut nullis nos permíttas perturbatiónibus cóncuti, quos in apostólicæ confessiónis petra solidásti.

Ad Vesperas

HYMNUS

Divína vox te déligit,

piscátor, ac pro rétibus

remísque qua tu glória

cæli refúlges clávibus!

Tenax amóris próferens

ac dulce testimónium,

omnes amor quos láverat

oves regéndas áccipis.

Lapsus, supérno róbore

tu petra stas Ecclésiæ,

qua splendet illa sǽculis,

nullis subácta víribus.

Tu, Petre, Christ{i}i{/i} oráculo

luces magíster ómnium,

fratrésque firmas, próvidus

tu verba vitæ núntias.

Gregem fac unum, próspera

lætis in ævum frúctibus,

salvúmqu{i}e{/i} ab hostis ímpetu

ad lucis adduc pábula.

Sit summa Christo glória,

qui nos det aulæ cǽlicæ

intráre per te iánuam

in sempitérna gáudia. Amen.

Ant. 1Petre, amas me? Tu scis, Dómine, quia amo te. Pasce oves meas.

Psalmi et canticum de Communi Apostolorum.

Ant. 2Petrus servabátur in cárcere, et orátio fiébat pro eo sine intermissióne ab Ecclésia ad Deum.

Ant. 3 Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

LECTIO BREVIS

{r}1 Petr 1, 3-5{/r}

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum magnam misericórdiam suam regenerávit nos in spem vivam per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, in hereditátem incorruptíbilem et incontaminátam et immarcescíbilem, conservátam in cælis propter vos, qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem parátam revelári in témpore novíssimo.

Ad Magnificat, ant. Tu es pastor óvium, princeps Apostolórum; tibi tráditæ sunt claves regni cælórum.

Ad Horam mediam AD TERTIAM

LECTIO BREVIS

{r}Is 22, 22{/r}

Dabo clavem domus David super úmerum eius; et apériet, et non erit qui claudat; et claudet, et non erit qui apériat.

RESPONSORIUM BREVE

In omnem terram exívit sonus eórum.

Et in fines orbis terræ verba eórum.

AD SEXTAM

LECTIO BREVIS

{r}1 Petr 5, 1-2a{/r}

Senióres óbsecro, consénior et testis Christi passiónum, qui et eius, quæ in futúro revelánda est, glóriæ communicátor: Páscite, qui est in vobis, gregem Dei.

RESPONSORIUM BREVE

Custodiébant testimónia Dei.

Et præcépta eius.

AD NONAM

LECTIO BREVIS

{r}2 Petr 1, 16{/r}

Non captiósas fábulas secúti notam fécimus vobis Dómini nostri Iesu Christi virtútem et advéntum, sed speculatóres facti illíus magnitúdinis.

RESPONSORIUM BREVE

Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus.

Quia nómina vestra scripta sunt in cælis.

Die 23 februarii

S. POLYCARPI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

Polycarpus, discipulus Apostolorum et episcopus Smyrnensis, hospes Ignatii Antiocheni, Romam profectus est ad quæstionem de festo Paschatis cum Aniceto papa tractandam. Martyrium subiit circa annum 155, in stadio civitatis igne crematus.

De Communi unius martyris, vel pastorum: pro episcopis.

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Octogínta et sex annos sérvio Christo, nec me ulla affécit iniúria; et quómodo possim maledícere regi meo, qui salvum me fecit?

ORATIO

Deus univérsæ creatúræ, qui beátum Polycárpum epíscopum in número mártyrum dignátus es aggregáre, eius nobis intercessióne concéde, ut, cum illo partem cálicis Christi capiéntes, in vitam resurgámus ætérnam.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Dómine Deus omnípotens, benedíco tibi, quóniam dignum me fecísti, ut in número mártyrum accíperem partem cálicis Christi tui.

Die 27 februarii

S. GREGORII NARECENSIS, ABBATIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Pro commemoratione

Natus anno circiter 950 in historica Armeniæ regione Andzevatsik, in familia litterarum cultrice adolevit. Iuvenis monasterium Narecense, quod Anania, matris eius consobrinus, abbas regebat, ingressus est. In inclita schola monasterii versatus est ac ibi totam vitam suam, amore erga Virginem Mariam inflammatam, uti presbyter et abbas exegit, sanctitatis et mysticæ experientiæ fastigium attingens atque suam doctrinam variis in theologicis mysticisque operibus demonstrans. Anno 1003 præclarum Librum Lamentationum exaravit et post circiter annos duos quievit.

De Communi unius martyris, vel pastorum: pro episcopis.

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stella: in perpétuas æternitátes.

ORATIO

Omnípotens sempitéme Deus, qui sanctum Gregórium, magístrum et decus Arméni pópuli, mýstica doctrína imbúere dignátus es, concéde nobis, ipso docénte, artem tecum loquéndi apprehéndere vitámque nostram Ecclésiæ sacraméntis constánter fulcíre.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, sancte Gregóri, divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei.