COMMUNE SANCTARUM MULIERUM

Ad I Vesperas

HYMNUS, ut ad II Vesperas.

PSALMODIA

Ant. 1 Benedíctum nomen Dómini, qui in ancílla sua adimplévit misericórdiam sua, allelúia.

Psalmus 112 (113)

Ant. 2 Lauda, Ierúsalem, Dóminum, quia benedíxit fíliis tuis in te, allelúia.

Psalmus 147 (147 B)

Ant. 3 Complácuit Dómino in te, et gaudébit super te Deus tuus, allelúia.

Canticum Eph 1, 3-10

LECTIO BREVIS

{r}Phil 3, 7-8{/r}

Quæ mihi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam.

RESPONSORIUM BREVE

Exsultábo et lætábor, {*} In misericórdia tua.

Exsultábo et lætábor, {*} In misericórdia tua.

Quóniam respexísti humilitátem meam. {*}

In misericórdia tua.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Exsultábo et lætábor, {*} In misericórdia tua.

Tempore paschali:

Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, {*} Allelúia, allelúia.

Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, {*} Allelúia, allelúia.

Quóniam respexísti humilitátem meam. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Date ei de fructu mánuum suárum, et laudent eam in portis ópera eius, allelúia.

Pro pluribus: Laudámini in nómine sancto eius; lætétur cor quæréntium Dóminum, allelúia.

PRECES et Oratio, ut ad II Vesperas.

Ad Invitatorium

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte, adorémus, allelúia.

Vel: Laudémus Deum nostrum in celebritáte sanctæ N., allelúia.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Pro una sancta:

Nóbilem Christi fámulam disérta

voce cantémus, decus æmulátam

féminæ fortis, sacra c{i}u{/i}i profúdit

página laudes.

C{i}u{/i}i fides vivax, pia spes amórque

in Deum fervens, óperum bonórum

fértilis radix, amor unde fratrum

náscitur ultro.

Motus illíus méritis, remítte,

sóntibus nobis scelus omne, Iesu,

ut tibi puro resonémus æquas

péctore laudes.

Sit Patri summo decus atque virtus,

laus tibi Nato, celebrísque cultus,

Flámini Sancto párilis potéstas

nunc et in ævum. Amen.

Pro pluribus sanctis mulieribus:

Nóbiles Christi fámulas disérta

voce cantémus, decus æmulátas

féminæ fortis, sacra c{i}u{/i}i profúdit

página laudes.

Non eas mundus láqueis revíncit,

iussa quæ Patris súbeunt voléntes,

ut bonum Christi sátagant ubíque

spárger{i}e{/i} odórem.

Edomant corpus, precibúsque mentem

nútriunt sanctis; peritúra temnunt

lucr{i}a{/i}, ut inquírant sibi permanéntis

prǽmia vitæ.

Sit Deo soli decus et potéstas,

laus in excélsis honor ac perénnis,

qui suis totum móderans gubérnat

légibus orbem. Amen.

Ant. 1 Adhǽsit ánima mea post te, me suscépit déxtera tua, allelúia.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2 Manus Dómini confortávit te, et eris benedícta in ætérnum, allelúia.

Ant. 3 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, Dómine, allelúia.

LECTIO BREVIS

{r}Rom 12, 1-2{/r}

Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

RESPONSORIUM BREVE

Adiuvábit eam {*} Deus vultu suo.

Adiuvábit eam {*} Deus vultu suo.

Deus in médio eius, non commovébitur. {*}

Deus vultu suo.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Adiuvábit eam {*} Deus vultu suo.

Pro pluribus: R. Exsúltent iusti.

Exsúltent iusti {*} In conspéctu Dei.

Exsúltent iusti {*} In conspéctu Dei.

Et delecténtur in lætítia. {*}

In conspéctu Dei.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Exsúltent iusti {*} In conspéctu Dei.

Tempore paschali:

Adiuvábit eam Deus vultu suo, {*} Allelúia, allelúia.

Adiuvábit eam Deus vultu suo, {*} Allelúia, allelúia.

Deus in médio eius, non commovébitur. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Adiuvábit eam Deus vultu suo, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Benedictus, ant. Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri quærénti bonas margarítas; invénta una pretiósa, dedit ómnia sua et comparávit eam, allelúia.

PRECES

Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus:

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,

dimítte nobis, quia multum peccávimus.

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,

concéde nobis ut vestígia tua sectémur.

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,

concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.

Veni, Dómine Iesu.

Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,

concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.

Veni, Dómine Iesu.

ORATIO

Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Deus, qui nos ánnua beátæ N. festivitáte lætíficas, da, quǽsumus, ut quam venerámur offício, étiam piæ conversatiónis sequámur exémplo.

Vel:

Effúnde super nos, Dómine, spíritum agnitiónis et dilectiónis tuæ, quo ancíllam tuam N. implevísti, ut, sédula eius imitatióne tibi sincére obsequéntes, fide et ópere placeámus.

Pro pluribus:

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus ut veneránda nobis beatárum N. et N. intercéssio tríbuat cæléste subsídium, quarum vita mirábilis ómnibus salutáre præstat exémplum.

Pro religiosa:

Deus, cuius múnere beáta N. Christum páuperem et húmilem perseverávit imitári, concéde nobis, ipsa intercedénte, ut, in vocatióne nostra fidéliter ambulántes, ad eam perfectiónem, quam nobis in Fílio tuo proposuísti, perveníre valeámus.

Pro sancta quæ opera misericordiæ exercuit:

Deus, qui Ecclésiam tuam in dilectióne tuæ divinitátis et próximi cuncta serváre cæléstia mandáta docuísti, da nobis, ut, beátæ N. exémplo caritátis tuæ ópera exercéntes, inter benedíctos regni tui connumerári mereámur.

Pro educatrice:

Deus, qui in Ecclésia tua beátam N. suscitásti ut próximis viam salútis monstráret, da nobis, eius exémplo, Christum magístrum ita sequi, ut ad te cum frátribus nostris perveníre valeámus.

Ad II Vesperas

HYMNUS

Pro una sancta:

Fortem viríli péctore

laudémus omnes féminam,

quæ sanctitátis glória

ubíque fulget ínclita.

Hæc sanct{i}o{/i} amóre sáucia,

huius cadúca sǽculi

dum calcat, ad cæléstia

iter perégit árduum.

Carnem domans ieiúniis,

dulcíque mentem pábulo

oratiónis nútriens,

cæli potítur gáudiis.

Rex Christe, virtus fórtium,

qui magna solus éfficis,

huius precátu, quǽsumus,

audi benígnus súpplices.

Iesu, tibi sit glória,

qui nos beátæ sérvulæ

speráre das suffrágia

et sempitérna prǽmia. Amen.

Pro pluribus sanctis mulieribus:

Christe, cunctórum sator et redémptor,

síderum, terræ, maris atque rector,

ómnium laudes tibi personántum

solve reátum,

Vase qui gemmas frágili recóndis,

víribus fluxas ánimo pudícas

féminas reddens faciénsque claros

ferre triúmphos.

Quas et in sensu téneras vidémus,

prærogatíva mériti corónas,

íncolas regni facis et perénnes

esse supérni.

Sit Patri summo decus atque virtus,

laus tibi Nato celebrísque cultus,

Flámini Sancto párilis potéstas

nunc et in ævum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Fámula tua, Dómine, lætáta est in salutári tuo, allelúia.

Psalmus 121 (122)

Ant. 2Fundaménta ætérna supra petram: sic Dei mandáta in corde mulíeris sanctæ, allelúia.

Psalmus 126 (127)

Ant. 3Manus Dómini confortávit eam, et ídeo erit benedícta in ætérnum, allelúia.

Canticum Eph 1, 3-10

LECTIO BREVIS

{r}Rom 8, 28-30{/r}

Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

RESPONSORIUM BREVE

Elégit eam Deus, {*} Et præelégit eam.

Elégit eam Deus, {*} Et præelégit eam.

In tabernáculo suo habitáre facit eam. {*}

Et præelégit eam.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Elégit eam Deus, {*} Et præelégit eam.

Tempore paschali:

Elégit eam Deus, et præelégit eam, {*} Allelúia, allelúia.

Elégit eam Deus, et præelégit eam, {*} Allelúia, allelúia.

In tabernáculo suo habitáre facit eam. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Elégit eam Deus, et præelégit eam, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Exsultávit cor meum in Dómino, et dilatátum est cor meum, quia lætáta sum in salutári meo, allelúia.

PRECES

Dóminum, per sanctas mulíeres, pro Ecclésia deprecémur, dicéntes:

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per mártyres omnes, quæ róbore mentis mortem carnis devicérunt,

da Ecclésiæ tuæ in tentatiónibus fortitúdinem.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per nuptas, quæ matrimónio sancto in grátia processérunt,

da Ecclésiæ tuæ apostólicam fecunditátem.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per víduas, quæ oratióne et hospitalitáte solitúdinem suam levavérunt ac sanctificavérunt,

da Ecclésiæ tuæ sacraméntum caritátis tuæ mundo exhibére.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per matres, quæ prolem ad regnum Dei et ad consórtium humánum genuérunt,

da Ecclésiæ tuæ, ut hómines univérsos ad vitam géneret atque salútem.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Per omnes sanctas mulíeres, quæ lumen vultus tui contemplári meruérunt,

concéde defúnctis Ecclésiæ tuæ eádem visióne in ætérnum gaudére.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Ad Officium lectionis

HYMNUS

Pro una sancta muliere:

Hæc fémina laudábilis

et honoráta méritis,

ut sanctis pollet móribus,

triúmphat sic cum ángelis.

Ex corde devotíssimo

orans Deum cum lácrimis,

vigíliis, ieiúniis

hærébat hæc assíduis.

Contémnens mundi glóriam

ac mente semper íntegra,

perféctam post iustítiam

migrávit super sídera.

Quæ sanctitátis áctibus

sua ditávit límina,

lætátur nunc perpétuis

cæléstis ædis prǽmiis.

Laus un{i}i{/i} ac trino Dómino,

qui nos eius precátibus,

perácto vitæ término,

coniúngat cæli cívibus. Amen.

Pro pluribus sanctis mulieribus:

Hæ féminæ laudábiles

et honorátæ méritis,

ut sanctis pollent móribus,

triúmphant sic cum ángelis.

Ex corde devotíssimo

in flet{i}u{/i} orántes Dóminum,

vigíliis, ieiúniis

hærébant ist{i}æ{/i} assíduis.

Spernéntes mundi glóriam

ac mente semper íntegra,

perféctam post iustítiam

migrárunt super sídera.

Quæ sanctitátis áctibus

sua ditárunt límina,

lætántur nunc perpétuis

cæléstis ædis prǽmiis.

Laus un{i}i{/i} ac trino Dómino,

qui nos eárum précibus,

perácto vitæ término,

coniúngat cæli cívibus. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in lingua eius, allelúia.

Psalmus 18 (19) A

Ant. 2Sanctæ mulíeres sperántes in Deum cantavérunt in corde suo, allelúia.

Psalmus 44 (45), I

Ant. 3Adducéntur Dómino in lætítia et exsultatióne, allelúia.

Psalmus 44 (45), II

Meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper, allelúia.

Dómine, adiútor meus et redémptor meus, allelúia.

Sumantur textus aptiores, ex iis qui supra in Communi sanctorum virorum inveniuntur.

De libro Sapiéntiæ

{r:Sap}5, 1-15{/r}

{p}

Iusti, veri filii Dei

{v}1{/v}Stabit iustus in magna constántia

advérsus eos, qui angustiavérunt illum,

et qui sprevérunt labóres eius.

{v}2{/v}Vidéntes turbabúntur timóre horríbili

et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis,

{v}3{/v}dicéntes intra se, pæniténtiam agéntes

et præ angústia spíritus geméntes:

{v}4{/v}«Hic erat, quem habúimus aliquándo in derísum

et in similitúdinem impropérii.

Nos insensáti vitam eius æstimabámus insániam

et finem illíus sine honóre.

{v}5{/v}Quómodo computátus est inter fílios Dei,

et inter sanctos sors illíus est?

{v}6{/v}Ergo errávimus a via veritátis,

et iustítiæ lumen non luxit nobis,

et sol non est ortus nobis;

{v}7{/v}implicáti sumus tríbulis iniquitátis et perditiónis

et ambulávimus per desérta inaccéssa,

viam autem Dómini ignorávimus.

{v}8{/v}Quid nobis prófuit supérbia?

Aut divítiæ cum iactántia quid contulérunt nobis?

{v}9{/v}Transiérunt ómnia illa tamquam umbra

et tamquam núntius percúrrens

{v}10{/v}et tamquam navis, quæ pertránsit fluctuántem aquam,

cuius, cum præteríerit, non est vestígium inveníre,

neque sémitam carínæ illíus in flúctibus;

{v}11{/v}aut tamquam avis, quæ tránsvolat in áere,

nullum invenítur arguméntum itíneris,

sed alárum sónitu ventus levis verberátus

et scissus per vim stridóris

commótis alis permeátur,

et post hoc nullum signum invenítur itíneris;

{v}12{/v}aut tamquam sagíttæ emíssæ in locum destinátum:

divísus aer contínuo in se resólvitur,

ut ignorétur tránsitus illíus.

{v}13{/v}Sic et nos, nati, contínuo desívimus esse

et virtútis quidem nullum signum valúimus osténdere;

in malignitáte autem nostra consúmpti sumus».

{v}14{/v}Quóniam spes ímpii tamquam lanúgo est, quæ a vento tóllitur,

et tamquam spuma grácilis, quæ a procélla dispérgitur,

et tamquam fumus, qui a vento diffúsus est,

et tamquam memória hóspitis uníus diéi prætériit.

{v}15{/v}Iusti autem in perpétuum vivunt,

et in Dómino est merces eórum,

et cogitátio illórum apud Altíssimum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 3, 7. 8. 10{/r}

Nemo vos sedúcat; qui facit iustítiam iustus est; {*} Qui facit peccátum ex diábolo est; quóniam a princípio diábolus peccat.

In hoc manifésti sunt fílii Dei et fílii diáboli. {*} Qui facit peccátum ex diábolo est; quóniam a princípio diábolus peccat.

Vel alia:

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

{r:Phil}1, 29 – 2, 16{/r}

{p}

Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu

Fratres: {v}1,29{/v}Vobis donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini {v}30{/v}idem certámen habéntes, quale vidístis in me et nunc audítis in me.

{v}2,1{/v}Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solácium caritátis, si qua commúnio spíritus, si quæ víscera et miseratiónes, {v}2{/v}impléte gáudium meum, ut idem sapiátis, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes, {v}3{/v}nihil per contentiónem neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, {v}4{/v}non, quæ sua sunt, sínguli considerántes, sed et ea, quæ aliórum.

{v}5{/v}Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu:

{v}6{/v}qui, cum in forma Dei esset,

non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

{v}7{/v}sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens,

in similitúdinem hóminum factus;

et hábitu invéntus ut homo,

{v}8{/v}humiliávit semetípsum factus obœ́diens usque ad mortem,

mortem autem crucis.

{v}9{/v}Propter quod et Deus illum exaltávit

et donávit illi nomen,

quod est super omne nomen,

{v}10{/v}ut in nómine Iesu omne genu flectátur

cæléstium et terréstrium et infernórum

{v}11{/v}et omnis lingua confiteátur:

«Dóminus Iesus Christus!»,

in glóriam Dei Patris.

{v}12{/v}Itaque, caríssimi mei, sicut semper obœdístis, non ut in præséntia mei tantum sed multo magis nunc in abséntia mea, cum metu et tremóre vestram salútem operámini; {v}13{/v}Deus est enim, qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito. {v}14{/v}Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, {v}15{/v}ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei sine reprehensióne in médio generatiónis pravæ et pervérsæ, inter quos lucétis sicut luminária in mundo {v}16{/v}Verbum vitæ continéntes ad glóriam meam in die Christi, quia non in vácuum cucúrri, neque in vácuum laborávi.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Phil 2, 12-13{/r}; {r}Io 15, 5{/r}

Cum metu et tremóre vestram salútem operámini: {*} Deus est enim qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito.

Dicit Dóminus: Sine me nihil potéstis fácere. {*} Deus est enim qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito.

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

{r:Ap}14, 1-5; 19, 5-10{/r}

{p}

Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt

In diébus illis: {v}1{/v}Ego Ioánnes vidi: Ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadragínta quáttuor mília, habéntes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in fróntibus suis. {v}2{/v}Et audívi vocem de cælo tamquam vocem aquárum multárum et tamquam vocem tonítrui magni, et vox, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. {v}3{/v}Et cantant quasi cánticum novum ante thronum et ante quáttuor animália et senióres. Et nemo póterat díscere cánticum nisi illa centum quadragínta quáttuor mília, qui empti sunt de terra. {v}4{/v}Hi sunt qui cum muliéribus non sunt coinquináti, vírgines enim sunt. Hi qui sequúntur Agnum, quocúmque abíerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno; {v}5{/v}et in ore ipsórum non est invéntum mendácium: sine mácula sunt.

{v}19,5{/v}Et vox de throno exívit dicens:

«Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius,

et qui timétis eum, pusílli et magni!».

{v}6{/v}Et audívi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquárum multárum et sicut vocem tonítruum magnórum dicéntium:

«Allelúia,

quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens.

{v}7{/v}Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei,

quia venérunt núptiæ Agni,

et uxor eius præparávit se.

{v}8{/v}Et datum est illi, ut coopériat se býssinum splendens mundum: býssinum enim iustificatiónes sunt sanctórum».

{v}9{/v}Et dicit mihi: «Scribe: Beáti, qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt!». Et dicit mihi: «Hæc verba Dei sunt». {v}10{/v}Et cécidi ante pedes eius, ut adorárem eum. Et dicit mihi: «Vide, ne féceris! Consérvus tuus sum et fratrum tuórum habéntium testimónium Iesu. Deum adóra. Testimónium enim Iesu est spíritus prophetíæ».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ap 14, 2; 19, 6; 12, 10; 19, 5{/r}

Audívi vocem de cælo tamquam vocem tonítrui magni: Regnábit Deus noster in ætérnum, {*} Quia facta est salus et virtus et potéstas Christi eius, allelúia.

Et vox de throno exívit dicens: Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius et qui timétis Deum, pusílli et magni. {*} Quia facta est salus et virtus et potéstas Christi eius, allelúia.

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

{r:Col}3, 1-17{/r}

{p}

Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

Fratres: {v}1{/v}Si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; {v}2{/v}quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram. {v}3{/v}Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo! {v}4{/v}Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.

{v}5{/v}Mortificáte ergo membra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, {v}6{/v}propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis; {v}7{/v}in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. {v}8{/v}Nunc autem depónite et vos ómnia, iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro; {v}9{/v}nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius {v}10{/v}et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, {v}11{/v}ubi non est Græcus et Iudǽus, circumcísio et præpútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.

{v}12{/v}Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, {v}13{/v}supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. {v}14{/v}Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. {v}15{/v}Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.

{v}16{/v}Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes, vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo; {v}17{/v}et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Gal 3, 27-28{/r}; {r}Eph 4, 24{/r}

Quicúmque in Christo baptizáti estis, Christum induístis; non est Iudǽus neque Græcus; {*} Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.

Indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis. {*} Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.

Vel alia:

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános

{r:Rom}12, 1-21{/r}

{p}

Vita christiana, cultus spiritalis

{v}1{/v}Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; {v}2{/v}et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

{v}3{/v}Dico enim per grátiam, quæ data est mihi, ómnibus, qui sunt inter vos, non áltius sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem, unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei. {v}4{/v}Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent, {v}5{/v}ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra. {v}6{/v}Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes, sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, {v}7{/v}sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, {v}8{/v}sive qui exhortátur in exhortándo; qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte.

{v}9{/v}Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhæréntes bono; {v}10{/v}caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, {v}11{/v}sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes, {v}12{/v}spe gaudéntes, in tribulatióne patiéntes, oratióni instántes, {v}13{/v}necessitátibus sanctórum communicántes, hospitalitátem sectántes. {v}14{/v}Benedícite persequéntibus; benedícite et nolíte maledícere! {v}15{/v}Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus. {v}16{/v}Idípsum ínvicem sentiéntes, non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos.

{v}17{/v}Nulli malum pro malo reddéntes; providéntes bona coram ómnibus homínibus; {v}18{/v}si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes; {v}19{/v}non vosmetípsos vindicántes, caríssimi, sed date locum iræ, scriptum est enim: «Mihi vindícta, ego retríbuam», dicit Dóminus. {v}20{/v}Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput eius. {v}21{/v}Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Rom 12, 2{/r}; {r}Eph 4, 23-24{/r}

Transformámini renovatióne mentis, {*} Ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

Renovámini spíritu mentis vestræ et indúite novum hóminem. {*} Ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

Alia, pro sancta quæ in matrimonio vixit:

De libro Proverbiórum

{r:Prov}31, 10-31{/r}

{p}

Mulier timens Deum

{v}10{/v}Mulíerem fortem quis invéniet?

Longe super gemmas prétium eius.

{v}11{/v}Confídit in ea cor viri sui et spóliis non indigébit.

{v}12{/v}Reddet ei bonum et non malum ómnibus diébus vitæ suæ.

{v}13{/v}Quæsívit lanam et linum

et operáta est delectatióne mánuum suárum.

{v}14{/v}Facta est quasi navis institóris

de longe portans panem suum.

{v}15{/v}Et de nocte surréxit

dedítque prædam domésticis suis

et cibária ancíllis suis.

{v}16{/v}Considerávit agrum et emit eum;

de fructu mánuum suárum plantávit víneam.

{v}17{/v}Accínxit fortitúdine lumbos suos

et roborávit bráchium suum.

{v}18{/v}Gustávit et vidit quia bona est negotiátio eius;

non exstinguétur in nocte lucérna eius.

{v}19{/v}Manum suam misit ad colos,

et dígiti eius apprehendérunt fusum.

{v}20{/v}Palmas suas apéruit ínopi

et manum suam exténdit ad páuperem.

{v}21{/v}Non timébit dómui suæ a frigóribus nivis:

omnes enim doméstici eius vestíti sunt duplícibus.

{v}22{/v}Stragulátam vestem fecit sibi;

byssus et púrpura induméntum eius.

{v}23{/v}Nóbilis in portis vir eius,

quando séderit cum senatóribus terræ.

{v}24{/v}Síndonem fecit et véndidit

et cíngulum trádidit Chananǽo.

{v}25{/v}Fortitúdo et decor induméntum eius

et ridébit in die novíssimo.

{v}26{/v}Os suum apéruit sapiéntiæ,

et lex cleméntiæ in lingua eius.

{v}27{/v}Considerávit sémitas domus suæ

et panem otiósa non comédit.

{v}28{/v}Surrexérunt fílii eius et beatíssimam prædicavérunt,

vir eius et laudávit eam:

{v}29{/v}«Multæ fíliæ fórtiter operátæ sunt,

tu supergréssa es univérsas».

{v}30{/v}Fallax grátia et vana est pulchritúdo;

múlier timens Dóminum ipsa laudábitur.

{v}31{/v}Date ei de fructu mánuum suárum,

et laudent eam in portis ópera eius.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Prov 31, 17. 18{/r}; cf. {r}Ps 45 (46), 6{/r}

Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum: {*} Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum, allelúia.

Adiuvábit eam Deus vultu suo, Deus in médio eius, non commovébitur. {*} Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum, allelúia.

Vel alia, pro eadem sancta:

De Epístola prima beáti Petri apóstoli

{r:1Petr}3, 1-6. 8-17{/r}

{p}

Christum sanctificate in cordibus vestris

{v}1{/v}Mulíeres súbditæ sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulíerum conversatiónem sine verbo lucrifíant, {v}2{/v}considerántes castam in timóre conversatiónem vestram; {v}3{/v}quarum sit non extrínsecus capillatúræ aut circumdatiónis auri aut induménti vestimentórum cultus, {v}4{/v}sed qui abscónditus cordis est homo in incorruptibilitáte mitis et quiéti spíritus, qui est in conspéctu Dei lócuples. {v}5{/v}Sic enim aliquándo et sanctæ mulíeres sperántes in Deo ornábant se subiéctæ própriis viris, {v}6{/v}sicut Sara obœdiébat Abrahæ dóminum eum vocans; cuius estis fíliæ benefaciéntes et non timéntes ullam perturbatiónem.

{v}8{/v}In fine autem omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles, {v}9{/v}non reddéntes malum pro malo vel maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.

{v}10{/v}«Qui enim vult vitam dilígere

et vidére dies bonos,

coérceat linguam suam a malo,

et lábia eius ne loquántur dolum;

{v}11{/v}declínet autem a malo et fáciat bonum,

inquírat pacem et persequátur eam.

{v}12{/v}Quia óculi Dómini super iustos,

et aures eius in preces eórum;

vultus autem Dómini super faciéntes mala».

{v}13{/v}Et quis est qui vobis nóceat si boni æmulatóres fuéritis? {v}14{/v}Sed et si patímini propter iustítiam, beáti! Timórem autem eórum ne timuéritis et non conturbémini, {v}15{/v}Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad defensiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est spe, {v}16{/v}sed cum mansuetúdine et timóre, consciéntiam habéntes bonam, ut in quo de vobis detrectátur, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. {v}17{/v}Mélius est enim benefaciéntes, si velit volúntas Dei, pati quam malefaciéntes.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Phil 2, 2. 3. 4{/r}; {r}1 Th 5, 14-15{/r}

Caritátem habéte, in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes: {*} Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed ea quæ aliórum, allelúia.

Suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes; semper, quod bonum est, sectámini et in ínvicem et in omnes. {*} Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed ea quæ aliórum, allelúia.

LECTIO ALTERA Sumantur textus aptiores, ex iis qui supra in Communi sanctorum virorum inveniuntur.

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Acta Apostolórum

(Homilia 20, 4: PG 60, 162-164)

{p}

Non potest latere lux christiani

Nihil frigídius christiáno, qui aliórum salútem non curat.

Non potes hic paupertátem obténdere: nam quæ duo minúta iniécit, te accusábit. Et Petrus dicébat: Argéntum et aurum non est mihi. Paulus item ádeo pauper erat, ut sæpe esuríret, et necessário cibo caréret.

Non potes ignobilitátem proférre: nam illi ignóbiles erant, ex ignobílibus orti. Non potes prætéxere te idiótam esse: nam et illi illiteráti erant. Non potes infirmitátem obícere: nam talis quoque Timótheus erat, qui frequénter habébat infirmitátes.

Potest unusquísque próximo prodésse, si velit quæ sua sunt implére.

Non vidétis infructuósas árbores, quam firmæ sint, quam pulchræ, procéræ, leves et sublímes? At, si hortum haberémus, vellémus malogranáta et olívas fructíferas pótius quam illas habére: illæ enim ad voluptátem sunt, non ad utilitátem, et si qua sit utílitas, et parva est.

Tales sunt ii, qui sua solum spectant; immo ne tales quidem, sed ad ultiónem solum apti. Nam illæ árbores ad ædifícium et ad rerum tutélam aptæ sunt. Tales erant illæ vírgines, castæ, ornátæ, continéntes; sed némini útiles, ídeo comburúntur. Tales sunt, qui Christum non nútriunt.

Perpénde autem néminem illórum de peccátis suis accusári, non quod fornicátus sit, non quod periuráverit, de nullo certe; sed quod álteri non profúerit. Talis erat ille, qui taléntum defódit, inculpátam éxhibens vitam, sed álteri non útilis.

Quómodo, quæso, christiánus sit qui talis est? Si ferméntum mixtum farínæ non mutáverit totum in eándem condiciónem, an ferméntum vere fúerit? Quid vero, si unguéntum accedéntes non odóre perfúderit, an id unguéntum vocémus?

Ne díxeris: Non possum álios indúcere: nam si christiánus fúeris, impossíbile est ut non fiat. Nam ut et quæ in natúra sunt contradictiónem non habent: ita et hæc quæ dícimus: in natúra enim christiáni res sita est.

Ne Deum contumélia affícias. Si díxeris non posse solem lucére, contumélia illum áfficis; si díxeris non posse christiánum prodésse, Deum contumélia affecísti et mendácem dixísti. Facílius enim est solem non calefácere nec lucére, quam christiánum non lucére; facílius est lucem esse ténebras, quam hoc fíeri.

Ne dicas, rem esse impossíbilem: nam contrárium est impossíbile. Ne Deum contumélia affícias. Si nostra recte componámus, illa omníno erunt, et quasi res quǽpiam naturális sequéntur. Non potest latére lux christiáni: non potest occultári tam fúlgida lampas.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 5, 8-9{/r}; {r}Mt 5, 14. 16{/r}

Vos estis lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte. {*} Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte, allelúia.

Vos estis lux mundi. Lúceat lux vestra coram homínibus. {*} Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte, allelúia.

Vel alia:

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 96, 1. 4. 9: PL 38, 584. 586. 588)

{p}

De vocatione universali ad sanctitatem

Si quis vult me sequi, ábneget semetípsum, tollat crucem suam et sequátur me. Durum vidétur et grave quod Dóminus imperávit, ut, si quis eum vult sequi, ábneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille ímperat, qui ádiuvat ut fiat quod ímperat.

Nam et illud verum est quod ei dícitur in psalmo: Propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras. Et illud verum est quod ipse dixit: Iugum meum lene est, et onus meum leve est. Quidquid enim durum est in præcépto, ut sit lene, cáritas facit.

Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quidquid moléstum est: sic me sequátur. Cum enim cœ́perit me móribus et præcéptis meis sequi, multos habébit contradictóres, multos habébit prohibitóres, multos habébit dissuasóres, et hoc de ipsis quasi comítibus Christi. Cum Christo ambulábant, qui cæcos clamáre prohibébant. Sive ergo minas, sive blandiménta, sive quáslibet prohibitiónes, si sequi vis, in crucem verte; tólera, porta, noli succúmbere.

Itaque in hoc mundo sancto, bono, reconciliáto, salváto, immo salvándo, nunc autem spe salváto, Spe enim salvi facti sumus: in hoc ergo mundo, hoc est Ecclésia, quæ tota séquitur Christum, universáliter dixit: Qui vult me sequi, ábneget semetípsum.

Non enim hoc vírgines debent audíre, et maritátæ non debent; aut víduæ debent, et nuptæ non debent; aut mónachi debent, et coniugáti non debent; aut clérici debent, et láici non debent: sed univérsa Ecclésia, univérsum corpus, cuncta membra, per offícia própria distíncta et distribúta, sequántur Christum.

Tota sequátur ipsa única, sequátur colúmba, sequátur sponsa, sequátur redémpta et dotáta sánguine Sponsi. Habet ibi locum suum intégritas virginális, habet ibi locum suum continéntia viduális; habet ibi locum suum pudicítia coniugális.

Ista autem membra, quæ habent ibi locum suum, in génere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequántur Christum; ábnegent se, id est non præsúmant de se; tollant crucem suam, id est, tólerent in mundo pro Christo quidquid intúlerit mundus. Ament eum, qui solus non décipit, qui solus non fállitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promíttit. Sed quia non modo dat, títubat fides. Dura, persevéra, tólera, porta dilatiónem, et tulísti crucem.

{p}

RESPONSORIUM

Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum: {*} Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum, allelúia.

Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo et pérmanens in innocéntia sua. {*} Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum, allelúia.

Alia, pro sancta quæ in matrimonio vixit:

Ex Allocutióne Pii papæ Duodécimi ad recens matrimónio iunctos hábita

(Discorsi e Radiomessaggi, 11 mart. 1942: 3, 385-390)

{p}

Uxor, sol familiæ

Família próprio quodam sole refúlget, qui est uxor. Quid de ea dicat et séntiat sacra Scriptúra, audíte: Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum. Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta. Sicut sol óriens in mundo in altíssimis Dei sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus éius.

Profécto uxor et mater est quasi sol famíliæ. Est autem sol magnanimitáte sua et stúdio se devovéndi, constánti alacritáte et vígili providáque suavitáte in ómnibus, quæ ad vitam maríti et liberórum váleant hilarándam. Lucem mentísque fervórem circum se effúndit. Quodsi dici consuévit matrimónium tunc próspere cédere, si utérque cóniux, id íniens, non suam sed alteríus felicitátem exquírit, tamen egrégius hic ánimi sensus atque propósitum, quamvis ad utrúmque pertíneant, præcípua tamen sunt virtus mulíeris; hæc enim suápte natúra matérnis est prǽdita motiónibus et cordis quadam sapiéntia et prudéntia, quibus effícitur ut, si acerbitátes accéperit, non nisi iucunditátem reddat; si contuméliis fúerit affécta, non nisi dignitátem cum reveréntia coniúnctam vicíssim exhíbeat, perínde ac sol, qui nebulósum tempus matutínum auróra lætíficat et áureis rádiis nimbos óccidens collústrat.

Uxor est sol famíliæ claritúdine obtútus sui et sermónis ardóre. Oculi enim eius et vox suáviter in ánimos pénetrant, eos flectunt, tangunt, érigunt; passiónum tumúltu semóto, virúmque ad gáudium de bono révocant et ad lætítiam familiáris collóquii, postquam is continénter ac sæpe laborióse per diem est operátus sive in offíciis sive ruri, sive in instántibus negótiis mercatúræ vel quæstuósæ indústriæ.

Uxor est sol famíliæ naturáli et cándida quadam sinceritáte, simplicitáte gravi, christiána honestáque dignitáte; item cogitatióne in se convérsa et ánimi probitáte, necnon urbána quadam conveniéntia hábitus córporis et vestítus, ornátus et verecundórum blandorúmque vitæ morum. Sensus ánimi subtíles, vultus festívi nutus, siléntium et risus sine malítia, cápitis motus útpote benignitátis indícium, grátiam ei cónferunt floris exquisíti quidem sed símplicis, qui coróllam áperit ad excipiéndos remittendósque solis colóres.

Utinam sciátis, quos altíssimos sensus amóris gratíque ánimi talis imágo uxóris et matrisfamílias in córdibus patris et filiórum éxcitet atque infígat.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sir 26, 16. 19. 21{/r}

Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum; {*} Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta, allelúia.

Sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus eius. {*} Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta, allelúia.

AD VIGILIAM: Ant. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, allelúia.
Evangelium de Communi, e Lectionario Missæ.

AD HORAM MEDIAM

Pro psalmis gradualibus, loco psalmi 121 (122) dici potest 128 (129), et loco 126 (127) dici potest 130 (131).

PSALMODIA

Ant. ad Tertiam Super servos meos et super ancíllas meas effúndam de Spíritu meo, allelúia.

Ant. ad Sextam Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

Ant. ad Nonam Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, allelúia.

AD TERTIAM

LECTIO BREVIS

{r}Gal 6, 7b-8{/r}

Quæ semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.

AD SEXTAM

LECTIO BREVIS

{r}1 Cor 9, 26-27a{/r}

Ego sic curro non quasi in incértum, sic pugno non quasi áerem vérberans; sed castígo corpus meum et in servitútem rédigo.

AD NONAM

LECTIO BREVIS

{r}Phil 4, 8. 9b{/r}

Fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; et Deus pacis erit vobíscum.

Beáti immaculáti in via, allelúia.

Qui ámbulant in lege Dómini, allelúia.

Invéni quem díligit ánima mea, allelúia.

Ténui eum, nec dimíttam, allelúia.

Cantábo tibi, Dómine, allelúia.

Psallam et intéllegam in via immaculáta, allelúia.