COMMUNE DOCTORUM ECCLESIÆ

Ad Officium lectionis

HYMNUS, ut ad II Vesperas.

De Communi pastorum, præter sequentia:

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

{r:1Cor}2, 1-16{/r}

{p}

Loquimur Dei sapientiam in mysterio.

{v}1{/v}Ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis mystérium Dei. {v}2{/v}Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. {v}3{/v}Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, {v}4{/v}et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, {v}5{/v}ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.

{v}6{/v}Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos, sapiéntiam vero non huius sǽculi neque príncipum huius sǽculi, qui destruúntur, {v}7{/v}sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram, {v}8{/v}quam nemo príncipum huius sǽculi cognóvit; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. {v}9{/v}Sed sicut scriptum est: «Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his, qui díligunt illum».

{v}10{/v}Nobis autem revelávit Deus per Spíritum; Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. {v}11{/v}Quis enim scit hóminum, quæ sint hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? Ita et, quæ Dei sunt, nemo cognóvit nisi Spíritus Dei. {v}12{/v}Nos autem non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum, qui ex Deo est, ut sciámus, quæ a Deo donáta sunt nobis; {v}13{/v}quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ, sed in doctis Spíritus verbis, spiritálibus spiritália comparántes. {v}14{/v}Animális autem homo non pércipit, quæ sunt Spíritus Dei, stultítia enim sunt illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinántur; {v}15{/v}spiritális autem iúdicat ómnia, et ipse a némine iudicátur. {v}16{/v}Quis enim cognóvit sensum Dómini, qui ínstruat eum? Nos autem sensum Christi habémus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 1, 21. 23. 25{/r}

Plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes; {*} Nos autem prædicámus Christum crucifíxum, allelúia.

Quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus; et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus. {*} Nos autem prædicámus Christum crucifíxum, allelúia.

De libro Sapiéntiæ

{r:Sap}7, 7-16. 22-30{/r}

{p}

Felicitas iustorum apud Deum

{v}7{/v}Optávi, et datus est mihi sensus;

et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ.

{v}8{/v}Præpósui illam regnis et sédibus

et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus;

{v}9{/v}nec comparávi illi lápidem pretiósum,

quóniam omne aurum in comparatióne illíus aréna est exígua,

et tamquam lutum æstimábitur argéntum in conspéctu illíus.

{v}10{/v}Super salútem et spéciem diléxi illam

et propósui pro luce habére illam,

quóniam inexstinguíbile est lumen illíus.

{v}11{/v}Venérunt autem mihi ómnia bona páriter cum illa,

innumerábiles divítiæ in mánibus illíus,

{v}12{/v}et lætátus sum in ómnibus, quóniam sapiéntia antecédit ista,

et ignorábam quóniam horum ómnium mater est;

{v}13{/v}quam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico;

divítias illíus non abscóndo.

{v}14{/v}Infinítus enim thesáurus est homínibus;

quem qui acquisiérunt, ad amicítiam in Deum se paravérunt

propter disciplínæ dona commendáti.

{v}15{/v}Mihi autem det Deus dícere secúndum senténtiam

et sentíre digna horum, quæ mihi data sunt,

quóniam ipse sapiéntiæ dux est

et sapiéntium emendátor;

{v}16{/v}in manu enim illíus et nos et sermónes nostri,

et omnis sapiéntia et óperum sciéntia.

{v}22{/v}Est enim in illa spíritus intéllegens, sanctus,

únicus, múltiplex, subtílis,

móbilis, perspícuus, incoinquinátus,

lúcidus, ínnocens, amans bonum, acútus,

{v}23{/v}quem nihil vetat, benefáciens, humánus, benígnus,

stábilis, certus, secúrus,

omnem habens virtútem, ómnia prospíciens

et pénetrans omnes spíritus,

intellegíbiles, mundos, subtilíssimos.

{v}24{/v}Omni enim motu mobílior est sapiéntia;

pertránsit autem et pénetrat ómnia propter mundítiam.

{v}25{/v}Hálitus est enim virtútis Dei

et emanátio claritátis Omnipoténtis sincéra;

ídeo nihil inquinátum in eam incúrrit:

{v}26{/v}candor est enim lucis ætérnæ

et spéculum sine mácula Dei poténtiæ

et imágo bonitátis illíus.

{v}27{/v}Et, cum sit una, ómnia potest;

et in se pérmanens ómnia ínnovat,

et per generatiónes in ánimas sanctas se tránsferens

amícos Dei et prophétas constítuit.

{v}28{/v}Nihil enim díligit Deus,

nisi eum, qui cum sapiéntia inhábitat.

{v}29{/v}Est enim hæc speciósior sole

et super omnem dispositiónem stellárum;

luci comparáta invenítur splendídior:

{v}30{/v}illi enim succédit nox,

sapiéntiam autem non vincit malítia.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sap 7, 7-8{/r}; {r}Iac 1, 5{/r}

Optávi, et datus est mihi sensus; {*} Invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ, et præpósui illam regnis et sédibus.

Si quis vestrum índiget sapiéntia, póstulet a Deo, qui dat ómnibus affluénter et non impróperat, et dábitur ei. {*} Invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ, et præpósui illam regnis et sédibus.

De libro Sirácidæ

{r:Sir}39, 1b-14{/r}

{p}

Sapiens peritus Scripturarum

{v}1{/v}Sapiéntiam ómnium antiquórum exquíret sápiens

et in prophetíis vacábit.

{v}2{/v}Narratiónem virórum nominatórum conservábit

et in versútias parabolárum simul introíbit.

{v}3{/v}Occúlta proverbiórum exquíret

et in abscónditis parabolárum conversábitur.

{v}4{/v}In médio magnatórum ministrábit

et in conspéctu príncipum apparébit.

{v}5{/v}In terram alienigenárum géntium pertránsiet;

bona enim et mala in homínibus tentábit.

{v}6{/v}Cor súum tradet ad vigilándum dilúculo

ad Dóminum, qui fecit illum,

et in conspéctu Altíssimi deprecábitur.

{v}7{/v}Apériet os suum in oratióne

et pro delíctis suis deprecábitur.

{v}8{/v}Si enim Dóminus magnus volúerit,

spíritu intellegéntiæ replébitur.

{v}9{/v}Ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiæ suæ

et in oratióne confitébitur Dómino.

{v}10{/v}Et ipse díriget consílium et disciplínam

et in abscónditis eius considerábit.

{v}11{/v}Ipse palam fáciet disciplínam doctrínæ suæ

et in lege testaménti Dómini gloriábitur.

{v}12{/v}Collaudábunt multi sapiéntiam eius,

et usque in sǽculum non delébitur.

{v}13{/v}Non recédet memória eius,

et nomen eius requirétur a generatióne in generatiónem;

{v}14{/v}sapiéntiam eius enarrábunt gentes

et laudem eius enuntiábit ecclésia.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Sir 15, 5-6{/r}

In médio Ecclésiæ apéruit os eius, {*} Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.

Iucunditátem et exsultatiónem thesaurizávit super eum. {*} Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus.

Ex Spéculo Guillélmi abbátis monastérii Sancti Theodoríci

(PL 180, 384)

{p}

In Spiritu Sancto intellectus fidei quærendus

Tu, o fidélis ánima, cum in fide tua natúræ trepidánti ingerúntur occultióra mystéria, aude et dic, non stúdio occurréndi, sed amóre sequéndi: Quómodo fiunt ista?

Quǽstio tua, orátio tua sit, amor sit, píetas sit, et húmile desidérium; non in sublímibus scrutans Dei maiestátem, sed in salutáribus Dei salutárium nostrórum quærens salútem. Et respondébit tibi magni consílii Angelus: Cum vénerit Paráclitus, quem ego mittam vobis a Patre, ille súggeret vobis ómnia, et docébit vos omnem veritátem. Nemo enim scit quæ sunt hóminis, nisi spíritus hóminis qui in ipso est; ita et quæ sunt Dei nemo cognóvit, nisi Spíritus Dei.

Festína ergo párticeps esse Spíritus Sancti. Adest, cum invocátur; nec, nisi iam adsit, invocátur. Cumque invocátus venit, in abundántia venit benedictiónis Dei. Flúminis ímpetus est, lætíficans civitátem Dei.

Et cum vénerit, si te invénerit húmilem et quiétum, et treméntem sermónes Dei, requiéscet super te; et revelábit tibi quod aufert Deus Pater a sapiéntibus et prudéntibus huius sǽculi; et illucéscere tibi incípient ea quæ pótuit Sapiéntia discípulis in terra dícere; sed illi non póterant portáre, donec veníret Spíritus veritátis; qui docéret eos omnem veritátem.

In qua percipiénda vel discénda, frustra hoc exspectátur ab ore cuiúsvis hóminis, quod pércipi non pótuit, vel disci, ex lingua ipsíus veritátis. Sicut enim ipsa Véritas dicit: Spíritus est Deus.

Et sicut necésse est eos qui adórant eum, in spíritu et veritáte adoráre; sic scire eum vel cognóscere desiderántibus, nónnisi in Spíritu Sancto intelléctum fídei et puræ ac nudæ illíus veritátis sensum éxpedit quǽrere.

In ténebris enim et ignorántia vitæ huius, paupéribus spíritu ipse est lumen illúminans; ipse trahens cáritas; ipse affíciens suávitas; ipse hóminis ad Deum accéssus; ipse amor amántis; ipse devótio; ipse píetas.

Ipse ex fide in fidem revélat fidélibus Dei iustítiam; cum pro grátia dat grátiam, pro fide audítus fidem illuminátam.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 13, 52{/r}; cf. {r}Prov 14, 33{/r}

Omnis scriba doctus in regno cælórum, {*} Símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera, allelúia.

In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quosque erúdiet. {*} Símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera, allelúia.

Vel alia:

Ex Constitutióne dogmática Dei Verbum Concílii Vaticáni secúndi de divína revelatióne

(Nn. {r:DV}7-8{/r})

{p}

De divinæ revelationis transmissione

Christus Dóminus, in quo summi Dei tota revelátio consummátur, mandátum dedit Apóstolis, ut Evangélium quod promíssum ante per prophétas ipse adimplévit et próprio ore promulgávit, tamquam fontem omnis et salutáris veritátis et morum disciplínæ ómnibus prædicárent, eis dona divína communicántes.

Quod quidem fidéliter factum est, tum ab Apóstolis, qui in prædicatióne oráli, exémplis et institutiónibus ea tradidérunt quæ sive ex ore, conversatióne et opéribus Christi accéperant, sive a Spíritu Sancto suggerénte didícerant, tum ab illis Apóstolis virísque apostólicis, qui, sub inspiratióne eiúsdem Spíritus Sancti, núntium salútis scriptis mandavérunt.

Ut autem Evangélium íntegrum et vivum iúgiter in Ecclésia servarétur, Apóstoli successóres reliquérunt epíscopos, ipsis suum ipsórum locum magistérii tradéntes. Quod vero ab Apóstolis tráditum est, ea ómnia compléctitur quæ ad pópuli Dei vitam sancte ducéndam fidémque augéndam cónferunt, sicque Ecclésia, in sua doctrína, vita et cultu, perpétuat cunctísque generatiónibus transmíttit omne quod ipsa est, omne quod credit.

Hæc quæ est ab Apóstolis tradítio sub assisténtia Spíritus Sancti in Ecclésia próficit: crescit enim tam rerum quam verbórum traditórum percéptio, tum ex contemplatióne et stúdio credéntium, qui ea cónferunt in corde suo, tum ex íntima spiritálium rerum quam experiúntur intellegéntia, tum ex præcónio eórum qui cum episcopátus successióne charísma veritátis certum accepérunt. Ecclésia scílicet, volvéntibus sǽculis, ad plenitúdinem divínæ veritátis iúgiter tendit, donec in ipsa consumméntur verba Dei.

Sanctórum patrum dicta huius traditiónis vivíficam testificántur præséntiam, cuius divítiæ in praxim vitámque credéntis et orántis Ecclésiæ transfundúntur.

Per eándem traditiónem ínteger sacrórum librórum canon Ecclésiæ innotéscit, ipsǽque sacræ Lítteræ in ea penítius intellegúntur et indesinénter actuósæ reddúntur; sicque Deus, qui olim locútus est, sine intermissióne cum dilécti Fílii sui sponsa collóquitur, et Spíritus Sanctus, per quem viva vox Evangélii in Ecclésia, et per ipsam in mundo résonat, credéntes in omnem veritátem indúcit, verbúmque Christi in eis abundánter inhabitáre facit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Petr 1, 25{/r}; {r}Lc 1, 2{/r}

Verbum Dómini manet in ætérnum: {*} Hoc est autem verbum quod evangelizátum est in vos, allelúia.

Sicut tradidérunt nobis qui ab inítio ipsi vidérunt, et minístri fuérunt verbi. {*} Hoc est autem verbum quod evangelizátum est in vos, allelúia.

Ad I Vesperas

HYMNUS, ut ad II Vesperas.

LECTIO BREVIS

{r}Iac 3, 17-18{/r}

Quæ desúrsum est sapiéntia primum quidem pudíca est, deínde pacífica, modésta, suadíbilis, plena misericórdia et frúctibus bonis, non iúdicans, sine simulatióne; fructus autem iustítiæ in pace seminátur faciéntibus pacem.

RESPONSORIUM BREVE

Os iusti {*} Meditábitur sapiéntiam.

Os iusti {*} Meditábitur sapiéntiam.

Et lingua eius loquétur iudícium. {*}

Meditábitur sapiéntiam.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Os iusti {*} Meditábitur sapiéntiam.

Tempore paschali:

Os iusti, meditábitur sapiéntiam, {*} Allelúia, allelúia.

Os iusti, meditábitur sapiéntiam, {*} Allelúia, allelúia.

Et lingua eius loquétur iudícium. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Os iusti, meditábitur sapiéntiam, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Qui fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cælórum, allelúia.

ORATIO

Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Dómine Deus, qui beátum N. cælésti doctrína imbúere dignátus es, da nobis, ipsíus intervéntu, eándem doctrínam fidéliter custodíre et móribus profitéri.

Ad Invitatorium

Ant. Fontem sapiéntiæ, Dóminum, veníte, adorémus, allelúia.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Doctor ætérnus cóleris piúsque,

Christe, qui leges áperis salútis,

verba qui vitæ mérito putáris

solus habére.

Teque clamámus, bone Pastor orbis,

cǽlitus semper solidásse Sponsæ

verba, constánter quibus illa mundo

lumen adésset.

Ipse quin præbes fámulos corúscos,

áureas stellas velut emicántes,

certa qui nobis réserent beátæ

dógmata vitæ.

Unde te laudes récinant, Magíster,

Spíritus fundis bona qui stupénda

ore doctórum, tua quo poténter

lux patet alma.

Quique nunc iustus celebrátur, instet

ut tuam plebem per amœ́na lucis

des gradi, donec tibi dicat hymnos

lúmine pleno. Amen.

LECTIO BREVIS

{r}Sap 7, 13-14{/r}

Sapiéntiam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico; divítias illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus; quem qui acquisiérunt, ad amicítiam in Deum se paravérunt propter disciplínæ dona commendáti.

RESPONSORIUM BREVE

Sapiéntiam sanctórum {*} Narrent pópuli.

Sapiéntiam sanctórum {*} Narrent pópuli.

Et laudes eórum núntiet Ecclésia. {*}

Narrent pópuli.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Sapiéntiam sanctórum {*} Narrent pópuli.

Tempore paschali:

Sapiéntiam sanctórum, narrent pópuli, {*} Allelúia, allelúia.

Sapiéntiam sanctórum, narrent pópuli, {*} Allelúia, allelúia.

Et laudes eórum núntiet Ecclésia. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Sapiéntiam sanctórum, narrent pópuli, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Benedictus, ant. Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes, allelúia.

Ad II Vesperas

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine

creáta comples ómnia,

supréma lux et méntium,

te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,

hic viva luminária

fulsére, per quæ sǽculis

patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,

natíva mens quod éxhibet,

per hos minístros grátiæ

novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,

doctrín{i}a{/i} honéstus lúcida,

hic vir beátus splénduit

quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,

nobis, Deus, percúrrere

da veritátis trámitem,

possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Unice,

cum Spíritu Paráclito

regnans per omne sǽculum. Amen.

LECTIO BREVIS

{r}Iac 3, 17-18{/r}

Quæ desúrsum est sapiéntia primum quidem pudíca est, deínde pacífica, modésta, suadíbilis, plena misericórdia et frúctibus bonis, non iúdicans, sine simulatióne; fructus autem iustítiæ in pace seminátur faciéntibus pacem.

RESPONSORIUM BREVE

In médio Ecclésiæ {*} Apéruit os eius.

In médio Ecclésiæ {*} Apéruit os eius.

Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus. {*}

Apéruit os eius.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

In médio Ecclésiæ {*} Apéruit os eius.

Tempore paschali:

In médio Ecclésiæ apéruit os eius, {*} Allelúia, allelúia.

In médio Ecclésiæ apéruit os eius, {*} Allelúia, allelúia.

Et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

In médio Ecclésiæ apéruit os eius, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. O doctor óptime, Ecclésiæ sanctæ lumen, beáte N., divínæ legis amátor, deprecáre pro nobis Fílium Dei, allelúia.