COMMUNE MARTYRUM: PRO PLURIBUS MARTYRIBUS

Ad Officium lectionis

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,

coróna confiténtium,

qui respuéntes térrea

perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus

appóne nostris vócibus;

tropǽa sacra pángimus,

ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus

parcéndo confessóribus;

tu vince nostra crímina

donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

Ant. 1Sanguis sanctórum mártyrum pro Christo effúsus est in terris; ídeo adépti sunt prǽmia ætérna, allelúia.

Psalmus 2

Ant. 2Iusti in perpétuum vivent, et apud Dóminum est merces eórum, allelúia.

Psalmus 33,I

Ant. 3Sancti mei, qui in isto sǽculo certámen habuístis, mercédem labórum ego reddam vobis, allelúia.

Psalmus 33,II

Anima nostra sústinet Dóminum, allelúia.

Quóniam adiútor et protéctor noster est, allelúia.

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános

{r:Rom}8, 18-39{/r}

{p}

Nihil potest nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Iesu

Fratres: {v}18{/v}Exístimo quod non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelánda est in nobis.

{v}19{/v}Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat; {v}20{/v}vanitáti enim creatúra subiécta est, non volens sed propter eum, qui subiécit, in spem, {v}21{/v}quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei. {v}22{/v}Scimus enim quod omnis creatúra congemíscit et compárturit usque adhuc; {v}23{/v}non solum autem, sed et nos ipsi primítias Spíritus habéntes, et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum exspectántes, redemptiónem córporis nostri. {v}24{/v}Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quæ vidétur, non est spes; nam, quod videt quis, sperat? {v}25{/v}Si autem, quod non vidémus, sperámus, per patiéntiam exspectámus.

{v}26{/v}Simíliter autem et Spíritus ádiuvat infirmitátem nostram; nam quid orémus, sicut opórtet, nescímus, sed ipse Spíritus interpéllat gemítibus inenarrabílibus; {v}27{/v}qui autem scrutátur corda, scit quid desíderet Spíritus, quia secúndum Deum póstulat pro sanctis.

{v}28{/v}Scimus autem quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. {v}29{/v}Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; {v}30{/v}quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

{v}31{/v}Quid ergo dicémus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? {v}32{/v}Qui Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donábit? {v}33{/v}Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus, qui iustíficat? {v}34{/v}Quis est qui condémnet? Christus Iesus, qui mórtuus est, immo qui suscitátus est, qui et est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis?

{v}35{/v}Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio an angústia an persecútio an fames an núditas an perículum an gládius? {v}36{/v}Sicut scriptum est:

«Propter te mortificámur tota die,

æstimáti sumus ut oves occisiónis».

{v}37{/v}Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. {v}38{/v}Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes {v}39{/v}neque altitúdo neque profúndum neque ália quǽlibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Iesu Dómino nostro.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 5, 44-45. 48{/r}; {r}Lc 6, 27{/r}

Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, {*} Ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est.

Estóte ergo perfécti, sicut et Pater vester cæléstis perféctus est. {*} Ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est.

Sicubi vigilia protrahatur, loco lectionis sequentis sumitur lectio: Sap 5, 1-15 cum R. Viri sancti.

De libro Sapiéntiæ

{r:Sap}3, 1-15{/r}

{p}

Iustorum animæ in manu Dei sunt

{v}1{/v}Iustórum autem ánimæ in manu Dei sunt,

et non tanget illos torméntum mortis.

{v}2{/v}Visi sunt óculis insipiéntium mori,

et æstimáta est afflíctio éxitus illórum

{v}3{/v}et, quod a nobis est iter, extermínium;

illi autem sunt in pace.

{v}4{/v}Etenim, si coram homínibus torménta passi sunt,

spes illórum immortalitáte plena est;

{v}5{/v}et in paucis corrépti, in multis bene disponéntur,

quóniam Deus tentávit eos

et invénit illos dignos se.

{v}6{/v}Tamquam aurum in fornáce probávit illos

et quasi holocáusti hóstiam accépit illos,

{v}7{/v}et in témpore visitatiónis illórum fulgébunt

et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent;

{v}8{/v}iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis,

et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

{v}9{/v}Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem,

et fidéles in dilectióne acquiéscent illi,

quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius

et visitátio eléctis eius.

{v}10{/v}Impii autem, secúndum quæ cogitavérunt, correptiónem habébunt;

qui neglexérunt iustum et a Dómino recessérunt.

{v}11{/v}Sapiéntiam enim et disciplínam qui déspicit, infélix est,

et vácua est spes illórum, et labóres sine fructu,

et inutília ópera eórum.

{v}12{/v}Mulíeres eórum insensátæ sunt,

et nequíssimi fílii eórum,

maledícta generátio eórum.

{v}13{/v}Quóniam felix est stérilis et incoinquináta,

quæ nescívit torum in delícto;

habébit fructum in respectióne animárum.

{v}14{/v}Et spado, qui non operátus est per manus suas iniquitátem,

nec cogitávit advérsus Dóminum nequíssima,

dábitur enim illi fídei donum eléctum,

et sors in templo Dómini acceptíssima.

{v}15{/v}Bonórum enim labórum gloriósus est fructus,

et quæ non cóncidat, radix sapiéntiæ.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Eph 4, 4. 5{/r}

Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: {*} Et ídeo corónas triumpháles meruérunt, allelúia..

Unus spíritus et una fides erat in eis. {*} Et ídeo corónas triumpháles meruérunt, allelúia.

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

{r:Ap}7, 9-17{/r}

{p}

Visio turbæ magnæ electorum

In diébus illis: {v}9{/v}Ego Ioánnes vidi turbam magnam, quam dinumeráre nemo póterat, ex ómnibus géntibus et tríbubus et pópulis et línguis stantes ante thronum et in conspéctu Agni, amícti stolis albis, et palmæ in mánibus eórum; {v}10{/v}et clamant voce magna dicéntes: «Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno».

{v}11{/v}Et omnes ángeli stabant in circúitu throni et seniórum et quáttuor animálium, et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas et adoravérunt Deum {v}12{/v}dicéntes:

«Amen! Benedíctio et glória et sapiéntia et gratiárum áctio et honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen».

{v}13{/v}Et respóndit unus de senióribus dicens mihi: «Hi qui amícti sunt stolis albis, qui sunt et unde venérunt?». {v}14{/v}Et dixi illi: «Dómine mi, tu scis». Et dixit mihi: «Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni. {v}15{/v}Ideo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte in templo eius et, qui sedet in throno, habitábit super illos. {v}16{/v}Non esúrient ámplius, neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus, {v}17{/v}quóniam Agnus, qui in médio throni est, pascet illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et abstérget Deus omnem lácrimam ex óculis eórum».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Sap 10, 17-20{/r}

Sancti tui, Dómine, mirábile consecúti sunt iter, serviéntes præcéptis tuis, {*} Ut inveniréntur illǽsi in aquis válidis: terra appáruit árida, et in mari Rubro via sine impediménto, allelúia.

Victrícem manum tuam laudavérunt páriter, et decantavérunt, Dómine, nomen sanctum tuum. {*} Ut inveniréntur illǽsi in aquis válidis: terra appáruit árida, et in mari Rubro via sine impediménto, allelúia.

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Ep. 6, 1-2: CSEL 3, 480-482)

{p}

Qui ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debemus

Salúto vos, fratres caríssimi, optans ipse quoque conspéctu vestro frui, si me ad vos perveníre loci condício permítteret. Quid enim mihi optátius et lǽtius posset accídere quam nunc vobis inhærére, ut complecterémini me mánibus illis, quæ puræ et innocéntes et domínicam fidem servántes sacrílega obséquia respuérunt?

Quid iucúndius et sublímius quam osculári nunc ora vestra, quæ gloriósa voce Dóminum conféssa sunt, cónspici étiam præséntem ab óculis vestris, qui, despécto sǽculo, conspiciéndo Deo digni exstitérunt?

Sed, quóniam huic lætítiæ interésse facúltas non datur, has pro me ad aures et ad óculos vestros vicárias lítteras mitto, quibus grátulor páriter et exhórtor, ut in confessióne cæléstis glóriæ fortes et stábiles perseverétis, et ingréssi viam domínicæ dignatiónis, ad accipiéndam corónam spiritáli virtúte pergátis, habéntes Dóminum protectórem et ducem qui dixit: Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem mundi.

O beátum cárcerem, quem illustrávit vestra præséntia! O beátum cárcerem, qui hómines Dei mittit ad cælum! O ténebras lucidióres sole ipso et luce hac mundi clarióres, ubi modo constitúta sunt Dei templa et sanctificáta divínis confessiónibus membra vestra!

Nec quicquam nunc versétur in córdibus et méntibus vestris quam divína præcépta et mandáta cæléstia, quibus vos ad tolerántiam passiónis Spíritus Sanctus semper animávit. Nemo mortem cógitet, sed immortalitátem, nec temporáriam pœnam, sed glóriam sempitérnam, cum scriptum sit: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Et íterum: Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, cor contrítum et humitiátum Deus non déspicit.

Et íterum, ubi lóquitur Scriptúra divína de torméntis, quæ mártyres Dei cónsecrant et ipsa passiónis probatióne sanctíficant: Et si coram homínibus torménta passi sunt, spes eórum immortalitáte plena est. Iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis, et regnábit eórum Dóminus in perpétuum.

Quando ergo iudicatúros vos et regnatúros cum Christo Dómino cogitátis, exsultétis necésse est et futurórum gáudio præséntia supplícia calcétis, sciéntes ab inítio mundi sic institútum ut labóret istic in sæculári conflictatióne iustítia, quando in orígine statim prima Abel iustus occíditur, et exínde iusti quique et prophétæ et apóstoli missi.

Quibus ómnibus Dóminus quoque in se ipso constítuit exémplum, docens ad suum regnum non, nisi eos qui se per viam suam secúti sint, perveníre, dicens: Qui amat ánimam suam in isto sǽculo, perdet illam. Et qui odit ánimam suam in isto sǽculo, in vitam ætérnam conservábit illam. Et íterum: Nolíte timére eos qui occídunt corpus, ánimam vero non possunt occídere: magis autem metúite eum, qui potest et ánimam et corpus occídere in gehénnam.

Paulus étiam nos adhortátur, ut, qui ad Dómini promíssa veníre cúpimus, imitári Dóminum in ómnibus debeámus: Sumus, inquit, fílii Dei. Si autem fílii, et herédes Dei, coherédes autem Christi, síquidem compatiámur, ut et commagnificémur.

{p}

RESPONSORIUM

Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. {*} Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.

Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. {*} Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.

AD VIGILIAM: Ant. Abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis sanctórum, et iam non erit ámplius neque luctus neque clamor, sed nec ullus dolor, quóniam prióra transiérunt, allelúia.
Evangelium de Communi, e Lectionario Missæ.

Ad I Vesperas

HYMNUS, ut ad II Vesperas.

PSALMODIA

Ant. 1 Sancti multa passi sunt torménta, ut secúri pervenírent ad palmam martýrii, allelúia.

Psalmus 117 (118), I

Ant. 2 Cum palma ad regnum pervenérunt sancti, corónas decóris meruérunt de manu Dei, allelúia.

Psalmus 117 (118), II

Ant. 3 Mórtui sunt mártyres pro Christo, et vivent in ætérnum, allelúia.

Canticum 1 Petr 2, 21-24

LECTIO BREVIS

{r}Rom 8, 35. 37-39{/r}

Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio an angústia an persecútio an fames an núditas an perículum an gládius? Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quǽlibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ est in Christo Iesu Dómino nostro.

RESPONSORIUM BREVE

Iustórum ánimæ {*} In manu Dei sunt.

Iustórum ánimæ {*} In manu Dei sunt.

Et non tanget illos torméntum mortis. {*}

In manu Dei sunt.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Iustórum ánimæ {*} In manu Dei sunt.

Ad Magnificat, ant. Istórum est enim regnum cælórum, qui contempsérunt vitam mundi et pervenérunt ad prǽmia regni et lavérunt stolas suas in sánguine Agni.

Tempore paschali:

LECTIO BREVIS

{r}Ap 3, 10-12{/r}

Quóniam servásti verbum patiéntiæ meæ, et ego te servábo ab hora tentatiónis, quæ ventúra est super orbem univérsum tentáre habitántes in terra. Vénio cito; tene quod habes, ut nemo accípiat corónam tuam. Qui vícerit, fáciam illum colúmnam in templo Dei mei, et foras non egrediétur ámplius, et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitátis Dei mei, novæ Ierúsalem, quæ descéndit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.

RESPONSORIUM BREVE

Sancti et iusti in Dómino gaudéte. {*} Allelúia, allelúia.

Sancti et iusti in Dómino gaudéte. {*} Allelúia, allelúia.

Vos elégit Deus in hereditátem sibi. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Sancti et iusti in Dómino gaudéte. {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Lux perpétua lucébit sanctis tuis, Dómine, et ætérnitas témporum, allelúia.

PRECES et ORATIO, ut ad II Vesperas.

Ad Invitatorium

Ant. Regem mártyrum Dóminum, veníte, adorémus, allelúia.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Ætérna Christi múnera

et mártyrum victórias,

laudes feréntes débitas,

lætis canámus méntibus.

Ecclesiárum príncipes,

belli triumpháles duces,

cæléstis aulæ mílites

et vera mundi lúmina.

Terróre victo sǽculi

pœnísque spretis córporis,

mortis sacræ compéndio

lucem beátam póssident.

Tortóris insáni manu

sanguis sacrátus fúnditur,

sed pérmanent immóbiles

vitæ perénnis grátia.

Devóta sanctórum fides,

invícta spes credéntium,

perfécta Christi cáritas

mundi triúmphat príncipem.

In his patérna glória,

in his volúntas Spíritus,

exsúltat in his Fílius,

cælum replétur gáudio.

Te nunc, Redémptor, quǽsumus,

ut mártyrum consórtio

iungas precántes sérvulos

in sempitérna sǽcula. Amen.

Ant. 1Cum essent in torméntis mártyres Christi cæléstia contemplántes, dicébant: Adiuva nos, Dómine, allelúia.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Sancti spíritus et ánimæ iustórum, hymnum dícite Deo, allelúia.

Tempore quadragesimæ: Ant 2Mártyres Dómini, Dóminum benedícite in ætérnum.

Ant. 3Mártyrum chorus, laudáte Dóminum in excélsis, allelúia.

LECTIO BREVIS

{r}2 Cor 1, 3-5{/r}

Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra, ut possímus et ipsi consolári eos, qui in omni pressúra sunt, per exhortatiónem, qua exhortámur et ipsi a Deo; quóniam, sicut abúndant passiónes Christi in nobis, ita per Christum abúndat et consolátio nostra.

RESPONSORIUM BREVE

Iusti autem {*} In perpétuum vivent.

Iusti autem {*} In perpétuum vivent.

Et apud Dóminum est merces eórum. {*}

In perpétuum vivent.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Iusti autem {*} In perpétuum vivent.

Ad Benedictus, ant. Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.

Tempore paschali:

LECTIO BREVIS

{r}1 Io 5, 3-5{/r}

Hæc est cáritas Dei, ut mandáta eius servémus; et mandáta eius grávia non sunt, quóniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et hæc est victória, quæ vicit mundum: fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quóniam Iesus est Fílius Dei?

RESPONSORIUM BREVE

Lætítia sempitérna super cápita eórum, {*} Allelúia, allelúia.

Lætítia sempitérna super cápita eórum, {*} Allelúia, allelúia.

Gáudium et exsultatiónem obtinébunt, {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Lætítia sempitérna super cápita eórum, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Benedictus, ant. Gaudéte et exsultáte, omnes sancti, quóniam merces vestra copiósa est in cælis, allelúia.

PRECES

Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:

Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,

da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.

Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,

da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.

Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,

da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.

Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,

da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.

Redemísti nos Deo in sánguine tuo.

ORATIO

Oratio propria: qua deficiente, dicitur ut infra:

Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctis N. et N. pro Christo pati donásti, nostræ quoque fragilitáti divínum præténde subsídium, ut, sicut illi pro te mori non dubitárunt, ita nos fortes in tua confessióne vívere valeámus.

Vel:

Beatórum mártyrum N. et N., quǽsumus, Dómine, tibi nos orátio grata comméndet, et in tuæ veritátis professióne confírmet.

Tempore paschali:

Deus, a quo constántiam fides, et virtútem sumit infírmitas, tríbue nobis, mártyrum N. et N. exémplo et précibus, in Unigéniti tui passióne et resurrectióne consórtium, ut cum eis apud te gáudium perféctum consequámur.

Vel:

Lætíficet nos, quǽsumus, Dómine, beatórum mártyrum tuórum N. et N. gloriósa festívitas, quos, Unigéniti tui passiónem et resurrectiónem voce líbera confiténtes, pretiósum sánguinem præclára morte fúndere fecísti.

Pro martyribus virginibus:

Deus, qui nos hódie beatárum N. et N. ánnua commemoratióne lætíficas, concéde propítius, ut eárum adiuvémur méritis, quarum castitátis et fortitúdinis irradiámur exémplis.

Pro sanctis mulieribus:

Deus, cuius múnere virtus in infirmitáte perfícitur, da ómnibus beatárum N. et N., glóriam recoléntibus, ut, quæ abs te sumpsérunt robur ut víncerent, abs te quoque vincéndi nobis grátiam semper obtíneant.

Ad II Vesperas

HYMNUS

Sanctórum méritis ínclita gáudia

pangámus, sócii, géstaque fórtia;

nam gliscit ánimus prómere cántibus

victórum genus óptimum.

Hi () sunt, quos (quas) rétinens mundus inhórruit,

ipsum nam stérili flore peráridum

sprevére pénitus teque secúti (secútæ) sunt,

rex, Christe, bone cǽlitum.

Hi () pro te fúrias sǽvaque sústinent;

non murmur résonat, non querimónia,

sed corde tácito mens bene cónscia

consérvat patiéntiam.

Quæ vox, quæ póterit lingua retéxere

quæ tu martýribus múnera prǽparas?

Rubri nam flúido sánguine láureis

ditántur bene fúlgidis.

Te, trina Déitas únaque, póscimus,

ut culpas ábluas, nóxia súbtrahas,

des pacem fámulis, nos quoque glóriam

per cuncta tibi sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Córpora sanctórum in pace sepúlta sunt, et vivent nómina eórum in ætérnum, allelúia.

Psalmus 114 (116 A)

Ant. 2Vidi ánimas interfectórum propter verbum Dei et propter testimónium quod habébant, allelúia.

Psalmus 115 (116 B)

Ant. 3Isti sunt sancti, qui pro testaménto Dei sua córpora tradidérunt, et in sánguine Agni lavérunt stolas suas, allelúia.

Canticum Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12

LECTIO BREVIS

{r}1 Petr 4, 13-14{/r}

Caríssimi, quemádmodum communicátis Christi passiónibus, gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes. Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus glóriæ et Dei super vos requiéscit.

RESPONSORIUM BREVE

Lætámini in Dómino, {*} Et exsultáte, iusti.

Lætámini in Dómino, {*} Et exsultáte, iusti.

Et gloriámini, omnes recti corde. {*}

Et exsultáte, iusti.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Lætámini in Dómino, {*} Et exsultáte, iusti.

Ad Magnificat, ant. Gaudent in cælis ánimæ sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo regnábunt in ætérnum.

Tempore paschali:

LECTIO BREVIS

{r}Ap 7, 14b-17{/r}

Hi sunt qui véniunt de tribulatióne magna et lavérunt stolas suas et dealbavérunt eas in sánguine Agni. Ideo sunt ante thronum Dei et sérviunt ei die ac nocte in templo eius et, qui sedet in throno, habitábit super illos. Non esúrient ámplius, neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus, quóniam Agnus, qui in médio throni est, pascet illos et dedúcet eos ad vitæ fontes aquárum, et abstérget Deus omnem lácrimam ex óculis eórum.

RESPONSORIUM BREVE

Fulgébunt iusti in conspéctu Dei, {*} Allelúia, allelúia.

Fulgébunt iusti in conspéctu Dei, {*} Allelúia, allelúia.

Et lætabúntur omnes recti corde, {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Fulgébunt iusti in conspéctu Dei, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Gaudéte, sancti, ante conspéctum Agni; parátum est vobis regnum ab orígine mundi, allelúia.

PRECES

Hac hora, qua Rex mártyrum vitam suam in cena óbtulit et in cruce depósuit, grátias agámus illi, dicéntes:

Te, Dómine, celebrámus.

Te, Dómine, celebrámus, quia in finem dilexísti nos, salvátor noster, omnis martýrii fons et exémplum:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia omnes peccatóres pæniténtes in prǽmium vitæ vocásti:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia sánguinem novi et aetérni testaménti, in remissiónem peccatórum effúsum, hódie obtúlimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia hac die per grátiam tuam in fide perseverávimus:

Te, Dómine, celebrámus.

Quia tuæ morti multos fratres hódie sociásti:

Te, Dómine, celebrámus.

AD HORAM MEDIAM

PSALMODIA

Ant. ad Tertiam Certámen forte dedit illis Dóminus, ut víncere scirent, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia, allelúia.

Ant. ad Sextam Coronávit eos Dóminus coróna iustítiæ, et dedit illis nomen sanctum glóriæ, allelúia.

Ant. ad Nonam Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua, allelúia.

AD TERTIAM

LECTIO BREVIS

{r}1 Petr 5, 10-11{/r}

Deus omnis grátiæ, qui vocávit vos in ætérnam suam glóriam in Christo Iesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidábit, fundábit. Ipsi impérium in sǽcula sæculórum. Amen.

Tempore paschali:

{r}Ap 2, 10{/r}

Nihil horum tímeas, quæ passúrus es. Ecce missúrus est Diábolus ex vobis in cárcerem, ut tentémini, et habébitis tribulatiónem diébus decem. Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ.

AD SEXTAM

LECTIO BREVIS

Cf. {r}Hebr 11, 33{/r}

Sancti per fidem devicérunt regna, operáti sunt iustítiam, adépti sunt repromissiónes in Christo Iesu Dómino nostro.

Tempore paschali:

{r}Ap 3, 21{/r}

Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.

AD NONAM

LECTIO BREVIS

{r}Sap 3, 1-2a. 3b{/r}

Iustórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum mortis. Visi sunt óculis insipiéntium mori; illi autem sunt in pace.

Tempore paschali:

{r}Ap 19, 7. 9{/r}

Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam Deo, quia venérunt núptiæ Agni. Beáti, qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt!

Sancti, qui sperant in Dómino, allelúia.

Habébunt fortitúdinem, et non defícient, allelúia.

Tristítia vestra, allelúia.

Convertétur in gáudium, allelúia.

Veniéntes vénient cum exsultatióne, allelúia.

Portántes manípulos suos, allelúia.