PRO RELIGIOSIS

De Communi sanctorum virorum aut sanctarum mulierum, præter sequentia:

Ad I Vesperas

HYMNUS, ut ad II Vesperas.

Ad Magnificat, ant. Nisi quis renuntiáverit ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus, dicit Dóminus, allelúia.

Vel, pro religioso: Hic accípiet benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo; quia hæc est generátio quæréntium Dóminum, allelúia.

Pro religiosa: Dóminus sponsávit eam sibi in sempitérnum, in fide et misericórdia, allelúia.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Ad Invitatorium

Ant. Mirábilem Deum in sanctis suis, veníte, adorémus, allelúia.

Vel: Laudémus Deum nostrum in celebritáte sancti (sanctæ )N., allelúia.

Ad Laudes matutinas

HYMNUS

O redemptóris píetas colénda,

quæ Patr{i}i{/i} exóptans hómines dicári,

Spíritus miro varióque ducis

péctora nutu!

Quos tua lympha facis esse natos

ex Deo vero, nova vis in illis

grátiam crebro dare caritátis

gérmina, Christe.

Tu vocas: currunt álacres vocáti,

ábdicant cunctis, duce te voléntes,

calle regáli crucis, usque solum

quǽrere Patrem.

Cǽlitus fervens ita sanctus iste

víribus totis tib{i}i{/i} amánter hæsit,

atque virtútum cúpiit tenére

cúlmina læta.

Laus Patri summo, tibi, Christe princeps,

Flámini Sancto párilis resúltet,

parva qui danti, bona corde magno

céntupla fertis. Amen.

Ad Benedictus, ant. Si quis fécerit voluntátem Patris mei, ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dóminus, allelúia.

Vel: Pars mea Dóminus; bonus est ánimæ quærénti illum, allelúia.

ORATIO

Oratio propria; qua deficiente, dicitur ut infra:

Deus, cuius múnere beátus (beáta) N. Christum páuperem et húmilem perseverávit imitári, concéde nobis, ipso (ipsa) intercedénte, ut, in vocatióne nostra fidéliter ambulántes, ad eam perfectiónem, quam nobis in Fílio tuo proposuísti, perveníre valeámus.

Pre opáta:

Da nobis, quǽsumus, Dómine, inter mundi huius varietátes toto corde rebus cæléstibus adhærére, qui per beátum N. abbátem evangélicæ nobis perfectiónis documénta donásti.

Ad II Vesperas

HYMNUS

Læti coléntes fámulum

qui te perfécte cóluit,

tibi gratánter, Dómine,

amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,

ultro relíquit gáudia

cuncta quæ mundus éxhibet

fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum

humilitát{i}e{/i} obœ́diens,

Christi, carnis mundítie,

spons{i}i{/i} æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit

tibíqu{i}e{/i} adhǽsit únice,

mentem, verba vel ópera

amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis

in terris tibi déditus,

liber ad astra iúgiter

triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos

da gradi nos alácriter,

ut te cum Nat{i}o{/i} et Spíritu

laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

Ad Magnificat, ant. Vos qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis et vitam ætérnam possidébitis, allelúia.

Vel: Ubi fratres in unum gloríficant Deum, ibi dabit Dóminus benedictiónem, allelúia.

Oratio, ut ad Laudes matutinas.

Ad Officium lectionis

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

{r:Eph}4, 1-24{/r}

{p}

Unicuique gratia ad aedificandum corpus Christi datur

Fratres: {v}1{/v}Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, {v}2{/v}cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum longanimitáte, supportántes ínvicem in caritáte, {v}3{/v}sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; {v}4{/v}unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; {v}5{/v}unus Dóminus, una fides, unum baptísma; {v}6{/v}unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.

{v}7{/v}Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. {v}8{/v}Propter quod dicit: «Ascéndens in altum captívam duxit captivitátem, dedit dona homínibus».

{v}9{/v}Illud autem «ascéndit» quid est, nisi quia et descéndit in inferióres partes terræ? {v}10{/v}Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia.

{v}11{/v}Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres {v}12{/v}ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, {v}13{/v}donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi, {v}14{/v}ut iam non simus párvuli fluctuántes et circumácti omni vento doctrínæ in fallácia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris; {v}15{/v}veritátem autem faciéntes in caritáte crescámus in illum per ómnia, qui est caput Christus, {v}16{/v}ex quo totum corpus compáctum et conéxum per omnem iunctúram subministratiónis secúndum operatiónem in mensúra uniuscuiúsque partis augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte.

{v}17{/v}Hoc ígitur dico et testíficor in Dómino, ut iam non ambulétis sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui {v}18{/v}ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei, propter ignorántiam, quæ est in illis, propter cæcitátem cordis ipsórum, {v}19{/v}qui, indoléntes, semetípsos tradidérunt impudicítiæ in operatiónem immundítiæ omnis in avarítia.

{v}20{/v}Vos autem non ita didicístis Christum, {v}21{/v}si tamen illum audístis et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Iesu, {v}22{/v}depónere vos secúndum prístinam conversatiónem véterem hóminem, qui corrúmpitur secúndum desidéria erróris, {v}23{/v}renovári autem spíritu mentis vestræ {v}24{/v}et indúere novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in iustítia et sanctitáte veritátis.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 19, 29. 27{/r}

Omnis qui relíquit domos vel fratres aut soróres aut patrem aut matrem aut fílios aut agros propter nomen meum, {*} Céntuplum accípiet et vitam ætérnam possidébit, allelúia.

Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? {*} Céntuplum accípiet et vitam ætérnam possidébit, allelúia.

Vel, pro moniali:

{p}

RESPONSORIUM

{r}Lc 10, 42. 39{/r}

Unum est necessárium: {*} Optimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea, allelúia.

Sedens secus pedes Dómini, audiébat verbum illíus. {*} Optimam partem elégit, quæ non auferétur ab ea, allelúia.

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

{r:Phil}3, 7 – 4, 1. 4-9{/r}

{p}

Gaudete in Domino semper

Fratres: {v}3,7{/v}Quæ míhi erant lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum detriméntum. {v}8{/v}Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntiam sciéntiæ Christi Iesu Dómini mei, propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam {v}9{/v}et invéniar in illo non habens meam iustítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ per fidem est Christi, quæ ex Deo est iustítia in fide, {v}10{/v}ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius, {v}11{/v}si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis. {v}12{/v}Non quod iam accéperim aut iam perféctus sim, pérsequor autem si umquam comprehéndam, sicut et comprehénsus sum a Christo Iesu.

{v}13{/v}Fratres, ego me non árbitror comprehendísse; unum autem, quæ quidem retro sunt, oblivíscens, ad ea vero, quæ ante sunt, exténdens me {v}14{/v}ad destinátum pérsequor, ad bravíum supérnæ vocatiónis Dei in Christo Iesu.

{v}15{/v}Quicúmque ergo perfécti, hoc sentiámus; et si quid áliter sápitis, et hoc vobis Deus revelábit; {v}16{/v}verúmtamen, ad quod pervénimus, in eódem ambulémus.

{v}17{/v}Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos. {v}18{/v}Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis, nunc autem et flens dico, inimícos crucis Christi, {v}19{/v}quorum finis intéritus, quorum deus venter et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. {v}20{/v}Noster enim municipátus in cælis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, {v}21{/v}qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ secúndum operatiónem, qua possit étiam subícere sibi ómnia.

{v}4,1{/v}Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium et coróna mea, sic state in Dómino, caríssimi!

{v}4{/v}Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! {v}5{/v}Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope. {v}6{/v}Nihil sollíciti sitis, sed in ómnibus oratióne et obsecratióne cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. {v}7{/v}Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra et intellegéntias vestras in Christo Iesu.

{v}8{/v}De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; {v}9{/v}quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite; et Deus pacis erit vobíscum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Lc 12, 35-36{/r}; {r}Mt 24, 42{/r}

Sint lumbi vestri præcíncti et lucérnæ ardéntes; {*} Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Vigiláte ergo, quia nescítis qua die Dóminus vester ventúrus sit. {*} Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Vel, pro moniali:

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 44 (45), 2{/r}

Regnum mundi et omnem ornátum sǽculi contémpsi propter amórem Dómini mei Iesu Christi, {*} Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.

Eructávit cor meum verbum bonum; dico ego ópera mea Regi. {*} Quem vidi, quem amávi, in quem crédidi, quem diléxi.

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Lib. 2, hom. 36, 11-13: PL 76, 1272-1274)

{p}

In mundo, sed non de mundo

Admonére vos volo, ut relinquátis ómnia, sed non præsúmo. Si ergo cuncta mundi relínquere non potéstis, sic tenéte quæ huius mundi sunt, ut tamen per ea non teneámini in mundo; ut terréna res possideátur, non possídeat; ut sub mentis vestræ sit domínio quod habétis, ne, si mens vestra terrenárum rerum amóre víncitur, a rebus suis ipsa magis possideátur.

Sit ergo res temporális in usu, ætérna in desidério; sit res temporális in itínere, desiderétur ætérna in perventióne. Quasi ex látere respiciátur quidquid in hoc mundo ágitur. Ante nos autem tendant mentis óculi, dum tota intentióne illa conspíciunt ad quæ perveniémus.

Exstirpéntur fúnditus vítia, non solum ab actu óperis, sed étiam a cogitatióne cordis evúlsa. Non nos volúptas carnis, non sollicitúdo curiositátis, non æstus ambitiónis a domínica cena præpédiat, sed ipsa quoque quæ honésta in mundo ágimus quasi ex quodam mentis látere tangámus, ut terréna quæ libent sic nostro córpori sérviant, quátenus cordi mínime obsístant.

Non ergo, fratres, audémus vobis dícere ut ómnia relinquátis; sed tamen, si vultis, ómnia étiam retinéndo relínquitis, si sic temporália géritis, ut tamen tota mente ad ætérna tendátis. Mundo enim útitur, sed quasi non utátur, qui et necessária cuncta extérius ad vitæ suæ ministérium rédigit, et tamen hæc éadem non sinit suæ menti dominári, ut subiécta foris sérviant, et numquam intentiónem ánimi ad alta tendéntis frangant. Quicúmque ergo tales sunt, eis profécto terréna ómnia non ad desidérium, sed ad usum adsunt. Nihil ítaque sit quod desidérium vestræ mentis retárdet, nullíus vos rei in hoc mundo delectátio ímplicet.

Si bonum dilígitur, mens in bonis melióribus, id est, in cæléstibus delectétur. Si malum metúitur, mala ánimo ætérna proponántur, ut, dum illic esse cónspicit et ámplius quod díligat et ámplius quod pertiméscat, hic omníno non hǽreat.

Ad hæc agénda habémus mediatórem Dei et hóminum adiutórem nostrum, per quem cítius cuncta obtinébimus, si ad illum vero amóre flagrámus, qui vivit et regnat cum Patre et Spíritu Sancto, Deus, in sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 7, 29. 30. 31; 2, 12{/r}

Tempus breviátum est; réliquum est ut et qui gaudent, tamquam non gaudéntes sint; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes: {*} Prǽterit enim figúra huius mundi, allelúia.

Nos autem non spíritum mundi accépimus. {*} Prǽterit enim figúra huius mundi, allelúia.