MEMORIA SANCTÆ MARIÆ IN SABBATO

Sabbatis per annum, quibus permittuntur memoriæ ad libitum, celebrari potest, eodem ritu, memoria ad libitum Sanctæ Mariæ.

Ad Invitatorium

Ant. Christum, Fílium Maríæ, veníte, adorémus.

Vel: Memóriam beátæ Maríæ Vírginis celebrántes, iubilémus Dómino.

Ad Officium lectionis

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera

colunt, adórant, prǽdicant

trinam regéntem máchinam,

claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia

desérviunt per témpora,

perfúsa cæli grátia

gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,

cuius, supérnus ártifex,

mundum pugíllo cóntinens,

ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,

fecúnda Sancto Spíritu,

desiderátus géntibus

cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Vel:

O virgo mater, fília

tui beáta Fílii,

sublímis et humíllima

præ creatúris ómnibus,

Divíni tu consílii

fixus ab ævo términus,

tu decus et fastígium

natúræ nostræ máximum:

Quam sic prompsísti nóbilem,

ut summus eius cónditor

in ipsa per te fíeret

arte miránda cónditus.

In útero virgíneo

amor revíxit ígneus,

cuius calóre gérminant

flores in terra cǽlici.

Patri sit et Paráclito

tuóque Nato glória,

qui veste te mirábili

circumdedérunt grátiæ. Amen.

Vel hymnus María, ut ad I Vesperas de Communi:

María, quæ mortálium

preces amánter éxcipis,

rogámus ecce súpplices,

nobis adésto pérpetim.

Adésto, si nos críminum

caténa stringit hórrida;

cito resólve cómpedes

quæ corda culpis ílligant.

Succúrre, si nos sǽculi

fallax imágo péllicit,

ne mens salútis trámitem,

oblíta cæli, déserat.

Succúrre, si vel córpori

advérsa sors impéndeat;

fac sint quiéta témpora,

ætérnitas dum lúceat.

Tuis et esto fíliis

tutéla mortis témpore,

ut, te iuvánte, cónsequi

perénne detur prǽmium.

Patri sit et Paráclito

tuóque Nato glória,

qui veste te mirábili

circumdedérunt grátiæ. Amen.

Antiphonæ, psalmi, versus et lectio prior cum suo responsorio, de sabbato currente.
Lectio altera sumitur ad libitum vel de Communi B. Mariæ V., vel ex sequentibus, vel de sabbato currente, cum suis responsoriis:

Ex Sermónibus sancti Procli Constantinopolitáni epíscopi

(De Nativitate Domini, 1-2: PG 65, 843-846).

{p}

Amator hominis factus est homo, natus de Virgine

Læténtur cæli désuper, et nubes dépluant iustítiam, quia misértus est Dóminus pópuli sui. Læténtur cæli désuper, quia cum ipsi ab inítio crearéntur, Adam páriter a Creatóre de vírgine terra formátus fuit, Deíque amícus et familiáris appáruit. Læténtur cæli désuper, quia nunc per Dómini nostri in carne dispensatiónem sanctificáta terra est, atque humánum genus de idololatríæ sacrifíciis liberátum fuit. Nubes autem dépluant iustítiam, quia hódie Evæ error ablátus fuit et condonátus per Vírginis Maríæ puritátem, perque Deum simul et hóminem ex ipsa natum. Hódie Adam, post véterem damnatiónem, ex horrénda illa noctis senténtia liberátus fuit.

Natus est ígitur ex Vírgine Christus, a qua carnem per œconomíæ ratiónem sumpsit, ut ipsi est líbitum: Verbum caro factum est, et habitávit in nobis; atque idcírco Virgo Dei mater evásit. Iam vero Virgo, mater est, quia Verbum incarnátum sine sémine édidit; sic tamen ut virginitátem retíneat, propter mirábilem illíus, qui sic vóluit, nativitátem. Ipsa mater est secúndum substántiam natúræ humánæ divíni Verbi, quod in ipsa incarnátum est, et appáruit, atque unítum est, iuxta sapiéntiam ac voluntátem eius qui prodígia operátur. Ex ipsis Christus in carne, ut ait Paulus beátus.

Etenim ipse fuit, qualis nunc est, qualísque erit et permanébit; homo tamen nostri grátia factus est; amátor hóminis factus est homo, id quod ántea non erat; sed homo factus est, Deus simul manens absque ulla immutatióne. Factus est ígitur símilis mihi propter me, factus est quod non erat, rétinens tamen id quod fúerat. Dénique factus est homo, ut próprias effíciens passiónes nostras, idóneos nos adoptióni in fílios reddat, concedátque illud regnum, cuius útinam nos dignos effíciat grátia et misericórdia Dómini Iesu Christi, cui cum Patre et Spíritu Sancto glória est, honor et potéstas, nunc et omni témpore et per sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ps 71 (72), 6. 19{/r}; {r}Ap 21, 3{/r}

Descéndet sicut plúvia in vellus; {*} Et replébitur maiestáte Dei omnis terra.

Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus. {*} Et replébitur maiestáte Dei omnis terra.

Vel:

Ex Sermónibus beáti Guerríci abbátis

(Sermo 1 in Assumptione beatæ Mariæ: PL 185, 187-189).

{p}

Maria, mater Christi et mater christianorum

Unum María génuit qui, sicut únicus est Patri in cælis, ita únicus est matri in terris. Ipsa tamen única virgo mater, quæ se Patris únicum genuísse gloriátur, eúndem únicum suum in ómnibus membris eius ampléctitur; omniúmque in quibus Christum suum formátum agnóscit vel formári cognóscit matrem se vocári non confúnditur.

Eva vetus illa, non tam mater quam novérca, quæ fíliis ante propinávit præiudícium mortis quam inítium lucis. Dicta est quidem mater cunctórum vivéntium; sed invénta est vérius interféctrix vivéntium, seu génetrix moriéntium, cum suum generáre nihil áliud sit quam mortem ingeneráre. Et quia illa non pótuit fidéliter interpretári nomen suum, ista implévit mystérium, quæ et ipsa, sicut Ecclésia cuius forma est, mater est ómnium ad vitam renascéntium. Mater síquidem est vitæ qua vivunt univérsi, quam dum ex se génuit, nimírum omnes, qui ex ea victúri sunt, quodámmodo regenerávit.

Porro beáta mater illa Christi, quia se matrem christianórum cognóscit ratióne mystérii, cura quoque se matrem eis præstat et afféctu pietátis. Neque enim durátur ad fílios quasi non sint sui, cuius víscera semel quidem feta, sed numquam éffeta, numquam désinunt fructum parturíre pietátis.

Si servus Christi filíolos suos íterum atque íterum párturit cura et desidério pietátis, donec formétur in eis Christus, quanto magis ipsa mater Christi? Et Paulus quidem génuit eos, verbum veritátis quo regeneráti sunt prædicándo; María autem longe divínius atque sánctius Verbum ipsum generándo. Laudo quidem in Paulo prædicatiónis ministérium; sed plus miror ac véneror in María generatiónis mystérium.

Vide autem si non et fílii matrem vidéntur agnóscere, dictánte útique ipsis véluti quadam naturáli pietáte fídei, ut ad invocatiónem nóminis eius primo vel máxime refúgiant in ómnibus necessitátibus et perículis tamquam párvuli ad sinum matris. Unde nimírum de his fíliis puto non absúrde intéllegi quod per Prophétam promíssum est ei: Habitábunt in te fílii tui; salvo dumtáxat intelléctu quo de Ecclésia hæc prophetía principáliter accípitur.

Et nunc síquidem habitámus in adiutório matris Altíssimi, in protectióne ipsíus commorámur tamquam sub umbra alárum eius, et póstmodum in consórtio glóriæ ipsíus tamquam in sinu ipsíus confovébimur. Tunc erit vox una lætántium et aggratulántium matri: Sicut lætántium ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génetrix.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 1, 20. 21{/r}; {r}Mic 5, 4-5{/r}

Quod in María natum est, de Spíritu Sancto est; páriet autem Fílium; {*} Ipse salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.

Magnus erit usque ad términos terræ, et erit iste pax. {*} Ipse salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum.

Vel alia:

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(De cœmeterio et de cruce, 2: PG 49, 396).

{p}

Adam et Christus, Eva et Maria

Vidísti mirándam victóriam? vidísti crucis præclára facínora? Dicam tibi quiddam adhuc mirabílius? disce modum victóriæ, et tunc magis obstupésces. Per quæ enim diábolus vícerat, per éadem Christus eúndem devícit, et accéptis quibus usus fúerat armis, eum debellávit; et quómodo, audi.

Virgo, lignum et mors cladis nostræ fuérunt sýmbola. Virgo erat Eva: necdum enim virum cognóverat; lignum erat arbor, mors mulcta Adámi. At ecce íterum Virgo et lignum et mors, illa cladis sýmbola, ipsíus victóriæ sýmbola facta sunt. Nam loco Evæ est María; loco ligni sciéntiæ boni et mali, lignum crucis; loco mortis Adámi, mors Christi.

Vides eum, per quæ vicit, per éadem et victum esse? Circa árborem prostrávit diábolus Adámum, circa árborem debellávit Christus diábolum. Et illud quidem lignum mittébat ad ínferos; at hoc étiam illos, qui iam eo descénderant, revocábat. Iterum lignórum álterum hóminem iam captum nudúmque occultávit; at hoc victórem nudum in alto ómnibus osténdit. Et illa quidem mors eos, qui post ipsam nati sunt, condemnávit; at ista mors étiam illos qui nati fúerant ante ipsam, resuscitávit. Quis loquétur poténtias Dómini? A morte immortáles facti sumus: hæc sunt crucis præclára facínora.

Intellexísti victóriam? intellexísti modum victóriæ? disce nunc, quómodo et sine labóre et sudóre nostro victória hæc fúerit parta. Nos arma non cruentávimus, non stétimus in ácie, non accépimus vúlnera neque vídimus bellum, et tamen victóriam obtinúimus; certámen Dómini fuit, coróna nostra. Cum ergo et nostra sit victória, mílites imitémur, lætísque vócibus victóriæ laudes et cármina hódie decantémus; dicámus, Dóminum laudántes: Absórpta est mors in victória. Ubi est, mors, victória tua? ubi stímulus tuus, inférne?

Hæc ómnia præcláre facta crux nobis péperit: crux tropǽum contra dǽmones eréctum, gládius contra peccátum, gládius quo serpéntem confódit Christus; crux Patris volúntas, Unigéniti glória, Spíritus exsultátio, angelórum decus, Ecclésiæ secúritas, gloriátio Pauli, sanctórum murus, totíus orbis lumen.

{p}

RESPONSORIUM

Ad nutum Dómini nostrum ditántis honórem, {*} Sicut spina rosam, génuit sic Eva Maríam.

Ut vítium virtus operíret, grátia culpam. {*} Sicut spina rosam, génuit sic Eva Maríam.

Vel alia:

Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia

(Nn. {r:LG}63-65{/r}).

{p}

Maria typum Ecclesiæ præbet

Beáta Virgo divínæ maternitátis dono et múnere, quo cum Fílio redemptóre unítur, suísque singuláribus grátiis et munéribus, étiam cum Ecclésia íntime coniúngitur; Deípara est Ecclésiæ typus, ut iam docébat sanctus Ambrósius, in órdine scílicet fídei, caritátis et perféctæ cum Christo uniónis.

In mystério enim Ecclésiæ, quæ et ipsa iure mater vocátur et virgo, beáta Virgo María præcéssit, eminénter et singuláriter tum vírginis tum matris exémplar præbens. Credens enim et obœ́diens, ipsum Fílium Patris in terris génuit, et quidem viri néscia, Spíritu Sancto obumbráta, tamquam nova Eva, non serpénti antíquo, sed Dei núntio præstans fidem, nullo dúbio adulterátam. Fílium autem péperit, quem Deus pósuit primogénitum in multis frátribus, fidélibus nempe, ad quos gignéndos et educándos matérno amóre cooperátur.

Iamvéro Ecclésia, eius arcánam sanctitátem contémplans et caritátem ímitans, voluntatémque Patris fidéliter adímplens, per verbum Dei fidéliter suscéptum et ipsa fit mater; prædicatióne enim ac baptísmo fílios, de Spíritu Sancto concéptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortálem génerat. Et ipsa est virgo, quæ fidem Sponso datam íntegre et pure custódit, et ímitans Dómini sui matrem, virtúte Spíritus Sancti, virgináliter servat íntegram fidem, sólidam spem, sincéram caritátem.

Dum autem Ecclésia in beatíssima Vírgine ad perfectiónem iam pertíngit, qua sine mácula et ruga exsístit, christifidéles adhuc nitúntur, ut devincéntes peccátum in sanctitáte crescant; ideóque óculos suos ad Maríam attóllunt, quæ toti electórum communitáti tamquam exémplar virtútum præfúlget. Ecclésia de ea pie recógitans eámque in lúmine Verbi hóminis facti contémplans, in summum incarnatiónis mystérium venerabúnda penítius intrat, Sponsóque suo magis magísque conformátur.

María enim, quæ, in históriam salútis íntime ingréssa, máxima fídei plácita in se quodámmodo unit et revérberat, dum prædicátur et cólitur, ad Fílium suum eiúsque sacrifícium atque ad amórem Patris credéntes ádvocat. Ecclésia vero, glóriam Christi prósequens, præcélso suo typo simílior effícitur, contínuo progrédiens in fide, spe et caritáte, ac divínam voluntátem in ómnibus quærens et óbsequens.

Unde étiam in ópere suo apostólico Ecclésia ad eam mérito réspicit, quæ génuit Christum, ídeo de Spíritu Sancto concéptum et de Vírgine natum, ut per Ecclésiam in córdibus quoque fidélium nascátur et crescat. Quæ Virgo in sua vita exémplum éxstitit matérni illíus afféctus, quo cuncti, in missióne apostólica Ecclésiæ cooperántes, ad regenerándos hómines animéntur opórtet.

{p}

RESPONSORIUM

Per Vírginem Maríam salus mundi credéntibus appáruit, {*} Cuius vita ínclita cunctas illústrat Ecclésias.

Beatíssimæ Vírginis Maríæ commemoratiónem devotíssime celebrémus, {*} Cuius vita ínclita cunctas illústrat Ecclésias.

Ad libitum etiam sumi potest lectio altera aut de memoria Immaculati Cordis B.M.V., aut de die 16 iulii.

Ad libitum etiam sumi potest lectio altera aut de die 22 augusti, aut de die 7 octobris, aut de die 21 novembris.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

O gloriósa dómina,

excélsa super sídera,

qui te creávit próvide,

lactas sacráto úbere.

Quod Eva tristis ábstulit,

tu reddis almo gérmine;

intrent ut astra flébiles,

sternis benígna sémitam.

Tu regis alti iánua

et porta lucis fúlgida;

vitam datam per Vírginem,

gentes redémptæ, pláudite.

Patri sit et Paráclito

tuóque Nato glória,

qui veste te mirábili

circumdedérunt grátiæ. Amen.

Vel:

Quæ caritátis fúlgidum

es astrum, Virgo, súperis,

spei nobis mortálibus

fons vivax es et prófluus.

Sic vales, celsa Dómina,

in Nati cor piíssimi,

ut qui fidénter póstulat,

per te secúrus ímpetret.

Opem tua benígnitas

non solum fert poscéntibus,

sed et libénter sǽpius

precántum vota prǽvenit.

In te misericórdia,

in te magnificéntia;

tu bonitátis cúmulas

quicquid creáta póssident.

Patri sit et Paráclito

tuóque Nato glória,

qui veste te mirábili

circumdedérunt grátiæ. Amen.

Vel hymnus Ave, maris stella, ut ad II Vesperas de Comuni:

Ave, maris stella,

Dei mater alma,

atque semper virgo,

felix cæli porta.

Sumens illud «Ave»

Gabriélis ore,

funda nos in pace,

mutans Evæ nomen.

Solve vincla reis,

profer lumen cæcis,

mala nostra pelle,

bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,

sumat per te precem

qui pro nobis natus

tulit esse tuus.

Virgo singuláris,

inter omnes mitis,

nos culpis solútos

mites fac et castos.

Vitam præsta puram,

iter para tutum,

ut vidéntes Iesum

semper collætémur.

Sit laus Deo Patri,

summo Christo decus,

Spirítui Sancto

honor, tribus unus. Amen.

Antiphonæ et psalmi de sabbato currente.

Lectio brevis cum responsorio brevi ex sequentibus ad libitum sumitur:

LECTIO BREVIS

{r}Gal 4, 4-5{/r}

Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus.

RESPONSORIUM BREVE

Post partum, Virgo, {*} Invioláta permansísti.

Post partum, Virgo, {*} Invioláta permansísti.

Dei Génetrix, intercéde pro nobis. {*}

Invioláta permansísti.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Post partum, Virgo, {*} Invioláta permansísti.

Vel:

Cf. {r}Is 61, 10{/r}

Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.

Elégit eam Dóminus, {*} Et præelégit eam.

Elégit eam Dóminus, {*} Et præelégit eam.

In tabernáculo suo habitáre facit eam. {*}

Et præelégit eam.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Elégit eam Dóminus, {*} Et præelégit eam.

Vel:

{r}Ap 12, 1{/r}

Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et super caput eius coróna stellárum duódecim.

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. {*}

Dóminus tecum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.

Ad Benedictus, ant.

Ex sequentibus ad libitum sumitur:

1. Beatíssimæ Vírginis Maríæ commemoratiónem devotíssime celebrémus, ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Iesum Christum.

2. Benedícta es tu, Virgo María, a Dómino Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram.

3. Per te, immaculáta Virgo, nobis est vita pérdita data, quæ de cælo suscepísti prolem et mundo genuísti Salvatórem.

4. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus, allelúia.

5. Sancta et immaculáta Maríæ virgínitas, quibus te láudibus éfferam néscio, quia per te Redemptórem nostrum suscépimus, Dóminum nostrum Iesum Christum.

6. Tu glória Ierúsalem, tu lætítia Israel, tu honorificéntia pópuli nostri.

PRECES

Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

O sol iustítiæ, quem immaculáta Virgo ut lucens auróra præcéssit,

tríbue ut in lúmine visitatiónis tuæ semper ambulémus.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Verbum ætérnum, quod Maríam habitatiónis tuæ arcam incorruptíbilem elegísti,

líbera nos a corruptióne peccáti.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Salvátor noster, qui iuxta crucem matrem tuam habuísti,

præsta ut, ipsa intercedénte, communicántes tuis passiónibus gaudeámus.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Benigníssime Iesu, qui pendens in cruce, Maríam Ioánni matrem dedísti,

da nobis ita vívere ut eius fílii agnoscámur.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Vel alia:

Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Salvátor mundi, qui redemptiónis tuæ virtúte ab omni peccáti labe matrem tuam præservásti,

serva nos mundos a peccáto.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Redémptor noster, qui Vírginem Maríam thálamum puríssimum habitatiónis tuæ et Spíritus Sancti fecísti sacrárium,

nos templum tui Spíritus fac perénne.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Verbum ætérnum, quod matrem tuam docuísti óptimam sibi partem elígere,

tríbue nobis eam imitári, cibum quæréntes, qui permáneat in vitam ætérnam.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Rex regum, qui matrem tuam córpore et ánima tecum voluísti in cælum assúmptam,

fac ut quæ sursum sunt semper cogitémus.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

Dómini cæli et terræ, qui Maríam regínam a dextris tuis astáre fecísti,

tríbue nos eiúsdem glóriæ meréri consórtium.

Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

ORATIO

Dicitur una ex sequentibus ad libitum selecta:

1.

Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére, et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.

2.

Famulórum tuórum, quǽsumus, Dómine, delíctis ignósce, ut, qui tibi placére de áctibus nostris non valémus, Genetrícis Fílii tui Dómini nostri intercessióne salvémur.

3.

Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui sanctæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio a nostris iniquitátibus resurgámus.

4.

Adiuvet nos, quǽsumus, Dómine, beátæ Maríæ semper Vírginis intercéssio veneránda, et a cunctis perículis absolútos in tua fáciat pace gaudére.

5.

Sanctíssimæ venerántibus Vírginis Maríæ memóriam gloriósam, ipsíus nobis, quǽsumus, Dómine, intercessióne concéde, ut de plenitúdine grátiæ tuæ nos quoque mereámur accípere.

6.

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut fidéles tui, qui sub sanctíssimæ Vírginis Maríæ patrocínio lætántur, eius pia intercessióne a cunctis malis liberéntur in terris, et ad gáudia ætérna perveníre mereántur in cælis.