COMMUNE SANCTORUM VIRORUM

Ad I Vesperas

HYMNUS, ut ad II Vesperas.

PSALMODIA

Ant. 1 Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius, allelúia.

Psalmus 112 (113)

Ant. 2 Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam saturabúntur, allelúia.

Psalmus 145 (146)

Ant. 3 Benedíctus Deus, qui elégit nos, ut essémus sancti et immaculáti in caritáte, allelúia.

Canticum Eph 1, 3-10

LECTIO BREVIS

{r}Phil 3, 7-8{/r}

Quæ mihi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam.

RESPONSORIUM BREVE

Amávit eum Dóminus, {*} Et ornávit eum.

Amávit eum Dóminus, {*} Et ornávit eum.

Stolam glóriæ índuit eum. {*}

Et ornávit eum.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Amávit eum Dóminus, {*} Et ornávit eum.

Tempore paschali:

Amávit eum Dóminus, et ornávit eum, {*} Allelúia, allelúia.

Amávit eum Dóminus, et ornávit eum, {*} Allelúia, allelúia.

Stolam glóriæ índuit eum. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Amávit eum Dóminus, et ornávit eum, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Similábo eum viro sapiénti, qui ædificávit domum suam supra petram, allelúia.

Pro pluribus: Oculi Dómini super metuéntes eum, et in eis qui sperant super misericórdiam eius, allelúia.

PRECES et Oratio, ut ad II Vesperas.

Ad Invitatorium

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte adorémus, allelúia.

Alebo: Laudémus Deum nostrum, in celebritáte sancti N., allelúia.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

Pro uno sancto:

Iesu, coróna célsior

et véritas sublímior,

qui confiténti sérvulo

reddis perénne prǽmium,

Da supplicánti cœ́tui,

huius rogátu cǽlitis,

remissiónem críminum

rumpéndo nexum vínculi.

Nil vanitátis díligens,

terréna sic exércuit,

ut mente tota férvidus

tibi placéret únice.

Te, Christe, rex piíssime,

hic confiténdo iúgiter,

calcávit hostem fórtiter

supérbum ac satéllitem.

Virtúte clarus et fide,

oratióni sédulus

ac membra servans sóbria,

dapes supérnas óbtinet.

Deo Patri sit glória

tibíque soli Fílio

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Pro pluribus sanctis:

Beáta cæli gáudia,

confessiónis prǽmium,

Christ{i}i{/i} o fidéles ásseclæ,

iam possidétis áffatim.

Laudes benígnis áuribus

audíte, quas effúndimus

nos éxsules de pátria

vobis sacráto cántico.

Amóre Christi pérciti

crucem tulístis ásperam,

obœdiéntes, ímpigri

et caritáte férvidi.

Sprevístis artes dǽmonum

fallaciásque sǽculi;

Christum faténdo móribus

migrástis inter sídera.

Iam nunc potíti glória

adéste votis ómnium

ardénter exoptántium

exémpla vestra prósequi.

Sit Trinitáti glória,

quæ pro sua cleméntia

vobísque suffragántibus

nos ducat ad cæléstia. Amen.

Ant. 1Dedit illis Dóminus claritátem ætérnam, et nómine ætérno hereditábit illos, allelúia.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Servi Dómini, Dóminum benedícite in ætérnum, allelúia.

Ant. 3Exsultábunt sancti in glória, lætabúntur in cubílibus suis, allelúia.

LECTIO BREVIS

{r}Rom 12, 1-2{/r}

Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

RESPONSORIUM BREVE

Lex Dei eius {*} In corde ipsíus.

Lex Dei eius {*} In corde ipsíus.

Et non supplantabúntur gressus eius. {*}

In corde ipsíus.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Lex Dei eius {*} In corde ipsíus.

Pro pluribus:

Exsúltent iusti {*} In conspéctu Dei.

Exsúltent iusti {*} In conspéctu Dei.

Et delecténtur in lætítia. {*}

In conspéctu Dei.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Exsúltent iusti {*} In conspéctu Dei.

Tempore paschali:

Lex Dei eius in corde ipsíus, {*} Allelúia, allelúia.

Lex Dei eius in corde ipsíus, {*} Allelúia, allelúia.

Et non supplantabúntur gressus eius. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Lex Dei eius in corde ipsíus, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Benedictus, ant. Qui facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera eius, quia in Deo sunt facta, allelúia.

Pro pluribus: Beáti pacífici, beáti mundo corde, quóniam ipsi Deum vidébunt, allelúia.

PRECES

Christum Deum sanctum, fratres, exaltémus, orántes ut serviámus illi in sanctitáte et iustítia coram ipso ómnibus diébus nostris, et acclamémus:

Tu solus sanctus, Dómine.

Qui tentári voluísti per ómnia pro similitúdine nostra absque peccáto,

miserére nostri, Dómine Iesu.

Tu solus sanctus, Dómine.

Qui nos omnes ad perfectiónem caritátis vocásti,

sanctífica nos, Dómine Iesu.

Tu solus sanctus, Dómine.

Qui nos iussísti esse salem terræ et lucem mundi,

illúmina nos, Dómine Iesu.

Tu solus sanctus, Dómine.

Qui voluísti ministráre, non ministrári,

fac nos tibi et frátribus humíliter servíre, Dómine Iesu.

Tu solus sanctus, Dómine.

Tu, splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius,

fac ut in glória vultum tuum respiciámus, Dómine Iesu.

Tu solus sanctus, Dómine.

ORATIO

Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Deus, qui solus es sanctus, et sine quo nullus est bonus, intercessióne beáti N. iube nos tales fíeri, qui non debeámus tua glória privári.

Vel:

Concéde, quæsumus, omnípotens Deus, ut ad meliórem vitam Sanctórum tuórum exémpla nos próvocent, quátenus beáti N., cuius memóriam celebrámus, étiam actus incessánter imitémur.

Pro pluribus:

Omnípotens ætérne Deus, qui per glorificatiónem sanctórum novíssima dilectiónis tuæ nobis arguménta largíris, concéde propítius, ut, ad Unigénitum tuum fidéliter imitándum, et ipsórum intercessióne commendémur, et incitémur exémplo.

Pro religioso:

Deus, cuius múnere beátus N. Christum páuperem et húmilem perseverávit imitári, concéde nobis, ipso intercedénte, ut, in vocatióne nostra fidéliter ambulántes, ad eam perfectiónem, quam nobis in Fílio tuo proposuísti, perveníre valeámus.

Pro sancto qui opera misericordiæ exercuit:

Deus, qui Ecclésiam tuam in dilectióne tuæ divinitátis et próximi cuncta serváre cæléstia mandáta docuísti, da nobis, ut, beáti N. exémplo caritátis tuæ ópera exercéntes, inter benedíctos regni tui connumerári mereámur.

Pro educatore:

Deus, qui in Ecclésia tua beátum N. suscitásti, ut próximis viam salútis monstráret, da nobis, eius exémplo, Christum magístrum ita sequi, ut ad te cum frátribus nostris perveníre valeámus.

Ad Officium lectionis

HYMNUS

Pro uno sancto:

HYMNUS Iesu, redemptor omnium (ut ad II Vesperas).

Pro pluribus sanctis:

HYMNUS Inclitos Christi famulos (ut ad II Vesperas).

PSALMODIA

Ant. 1Vitam pétiit a te, et tribuísti ei, Dómine; glóriam et magnum decórem imposuísti super eum, allelúia.

Psalmus 20 (21), 2-8. 14

Ant. 2Iustórum sémita quasi lux splendens procédit, et crescit usque ad perféctum diem, allelúia.

Psalmus 91 (92), I

Ant. 3Iustus ut palma florébit, sicut cedrus Líbani multiplicábitur, allelúia.

Psalmus 91 (92), II

Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, allelúia.

Et osténdit illi regnum Dei, allelúia.

De libro Sapiéntiæ

{r:Sap}5, 1-15{/r}

{p}

Iusti, veri filii Dei

{v}1{/v}Stabit iustus in magna constántia

advérsus eos, qui angustiavérunt illum,

et qui sprevérunt labóres eius.

{v}2{/v}Vidéntes turbabúntur timóre horríbili

et mirabúntur in subitatióne insperátæ salútis,

{v}3{/v}dicéntes intra se, pæniténtiam agéntes

et præ angústia spíritus geméntes:

{v}4{/v}«Hic erat, quem habúimus aliquándo in derísum

et in similitúdinem impropérii.

Nos insensáti vitam eius æstimabámus insániam

et finem illíus sine honóre.

{v}5{/v}Quómodo computátus est inter fílios Dei,

et inter sanctos sors illíus est?

{v}6{/v}Ergo errávimus a via veritátis,

et iustítiæ lumen non luxit nobis,

et sol non est ortus nobis;

{v}7{/v}implicáti sumus tríbulis iniquitátis et perditiónis

et ambulávimus per desérta inaccéssa,

viam autem Dómini ignorávimus.

{v}8{/v}Quid nobis prófuit supérbia?

Aut divítiæ cum iactántia quid contulérunt nobis?

{v}9{/v}Transiérunt ómnia illa tamquam umbra

et tamquam núntius percúrrens

{v}10{/v}et tamquam navis, quæ pertránsit fluctuántem aquam,

cuius, cum præteríerit, non est vestígium inveníre,

neque sémitam carínæ illíus in flúctibus;

{v}11{/v}aut tamquam avis, quæ tránsvolat in áere,

nullum invenítur arguméntum itíneris,

sed alárum sónitu ventus levis verberátus

et scissus per vim stridóris

commótis alis permeátur,

et post hoc nullum signum invenítur itíneris;

{v}12{/v}aut tamquam sagíttæ emíssæ in locum destinátum:

divísus aer contínuo in se resólvitur,

ut ignorétur tránsitus illíus.

{v}13{/v}Sic et nos, nati, contínuo desívimus esse

et virtútis quidem nullum signum valúimus osténdere;

in malignitáte autem nostra consúmpti sumus».

{v}14{/v}Quóniam spes ímpii tamquam lanúgo est, quæ a vento tóllitur,

et tamquam spuma grácilis, quæ a procélla dispérgitur,

et tamquam fumus, qui a vento diffúsus est,

et tamquam memória hóspitis uníus diéi prætériit.

{v}15{/v}Iusti autem in perpétuum vivunt,

et in Dómino est merces eórum,

et cogitátio illórum apud Altíssimum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 3, 7. 8. 10{/r}

Nemo vos sedúcat; qui facit iustítiam iustus est; {*} Qui facit peccátum ex diábolo est; quóniam a princípio diábolus peccat.

In hoc manifésti sunt fílii Dei et fílii diáboli. {*} Qui facit peccátum ex diábolo est; quóniam a princípio diábolus peccat.

Vel alia:

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

{r:Phil}1, 29 – 2, 16{/r}

{p}

Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu

Fratres: {v}1,29{/v}Vobis donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini {v}30{/v}idem certámen habéntes, quale vidístis in me et nunc audítis in me.

{v}2,1{/v}Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solácium caritátis, si qua commúnio spíritus, si quæ víscera et miseratiónes, {v}2{/v}impléte gáudium meum, ut idem sapiátis, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes, {v}3{/v}nihil per contentiónem neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, {v}4{/v}non, quæ sua sunt, sínguli considerántes, sed et ea, quæ aliórum.

{v}5{/v}Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu:

{v}6{/v}qui, cum in forma Dei esset,

non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,

{v}7{/v}sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens,

in similitúdinem hóminum factus;

et hábitu invéntus ut homo,

{v}8{/v}humiliávit semetípsum factus obœ́diens usque ad mortem,

mortem autem crucis.

{v}9{/v}Propter quod et Deus illum exaltávit

et donávit illi nomen,

quod est super omne nomen,

{v}10{/v}ut in nómine Iesu omne genu flectátur

cæléstium et terréstrium et infernórum

{v}11{/v}et omnis lingua confiteátur:

«Dóminus Iesus Christus!»,

in glóriam Dei Patris.

{v}12{/v}Itaque, caríssimi mei, sicut semper obœdístis, non ut in præséntia mei tantum sed multo magis nunc in abséntia mea, cum metu et tremóre vestram salútem operámini; {v}13{/v}Deus est enim, qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito. {v}14{/v}Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, {v}15{/v}ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei sine reprehensióne in médio generatiónis pravæ et pervérsæ, inter quos lucétis sicut luminária in mundo {v}16{/v}Verbum vitæ continéntes ad glóriam meam in die Christi, quia non in vácuum cucúrri, neque in vácuum laborávi.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Phil 2, 12-13{/r}; {r}Io 15, 5{/r}

Cum metu et tremóre vestram salútem operámini: {*} Deus est enim qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito.

Dicit Dóminus: Sine me nihil potéstis fácere. {*} Deus est enim qui operátur in vobis et velle et perfícere pro suo beneplácito.

Pro sancto qui in matrimonio vixit:

De Epístola prima beáti Petri apóstoli

{r:1Petr}3, 7-17{/r}

{p}

Dominum Christum sanctificate in cordibus vestris

{v}7{/v}Viri, cohabitáte secúndum sciéntiam quasi infirmióri vaso mulíebri impertiéntes honórem, tamquam et coherédibus grátiæ vitæ, uti ne impediántur oratiónes vestræ.

{v}8{/v}In fine autem omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles, {v}9{/v}non reddéntes malum pro malo vel maledíctum pro maledícto, sed e contrário benedicéntes, quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.

{v}10{/v}«Qui enim vult vitam dilígere

et vidére dies bonos,

coérceat linguam suam a malo,

et lábia eius ne loquántur dolum;

{v}11{/v}declínet autem a malo et fáciat bonum,

inquírat pacem et persequátur eam.

{v}12{/v}Quia óculi Dómini super iustos,

et aures eius in preces eórum;

vultus autem Dómini super faciéntes mala».

{v}13{/v}Et quis est qui vobis nóceat si boni æmulatóres fuéritis? {v}14{/v}Sed et si patímini propter iustítiam, beáti! Timórem autem eórum ne timuéritis et non conturbémini, {v}15{/v}Dóminum autem Christum sanctificáte in córdibus vestris, paráti semper ad defensiónem omni poscénti vos ratiónem de ea, quæ in vobis est spe, {v}16{/v}sed cum mansuetúdine et timóre, consciéntiam habéntes bonam, ut in quo de vobis detrectátur, confundántur, qui calumniántur vestram bonam in Christo conversatiónem. {v}17{/v}Mélius est enim benefaciéntes, si velit volúntas Dei, pati quam malefaciéntes.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Petr 1, 13. 15{/r}; {r}Lev 11, 44{/r}

Succíncti lumbos mentis vestræ, secúndum eum, qui vocávit vos, Sanctum: {*} Et ipsi sancti in omni conversatióne sitis, allelúia.

Ego enim sum Dóminus Deus vester: sancti estóte, quia ego Sanctus sum. {*} Et ipsi sancti in omni conversatióne sitis, allelúia.

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

{r:Ap}14, 1-5; 19, 5-10{/r}

{p}

Beati qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt

In diébus illis: {v}1{/v}Ego Ioánnes vidi: Ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadragínta quáttuor mília, habéntes nomen eius et nomen Patris eius scriptum in fróntibus suis. {v}2{/v}Et audívi vocem de cælo tamquam vocem aquárum multárum et tamquam vocem tonítrui magni, et vox, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. {v}3{/v}Et cantant quasi cánticum novum ante thronum et ante quáttuor animália et senióres. Et nemo póterat díscere cánticum nisi illa centum quadragínta quáttuor mília, qui empti sunt de terra. {v}4{/v}Hi sunt qui cum muliéribus non sunt coinquináti, vírgines enim sunt. Hi qui sequúntur Agnum, quocúmque abíerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno; {v}5{/v}et in ore ipsórum non est invéntum mendácium: sine mácula sunt.

{v}19,5{/v}Et vox de throno exívit dicens:

«Laudem dícite Deo nostro, omnes servi eius,

et qui timétis eum, pusílli et magni!».

{v}6{/v}Et audívi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquárum multárum et sicut vocem tonítruum magnórum dicéntium:

«Allelúia,

quóniam regnávit Dóminus, Deus noster omnípotens.

{v}7{/v}Gaudeámus et exsultémus et demus glóriam ei,

quia venérunt núptiæ Agni,

et uxor eius præparávit se.

{v}8{/v}Et datum est illi, ut coopériat se býssinum splendens mundum: býssinum enim iustificatiónes sunt sanctórum».

{v}9{/v}Et dicit mihi: «Scribe: Beáti, qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt!». Et dicit mihi: «Hæc verba Dei sunt». {v}10{/v}Et cécidi ante pedes eius, ut adorárem eum. Et dicit mihi: «Vide, ne féceris! Consérvus tuus sum et fratrum tuórum habéntium testimónium Iesu. Deum adóra. Testimónium enim Iesu est spíritus prophetíæ».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ap 14, 2; 19, 6; 12, 10; 19, 5{/r}

Audívi vocem de cælo tamquam vocem tonítrui magni: Regnábit Deus noster in ætérnum, {*} Quia facta est salus et virtus et potéstas Christi eius, allelúia.

Et vox de throno exívit dicens: Laudem dícite Deo nostro, omnes sancti eius et qui timétis Deum, pusílli et magni. {*} Quia facta est salus et virtus et potéstas Christi eius, allelúia.

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

{r:Col}3, 1-17{/r}

{p}

Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo

Fratres: {v}1{/v}Si conresurrexístis Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens; {v}2{/v}quæ sursum sunt sápite, non quæ supra terram. {v}3{/v}Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo! {v}4{/v}Cum Christus apparúerit, vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.

{v}5{/v}Mortificáte ergo membra, quæ sunt super terram: fornicatiónem, immundítiam, libídinem, concupiscéntiam malam et avarítiam, quæ est simulacrórum sérvitus, {v}6{/v}propter quæ venit ira Dei super fílios incredulitátis; {v}7{/v}in quibus et vos ambulástis aliquándo, cum viverétis in illis. {v}8{/v}Nunc autem depónite et vos ómnia, iram, indignatiónem, malítiam, blasphémiam, turpem sermónem de ore vestro; {v}9{/v}nolíte mentíri ínvicem, qui exuístis vos véterem hóminem cum áctibus eius {v}10{/v}et induístis novum, eum, qui renovátur in agnitiónem secúndum imáginem eius, qui creávit eum, {v}11{/v}ubi non est Græcus et Iudǽus, circumcísio et præpútium, bárbarus, Scytha, servus, liber, sed ómnia et in ómnibus Christus.

{v}12{/v}Indúite vos ergo sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, {v}13{/v}supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis, si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. {v}14{/v}Super ómnia autem hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. {v}15{/v}Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.

{v}16{/v}Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia docéntes et commonéntes, vosmetípsos psalmis, hymnis, cánticis spiritálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo; {v}17{/v}et omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Gal 3, 27-28{/r}; {r}Eph 4, 24{/r}

Quicúmque in Christo baptizáti estis, Christum induístis; non est Iudǽus neque Græcus; {*} Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.

Indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis. {*} Omnes enim vos unus estis in Christo Iesu.

Vel alia:

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános

{r:Rom}12, 1-21{/r}

{p}

Vita christiana, cultus spiritalis

{v}1{/v}Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; {v}2{/v}et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

{v}3{/v}Dico enim per grátiam, quæ data est mihi, ómnibus, qui sunt inter vos, non áltius sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem, unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei. {v}4{/v}Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent, {v}5{/v}ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra. {v}6{/v}Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes, sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, {v}7{/v}sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, {v}8{/v}sive qui exhortátur in exhortándo; qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte.

{v}9{/v}Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhæréntes bono; {v}10{/v}caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, {v}11{/v}sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes, {v}12{/v}spe gaudéntes, in tribulatióne patiéntes, oratióni instántes, {v}13{/v}necessitátibus sanctórum communicántes, hospitalitátem sectántes. {v}14{/v}Benedícite persequéntibus; benedícite et nolíte maledícere! {v}15{/v}Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus. {v}16{/v}Idípsum ínvicem sentiéntes, non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos.

{v}17{/v}Nulli malum pro malo reddéntes; providéntes bona coram ómnibus homínibus; {v}18{/v}si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes; {v}19{/v}non vosmetípsos vindicántes, caríssimi, sed date locum iræ, scriptum est enim: «Mihi vindícta, ego retríbuam», dicit Dóminus. {v}20{/v}Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput eius. {v}21{/v}Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Rom 12, 2{/r}; {r}Eph 4, 23-24{/r}

Transformámini renovatióne mentis, {*} Ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

Renovámini spíritu mentis vestræ et indúite novum hóminem. {*} Ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

Pro sancto qui in matrimonio vixit:

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

{r:Eph}5, 21-32{/r}

{p}

De sanctitate matrimonii christiani

Fratres: {v}21{/v}Subiécti ínvicem estóte in timóre Christi.

{v}22{/v}Mulíeres viris suis sicut Dómino, {v}23{/v}quóniam vir caput est mulíeris, sicut et Christus caput est ecclésiæ, ipse salvátor córporis. {v}24{/v}Sed ut ecclésia subiécta est Christo, ita et mulíeres viris in ómnibus.

{v}25{/v}Viri, dilígite uxóres, sicut et Christus diléxit ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, {v}26{/v}ut illam sanctificáret mundans lavácro aquæ in verbo, {v}27{/v}ut exhibéret ipse sibi gloriósam ecclésiam non habéntem máculam aut rugam aut áliquid eiúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta. {v}28{/v}Ita et viri debent dilígere uxóres suas ut córpora sua. Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit; {v}29{/v}nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclésiam, {v}30{/v}quia membra sumus córporis eius. {v}31{/v}Propter hoc relínquet homo patrem et matrem et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. {v}32{/v}Sacraméntum hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclésia!

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Petr 1, 13. 15{/r}; {r}Lev 11, 44{/r}

Succíncti lumbos mentis vestræ, secúndum eum, qui vocávit vos, Sanctum; {*} Et ipsi sancti in omni conversatióne sitis.

Ego enim sum Dóminus Deus vester: sancti estóte, quia ego Sanctus sum. {*} Et ipsi sancti in omni conversatióne sitis.

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Acta Apostolórum

(Homilia 20, 4: PG 60, 162-164)

{p}

Non potest latere lux christiani

Nihil frigídius christiáno, qui aliórum salútem non curat.

Non potes hic paupertátem obténdere: nam quæ duo minúta iniécit, te accusábit. Et Petrus dicébat: Argéntum et aurum non est mihi. Paulus item ádeo pauper erat, ut sæpe esuríret, et necessário cibo caréret.

Non potes ignobilitátem proférre: nam illi ignóbiles erant, ex ignobílibus orti. Non potes prætéxere te idiótam esse: nam et illi illiteráti erant. Non potes infirmitátem obícere: nam talis quoque Timótheus erat, qui frequénter habébat infirmitátes.

Potest unusquísque próximo prodésse, si velit quæ sua sunt implére.

Non vidétis infructuósas árbores, quam firmæ sint, quam pulchræ, procéræ, leves et sublímes? At, si hortum haberémus, vellémus malogranáta et olívas fructíferas pótius quam illas habére: illæ enim ad voluptátem sunt, non ad utilitátem, et si qua sit utílitas, et parva est.

Tales sunt ii, qui sua solum spectant; immo ne tales quidem, sed ad ultiónem solum apti. Nam illæ árbores ad ædifícium et ad rerum tutélam aptæ sunt. Tales erant illæ vírgines, castæ, ornátæ, continéntes; sed némini útiles, ídeo comburúntur. Tales sunt, qui Christum non nútriunt.

Perpénde autem néminem illórum de peccátis suis accusári, non quod fornicátus sit, non quod periuráverit, de nullo certe; sed quod álteri non profúerit. Talis erat ille, qui taléntum defódit, inculpátam éxhibens vitam, sed álteri non útilis.

Quómodo, quæso, christiánus sit qui talis est? Si ferméntum mixtum farínæ non mutáverit totum in eándem condiciónem, an ferméntum vere fúerit? Quid vero, si unguéntum accedéntes non odóre perfúderit, an id unguéntum vocémus?

Ne díxeris: Non possum álios indúcere: nam si christiánus fúeris, impossíbile est ut non fiat. Nam ut et quæ in natúra sunt contradictiónem non habent: ita et hæc quæ dícimus: in natúra enim christiáni res sita est.

Ne Deum contumélia affícias. Si díxeris non posse solem lucére, contumélia illum áfficis; si díxeris non posse christiánum prodésse, Deum contumélia affecísti et mendácem dixísti. Facílius enim est solem non calefácere nec lucére, quam christiánum non lucére; facílius est lucem esse ténebras, quam hoc fíeri.

Ne dicas, rem esse impossíbilem: nam contrárium est impossíbile. Ne Deum contumélia affícias. Si nostra recte componámus, illa omníno erunt, et quasi res quǽpiam naturális sequéntur. Non potest latére lux christiáni: non potest occultári tam fúlgida lampas.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 5, 8-9{/r}; {r}Mt 5, 14. 16{/r}

Vos estis lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte. {*} Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte, allelúia.

Vos estis lux mundi. Lúceat lux vestra coram homínibus. {*} Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte, allelúia.

Vel alia:

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 96, 1. 4. 9: PL 38, 584. 586. 588)

{p}

De vocatione universali ad sanctitatem

Si quis vult me sequi, ábneget semetípsum, tollat crucem suam et sequátur me. Durum vidétur et grave quod Dóminus imperávit, ut, si quis eum vult sequi, ábneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille ímperat, qui ádiuvat ut fiat quod ímperat.

Nam et illud verum est quod ei dícitur in psalmo: Propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras. Et illud verum est quod ipse dixit: Iugum meum lene est, et onus meum leve est. Quidquid enim durum est in præcépto, ut sit lene, cáritas facit.

Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quidquid moléstum est: sic me sequátur. Cum enim cœ́perit me móribus et præcéptis meis sequi, multos habébit contradictóres, multos habébit prohibitóres, multos habébit dissuasóres, et hoc de ipsis quasi comítibus Christi. Cum Christo ambulábant, qui cæcos clamáre prohibébant. Sive ergo minas, sive blandiménta, sive quáslibet prohibitiónes, si sequi vis, in crucem verte; tólera, porta, noli succúmbere.

Itaque in hoc mundo sancto, bono, reconciliáto, salváto, immo salvándo, nunc autem spe salváto, Spe enim salvi facti sumus: in hoc ergo mundo, hoc est Ecclésia, quæ tota séquitur Christum, universáliter dixit: Qui vult me sequi, ábneget semetípsum.

Non enim hoc vírgines debent audíre, et maritátæ non debent; aut víduæ debent, et nuptæ non debent; aut mónachi debent, et coniugáti non debent; aut clérici debent, et láici non debent: sed univérsa Ecclésia, univérsum corpus, cuncta membra, per offícia própria distíncta et distribúta, sequántur Christum.

Tota sequátur ipsa única, sequátur colúmba, sequátur sponsa, sequátur redémpta et dotáta sánguine Sponsi. Habet ibi locum suum intégritas virginális, habet ibi locum suum continéntia viduális; habet ibi locum suum pudicítia coniugális.

Ista autem membra, quæ habent ibi locum suum, in génere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequántur Christum; ábnegent se, id est non præsúmant de se; tollant crucem suam, id est, tólerent in mundo pro Christo quidquid intúlerit mundus. Ament eum, qui solus non décipit, qui solus non fállitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promíttit. Sed quia non modo dat, títubat fides. Dura, persevéra, tólera, porta dilatiónem, et tulísti crucem.

{p}

RESPONSORIUM

Iste est, qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et de omni corde suo laudávit Dóminum: {*} Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum, allelúia.

Ecce homo sine queréla, verus Dei cultor, ábstinens se ab omni ópere malo et pérmanens in innocéntia sua. {*} Ipse intercédat pro peccátis ómnium populórum, allelúia.

AD VIGILIAM: Ant. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, allelúia.
Evangelium de Communi, e Lectionario Missæ.

Ad II Vesperas

HYMNUS

Pro uno sancto:

Iesu, redémptor ómnium,

perpes coróna cǽlitum,

in hac die cleméntius

nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis

conféssor almus cláruit,

cuius celébrat ánnua

devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi

gressu seréno tránsiit,

tibi fidélis iúgiter

iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis

non cor cadúcis ápplicans,

cum ángelis cæléstibus

lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue

nobis sequi vestígia;

huius precátu sérvulis

dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,

tibi Patríque glória

cum Spíritu Paráclito,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Pro pluribus sanctis:

Inclitos Christi fámulos canámus,

quos, fide claros nitidísque gestis,

hac die tellus sociáta cælo

láudibus ornat.

Quippe qui mites, húmiles, pudíci,

nésciam culpæ coluére vitam,

donec e terris ánimus volávit

liber ad astra.

Inde iam gaudent míseris adésse,

fléntium tergunt lácrimas, medéntur

méntium plagis, vitiáta reddunt

membra salúti.

Nostra laus ergo résonet benígnis

his Dei servis referátque grates,

qui pia pergant ope nos iuváre

rebus in arctis.

Sit Deo soli decus et potéstas,

laus in excélsis honor ac perénnis,

qui suis totum móderans gubérnat

légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Invéntus est sine mácula et perféctus est; erit illi glória ætérna, allelúia.

Psalmus 14 (15)

Ant. 2Grátia Dei et misericórdia est in sanctos eius, et respéctus in eléctis illíus, allelúia.

Psalmus 111 (112)

Ant. 3Cantábant sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni, et resonábat terra in voces illórum, allelúia.

Canticum Ap 15, 3-4

LECTIO BREVIS

{r}Rom 8, 28-30{/r}

Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secúndum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.

RESPONSORIUM BREVE

Iustus Dóminus, {*} Et iustítiam diléxit.

Iustus Dóminus, {*} Et iustítiam diléxit.

Æquitátem vidit vultus eius. {*}

Et iustítiam diléxit.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Iustus Dóminus, {*} Et iustítiam diléxit.

Tempore paschali:

Iustus Dóminus, et iustítiam diléxit, {*} Allelúia, allelúia.

Iustus Dóminus, et iustítiam diléxit, {*} Allelúia, allelúia.

Æquitátem vidit vultus eius. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Iustus Dóminus, et iustítiam diléxit, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui, allelúia.

Pro pluribus: Fuérunt fidéles usque ad mortem, et a Dómino accepérunt corónam vitæ, allelúia.

PRECES

Implorémus Patrem, fontem omnis sanctitátis, ut, per sanctórum exémpla et intercessiónem, ad vitam sanctam nos perdúcat, et dicámus:

Sancti simus, quia tu sanctus es.

Pater sancte, qui voluísti ut fílii tui nominémur et simus,

fac ut te per orbem terrárum sancta confiteátur Ecclésia.

Sancti simus, quia tu sanctus es.

Pater sancte, qui voluísti ut ambulémus digne tibi per ómnia placéntes,

da, ut in ópere bono fructificémus.

Sancti simus, quia tu sanctus es.

Pater sancte, qui nos tibi reconciliásti per Christum,

serva nos in nómine tuo, ut omnes unum simus.

Sancti simus, quia tu sanctus es.

Pater sancte, qui nos ad cæléste vocásti convívium,

per panem, qui de cælo descéndit, præsta nobis, ut caritátem pleniórem cónsequi valeámus.

Sancti simus, quia tu sanctus es.

Pater sancte, ómnibus peccatóribus dimítte delícta,

et súscipe defúnctos ad lumen vultus tui.

Sancti simus, quia tu sanctus es.

AD HORAM MEDIAM

PSALMODIA

Ant. ad Tertiam Qui servat verbum Christi, vere in hoc cáritas perfécta est, allelúia.

Ant. ad Sextam Qui facit voluntátem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrábit in regnum cælórum, allelúia.

Ant. ad Nonam Oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparásti exspectántibus te, allelúia.

AD TERTIAM

LECTIO BREVIS

{r}Gal 6, 7b-8{/r}

Quæ semináverit homo, hæc et metet; quóniam, qui séminat in carne sua, de carne metet corruptiónem, qui autem séminat in spíritu, de spíritu metet vitam ætérnam.

AD SEXTAM

LECTIO BREVIS

{r}1 Cor 9, 26-27a{/r}

Ego sic curro non quasi in incértum, sic pugno non quasi áerem vérberans; sed castígo corpus meum et in servitútem rédigo.

AD NONAM

LECTIO BREVIS

{r}Phil 4, 8. 9b{/r}

Fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; et Deus pacis erit vobíscum.

Díriget Dóminus mansuétos in iudício, allelúia.

Docébit mites vias suas, allelúia.

Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine, allelúia.

Et de lege tua docúeris eum, allelúia.

Læténtur omnes qui sperant in te, allelúia.

In ætérnum exsultábunt, et habitábis in eis, allelúia.