COMMUNE APOSTOLORUM

Ad Officium lectionis

HYMNUS

O sempitérnæ cúriæ

regis suprémi príncipes,

quos ipse Iesus édocens

donávit orb{i}i{/i} Apóstolos,

Supérna vos Ierúsalem,

lucérna cuius Agnus est,

gemmas micántes póssidet,

præclára vos fundámina.

Vos et celébrat grátulans

nunc sponsa Christ{i}i{/i} Ecclésia,

quam sermo vester éxciit,

quam consecrástis sánguine.

Cadéntibus cum sǽculis

iudex Redémptor séderit,

qua laude vos sedébitis,

senátus altæ glóriæ!

Nos ergo vestra iúgiter

prex adiuvándo róboret,

fudístis ut quæ sémina

in grana cæli flóreant.

Ætérna Christo glória,

qui fecit esse núntios

vos Patris, atque Spíritus

replévit almo númine. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum, allelúia.

Psalmus 18 (19) A

Ant. 2Annuntiavérunt ópera Dei, et facta eius intellexérunt, allelúia.

Psalmus 63 (64)

Ant. 3Annuntiavérunt iustítiam eius, et vidérunt omnes pópuli glóriam eius, allelúia.

Psalmus 96 (97)

Narravérunt laudes Dómini et virtútes eius, allelúia.

Et mirabília eius quæ fecit, allelúia.

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

{r:1Cor}1, 18 – 2, 5{/r}

{p}

Apostoli prædicant crucem

Fratres: {v}18{/v}Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est, his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. {v}19{/v}Scriptum est enim:

«Perdam sapiéntiam sapiéntium

et prudéntiam prudéntium reprobábo».

{v}20{/v}Ubi sápiens? Ubi scriba? Ubi conquisítor huius sǽculi? Nonne stultam fecit Deus sapiéntiam huius mundi? {v}21{/v}Nam quia in Dei sapiéntia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. {v}22{/v}Quóniam et Iudǽi signa petunt, et Græci sapiéntiam quærunt, {v}23{/v}nos autem prædicámus Christum crucifíxum, Iudǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam; {v}24{/v}ipsis autem vocátis, Iudǽis atque Græcis, Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam, {v}25{/v}quia quod stultum est Dei, sapiéntius est homínibus, et quod infírmum est Dei, fórtius est homínibus.

{v}26{/v}Vidéte enim vocatiónem vestram, fratres, quia non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles; {v}27{/v}sed, quæ stulta sunt mundi, elégit Deus, ut confúndat sapiéntes, et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia, {v}28{/v}et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quæ non sunt, ut ea, quæ sunt, destrúeret, {v}29{/v}ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei. {v}30{/v}Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapiéntia nobis a Deo et iustítia et sanctificátio et redémptio, {v}31{/v}ut quemádmodum scriptum est:

«Qui gloriátur, in Dómino gloriétur».

{v}2,1{/v}Et ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis mystérium Dei. {v}2{/v}Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. {v}3{/v}Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, {v}4{/v}et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, {v}5{/v}ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Mt 10, 18. 19-20{/r}

Dum stetéritis ante reges et prǽsides, nolíte cogitáre quómodo aut quid loquámini: {*} Dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini.

Non enim vos estis qui loquímini; sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. {*} Dábitur enim vobis in illa hora quid loquámini.

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

{r:1Cor}4, 1-16{/r}

{p}

Imitatores simus Apostoli, sicut Apostolus imitator est Christi

Fratres: {v}1{/v}Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. {v}2{/v}Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. {v}3{/v}Mihi autem pro mínimo est, ut a vobis iúdicer aut ab humáno die. Sed neque meípsum iúdico; {v}4{/v}nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc iustificátus sum. Qui autem iúdicat me, Dóminus est! {v}5{/v}Itaque nolíte ante tempus quidquam iudicáre, quoadúsque véniat Dóminus, qui et illuminábit abscóndita tenebrárum et manifestábit consília córdium; et tunc laus erit unicuíque a Deo.

{v}6{/v}Hæc autem, fratres, transfigurávi in me et Apóllo propter vos, ut in nobis discátis illud: «Ne supra quæ scripta sunt», ne unus pro álio inflémini advérsus álterum. {v}7{/v}Quis enim te discérnit? Quid autem habes, quod non accepísti? Si autem accepísti, quid gloriáris, quasi non accéperis?

{v}8{/v}Iam saturáti estis, iam dívites facti estis. Sine nobis regnástis; et útinam regnarétis, ut et nos vobíscum regnarémus. {v}9{/v}Puto enim, Deus nos apóstolos novíssimos osténdit tamquam morti destinátos, quia spectáculum facti sumus mundo et ángelis et homínibus. {v}10{/v}Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo; nos infírmi, vos autem fortes; vos gloriósi, nos autem ignóbiles. {v}11{/v}Usque in hanc horam et esurímus et sitímus et nudi sumus et cólaphis cædimur et instábiles sumus {v}12{/v}et laborámus operántes mánibus nostris; maledícti benedícimus, persecutiónem passi sustinémus, {v}13{/v}blasphemáti obsecrámus; tamquam purgaménta mundi facti sumus, ómnium peripséma, usque adhuc.

{v}14{/v}Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut quasi fílios meos caríssimos móneam; {v}15{/v}nam si decem mília pædagogórum habeátis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangélium ego vos génui. Rogo ergo vos: imitatóres mei estóte!

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 15, 15{/r}; {r}Mt 13, 11. 16{/r}

Iam non dicam vos servos, vos autem dixi amícos, {*} Quia ómnia quæ audívi a Patre meo, nota feci vobis.

Vobis datum est nosse mystéria regni cælórum; vestri beáti óculi quia vident, et aures quia áudiunt. {*} Quia ómnia quæ audívi a Patre meo, nota feci vobis.

De Actibus Apostolórum

{r:Act}5, 12-32{/r}

{p}

Apostoli in Ecclesia primæva

In diébus illis: {v}12{/v}Per manus apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe; et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. {v}13{/v}Ceterórum autem nemo audébat coniúngere se illis, sed magnificábat eos pópulus; {v}14{/v}magis autem addebántur credéntes Dómino, multitúdines virórum ac mulíerum, {v}15{/v}ita ut et in platéas efférrent infírmos et pónerent in léctulis et grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam eórum. {v}16{/v}Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Ierúsalem, afferéntes ægros et vexátos ab spirítibus immúndis, qui curabántur omnes.

{v}17{/v}Exsúrgens autem princeps sacerdótum et omnes, qui cum illo erant, quæ est hǽresis sadducæórum, repléti sunt zelo {v}18{/v}et iniecérunt manus in apóstolos et posuérunt illos in custódia pública. {v}19{/v}Angelus autem Dómini per noctem apéruit iánuas cárceris et edúcens eos dixit: {v}20{/v}«Ite et stantes loquímini in templo plebi ómnia verba vitæ huius». {v}21{/v}Qui cum audíssent, intravérunt dilúculo in templum et docébant.

Advéniens autem princeps sacerdótum et, qui cum eo erant, convocavérunt concílium et omnes senióres filiórum Israel et misérunt in cárcerem, ut adduceréntur illi. {v}22{/v}Cum veníssent autem minístri, non invenérunt illos in cárcere; revérsi autem nuntiavérunt {v}23{/v}dicéntes: «Cárcerem invénimus clausum cum omni diligéntia et custódes stantes ad iánuas, aperiéntes autem intus néminem invénimus!». {v}24{/v}Ut audiérunt autem hos sermónes, magistrátus templi et príncipes sacerdótum ambigébant de illis quidnam fíeret illud. {v}25{/v}Advéniens autem quidam nuntiávit eis: «Ecce viri, quos posuístis in cárcere, sunt in templo stantes et docéntes pópulum».

{v}26{/v}Tunc ábiens magistrátus cum minístris adducébat illos, non per vim, timébant enim pópulum, ne lapidaréntur. {v}27{/v}Et cum adduxíssent illos, statuérunt in concílio. Et interrogávit eos princeps sacerdótum {v}28{/v}dicens: «Nonne præcipiéndo præcépimus vobis, ne docerétis in nómine isto? Et ecce replevístis Ierúsalem doctrína vestra et vultis indúcere super nos sánguinem hóminis istíus». {v}29{/v}Respóndens autem Petrus et apóstoli dixérunt: «Obœdíre opórtet Deo magis quam homínibus. {v}30{/v}Deus patrum nostrórum suscitávit Iesum, quem vos interemístis suspendéntes in ligno; {v}31{/v}hunc Deus Príncipem et Salvatórem exaltávit déxtera sua ad dandam pæniténtiam Israel et remissiónem peccatórum. {v}32{/v}Et nos sumus testes horum verbórum, et Spíritus Sanctus, quem dedit Deus obœdiéntibus sibi».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Act 4, 33. 31b{/r}

Virtúte magna reddébant Apóstoli testimónium resurrectiónis Iesu Christi, {*} Et grátia magna erat in ómnibus illis, allelúia.

Repléti quidem Spíritu Sancto, loquebántur verbum Dei cum fidúcia, {*} Et grátia magna erat in ómnibus illis, allelúia.

Lectio altera sumitur e Proprio de Sanctis.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.

AD VIGILIAM: Ant. Gaudéte et exsultáte, quia nómina vestra scripta sunt in cælis, dicit Dóminus, allelúia.
Evangelium de Communi pastorum, vel ad libitum de Missa feriæ VI hebdomadæ II per annum: {r}Mc 3, 13-19{/r}.

Ad I Vesperas

HYMNUS ut ad II Vesperas.

PSALMODIA

Ant. 1Vocávit Iesus discípulos suos, et elégit duódecim ex ipsis, quos et Apóstolos nominávit, allelúia.

Psalmus 117

Ant. 2Relíctis rétibus suis, secúti sunt Dóminum redemptórem, allelúia.

Psalmus 147, 12-20

Ant. 3Vos estis amíci mei, quia in dilectióne mea perseverástis, allelúia.

Eph 1, 3-10

LECTIO BREVIS

{r}Act 2, 42-45{/r}

Erant omnes perseverántes in doctrína apostolórum et communicatióne, in fractióne panis et oratiónibus. Fiébat autem omni ánimæ timor; multa quoque prodígia et signa per apóstolos fiébant. Omnes autem, qui credíderant erant páriter et habébant ómnia commúnia et possessiónes et substántias vendébant et dividébant illas ómnibus, prout cuíque opus erat.

RESPONSORIUM BREVE

In hoc cognóscent omnes, {*} Quia mei estis discípuli.

In hoc cognóscent omnes, {*} Quia mei estis discípuli.

Si dilectiónem habuéritis ad ínvicem. {*}

Quia mei estis discípuli.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

In hoc cognóscent omnes, {*} Quia mei estis discípuli.

Tempore paschali:

In hoc cognóscent omnes, quia mei estis discípuli, {*} Allelúia, allelúia.

In hoc cognóscent omnes, quia mei estis discípuli, {*} Allelúia, allelúia.

Si dilectiónem habuéritis ad ínvicem. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

In hoc cognóscent omnes, quia mei estis discípuli, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. Non vos me elegístis, sed ego elégi vos et pósui vos, ut eátis et fructum afferátis et fructus vester máneat, allelúia.

PRECES ut ad II Vesperas.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.

Ad Invitatorium

Ant. Allelúia, Regem Apostolórum Dóminum, veníte, adorémus, allelúia.

Tempore paschali: Allelúia, Regem Apostolórum Dóminum, veníte, adorémus, allelúia.

Ad Laudes matutinas

Hymnus, ut in Proprio de Sanctis.

HYMNUS, ut in Proprio de Sanctis, præter:

Tempore Quadragesimæ:

O sempitérnæ cúriæ

regis suprémi príncipes,

quos ipse Iesus édocens

donávit orb{i}i{/i} Apóstolos,

Supérna vos Ierúsalem,

lucérna cuius Agnus est,

gemmas micántes póssidet,

præclára vos fundámina.

Vos et celébrat grátulans

nunc sponsa Christ{i}i{/i} Ecclésia,

quam sermo vester éxciit,

quam consecrástis sánguine.

Cadéntibus cum sǽculis

iudex Redémptor séderit,

qua laude vos sedébitis,

senátus altæ glóriæ!

Nos ergo vestra iúgiter

prex adiuvándo róboret,

fudístis ut quæ sémina

in grana cæli flóreant.

Ætérna Christo glória,

qui fecit esse núntios

vos Patris, atque Spíritus

replévit almo númine. Amen.

Tempore paschali:

Claro pascháli gáudio

sol mundo nitet rádio,

cum Christum iam Apóstoli

visu cernunt corpóreo.

Osténsa sibi vúlnera

in Christi carne fúlgida,

resurrexísse Dóminum

voce faténtur pública.

Rex, Christe, clementíssime,

tu corda nostra pósside,

ut tibi laudes débitas

reddámus omni témpore.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Sit, Christe, tibi glória,

qui regno mortis óbruto,

pandísti per Apóstolos

vitæ lucísque sémitas. Amen.

Ant. 1Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, allelúia.

Psalmi et canticum de dominica hebd. I.

Ant. 2Maiórem caritátem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis, allelúia.

Ant. 3Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ præcípio vobis, dicit Dóminus, allelúia.

LECTIO BREVIS

{r}Eph 2, 19-22{/r}

Iam non estis extránei et ádvenæ, sed estis concíves sanctórum et doméstici Dei, superædificáti super fundaméntum apostolórum et prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu, in quo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu.

RESPONSORIUM BREVE

Constítues eos príncipes {*} Super omnem terram.

Constítues eos príncipes {*} Super omnem terram.

Mémores erunt nóminis tui, Dómine. {*}

Super omnem terram.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Constítues eos príncipes {*} Super omnem terram.

Tempore paschali:

Constítues eos príncipes super omnem terram, {*} Allelúia, allelúia.

Constítues eos príncipes super omnem terram, {*} Allelúia, allelúia.

Mémores erunt nóminis tui, Dómine. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Constítues eos príncipes super omnem terram, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Benedictus, ant. In fundaméntis civitátis sanctæ Ierúsalem nómina duódecim Apostolórum Agni; et lucérna eius est Agnus, allelúia.

PRECES

Fratres caríssimi, hereditátem cæléstem ab Apóstolis habéntes, grátias agámus Patri nostro pro ómnibus donis eius, clamántes:

Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Laus tibi, Dómine, pro mensa Córporis et Sánguinis Christi, nobis ab Apóstolis trádita,

qua refícimur et vívimus:

Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro mensa verbi tui, nobis ab Apóstolis paráta,

qua lumen et gáudium nobis dantur:

Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro Ecclésia tua sancta, super Apóstolos ædificáta,

qua in unum concorporámur:

Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Pro lavácro baptísmi et pæniténtiæ, Apóstolis concrédito,

quo ab ómnibus peccátis ablúimur:

Te laudat Apostolórum chorus, Dómine.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.

Ad II Vesperas

HYMNUS

Exsúltet cælum láudibus,

resúltet terra gáudiis:

Apostolórum glóriam

sacra canunt sollémnia.

Vos, sæcli iusti iúdices

et vera mundi lúmina,

votis precámur córdium,

audíte preces súpplicum.

Qui cælum verbo cláuditis

serásque eius sólvitis,

nos a peccátis ómnibus

sólvite iussu, quǽsumus.

Quorum præcépto súbditur

salus et languor ómnium,

sanáte ægros móribus,

nos reddéntes virtútibus,

Ut, cum iudex advénerit

Christus in fine sǽculi,

nos sempitérni gáudii

fáciat esse cómpotes.

Deo sint laudes glóriæ,

qui dat nos evangélicis

per vos doctrínis ínstrui

et prósequi cæléstia. Amen.

Tempore paschali:

Tristes erant Apóstoli

de nece sui Dómini,

quem morte crudelíssima

sævi damnárant ímpii.

Sermóne blando Angelus

prædíxit muliéribus:

«In Galilǽa Dóminus

vidéndus est quantócius».

Illæ dum pergunt cóncitæ

Apóstolis hoc dícere,

vidéntes eum vívere,

ósculant pedes Dómini.

Quo ágnito, discípuli

in Galilǽa própere

pergunt vidére fáciem

desiderátam Dómini.

Esto perénne méntibus

paschále, Iesu, gáudium,

et nos renátos grátiæ

tuis triúmphis ággrega.

Sit, Christe, tibi glória,

qui regno mortis óbruto,

pandísti per Apóstolos

vitæ lucísque sémitas. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Vos estis qui permansístis mecum in tentatiónibus meis, allelúia.

Psalmus 116, 10-19

Ant. 2Ego in médio vestrum sum, sicut qui minístrat, allelúia.

Psalmus 126

Ant. 3Iam non dicam vos servos, sed amícos meos, quia ómnia quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis, allelúia.

Eph 1, 3-10

LECTIO BREVIS

{r}Eph 4, 11-13{/r}

Christus dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.

RESPONSORIUM BREVE

Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.

Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.

In ómnibus pópulis mirabília eius. {*}

Glóriam Dómini.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Annuntiáte inter gentes {*} Glóriam Dómini.

Tempore paschali:

Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, {*} Allelúia, allelúia.

Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, {*} Allelúia, allelúia.

In ómnibus pópulis mirabília eius. {*}

Allelúia, allelúia.

Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.

Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, {*} Allelúia, allelúia.

Ad Magnificat, ant. In regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede maiestátis suæ, sedébitis et vos iudicántes duódecim tribus Israel, allelúia.

PRECES

Superædificáti, fratres, super fundaméntum Apostolórum, orémus Patrem omnipoténtem pro pópulo sancto eius, dicéntes:

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Pater, qui voluísti Fílium tuum, a mórtuis suscitátum, prius Apóstolis fíeri maniféstum,

præsta, ut eius testes simus usque ad últimum terræ.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum misísti in mundum evangelizáre paupéribus,

da, ut omni creatúræ Evangélium prædicémus.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui tuum misísti Fílium semináre semen verbi,

concéde, ut, verbum seminántes cum labóre, fruges metámus in gáudio.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum misísti reconciliáre tibi mundum per sánguinem suum,

tríbue, ut ad reconciliatiónem omnes cooperémur.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Qui Fílium tuum ad déxteram tuam in cæléstibus constituísti,

defúnctos in regnum beatitúdinis admítte.

Recordáre Ecclésiæ tuæ, Dómine.

Oratio, ut in Proprio de Sanctis.

AD HORAM MEDIAM

Pro psalmis gradualibus, loco psalmi 125 (126) dici potest 128 (129).

PSALMODIA

Ant. ad tertiam Eúntes, prædicáte Evangélium regni: gratis accepístis, grátis date, allelúia.

Ant. ad sextam Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sæculi, allelúia.

Ant. ad nonam In patiéntia vestra possidébitis ánimas vestras, allelúia.

AD TERTIAM

LECTIO BREVIS

{r}2 Cor 5, 19b-20{/r}

Pósuit in nobis Deus verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur tamquam Deo exhortánte per nos: obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo.

AD SEXTAM

LECTIO BREVIS

{r}Act 5, 12a. 14{/r}

Per manus apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Magis autem addebántur credéntes Dómino, multitúdines virórum ac mulíerum.

AD NONAM

LECTIO BREVIS

{r}Act 5, 41-42{/r}

Ibant apóstoli gaudéntes a conspéctu concílii quóniam digni hábiti sunt pro nómine contuméliam pati; et omni die in templo et circa domos non cessábant docéntes et evangelizántes Christum, Iesum.

In omnem terram exívit sonus eórum, allelúia.

Et in fines orbis terræ verba eórum, allelúia.

Custodiébant testimónia Dei, allelúia.

Et præcépta eius, allelúia.

Gaudéte et exsultáte, dicit Dóminus, allelúia.

Quia nómina vestra scripta sunt in cælis, allelúia.