APRILUS

Die 2 aprilis

S. FRANCISCI DE PAOLA, EREMITÆ

Paulæ in Calabria natus est anno 1416. Congregationem eremiticam ab ipso institutam, et postea in Ordinem Minimorum mutatam, Sedes Apostolica confirmavit anno 1506. Mortuus est Turonis in Gallia anno 1507.
De Communi sanctorum virorum: pro religiosis.

Ad Laudes matutinas

Ad Benedictus, ant. Ecce sto ad óstium, et pulso: si quis audíerit vocem meam et aperúerit mihi iánuam, intrábo ad illum et cenábo cum illo, et ipse mecum. Allelúia.

ORATIO

Deus, humílium celsitúdo, qui beátum Francíscum sanctórum tuórum glória sublimásti, tríbue, quǽsumus, ut, eius méritis et exémplo, promíssa humílibus prǽmia felíciter consequámur.

Ad Vesperas

Ad Magnificat, ant. Si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam. Allelúia.

Die 4 aprilis

S. ISIDORI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Natus est circa annum 560 apud Hispalim (Sevilla), in Hispania; post mortem patris, a fratre Leandro educatus fuit. Episcopus suæ civitatis creatus, multa scripsit erudite, plura congregavit et rexit concilia in Hispania, in quibus multa sapienter ordinata sunt. Mortuus est anno 636.
De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

ORATIO

Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Isidóri commemoratióne deférimus, ut Ecclésia tua eius intercessiónibus adiuvétur, cuius cæléstibus instrúitur disciplínis.

Tempore Quadragesimæ, pro commemoratione:

Ad Laudes matutinas

Ant.: Ego non ab hómine testimónium accípio; sed hæc dico, ut vos salvi sitis, dicit Dóminus.

Ad Vesperas

Ant.: O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, beáte Isidóre, divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei.

Die 5 aprilis

S. VINCENTII FERRER, PRESBYTERI

Natus est Valentiæ, in Hispania, anno 1350; inter Fratres prædicatores adscitus, theologiam docuit. Munus prædicatoris exercens, multas peragravit regiones, fructusque copiosos collegit in vera fide tuenda et in moribus corrigendis. Mortuus est Venetiæ (Vannes) in Gallia, anno 1419.
De Communi pastorum: pro presbyteris.

ORATIO

Deus, qui beátum Vincéntium presbýterum minístrum prædicatiónis evangélicæ suscitásti, præsta, quǽsumus, ut, quem ventúrum iúdicem nuntiávit in terris, beáti videámus regnántem in cælis.

Tempore Quadragesimæ, pro commemoratione:

Ad Laudes matutinas

Ant.: Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

Ad Vesperas

Ant.: Omnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos.

Die 7 aprilis

S. IOANNIS BAPTISTÆ DE LA SALLE, PRESBYTERI

Memoria

Natus est Rhemis (Reims) in Gallia anno 1651. Sacerdotio initiatus, præcipue educandis pueris totum se dedit, scholas pro pauperibus fundando. Socios adscriptos in Congregationem collegit, pro cuius exsistentia multas sustinuit tribulationes. Mortuus est Rothomagi (Rouen) anno 1719.
De Communi pastorum: pro presbyteris, vel sanctorum virorum: pro educatoribus.

ORATIO

Deus, qui ad christiánam iuventútem educándam beátum Ioánnem Baptístam elegísti, éxcita in Ecclésia tua institutóres, qui humánæ et christiánæ iúvenum disciplínæ toto corde sese devóveant.

Tempore Quadragesimæ, pro commemoratione:

Ad Laudes matutinas

Ant.: Qui misericórdiam habet, docet et érudit quasi pastor gregem suum.

Ad Vesperas

Ant.: Sínite párvulos veníre ad me: tálium est enim regnum cælórum.

Die 11 aprilis

S. STANISLAI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

Natus in oppido Szczepanów, in Polonia, circa annum 1036, Leodio (Liège) studiis incubuit. Presbyter factus, Lamberto episcopo Cracoviensi successit anno 1072. Ut bonus pastor Ecclésiam rexit, pauperes adiuvit, clericos quotannis invisit. A rege Boleslao, quem increpaverat, occisus fuit anno 1079.
De Communi unius martyris, vel pastorum: pro episcopis.

ORATIO

Deus, pro cuius honóre beátus epíscopus Stanisláus gládiis persecutórum occúbuit, præsta, quǽsumus, ut fortes in fide usque ad mortem perseveráre valeámus.

Tempore Quadragesimæ, pro commemoratione:

Ad Laudes matutinas

Ant.: Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.

Ad Vesperas

Ant.: In cæléstibus regnis sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum.

Die 13 aprilis

S. MARTINI I, PAPÆ ET MARTYRIS

Tuderti (Todi), in Umbria, natus et inter clericos Romanos adscriptus, anno 649 ad Petri cathedram electus est. Eodem anno concilium celebravit, in quo error monothelitarum damnatus est. Ab imperatore Constante captus anno 653 et Constantinopolim delatus multa perpessus est; denique in Chersonesum translatus, ibi anno 656 mortuus est.
De Communi unius martyris, vel pastorum: pro papis.

ORATIO

Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus, advérsa mundi invícta mentis constántia toleráre, qui beátum Martínum papam et mártyrem nec minis terréri nec pœnis passus es superári.

Tempore Quadragesimæ, pro commemoratione:

Ad Laudes matutinas

Ant.: Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.

Ad Vesperas

Ant.: In cæléstibus regnis sanctórum habitátio est, et in ætérnum réquies eórum.

Die 21 aprilis

S. ANSELMI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Natus est anno 1033 Augustæ (Aosta) in Pedemontana regione. Ordinem S. Benedicti ingressus in monasterio Beccensi (Le Bec) in Gallia, disciplinas theologicas confratres docuit, dum in via perfectionis alacriter currebat. In Angliam transgressus, episcopus Cantuariensis electus, pro libertate Ecclesiæ strenue pugnans, exsilio bis mulctatus est. Multa præclare scripsit, mystica theologia referta. Mortuus est anno 1109.
De Communi pastorum: pro episcopis, et doctorum Ecclesiæ.

ORATIO

Deus, qui beáto Ansélmo epíscopo dedísti alta sapiéntiæ tuæ quǽrere et docére, fac ita fidem tuam intelléctui nostro subveníre, ut cordi dulce sápiant quæ nobis credénda mandásti.

Die 23 aprilis

S. GEORGII, MARTYRIS

Sǽculo IV iam veneratione affectus est Diospoli, in Palæstina, ubi et Ecclésia in eius honorem exstructa erat. Eius cultus per orientem et occidentem iam ab antiquitate diffusus est.
De Communi unius martyris tempore paschali.

ORATIO

Magnificántes, Dómine, poténtiam tuam, súpplices exorámus, ut, sicut sanctus Geórgius domínicæ fuit passiónis imitátor, ita sit fragilitátis nostræ promptus adiútor.

Eodem die 23 aprilis

S. ADALBERTI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Voitech, natus in Bohemia (Libice) circa annum 956, Magdeburgi studiis incubuit ibique in confirmatione nomen Adalbertum accepit. In patriam reversus sacerdotio initiatus est et anno 983 secundus in sede Pragensi ad episcopatum provectus est atque ad mores paganos exstirpandos strenue adlaboravit. Cum parum se proficere animaadverteret, Romam se contulit et monachus efficitur. Denique ad lucrandas Christo animas, in Prussiam proficiscitur. Sed male acceptus die 23 aprilis 997 martyrio coronatus est.
De Communi pastorum: pro episcopis, vel unius martyris tempore paschali.

ORATIO

Deus, qui sanctum Adalbértum epíscopum zelo animárum succénsum martýrio coronásti, eius interveniénte suffrágio concéde, ut nec pastóribus obœdiéntia gregis nec gregi desit cura pastórum.

Die 24 aprilis

S. FIDELIS DE SIGMARINGEN, PRESBYTERI ET MARTYRIS

Natus est in oppido Sigmaringen, in Germania, anno 1578; inter Fratres Minores Capuccinos adscriptus, vitam duxit vigiliis et orationibus asperam. In prædicatione verbi Dei assiduus, iussus a S. Congregatione de Propaganda Fide ut rectam doctrinam in Rætia firmaret. Anno tamen 1622 ab hæreticis ad necem petitus Sevisii (Seewis), in Helvetia, martyr occubuit.
De Communi unius martyris tempore paschali, vel pastorum: pro presbyteris.

ORATIO

Deus, qui beátum Fidélem, amóre tuo succénsum, in fídei propagatióne martýrii palma decoráre dignátus es, ipso interveniénte, concéde, ut, in caritáte fundáti, cum illo resurrectiónis Christi virtútem cognóscere mereámur.

Die 25 aprilis

S. MARCI, EVANJELISTU

Festum

Sobrinus Barnabæ, Paulum apostolum comitatus est in primo itinere et étiam Romam secutus. Fuit discipulus Petri eiusque interpres in suo Evangelio. Ei tribuitur fundatio Ecclesiæ Alexandrinæ.
De Communi Apostolorum tempore paschali, præter sequentia:

Ad Invitatorium

Ant. Dóminum in Evangélio loquéntem, veníte adorémus, allelúia.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Méntibus lætis tua festa, Marce,

atque pergrátis celebrámus omnes,

magna qui Christi tribuísse plebi

te memorámus.

Matris exémplis, vénerans amóre

férvido Petrum, séqueris fidélis,

verba de Christi lábiis ab ipso

hausta recóndis.

Spírit{i}u{/i} accénsus, módico libéllo

mira tu summi réseras Magístri

gesta, tu narras quibus et loquélis

ínstruat orbem.

Carus et Paulo, studiósus eius

cordis ardóres ímitans, labóras,

multa pro Iesu páteris, cruórem

fundis amánter.

Laus, honor Christo, decus atque virtus,

cuius et testes valeámus esse,

ac, tuis escis recreát{i}i{/i}, in ævum

cérnere vultum. Amen.

Ant. 1Sapiéntiam antiquórum exquisiérunt sancti evangelístæ, et prophetárum dictis narratiónem suam confirmavérunt, allelúia.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2In fide veritátis Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi, allelúia.

Ant. 3Collaudábunt multi sapiéntiam eórum, et usque in sǽculum non delébitur, allelúia.

LECTIO BREVIS

{r}1 Cor 15, 1-2a. 3-4{/r}

Notum vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizávi vobis, quod et accepístis, in quo et statis, per quod et salvámini. Trádidi enim vobis in primis, quod et accépi, quóniam Christus mórtuus est pro peccátis nostris secúndum Scriptúras et quia sepúltus est et quia suscitátus est tértia die secúndum Scriptúras.

RESPONSORIUM BREVE

Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius, {*} Allelúia, allelúia.

Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius, {*} Allelúia, allelúia.

Et mirabília eius, quæ fecit. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Benedictus, ant. Iesu Christi grátia, credéntibus pópulis doctóres et evangelístæ sunt in ministério fídei missi, allelúia.

PRECES

Salvatórem nostrum, qui, mortem déstruens, illuminávit vitam et incorruptiónem per Evangélium, dignis láudibus celebrémus, humíliter deprecántes:

Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Qui Ecclésiam tuam per sanctos et exímios doctóres mirabíliter illustrásti,

fac ut christiáni eódem semper lætificéntur splendóre.

Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Qui, cum sancti te pastóres sicut Móyses orárent, pópuli peccáta dimisísti,

per intercessiónem eórum Ecclésiam tuam contínua purificatióne sanctífica.

Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Qui sanctos tuos unxísti in médio fratrum et Spíritum tuum in illos direxísti,

reple Spíritu Sancto omnes pópuli tui rectóres.

Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Qui pastórum sanctórum ipse posséssio exstitísti,

tríbue nullum ex iis, quos sánguine acquisísti, sine te manére.

Ecclésiam tuam in fide et caritáte confírma.

Pater noster.

ORATIO

Deus, qui beátum Marcum evangelístam tuum evangélicæ prædicatiónis grátia sublimásti, tríbue, quǽsumus, eius nos eruditióne ita profícere, ut vestígia Christi fidéliter sequámur.

Ad Horam mediam Ad Tertiam

LECTIO BREVIS

{r}Rom 1, 16-17{/r}

Non erubésco evangélium: virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudǽo primum et Græco. Iustítia enim Dei in eo revelátur ex fide in fidem, sicut scriptum est: Iustus autem ex fide vivet.

In omnem terram exívit sonus eórum. Allelúia.

Et in fines orbis terræ verba eórum. Allelúia.

Ad Sextam

LECTIO BREVIS

{r}1 Th 2, 2b-4{/r}

Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes sed Deo.

Custodiébant testimónia Dei. Allelúia.

Et præcépta eius. Allelúia.

Ad Nonam

LECTIO BREVIS

{r}2 Tim 1, 8b-9{/r}

Collábora evangélio secúndum virtútem Dei, qui nos salvos fecit et vocávit vocatióne sancta, non secúndum ópera nostra sed secúndum propósitum suum et grátiam, quæ data est nobis in Christo Iesu.

Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus. Allelúia.

Quia nómina vestra scripta sunt in cælis. Allelúia.

Ad Vesperas

HYMNUS Méntibus lætis.

Ant. 1Evangélii factus sum miníster, secúndum donum grátiæ Dei, allelúia.

Psalmi et canticum de Communi Apostolorum.

Ant. 2Omnia fácio propter Evangélium, ut eius párticeps effíciar, allelúia.

Ant. 3Mihi data est grátia hæc: in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, allelúia.

LECTIO BREVIS

{r}Col 1, 3-6{/r}

Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens.

RESPONSORIUM BREVE

Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, {*} Allelúia, allelúia.

Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, {*} Allelúia, allelúia.

In ómnibus pópulis mirabília eius. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Verbum Dómini manet in ætérnum: hoc est autem verbum, quod evangelizátum est in vos, allelúia.

PRECES

Deus, Pater lúminum, ad fidem veritátis nos vocávit per Evangélium Fílii sui. Eum deprecémur pro pópulo sancto eius, dicéntes:

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui Fílium tuum, pastórem magnum óvium, de mórtuis eduxísti,

præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,

da, ut omni creatúræ Evangélium prædicémus.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,

concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,

tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,

defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Die 28 aprilis

S. PETRI CHANEL, PRESBYTERI ET MARTYRIS

Natus est in oppido Cuet, in Gallia, anno 1803; inter clericos adscriptus, munus pastorale per paucos annos exercuit. Societatem Mariæ ingressus, ad evangelizandam Oceaniam profectus est. Multis difficultatibus præpeditus, nonnullos tamen ad fidem convertit, quare a sicariis in odium fidei occisus est in insula Futuna anno 1841.
De Communi unius martyris tempore paschali.

ORATIO

Deus, qui ad dilatándam Ecclésiam tuam beátum Petrum martýrio coronásti, da nobis, in his paschálibus gáudiis, ita Christi mórtui et resurgéntis mystéria frequentáre, ut novitátis vitæ testes esse mereámur.

Eodem die 28 aprilis

S. LUDOVICI MARIÆ GRIGNION DE MONTFORT, PRESBYTERI

Natus in vico Monrfort in Britannia Minore et Parisiis sacerdotio initiatus, Ludovicus Maria Grignion, a Clemente Papa Undecimo missionarius apostolicus renuntiatus, partes Galliæ occidentales peragravit, evangelizando mysterium Sapientiæ æternæ, Christum incarnatum et crucifixum, viam sanctitatis ad Iesum per Mariam docendo, operi suo consocians presbyteros, fratres et, una cum beata Maria Ludovica Trichet, sorores. In civitate Saint-Laurent-sur-Sèvre, diœcesis Lucionensis, die 28 aprilis 1716 obiit, plurima relinquens scripta, præsertim de mariali spiritualitate.
De Communi pastorum: pro presbyteris, vel de Communi sanctorum.

ORATIO

Ætérnæ Deus sapiéntiæ, qui sanctum Ludovícum Maríam presbýterum plenæ Christo, Fílio tuo, deditióni per eius beátæ Matris manus exímium testem et magístrum effecísti, concéde nobis, ut eándem spiritálem viam sectántes, regnum tuum in mundum exténdere valeámus.

Die 29 aprilis

S. CATHARINÆ SENENSIS, VIRGINIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Nata est Senis anno 1347; iam puellula, ad meliora aspirans, sodalibus tertii Ordinis S. Dominici nomen dedit. Amore Dei et proximi flagrans, pacem et concordiam inter civitates firmavit, iura et libertatem Romani Pontificis strenue tuita est, et renovationem vitæ religiosæ promovit. Opera étiam dictavit sana doctrina et spiritali afflatu referta. Obiit anno 1380.
De Communi virginum, præter sequentia:

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Te, Catharína, máximis

nunc venerámur láudibus,

cunctæ lumen Ecclésiæ,

sertis ornáta plúrimis.

Magnis aucta virtútibus

et vita florens ínclita,

húmili ment{i}e{/i} ac strénua

per crucis pergis trámitem.

Stella vidéris pópulis

salúbris pacis núntia;

mores restáuras óptimos,

feróces mulces ánimos.

Sancto compúlsa Spíritu,

igníta verba lóqueris,

quæ lucem sapiéntiæ,

æstus amóris íngerunt.

Tuis confísos précibus,

virgo dilécta Dómino,

nos caritáte cóncitos

fac Sponsi regna quǽrere.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu

in sempitérna sǽcula. Amen.

Ad Benedictus, ant. Sancta virgo Catharína non cessábat clamáre ad Dóminum, ut pacem rédderet Ecclésiæ suæ sanctæ, allelúia.

ORATIO

Deus, qui beátam Catharínam, in contemplatióne domínicæ passiónis et in Ecclésiæ tuæ servítio, divíno amóre flagráre fecísti, ipsíus intercessióne concéde, ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, in eius glóriæ revelatióne semper exsúltet.

Ad Vesperas

HYMNUS Te, Catharína.

Ad Magnificat, ant. Semper et ubíque Catharína Deum quærébat, et inveniébat, et possidébat per actuálem afféctum et amóris uniónem, allelúia.

Ad Horam mediam

Die 30 aprilis

S. PII V, PAPÆ

Natus est prope Alexandriam, in Italia, anno 1504. Inter Fratres Prædicatores adscriptus, theologiam docuit. Episcopus et cardinalis creatus, ad Petri cathedram evectus est anno 1566. Reformationem Ecclesiæ, a concilio Tridentino incœptam, strenue prosecutus est, propagationem fidei promovit et divinum cultum instauravit. Mortuus est die 1 maii anni 1572.
De Communi pastorum: pro papis.

ORATIO

Deus, qui in Ecclésia tua beátum Pium papam ad fidem tuéndam ac te dígnius coléndum próvidus excitásti, da nobis, ipso intercedénte, vívida fide ac fructuósa caritáte mysteriórum tuórum esse partícipes.