TEMPUS QUADRAGESIMÆ

Ab initio Officii feriæ IV Cinerum usque usque ad Vigiliam paschalem omittitur Allelúia

I. USQUE AD SABBATUM HEBDOMADÆ QUINTÆ

In Officiis de Tempore, ab initio Officii feriæ IV Cinerum usque ad Horam mediam sabbati hebdomadæ V Quadragesimæ inclusive:

HYMNUS

In Officio dominicali:

Ex more docti mýstico

servémus abstinéntiam,

deno diérum círculo

ducto quater notíssimo.

Lex et prophétæ prímitus

hanc prætulérunt, póstmodum

Christus sacrávit, ómnium

rex atque factor témporum.

Utámur ergo párcius

verbis, cibis et pótibus,

somno, iocis et árctius

perstémus in custódia.

Vitémus autem péssima

quæ súbruunt mentes vagas,

nullúmque demus cállido

hosti locum tyránnidis.

Præsta, beáta Trínitas,

concéde, simplex Unitas,

ut fructuósa sint tuis

hæc parcitátis múnera. Amen.

In Officio feriali:

Nunc tempus acceptábile

fulget datum divínitus,

ut sanet orbem lánguidum

medéla parsimóniæ.

Christi decóro lúmine

dies salútis émicat,

dum corda culpis sáucia

refórmat abstinéntia.

Hanc mente nos et córpore,

Deus, tenére pérfice,

ut appetámus próspero

perénne pascha tránsitu.

Te rerum univérsitas,

clemens, adóret, Trínitas,

et nos novi per véniam

novum canámus cánticum. Amen.

AD VIGILIAM: Ant. Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur; ínnova dies nostros sicut a princípio.

Non in solo pane vivit homo.

Sed in omni verbo, quod procédit de ore Dei.

Vox Patris de nube audíta est.

Hic est Fílius meus diléctus: ipsum audíte.

Cibávit illum pane vitæ et intelléctus.

Et aqua sapiéntiæ salutáris potávit illum.

Verba tua, Dómine, spíritus et vita sunt.

Tu verba vitæ ætérnæ habes.

Si quis sermónem meum serváverit.

Mortem non vidébit in ætérnum.

Pænitémini et crédite Evangélio.

Appropinquávit enim regnum Dei.

Ecce nunc tempus acceptábile.

Ecce nunc dies salútis.

Convertímini et ágite pæniténtiam.

Fácite vobis cor novum et spíritum novum.

Qui meditátur in lege Dómini.

Dabit fructum suum in témpore suo.

Convertímini ad Dóminum Deum vestrum.

Quia benígnus et miséricors est.

Qui facit veritátem, venit ad lucem.

Ut manifesténtur ópera eius.

FERIA QUARTA CINERUM

De libro Isaíæ prophétæ

{r:Is}58, 1-12{/r}

{p}

De ieiunio quod Deo placet

Hæc dicit Dóminus Deus:

{v}1{/v}Clama fórtiter, ne cesses;

quasi tuba exálta vocem tuam

et annúntia pópulo meo scélera eórum

et dómui Iacob peccáta eórum.

{v}2{/v}Me étenim de die in diem quærunt

et scire vias meas volunt,

quasi gens, quæ iustítiam fécerit

et iudícium Dei sui non derelíquerit.

Rogant me iudícia iustítiæ,

appropinquáre Deum volunt.

{v}3{/v}«Quare ieiunávimus, et non aspexísti,

humiliávimus ánimam nostram, et nescísti?».

Ecce, in die ieiúnii vestri ágitis negótia

et omnes operários vestros opprímitis.

{v}4{/v}Ecce, ad lites et contentiónes ieiunátis

et percútitis pugno ímpie.

Nolíte ieiunáre sicut hódie,

ut audiátur in excélso clamor vester.

{v}5{/v}Numquid tale est ieiúnium, quod elégi,

dies, quo homo afflígit ánimam suam?

Numquid contorquére quasi iuncum caput suum

et saccum et cínerem stérnere?

Numquid istud vocábis ieiúnium

et diem acceptábilem Dómino?

{v}6{/v}Nonne hoc est ieiúnium, quod elégi:

dissólvere víncula iníqua,

sólvere funes iugi,

dimíttere eos, qui confrácti sunt, líberos,

et omne iugum dirúmpere?

{v}7{/v}Nonne frángere esuriénti panem tuum

et egénos, vagos indúcere in domum?

Cum víderis nudum, óperi eum

et carnem tuam ne despéxeris.

{v}8{/v}Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum,

et sanátio tua cítius oriétur;

et anteíbit fáciem tuam iustítia tua,

et glória Dómini cólliget te.

{v}9{/v}Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet,

clamábis, et dicet: «Ecce adsum».

Si abstúleris de médio tui iugum

et desíeris exténdere dígitum

et loqui iniquitátem,

{v}10{/v}si effúderis esuriénti ánimam tuam

et ánimam afflíctam satiáveris,

oriétur in ténebris lux tua,

et calígo tua erit sicut merídies.

{v}11{/v}Et te ducet Dóminus semper,

et satiábit in locis áridis ánimam tuam

et ossa tua firmábit;

et eris quasi hortus irríguus

et sicut fons aquárum,

cuius non defícient aquæ.

{v}12{/v}Et reædificábit gens tua ruínas antíquas;

fundaménta generatiónis et generatiónis suscitábis:

et vocáberis restitútor ruinárum,

instaurátor viárum, ut habiténtur.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Is 58, 6. 7. 9{/r}; {r}Mt 25, 31. 34. 35{/r}

Hoc est ieiúnium quod elégi, dicit Dóminus: Frángere esuriénti panem tuum, et egénos vagósque indúcere in domum. {*} Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet; clamábis, et dicet: Ecce adsum.

Cum vénerit Fílius hóminis, dicet his qui a dextris eius erunt: Veníte, esurívi enim et dedístis mihi manducáre. {*} Tunc invocábis, et Dóminus exáudiet; clamábis, et dicet: Ecce adsum.

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Cap. 7, 4-8, 3; 8, 5-9, 1; 13, 1-4; 19, 2: Funk 1, 71-73. 77-78. 87)

{p}

Pænitemini

Sánguinem Christi inténtis óculis intueámur, et cognoscámus quam pretiósus sit Deo et Patri eius, qui propter nostram salútem effúsus toti mundo pæniténtiæ grátiam óbtulit.

Perveniámus ad omnes mundi ætátes et discámus quod in omni generatióne, voléntibus ad ipsum convérti, Dóminus pæniténtiæ locum concésserit. Noe pæniténtiæ præco fuit, et qui ei obtemperárunt, salváti sunt. Ionas Ninivítis excídium prædicávit; illi autem, peccatórum pæniténtiam agéntes, précibus Deum placárunt et salútem consecúti sunt, licet aliéni a Deo essent.

Divínæ grátiæ minístri, Spíritu Sancto affláti, de pæniténtia locúti sunt. Ipse étiam rerum ómnium Dóminus cum iuraménto de pæniténtia locútus est: Vivo, inquit Dóminus, nolo mortem peccatóris sicut pæniténtiam, addens ínsuper dictum egrégium: Resipíscite, domus Israel, ab iniquitáte vestra. Dic fíliis pópuli mei: Si peccáta vestra a terra ad cælum usque pertíngant, si cocco rubrióra et cilício nigrióra fúerint, et ad me ex toto corde convérsi fuéritis et dixéritis: Pater; tamquam pópulo sancto aurem vobis præbébo.

Volens, ígitur, omnes diléctos suos pæniténtiæ fíeri partícipes, effátum illud omnipoténti sua voluntáte roborávit.

Quare magníficæ eius et gloriósæ voluntáti obsequámur, et, supplíciter misericórdiam et benignitátem eius implorántes, ad miseratiónes eius advolvámur et convertámur, relíctis vanis opéribus et contentióne et æmulatióne, quæ ad mortem ducit.

Húmiles ergo mente simus, fratres, fastum omnem et supérbiam et améntiam et iras deponéntes, et quod scriptum est faciámus; dicit enim Spíritus Sanctus: Non gloriétur sápiens in sapiéntia sua, nec fortis in fortitúdine sua, nec dives in divítiis suis, sed qui gloriátur, in Dómino gloriétur, quæréndo illum et faciéndo ius et iustítiam, memória præcípue recoléntes sermónes Dómini Iesu, quos, æquitátem et longanimitátem docens, locútus est.

Sic enim dixit: Miserémini, ut misericórdiam consequámini; dimíttite, ut vobis dimittátur; prout fácitis, ita vobis fiet; sicut datis, ita vobis retribuétur; sicut iudicátis, ita iudicabímini; sicut benígni estis, ita benignitátem experiémini; qua mensúra metímini, eádem vobis mensurábitur.

Hoc præcépto et his mandátis stabiliámus nos ipsos, ut in obœdiéntia sanctórum eloquiórum eius cum omni humilitáte semper ambulémus. Dicit enim verbum sanctum: Super quem respíciam, nisi super húmilem et quiétum et treméntem sermónes meos?

Quare multórum magnorúmque et illústrium factórum partícipes facti, recurrámus ad pacis scopum nobis ab inítio tráditum, et totíus mundi Paréntem et Creatórem diligénter intueámur atque illíus magníficis et exsuperántibus donis pacis et benefíciis fírmiter adhæreámus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 55, 7{/r}; {r}Ioel 2, 13{/r}; porov. {r}Ez 33, 11{/r}

Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur eius; {*} Quia benígnus et miséricors est, et placábilis super malítia, Dóminus Deus noster.

Non vult Dóminus mortem peccatóris, sed ut convertátur et vivat. {*} Quia benígnus et miséricors est, et placábilis super malítia, Dóminus Deus noster.

Incipit liber Exodi

{r:Ex}1, 1-22{/r}

{p}

Oppressio Israel

{v}1{/v}Hæc sunt nómina filiórum Israel, qui ingréssi sunt Ægýptum cum Iacob; sínguli cum dómibus suis introiérunt: {v}2{/v}Ruben, Símeon, Levi, Iuda, {v}3{/v}Issachar, Zábulon et Béniamin, {v}4{/v}Dan et Néphthali, Gad et Aser. {v}5{/v}Erant ígitur omnes ánimæ eórum, qui egréssi sunt de fémore Iacob, septuagínta; Ioseph autem in Ægýpto erat. {v}6{/v}Quo mórtuo et univérsis frátribus eius omníque cognatióne illa, {v}7{/v}fílii Israel crevérunt et pullulántes multiplicáti sunt ac roboráti nimis implevérunt terram.

{v}8{/v}Surréxit intérea rex novus super Ægýptum, qui ignorábat Ioseph, {v}9{/v}et ait ad pópulum suum: «Ecce, pópulus filiórum Israel multus et fórtior nobis est: {v}10{/v}veníte, prudénter agámus cum eo, ne forte multiplicétur; et, si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatísque nobis, egrediátur de terra». {v}11{/v}Præpósuit ítaque eis magístros óperum, ut afflígerent eos onéribus; ædificaverúntque urbes promptuárias pharaóni, Phithom et Ramésses. {v}12{/v}Quantóque opprimébant eos, tanto magis multiplicabántur et crescébant. {v}13{/v}Formidavérunt fílios Israel Ægýptii et in servitútem redegérunt eos {v}14{/v}atque ad amaritúdinem perducébant vitam eórum opéribus duris luti et láteris omníque famulátu, quo in terræ opéribus premebántur.

{v}15{/v}Dixit autem rex Ægýpti obstetrícibus Hebræórum, quarum una vocabátur Sephra, áltera Phua, {v}16{/v}præcípiens eis: «Quando obstetricábitis Hebrǽas, et partus tempus advénerit, si másculus fúerit, interfícite eum; si fémina, reserváte». {v}17{/v}Timuérunt autem obstetríces Deum et non fecérunt iuxta præcéptum regis Ægýpti, sed conservábant mares. {v}18{/v}Quibus ad se accersítis rex ait: «Quidnam est hoc quod fácere voluístis, ut púeros servarétis?». {v}19{/v}Quæ respondérunt: «Non sunt Hebrǽæ sicut Ægýptiæ mulíeres; ipsæ enim robústæ sunt et, priúsquam veniámus ad eas, páriunt». {v}20{/v}Bene ergo fecit Deus obstetrícibus, et crevit pópulus confortatúsque est nimis; {v}21{/v}et, quia timuérunt obstetríces Deum, ædificávit illis domos.

{v}22{/v}Præcépit ergo phárao omni pópulo suo dicens: «Quidquid masculíni sexus natum fúerit, in flumen proícite; quidquid femínei, reserváte».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Gen 15, 13-14{/r}; {r}Is 49, 26{/r}

Dixit Deus ad Abraham: Scito prænóscens quod peregrínum futúrum sit semen tuum in terra non sua, et subícient eos servitúti et afflígent quadringéntis annis: {*} Et gentem, cui servitúri sunt, ego iudicábo.

Ego Dóminus salvátor tuus et redémptor tuus. {*} Et gentem, cui servitúri sunt, ego iudicábo.

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 6 de Quadragesima, 1-2: PL 54, 285-287)

{p}

Religiosa purificatio per ieiunium et misericordiam

Semper quidem, dilectíssimi, misericórdia Dómini plena est terra; et unicuíque fidélium ad coléndum Deum ipsa rerum natúra doctrína est, dum cælum et terra, mare et ómnia quæ in eis sunt, bonitátem et omnipoténtiam sui protestántur auctóris, et famulántium elementórum mirábilis pulchritúdo iustam ab intellectuáli creatúra gratiárum éxigit actiónem.

Sed cum ad istos recúrritur dies, quos speciálius reparatiónis humánæ sacraménta signárunt, et qui vicíno órdine atque contíguo festum paschále præcédunt, diligéntius nobis præparátio religiósæ purificatiónis indícitur.

Paschális quippe festivitátis hoc próprium est, ut tota Ecclésia remissióne gáudeat peccatórum, quæ non in eis tantum fiat, qui sacro baptísmate renascúntur, sed étiam in eis, qui dudum in adoptivórum sorte numerántur.

Quamvis enim principáliter novos hómines fáciat regeneratiónis ablútio, quia tamen súperest ómnibus contra rubíginem mortalitátis cotidiána renovátio, et inter proféctuum gradus nullus est qui non semper mélior esse débeat, generáliter anniténdum est ut in die redemptiónis nemo inveniátur in vítiis vetustátis.

Quod ergo, dilectíssimi, in omni témpore unumquémque cónvenit fácere christiánum, id nunc sollicítius est et devótius exsequéndum, ut apostólica institútio quadragínta diérum ieiúniis impleátur, non cibórum tantúmmodo parcitáte, sed privatióne máxime vitiórum.

Rationabílibus autem sanctísque ieiúniis nulla utílius quam eleemosynárum ópera copulántur, quæ uno misericórdiæ nómine multas laudábiles pietátis cóntinent actiónes, ut ómnium fidélium pares ánimi esse possint étiam inter ímpares facultátes.

Diléctio enim, quæ simul Deo hominíque debétur, nullis umquam ita impedítur obstáculis, ut non ei semper bene velle sit líberum. Dicéntibus quippe Angelis: Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis, non solum virtúte benevoléntiæ, sed étiam pacis bono beátus effícitur, quicúmque áliis quacúmque miséria laborántibus caritáte compátitur.

Latíssima enim sunt ópera pietátis, quæ ipsa sui varietáte id veris cónferunt christiánis, ut in distributióne eleemosynárum non solum dívites et abundántes, sed étiam medíocres et páuperes, suas hábeant portiónes; et qui largitátis sunt víribus inæquáles, mentis tamen affectióne sint símiles.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}2 Cor 6, 4{/r}

Paradísi portas apéruit nobis ieiúnii tempus; suscipiámus illud, orántes et deprecántes: {*} Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.

In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros. {*} Ut in die resurrectiónis cum Dómino gloriémur.

De libro Exodi

{r:Ex}2, 1-22{/r}

{p}

Nativitas et fuga Moysis

In diébus illis: {v}1{/v}Egréssus est vir de domo Levi et accépit uxórem stirpis suæ; {v}2{/v}quæ concépit et péperit fílium et videns eum elegántem abscóndit tribus ménsibus. {v}3{/v}Cumque iam celáre non posset, sumpsit fiscéllam scírpeam et linívit eam bitúmine ac pice; posuítque intus infántulum et expósuit eum in carécto ripæ flúminis, {v}4{/v}stante procul soróre eius et consideránte evéntum rei.

{v}5{/v}Ecce autem descendébat fília pharaónis, ut lavarétur in flúmine, et puéllæ eius gradiebántur per crepídinem álvei. Quæ cum vidísset fiscéllam in papyrióne, misit unam e famulábus suis; et allátam {v}6{/v}apériens cernénsque in ea párvulum vagiéntem, misérta eius ait: «De infántibus Hebræórum est hic». {v}7{/v}Cui soror púeri: «Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulíerem Hebrǽam, quæ nutríre possit tibi infántulum?». {v}8{/v}Respóndit: «Vade». Perréxit puélla et vocávit matrem infántis. {v}9{/v}Ad quam locúta fília pharaónis: «Accipe, ait, púerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercédem tuam». Suscépit múlier et nutrívit púerum adultúmque trádidit fíliæ pharaónis. {v}10{/v}Quem illa adoptávit in locum fílii vocavítque nomen eius Móysen dicens: «Quia de aqua tuli eum».

{v}11{/v}In diébus illis, postquam créverat, Móyses egréssus est ad fratres suos; vidítque afflictiónem eórum et virum Ægýptium percutiéntem quendam de Hebrǽis frátribus suis. {v}12{/v}Cumque circumspexísset huc atque illuc et nullum adésse vidísset, percússum Ægýptium abscóndit sábulo. {v}13{/v}Et egréssus die áltero conspéxit duos Hebrǽos rixántes dixítque ei, qui faciébat iniúriam: «Quare pércutis próximum tuum?». {v}14{/v}Qui respóndit: «Quis te constítuit príncipem et iúdicem super nos? Num occídere me tu vis, sicut occidísti Ægýptium?». Tímuit Móyses et ait: «Quómodo palam factum est verbum istud?».

{v}15{/v}Audivítque phárao sermónem hunc et quærébat occídere Móysen. Qui fúgiens de conspéctu eius morátus est in terra Mádian; venit ergo in terram Mádian et sedit iuxta púteum. {v}16{/v}Erant autem sacerdóti Mádian septem fíliæ, quæ venérunt ad hauriéndam aquam; et implétis canálibus adaquáre cupiébant greges patris sui. {v}17{/v}Supervenére pastóres et eiecérunt eas; surrexítque Móyses et, defénsis puéllis, adaquávit oves eárum. {v}18{/v}Quæ cum revertíssent ad Ráguel patrem suum, dixit ad eas: «Cur velócius venístis sólito?». {v}19{/v}Respondérunt: «Vir Ægýptius liberávit nos de manu pastórum; ínsuper et hausit aquam nobis potúmque dedit óvibus». {v}20{/v}At ille «Ubi est?» inquit. «Quare dimisístis hóminem? Vocáte eum, ut cómedat panem». {v}21{/v}Consénsit ergo Móyses habitáre cum eo accepítque Séphoram fíliam eius uxórem. {v}22{/v}Quæ péperit ei fílium, quem vocávit Gersam dicens: «Advena sum in terra aliéna».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Hebr 11, 24-25. 26. 27{/r}

Fide Móyses grandis factus negávit se dici fílium fíliæ pharaónis magis éligens afflígi cum pópulo Dei quam temporálem peccáti habére iucunditátem; {*} Aspiciébat enim in remuneratiónem.

Maióres divítias æstimábat thesáuris Ægýpti impropérium Christi; fide relíquit Ægýptum. {*} Aspiciébat enim in remuneratiónem.

Ex Homilíis Pseudo-Chrysóstomi

(Supp., Hom. 6, De precatione: PG 64, 462-466)

{p}

Oratio est lumen animi

Summum bonum est precátio et collóquium cum Deo; nam est consociátio et únio cum Deo: et sícuti córporis óculi lucem vidéntes illustrántur, sic étiam ánimus in Deum inténtus ineffábili eius lúmine illustrátur. Precatiónem, inquam, quæ non sit in hábitu, sed fiat ex ánimo; quæ non certis tempóribus horarúmve discrimínibus circumscribátur, sed noctu diúque contínuo perficiátur.

Etenim non solum tunc opórtet ánimum repénte in Deum inténdere, cum precatiónem meditétur, sed opórtet étiam tunc, cum offíciis quibúsdam occupátus sit, vel cura circa egénos, vel curis áliis, vel utílibus munificéntiæ opéribus, desidérium et memóriam Dei commiscére, ut, ceu sale, Dei amóre condíta, cibus dulcíssimus Dómino univérsi fiant. Sed licet nobis emoluménto inde redundánte frui per totam perpétuo vitam, si plúrimum témporis ei tribúimus.

Precátio lumen est ánimi, vera Dei cognítio, Dei et hóminum mediátrix. Animus, per eam sursum elátus in cælos, ampléctitur Dóminum compléxibus ineffabílibus, sícuti infans ad suam matrem lácrimans clamat, divínum lac áppetens; éxpetit vero própria vota, et áccipit dona melióra omni visíbili natúra.

Nam internúntia venerábilis coram Deo adest precátio, exhílarat ánimum, tranquíllat eius afféctum. Precatiónem síquidem dico, ne putes verba esse. Desidérium est Dei, píetas ineffábilis, non ab homínibus prǽstita, sed a divína grátia effécta, de qua étiam Apóstolus dicit: Quid enim orémus, ut fíeri debet, nescímus; sed ipse Spíritus intercédit pro nobis gemítibus ineffabílibus.

Talem supplicatiónem si cui largiátur Dóminus, opuléntia est non auferénda, et cibus cæléstis, sáturans ánimum: qui eum gustávit, Dómini incénditur desidério ætérno, tamquam igne ardentíssimo, eius ánimum inflammánte.

Hanc vero origináliter perfíciens, modéstia et humiliatióne pinge domum tuam, spléndidam redde iustítiæ lúmine; bonis opéribus, tamquam bráctea probáta, exórna domum tuam eámque loco murórum et lapillórum fide et ánimi magnitúdine condécora; super ómnia precatiónem tamquam fastígium ad perfectiónem domus impónens ædifício, ut absolútam domum tuam prǽpares Dómino, et tamquam in domo régia et spléndida Dóminum excípias, tamquam simulácrum iámiam ipsum in templo ánimi collocátum póssidens per eius grátiam.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Lam 5, 20. 21{/r}; {r}Mt 8, 25{/r}

Quare in perpétuum obliviscéris nostri, derelínques nos in longitúdinem diérum? {*} Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur.

Dómine, salva nos, perímus. {*} Convérte nos, Dómine, ad te, et convertémur.

De libro Exodi

{r:Ex}3, 1-20{/r}

{p}

Vocatio Moysis et revelatio nominis Domini

In diébus illis: {v}1{/v}Móyses pascébat oves Iethro sóceri sui sacerdótis Mádian; cumque minásset gregem ultra desértum, venit ad montem Dei Horeb. {v}2{/v}Apparuítque ei ángelus Dómini in flamma ignis de médio rubi; et vidébat quod rubus ardéret et non comburerétur.

{v}3{/v}Dixit ergo Móyses: «Vadam et vidébo visiónem hanc magnam, quare non comburátur rubus». {v}4{/v}Cernens autem Dóminus quod pérgeret ad vidéndum, vocávit eum Deus de médio rubi et ait: «Móyses, Móyses». Qui respóndit: «Adsum». {v}5{/v}At ille: «Ne apprópies, inquit, huc; solve calceaméntum de pédibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est». {v}6{/v}Et ait: «Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob». Abscóndit Móyses fáciem suam; non enim audébat aspícere contra Deum.

{v}7{/v}Cui ait Dóminus: «Vidi afflictiónem pópuli mei in Ægýpto et clamórem eius audívi propter durítiam exactórum eórum. {v}8{/v}Et sciens dolórem eius descéndi, ut líberem eum de mánibus Ægyptiórum et edúcam de terra illa in terram bonam et spatiósam, in terram, quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananǽi et Hetthǽi et Amorrǽi et Pherezǽi et Hevǽi et Iebusǽi. {v}9{/v}Clamor ergo filiórum Israel venit ad me, vidíque afflictiónem eórum, qua ab Ægýptiis opprimúntur; {v}10{/v}sed veni, mittam te ad pharaónem, ut edúcas pópulum meum, fílios Israel, de Ægýpto». {v}11{/v}Dixítque Móyses ad Deum: «Quis sum ego, ut vadam ad pharaónem et edúcam fílios Israel de Ægýpto?». {v}12{/v}Qui dixit ei: «Ego ero tecum; et hoc habébis signum quod míserim te: cum edúxeris pópulum de Ægýpto, serviétis Deo super montem istum».

{v}13{/v}Ait Móyses ad Deum: «Ecce, ego vadam ad fílios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrórum misit me ad vos. Si díxerint mihi: “Quod est nomen eius?”, quid dicam eis?». {v}14{/v}Dixit Deus ad Móysen: «Ego sum qui sum». Ait: «Sic dices fíliis Israel: Qui sum misit me ad vos». {v}15{/v}Dixítque íterum Deus ad Móysen: «Hæc dices fíliis Israel: Dóminus, Deus patrum vestrórum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos; hoc nomen mihi est in ætérnum, et hoc memoriále meum in generatiónem et generatiónem. {v}16{/v}Vade et cóngrega senióres Israel et dices ad eos: Dóminus Deus patrum vestrórum appáruit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob dicens: Vísitans visitávi vos et vidi ómnia, quæ accidérunt vobis in Ægýpto; {v}17{/v}et dixi: Edúcam vos de afflictióne Ægýpti in terram Chananǽi et Hetthǽi et Amorrǽi et Pherezǽi et Hevǽi et Iebusǽi, ad terram fluéntem lacte et melle. {v}18{/v}Et áudient vocem tuam, ingredierísque tu et senióres Israel ad regem Ægýpti, et dicétis ad eum: Dóminus Deus Hebræórum occúrrit nobis; et nunc eámus viam trium diérum in solitúdinem, ut immolémus Dómino Deo nostro.

{v}19{/v}Sed ego scio quod non dimíttet vos rex Ægýpti, ut eátis, nisi per manum válidam. {v}20{/v}Exténdam enim manum meam et percútiam Ægýptum in cunctis mirabílibus meis, quæ factúrus sum in médio eius; post hæc dimíttet vos».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ex 3, 14{/r}; {r}Is 43, 11{/r}

Dixit Deus ad Móysen: Ego sum qui sum. {*} Sic dices fíliis Israel: Qui sum misit me ad vos.

Ego, ego sum Dóminus, et non est absque me salvátor. {*} Sic dices fíliis Israel: Qui sum misit me ad vos.

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 13, 4-14, 1: SCh 100, 534-540)

{p}

Amicitia Dei

Dóminus noster Verbum Dei, qui primo quidem servos attráxit Deo, póstea autem liberávit eos qui subiécti sunt ei, quemádmodum ipse ait discípulis: Iam non dico vos servos, quóniam servus nescit quid fáciat Dóminus eius; vos autem dixi amícos, quóniam ómnia quæ audívi a Patre manifestávi vobis. Amicítia enim Dei immortalitátis est condonátrix iis qui aggrediúntur eam.

Igitur inítio, non quasi índigens Deus hóminis plasmávit Adam, sed ut habéret in quem collocáret sua benefícia. Non enim solum ante Adam, sed et ante omnem condiciónem glorificábat Verbum Patrem suum, manens in eo, et ipse a Patre clarificabátur, quemádmodum ipse ait: Pater, clarífica me claritáte, quam hábui apud te, priúsquam mundus fíeret.

Neque nostro ministério índigens, iussit ut eum sequerémur, sed nobis ipsis attríbuens salútem. Sequi enim Salvatórem, participáre est salútem; et sequi lumen, percípere est lumen.

Qui enim in lúmine sunt, non ipsi lumen illúminant, sed illuminántur et illustrántur ab eo; ipsi quidem nihil ei præstant, benefícium autem percipiéntes illuminántur a lúmine.

Sic et sérvitus erga Deum, Deo quidem nihil præstat, nec opus est Deo humáno obséquio; ipse autem sequéntibus et serviéntibus ei vitam et incorruptélam et glóriam ætérnam attríbuit, benefícium præstans serviéntibus sibi ob id quod sérviunt, et sequéntibus ob id quod sequúntur, sed non benefícium ab eis percípiens: est enim dives, perféctus et sine indigéntia.

Propter hoc autem exquírit Deus ab homínibus servitútem, ut, quóniam est bonus et miséricors, benefáciat eis qui persevérant in servitúte eius. In quantum enim Deus nullíus índigens, in tantum homo índiget Dei communióne.

Hæc enim glória hóminis, perseveráre ac permanére in Dei servitúte. Et propter hoc dicébat discípulis Dóminus: Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, signíficans quóniam non ipsi glorificábant eum, sequéntes eum, sed in eo quod sequeréntur Fílium Dei glorificabántur ab eo. Et íterum: Volo ut, ubi ego sum, ibi et hi sint, ut vídeant claritátem meam.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Deut 10, 12{/r}; {r}Mt 22, 38{/r}

Hoc Dóminus Deus tuus petit a te: {*} Ut tímeas Dóminum Deum tuum, et díligas eum ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua.

Hoc est magnum et primum mandátum: {*} Ut tímeas Dóminum Deum tuum, et díligas eum ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua.

De libro Exodi

{r:Ex}5, 1 – 6, 1{/r}

{p}

Oppressio populi

In diébus illis: {v}5,1{/v}Ingréssi sunt Móyses et Aaron et dixérunt pharaóni: «Hæc dicit Dóminus Deus Israel: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto». {v}2{/v}At ille respóndit: «Quis est Dóminus ut áudiam vocem eius et dimíttam Israel? Néscio Dóminum et Israel non dimíttam». {v}3{/v}Dixerúntque: «Deus Hebræórum occúrrit nobis; eámus, quæso, viam trium diérum in solitúdinem et sacrificémus Dómino Deo nostro, ne forte áccidat nobis pestis aut gládius». {v}4{/v}Ait ad eos rex Ægýpti: «Quare, Móyses et Aaron, sollicitátis pópulum ab opéribus suis? Ite ad ónera vestra». {v}5{/v}Dixítque phárao: «Multus nimis iam est pópulus terræ; vidétis quod turba succréverit; quanto magis si dedéritis eis réquiem ab opéribus?».

{v}6{/v}Præcépit ergo in die illo exactóribus pópuli et præféctis eius dicens: {v}7{/v}«Nequáquam ultra dábitis páleas pópulo ad conficiéndos láteres sicut prius, sed ipsi vadant et cólligant stípulas. {v}8{/v}Et mensúram láterum, quam prius faciébant, imponétis super eos; nec minuétis quidquam. Vacant enim et idcírco vociferántur dicéntes: “Eámus et sacrificémus Deo nostro”. {v}9{/v}Opprimántur opéribus et éxpleant ea, ut non acquiéscant verbis mendácibus».

{v}10{/v}Igitur egréssi exactóres pópuli et præfécti eius dixérunt ad pópulum: «Sic dicit phárao: “Non do vobis páleas. {v}11{/v}Ite et collígite, sícubi inveníre potéritis, nec minuétur quidquam de ópere vestro”». {v}12{/v}Dispersúsque est pópulus per omnem terram Ægýpti ad colligéndas páleas. {v}13{/v}Exactóres quoque instábant dicéntes: «Compléte opus vestrum quotídie, ut prius fácere solebátis, quando dabántur vobis páleæ». {v}14{/v}Flagellatíque sunt præfécti filiórum Israel, quos constitúerant super eos exactóres pharaónis dicéntes: «Quare non impléstis mensúram láterum sicut prius, nec heri nec hódie?».

{v}15{/v}Venerúntque præfécti filiórum Israel et vociferáti sunt ad pharaónem dicéntes: «Cur ita agis contra servos tuos? {v}16{/v}Páleæ non dantur nobis, et láteres simíliter imperántur; en fámuli tui flagéllis cǽdimur, et pópulus tuus est in culpa». {v}17{/v}Qui ait: «Vacátis ótio et idcírco dícitis: “Eámus et sacrificémus Dómino”. {v}18{/v}Ite ergo et operámini; páleæ non dabúntur vobis, et reddétis consuétum númerum láterum».

{v}19{/v}Videbántque se præfécti filiórum Israel in malo, eo quod dicerétur eis: «Non minuétur quidquam de latéribus per síngulos dies»; {v}20{/v}occurrerúntque Móysi et Aaron, qui stabant ex advérso egrediéntibus a pharaóne, {v}21{/v}et dixérunt ad eos: «Vídeat Dóminus et iúdicet, quóniam fetére fecístis odórem nostrum coram pharaóne et servis eius; et præbuístis ei gládium, ut occíderet nos». {v}22{/v}Reversúsque est Móyses ad Dóminum et ait: «Dómine, cur afflixísti pópulum istum? Quare misísti me? {v}23{/v}Ex eo enim quo ingréssus sum ad pharaónem, ut lóquerer in nómine tuo, afflíxit pópulum tuum; et non liberásti eos».

{v}6,1{/v}Dixítque Dóminus ad Móysen: «Nunc vidébis quæ factúrus sim pharaóni; per manum enim fortem dimíttet eos et in manu robústa eíciet illos de terra sua».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ex 5, 1. 3{/r}

Stetit Móyses coram pharaóne, et dixit: Hæc dicit Dóminus: {*} Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto.

Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te, dicens. {*} Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto.

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 60, 2-3: CCL 39, 766)

{p}

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, inténde oratióni meæ. Quis dicit? Quasi unus. Vide si unus: A fínibus terræ ad te clamávi, dum angerétur cor meum. Iam ergo non unus; sed ídeo unus, quia Christus unus, cuius omnes membra sumus. Nam quis unus homo clamat a fínibus terræ? Non clamat a fínibus terræ, nisi heréditas illa, de qua dictum est ipsi Fílio: Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, et possessiónem tuam términos terræ.

Hæc ergo Christi posséssio, hæc Christi heréditas, hoc Christi corpus, hæc una Christi Ecclésia, hæc únitas, quæ nos sumus, clamat a fínibus terræ. Quid autem clamat? Quod supra dixi: Exáudi, Deus, deprecatiónem meam, inténde oratióni meæ; a fínibus terræ ad te clamávi. Id est, hoc ad te clamávi, a fínibus terræ; id est, úndique.

Sed quare clamávi hoc? Dum angerétur cor meum. Osténdit se esse per omnes gentes toto orbe terrárum non in magna glória, sed in magna tentatióne.

Namque vita nostra in hac peregrinatióne non potest esse sine tentatióne; quia provéctus noster per tentatiónem nostram fit, nec sibi quisque innotéscit nisi tentátus, nec potest coronári nisi vícerit, nec potest víncere nisi certáverit, nec potest certáre nisi inimícum et tentatiónes habúerit.

Angitur ergo iste a fínibus terræ clamans, sed tamen non relínquitur. Quóniam nos ipsos, quod est corpus suum, vóluit præfiguráre et in illo córpore suo, in quo iam et mórtuus est et resurréxit et in cælum ascéndit, ut, quo caput præcéssit, illuc se membra secutúra confídant.

Ergo nos transfigurávit in se, quando vóluit tentári a Sátana. Modo legebátur in Evangélio quia Dóminus Iesus Christus in erémo tentabátur a diábolo. Prorsus Christus tentabátur a diábolo. In Christo enim tu tentabáris, quia Christus de te sibi habébat carnem, de se tibi salútem; de te sibi mortem, de se tibi vitam; de te sibi contumélias, de se tibi honóres; ergo de te sibi tentatiónem, de se tibi victóriam.

Si in illo nos tentáti sumus, in illo nos diábolum superámus. Atténdis quia Christus tentátus est, et non atténdis quia vicit? Agnósce te in illo tentátum, et te in illo agnósce vincéntem. Póterat a se diábolum prohibére; sed, si non tentarétur, tibi tentándo vincéndi magistérium non præbéret.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ier 1, 19; 39, 18{/r}

Bellábunt advérsum te, et non prævalébunt; {*} Quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te.

Gládio non cades, sed erit tibi ánima tua in salútem. {*} Quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te.

De libro Exodi

{r:Ex}6, 2-13{/r}

{p}

Altera narratio vocationis Moysis

In diébus illis: {v}2{/v}Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: «Ego Dóminus, {v}3{/v}qui appárui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnípotens; et nomen meum Dóminum non indicávi eis. {v}4{/v}Pepigíque cum eis fœdus, ut darem illis terram Chánaan, terram peregrinatiónis eórum, in qua fuérunt ádvenæ. {v}5{/v}Ego audívi gémitum filiórum Israel, quia Ægýptii oppressérunt eos; et recordátus sum pacti mei. {v}6{/v}ídeo dic fíliis Israel: Ego Dóminus, qui edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum; et éruam de servitúte ac rédimam in bráchio excélso et iudíciis magnis. {v}7{/v}Et assúmam vos mihi in pópulum et ero vester Deus; et sciétis quod ego sum Dóminus Deus vester, qui edúxerim vos de ergástulo Ægyptiórum {v}8{/v}et indúxerim in terram, super quam levávi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; dabóque illam vobis possidéndam, ego Dóminus».

{v}9{/v}Narrávit ergo Móyses ómnia fíliis Israel; qui non acquievérunt ei propter angústiam spíritus et opus duríssimum. {v}10{/v}Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: {v}11{/v}«Ingrédere et lóquere ad pharaónem regem Ægýpti, ut dimíttat fílios Israel de terra sua». {v}12{/v}Respóndit Móyses coram Dómino: «Ecce, fílii Israel non áudiunt me, et quómodo áudiet me phárao, præsértim cum incircumcísus sim lábiis?».

{v}13{/v}Locutúsque est Dóminus ad Móysen et Aaron et dedit mandátum ad fílios Israel et ad pharaónem regem Ægýpti, ut edúcerent fílios Israel de terra Ægýpti.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Petr 2, 9. 10{/r}; {r}Ex 6, 7. 6{/r}

Vos estis genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei. {*} Assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus.

Ego Dóminus edúcam vos de ergástulo Ægyptiórum, et rédimam in bráchio excélso. {*} Assúmam vos mihi in pópulum, et ero vester Deus.

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Oratio 14, De pauperum amore, 23-25: PG 35, 887-890)

{p}

Benignitatem Domini invicem præstemus

Agnósce unde habes quod sis, quod spires, quod intéllegas et sápias, quodque máximum est, quod Deum cognóscas, speres cælórum regnum, glóriæ contemplatiónem, nunc quidem in spéculis et ænigmátibus, tunc autem pleniórem ac puriórem; quod Dei fílius, Christi cohéres, atque, ut audácter loquar, deus étiam factus sis: unde tibi hæc ómnia, a quo?

Aut, ut parva hæc oculísque subiécta dicam, cuius múnere ac benefício intuéris cæli pulchritúdinem, cursum solis, lunæ orbem, síderum multitúdinem, eúmque, qui in his ómnibus, velut in lyra elúcet, concéntum atque órdinem?

Quis tibi plúvias dedit, agricultúram, cibos, artes, domicília, leges, respúblicas, vitam mitem et humanitáte excúltam, amicítiam et familiaritátem cum eo, cum quo tibi cognátio intercédit?

Unde habes quod animántia partim cicuráta tibíque subiécta sint, partim in cibum trádita?

Quis te ómnium rerum, quæ in terra sunt, dóminum et regem constítuit?

Quis, ne síngula commémorem, ea ómnia, quibus homo céteris animántibus præstat, largítus est?

Nonne Deus, qui nunc præ ómnibus et pro ómnibus rebus benignitátem a te vicíssim poscit? An vero nos non pudébit, cum tot tantáque ab eo, partim accepérimus, partim sperémus, nec hoc quidem unum ipsi conférre, nimírum benignitátem? An cum ille, Deus licet ac Dóminus, Pater noster vocári non erubéscat, nos contra cognátos quoque nostros abnegábimus?

Mínime, fratres et amíci mei, mínime committámus, ut res divíno múnere nobis concéssas male administrémus, ne alióquin Petrum dicéntem audiámus: Erubéscite, qui aliéna detinétis, Deíque æquitátem vobis imitándam propónite, et nemo erit pauper.

Ne congeréndis asservandísque pecúniis laborémus, áliis inópia laborántibus, ne alióquin nos acérba et mináci oratióne insectétur hinc divus Amos, ad hunc modum loquens: Agite iam, qui dícitis: Quando éffluet mensis, ut vendámus; et sábbata, ut thesáuros aperiámus?

Suprémam illam et primam Dei legem imitémur, qui pluit super iustos et peccatóres, et solem ómnibus æque oríri facit, ac paténtem terram et fontes et amnes et silvas terréstribus ómnibus animántibus expándit; áerem autem ávibus, et aquam iis quæ in aquis vivunt, primáque vitæ subsídia ómnibus copiosíssime largítus est, non cuiúsquam império deténta, non lege circumscrípta, non fínibus distíncta; sed et commúnia éadem, et ampla atque copiósa, nec ulla proptérea ex parte deficiéntia propósuit; tum ut æquálem natúræ dignitátem múneris æqualitáte ornáret, tum ut benignitátis suæ opes osténderet.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Lc 6, 35{/r}; {r}Mt 5, 45{/r}; {r}Lc 6, 36{/r}

Dilígite inimícos vestros, benefácite et mútuum date, nihil inde sperántes, ut sitis fílii Patris vestri, {*} Quia solem suum oríri facit super malos et bonos, et pluit super iustos et iniústos.

Estóte ergo misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est. {*} Quia solem suum oríri facit super malos et bonos, et pluit super iustos et iniústos.

De libro Exodi

{r:Ex}6, 29 – 7, 25{/r}

{p}

Prima plaga Ægypti

{v}6,29{/v}Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: «Ego Dóminus, lóquere ad pharaónem regem Ægýpti ómnia, quæ ego loquor tibi». {v}30{/v}Et ait Móyses coram Dómino: «En incircumcísus lábiis sum. Quómodo áudiet me phárao?».

{v}7,1{/v}Dixítque Dóminus ad Móysen: «Ecce constítui te deum pharaónis, et Aaron frater tuus erit prophéta tuus. {v}2{/v}Tu loquéris ómnia, quæ mando tibi; et ille loquétur ad pharaónem, ut dimíttat fílios Israel de terra sua. {v}3{/v}Sed ego indurábo cor eius et multiplicábo signa et osténta mea in terra Ægýpti. {v}4{/v}Et non áudiet vos; immittámque manum meam super Ægýptum et edúcam exércitum et pópulum meum, fílios Israel, de terra Ægýpti per iudícia máxima. {v}5{/v}Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus, qui exténderim manum meam super Ægýptum et edúxerim fílios Israel de médio eórum».

{v}6{/v}Fecit ítaque Móyses et Aaron sicut præcéperat Dóminus; ita egérunt. {v}7{/v}Erat autem Móyses octogínta annórum et Aaron octogínta trium, quando locúti sunt ad pharaónem.

{v}8{/v}Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: {v}9{/v}«Cum díxerit vobis phárao: “Osténdite signum”, dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et próice eam coram pharaóne, ac vertétur in cólubrum». {v}10{/v}Ingréssi ítaque Móyses et Aaron ad pharaónem fecérunt sicut præcéperat Dóminus; proiecítque Aaron virgam coram pharaóne et servis eius, quæ versa est in cólubrum.

{v}11{/v}Vocávit autem phárao sapiéntes et maléficos et fecérunt étiam ipsi magi Ægýpti per incantatiónes suas simíliter. {v}12{/v}Proiecerúntque sínguli virgas suas, quæ versæ sunt in cólubros; sed devorávit virga Aaron virgas eórum. {v}13{/v}Induratúmque est cor pharaónis, et non audívit eos, sicut díxerat Dóminus.

{v}14{/v}Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Ingravátum est cor pharaónis: non vult dimíttere pópulum. {v}15{/v}Vade ad eum mane. Ecce egrediétur ad aquas; et stabis in occúrsum eius super ripam flúminis. Et virgam, quæ convérsa est in serpéntem, tolles in manu tua {v}16{/v}dicésque ad eum: Dóminus Deus Hebræórum misit me ad te dicens: Dimítte pópulum meum, ut sacríficet mihi in desérto; et usque ad præsens audíre noluísti. {v}17{/v}Hæc ígitur dicit Dóminus: In hoc scies quod sim Dóminus, ecce percútiam virga, quæ in manu mea est, aquam flúminis; et vertétur in sánguinem. {v}18{/v}Pisces quoque, qui sunt in flúvio, moriéntur, et computréscent aquæ, et tædébit Ægýptios bíbere aquam flúminis».

{v}19{/v}Dixit quoque Dóminus ad Móysen: «Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et exténde manum tuam super aquas Ægýpti, super flúvios eórum et rivos ac palúdes et omnes lacus aquárum, ut vertántur in sánguinem; et sit cruor in omni terra Ægýpti, tam in lígneis vasis quam in sáxeis». {v}20{/v}Fecerúntque ita Móyses et Aaron, sicut præcéperat Dóminus. Et élevans virgam percússit aquam flúminis coram pharaóne et servis eius; quæ versa est in sánguinem. {v}21{/v}Et pisces, qui erant in flúmine, mórtui sunt, computruítque flúvius, et non póterant Ægýptii bíbere aquam flúminis; et fuit sanguis in tota terra Ægýpti.

{v}22{/v}Fecerúntque simíliter maléfici Ægyptiórum incantatiónibus suis; et indurátum est cor pharaónis, nec audívit eos, sicut díxerat Dóminus. {v}23{/v}Avertítque se et ingréssus est domum suam, nec ad hoc appósuit cor suum. {v}24{/v}Fodérunt autem omnes Ægýptii per circúitum flúminis aquam, ut bíberent; non enim póterant bíbere de aqua flúminis. {v}25{/v}Impletíque sunt septem dies, postquam percússit Dóminus flúvium.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ap 16, 4-5. 6. 7{/r}

Angelus effúdit phíalam suam in flúmina, et factus est sanguis. Et audívi ángelum dicéntem: Iustus es, Dómine, et sanctus, quia hæc iudicásti: {*} Quia sánguinem sanctórum et prophetárum fudérunt.

Et audívi altáre dicens: étiam, Dómine Deus omnípotens, vera et iusta iudícia tua! {*} Quia sánguinem sanctórum et prophetárum fudérunt.

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne

(Cap. 1-3: CSEL 3, 267-268)

{p}

Qui fecit vivere, docuit et orare

Evangélica præcépta, fratres dilectíssimi, nihil sunt áliud quam magistéria divína, fundaménta ædificándæ spei, firmaménta corroborándæ fídei, nutriménta fovéndi cordis, gubernácula dirigéndi itíneris, præsídia obtinéndæ salútis, quæ, dum docíbiles credéntium mentes in terris ínstruunt, ad cæléstia regna perdúcunt.

Multa et per prophétas servos suos dici Deus vóluit et audíri; sed quanto maióra sunt quæ Fílius lóquitur, quæ Dei sermo, qui in prophétis fuit, própria voce testátur, non iam mandans ut parétur veniénti via, sed ipse véniens et viam nobis apériens et osténdens, ut, qui in ténebris mortis errántes impróvidi et cæci prius fúimus, luce grátiæ lumináti iter vitæ duce et rectóre Dómino tenerémus.

Qui inter cétera salutária sua mónita et præcépta divína, quibus pópulo suo cónsulit ad salútem, étiam orándi ipse formam dedit, ipse quid precarémur mónuit et instrúxit. Qui fecit vívere, dócuit et oráre, benignitáte ea scílicet, qua et cétera dare et conférre dignátus est, ut, dum prece et oratióne quam Fílius dócuit apud Patrem lóquimur, facílius audiámur.

Iam prædíxerat horam veníre, quando veri adoratóres adorárent Patrem in spíritu et veritáte, et implévit quod ante promísit, ut, qui spíritum et veritátem de eius sanctificatióne percépimus, de traditióne quoque eius vere et spiritáliter adorémus.

Quæ enim potest esse magis spiritális orátio quam quæ a Christo nobis data est, a quo nobis et Spíritus Sanctus missus est; quæ vera magis apud Patrem precátio quam quæ a Fílio, qui est véritas, de eius ore proláta est? Ut áliter oráre quam dócuit non ignorántia sola sit, sed et culpa, quando ipse posúerit et díxerit: Reícitis mandátum Dei, ut traditiónem vestram statuátis.

Orémus ítaque, fratres dilectíssimi, sicut magíster Deus dócuit. Amíca et familiáris orátio est Deum de suo rogáre, ad aures eius ascéndere Christi oratiónem.

Agnóscat Pater Fílii sui verba, cum precem fácimus: qui hábitat intus in péctore, ipse et in voce; et cum ipsum habeámus apud Patrem advocátum pro peccátis nostris, quando peccatóres pro delíctis nostris pétimus, advocáti nostri verba promámus. Nam cum dicat: Quia quodcúmque petiérimus a Patre in nómine eius dabit nobis, quanto efficácius impetrámus quod pétimus Christi nómine, si petámus ipsíus oratióne?

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 16, 24; 14, 13{/r}

Usque modo non petístis quidquam in nómine meo; {*} Pétite et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum.

Quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, hoc fáciam, ut glorificétur Pater in Fílio. {*} Pétite et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum.

De libro Exodi

{r:Ex}10, 21 – 11, 10{/r}

{p}

Plaga tenebrarum et nuntiatio plagæ primogenitorum

{v}10,21{/v}Dixit Dóminus ad Móysen: «Exténde manum tuam in cælum, et sint ténebræ super terram Ægýpti tam densæ ut palpári queant». {v}22{/v}Extendítque Móyses manum in cælum, et factæ sunt ténebræ horríbiles in univérsa terra Ægýpti tribus diébus. {v}23{/v}Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat. Ubicúmque autem habitábant fílii Israel, lux erat.

{v}24{/v}Vocavítque phárao Móysen et Aaron et dixit eis: «Ite, sacrificáte Dómino; oves tantum vestræ et arménta remáneant, párvuli vestri eant vobíscum». {v}25{/v}Ait Móyses: «Etiámsi tu hóstias et holocáusta dares nobis, quæ offerámus Dómino Deo nostro, {v}26{/v}tamen et greges nostri pergent nobíscum; non remanébit ex eis úngula, quóniam ex ipsis sumémus, quæ necessária sunt in cultum Dómini Dei nostri; præsértim cum ignorémus quid débeat immolári, donec ad ipsum locum perveniámus».

{v}27{/v}Indurávit autem Dóminus cor pharaónis, et nóluit dimíttere eos. {v}28{/v}Dixítque phárao ad eum: «Recéde a me, cave, ne ultra vídeas fáciem meam; quocúmque die apparúeris mihi, moriéris». {v}29{/v}Respóndit Móyses: «Ita fiet, ut locútus es: non vidébo ultra fáciem tuam».

{v}11,1{/v}Et dixit Dóminus ad Móysen: «Adhuc una plaga tangam pharaónem et Ægýptum, et post hæc dimíttet vos útique, immo et exíre compéllet. {v}2{/v}Dices ergo omni plebi, ut póstulet vir ab amíco suo et múlier a vicína sua vasa argéntea et áurea; {v}3{/v}dabit autem Dóminus grátiam pópulo coram Ægýptiis». Fuítque Móyses vir magnus valde in terra Ægýpti coram servis pharaónis et omni pópulo.

{v}4{/v}Et ait Móyses: «Hæc dicit Dóminus: Média nocte egrédiar in Ægýptum; {v}5{/v}et moriétur omne primogénitum in terra Ægyptiórum, a primogénito pharaónis, qui sedet in sólio eius, usque ad primogénitum ancíllæ, quæ est ad molam, et ómnia primogénita iumentórum. {v}6{/v}Erítque clamor magnus in univérsa terra Ægýpti, qualis nec ante fuit nec póstea futúrus est. {v}7{/v}Apud omnes autem fílios Israel non mútiet canis contra hóminem et pecus, ut sciátis quanto miráculo dívidat Dóminus Ægýptios et Israel. {v}8{/v}Descendéntque omnes servi tui isti ad me et adorábunt me dicéntes: “Egrédere tu et omnis pópulus, qui séquitur te”. Post hæc egrédiar». Et exívit a pharaóne irátus nimis.

{v}9{/v}Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Non áudiet vos phárao, ut multa signa fiant in terra Ægýpti». {v}10{/v}Móyses autem et Aaron fecérunt ómnia osténta hæc coram pharaóne; et indurávit Dóminus cor pharaónis, nec dimísit fílios Israel de terra sua.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Sap 18, 4; 17, 20; 18, 1{/r}

Digni erant illi carére luce, qui inclúsos custodíerant fílios tuos, {*} Per quos incipiébat incorrúptum legis lumen sǽculo dari.

Ægýptiis superpósita erat gravis nox, sanctis autem tuis máxima erat lux. {*} Per quos incipiébat incorrúptum legis lumen sǽculo dari.

E Demonstratiónibus Aphraátis epíscopi

(Dem. 11, De circumcisione, I1-12: PS 1, 498-503)

{p}

Circumcisio cordis

Lex atque fœdus omníno fuére mutáta. Primum enim Deus pactum Adæ mutávit, et áliud impósuit Noe; áliud étiam Abrahæ, quod mutávit ut novum Móysi daret. Cumque mosáicum fœdus non observarétur, áliud dedit in generatióne última pactum, deínceps non immutándum. Adæ enim legem statúerat ut de árbore vitæ non coméderet, Noe arcum in núbibus, Abrahæ iam propter fidem elécto dedit póstea circumcisiónem, notam ac signáculum pósteris. Móyses agnum paschæ hábuit, propitiatiónem pro pópulo.

Omnia autem hæc fœ́dera erant áliud ab álio divérsa. Porro circumcísio, quam probat illórum fœ́derum dator, ea est, de qua dixit Ieremías: Circumcídite præpútium cordis vestri. Quod si firmum fuit pactum, quod constítuit Abrahæ Deus, firmum étiam et fidéle istud est, nec póterit legem ultra pónere, sive ab iis qui extra legem sunt, sive a subiéctis legis inítium ducéntem.

Nam legem Móysi dedit cum observántiis et præcéptis suis, et, cum eam non servárent, legem et præcépta eius írrita fecit; promísit se testaméntum novum datúrum, quod dixit a prióre divérsum fore, licet unus sit dator ambórum. Atque hoc est testaméntum, quod se pollícitus est datúrum: Omnes cognóscent me a mínimo ex eis usque ad máximum eórum. Et in hoc testaménto non est ultra circumcísio carnis et signum pópuli.

Pro certo scimus, caríssime, Deum in váriis generatiónibus constituísse leges, quæ donec ei plácuit in usu fuérunt, et póstmodum antiquátæ sunt, quemádmodum Apóstolus ait quod in multis similitudínibus olim súbstitit regnum Dei in síngulis tempóribus.

Porro verax est Deus noster, et præcépta eius fidelíssima; et fœdus quodcúmque in témpore suo firmum et verum comprobátum est, et qui circumcísi sunt corde vivunt atque íterum circumcidúntur super Iordánem verum, qui est baptísmus remissiónis peccatórum.

Iesus, fílius Nun, pópulum secúndo circumcídit cultro lapídeo, quando Iordánem tránsiit ipse cum pópulo suo; Iesus salvátor noster secúndo circumcídit circumcisióne cordis gentes, quæ in eum credidérunt, et baptísmo ablútæ sunt, et circumcísæ sunt gládio quod est verbum eius, penetrabílius omni gládio ancípiti.

Iesus, fílius Nun, pópulum ad terram promissiónis transmísit; Iesus salvátor noster terram vitæ promísit ómnibus, qui verum Iordánem transíerint, et credíderint, et præpútio cordis sui fúerint circumcísi.

Beáti ígitur qui in cordis præpútio sunt circumcísi, et ex aquis renáti sunt circumcisiónis secúndæ; isti hereditátem accípient cum Abraham, duce fidéli ac patre ómnium géntium, quóniam ei fides sua ad iustítiam reputáta est.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Hebr 8, 8. 10{/r}; {r}2 Cor 3, 3{/r}

Consummábo super domum Israel testaméntum novum, dando leges meas in mentem eórum. {*} Et in corde eórum superscríbam eas, non atraménto, sed Spíritu Dei vivi.

Dabo legem meam non in tábulis lapídeis, sed in tábulis cordis carnálibus. {*} Et in corde eórum superscríbam eas, non atraménto, sed Spíritu Dei vivi.

De libro Exodi

{r:Ex}12, 1-20{/r}

{p}

Pascha et azyma

{v}1{/v}Dixit Dóminus ad Móysen et Aaron in terra Ægýpti: {v}2{/v}«Mensis iste vobis princípium ménsium, primus erit in ménsibus anni. {v}3{/v}Loquímini ad univérsum cœtum filiórum Israel et dícite eis: Décima die mensis huius tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas. {v}4{/v}Sin autem minor est númerus, ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum, qui iunctus est dómui suæ, iuxta númerum animárum, quæ suffícere possunt ad esum agni. {v}5{/v}Erit autem vobis agnus absque mácula, másculus, annículus, quem de agnis vel hædis tollétis. {v}6{/v}Et servábitis eum usque ad quartam décimam diem mensis huius, immolabítque eum univérsa congregátio filiórum Israel ad vésperam. {v}7{/v}Et sument de sánguine eius ac ponent super utrúmque postem et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum; {v}8{/v}et edent carnes nocte illa assas igni et ázymos panes cum lactúcis amáris. {v}9{/v}Non comedétis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pédibus eius et intestínis vorábitis. {v}10{/v}Nec remanébit quidquam ex eo usque mane; si quid resíduum fúerit, igne comburétis. {v}11{/v}Sic autem comedétis illum: renes vestros accingétis, calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter; est enim Pascha (id est Tránsitus) Dómini!

{v}12{/v}Et transíbo per terram Ægýpti nocte illa percutiámque omne primogénitum in terra Ægýpti ab hómine usque ad pecus; et in cunctis diis Ægýpti fáciam iudícia, ego Dóminus. {v}13{/v}Erit autem sanguis vobis in signum in ǽdibus, in quibus éritis; et vidébo sánguinem et transíbo vos, nec erit in vobis plaga dispérdens, quando percússero terram Ægýpti. {v}14{/v}Habébitis autem hanc diem in monuméntum et celebrábitis eam sollémnem Dómino in generatiónibus vestris cultu sempitérno.

{v}15{/v}Septem diébus ázyma comedétis: iam in die primo non erit ferméntum in dómibus vestris; quicúmque coméderit fermentátum, a primo die usque ad diem séptimum, períbit ánima illa de Israel.

{v}16{/v}Dies prima erit sancta atque sollémnis, et dies séptima eádem festivitáte venerábilis. Nihil óperis faciétis in eis, excéptis his, quæ ad vescéndum pértinent.

{v}17{/v}Et observábitis ázyma, in eádem enim ipsa die edúxi exércitum vestrum de terra Ægýpti; et custodiétis diem istum in generatiónes vestras ritu perpétuo. {v}18{/v}Primo mense, quarta décima die mensis ad vésperam comedétis ázyma; usque ad diem vicésimam primam eiúsdem mensis ad vésperam.

{v}19{/v}Septem diébus ferméntum non inveniétur in dómibus vestris. Qui coméderit fermentátum, períbit ánima eius de cœtu Israel, tam de ádvenis quam de indígenis terræ. {v}20{/v}Omne fermentátum non comedétis; in cunctis habitáculis vestris edétis ázyma».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ap 5, 8. 9{/r}; cf. {r}1 Petr 1, 18. 19{/r}

Senióres cecidérunt coram Agno et cantábant cánticum novum dicéntes: {*} Dómine, redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Non auro vel argénto redémpti sumus, sed pretióso sánguine quasi Agni immaculáti Christi. {*} Dómine, redemísti nos Deo in sánguine tuo.

Ex Homilíis sancti Astérii Amaséni epíscopi

(Hom. 13: PG 40, 355-358. 362)

{p}

Imitemur eam pascendi rationem, qua Dominus usus est

Si Deum cúpitis æmulári, quod ad eius imáginem facti sitis, exémplum ipsíus imitámini. Vos, qui christiáni estis, qui nómine ipso humanitátem profitémini, imitámini Christi caritátem.

Benignitátis eius divítias consideráte, qui, cum per hóminem ad hómines ventúrus esset, præmísit Ioánnem, pæniténtiæ præcónem et ducem, et ante Ioánnem prophétas omnes, qui docérent hómines ut resipíscerent, redírent in viam et ad meliórem frugem sese convérterent.

Mox ipse véniens ore próprio clamábat ex persóna sua: Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Quómodo autem vocem suam audiéntes excépit? Fácilem eis peccatórum véniam largítus est, celériter ipsos et moménto témporis ab iis, a quibus angebántur, liberávit: Verbum sanctos réddidit, Spíritus confirmávit, vetus homo in aqua sepúltus est, novus generátus grátia flóruit.

Quid deínde consecútum est? Qui inimícus fúerat, amícus evásit; qui aliénus, fílius; qui profánus, sacer ac pius.

Imitémur eam pascéndi ratiónem, qua Dóminus usus est; Evangélia contemplémur; ibíque, tamquam in spéculo, diligéntiæ et benignitátis exémplum intuéntes, eas perdiscámus.

Illic enim in parábolis adumbratísque sermónibus vídeo centum óvium hóminem pastórem, qui, cum illárum una a grege discessísset et errabúnda vagarétur, non mansit cum illis, quæ servántes órdinem pascebántur; sed, ad eam requiréndam proféctus, multas valles saltúsque superávit, magnos atque árduos montes transcéndit, in solitudínibus peragrándo multo cum labóre támdiu pervestigávit, donec errántem invénit.

Invéntam autem non verberávit, nec urgéndo veheméntius ad gregem cómpulit, sed húmeris suis impósitam et léniter tractátam ad gregem gestávit, maiórem ex una illa invénta, quam ex reliquárum multitúdine, lætítiam percípiens. Rem obscuritáte similitúdinis obvolútam atque recónditam considerémus. Ovis hæc non ovem omníno, nec pastor ille plane pastórem, sed áliud quiddam signíficat.

His exémplis sacræ res continéntur. Nos enim cómmonent, ne hómines pro pérditis ac desperátis habeámus, neve eos in perículis versántes neglegámus aut segnes simus ad feréndum auxílium, sed eos, a recta vivéndi ratióne deflecténtes et errántes, reducámus in viam, eorúmque lætémur réditu, atque ipsos cum bene piéque vivéntium multitúdine coniungámus.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Zac 7, 9{/r}; {r}Mt 6, 14{/r}

Iudícium verum iudicáte, {*} Et misericórdiam fácite unusquísque cum fratre suo.

Si dimiséritis homínibus peccáta eórum, dimíttet et vobis Pater vester cæléstis. {*} Et misericórdiam fácite unusquísque cum fratre suo.

De libro Exodi

{r:Ex}12, 21-36{/r}

{p}

Plaga primogenitorum

In diébus illis: {v}21{/v}Vocávit autem Móyses omnes senióres filiórum Israel et dixit ad eos: «Ite tolléntes ánimal per famílias vestras et immoláte Pascha. {v}22{/v}Fasciculúmque hyssópi tíngite in sánguine, qui est in pelvi, et aspérgite ex eo superlimináre et utrúmque postem. Nullus vestrum egrediátur óstium domus suæ usque mane. {v}23{/v}Transíbit enim Dóminus percútiens Ægýptios; cumque víderit sánguinem in superliminári et in utróque poste, transcéndet óstium et non sinet percussórem íngredi domos vestras et lǽdere. {v}24{/v}Custodíte verbum istud legítimum tibi et fíliis tuis usque in ætérnum. {v}25{/v}Cumque introiéritis terram, quam Dóminus datúrus est vobis, ut pollícitus est, observábitis cæremónias istas; {v}26{/v}et cum díxerint vobis fílii vestri: “Quæ est ista relígio?”, {v}27{/v}dicétis eis: “Víctima Paschæ Dómino est, quando transívit super domos filiórum Israel in Ægýpto percútiens Ægýptios et domos nostras líberans”». Incurvatúsque pópulus adorávit; {v}28{/v}et egréssi fílii Israel fecérunt, sicut præcéperat Dóminus Móysi et Aaron.

{v}29{/v}Factum est autem in noctis médio, percússit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito pharaónis, qui in sólio eius sedébat, usque ad primogénitum captívi, qui erat in cárcere, et omne primogénitum iumentórum. {v}30{/v}Surrexítque phárao nocte et omnes servi eius cunctáque Ægýptus, et ortus est clamor magnus in Ægýpto, neque enim erat domus, in qua non iacéret mórtuus. {v}31{/v}Vocatísque phárao Móyse et Aaron nocte, ait: «Súrgite, egredímini a pópulo meo vos et fílii Israel; ite, immoláte Dómino, sicut dícitis. {v}32{/v}Oves vestras et arménta assúmite, ut petierátis, et abeúntes benedícite mihi». {v}33{/v}Urgebántque Ægýptii pópulum de terra exíre velóciter dicéntes: «Omnes moriémur». {v}34{/v}Tulit ígitur pópulus conspérsam farínam, ántequam fermentarétur; et ligans pistrína in pálliis suis pósuit super úmeros suos. {v}35{/v}Fecerúntque fílii Israel, sicut præcéperat Móyses, et petiérunt ab Ægýptiis vasa argéntea et áurea vestémque plúrimam. {v}36{/v}Dóminus autem dedit grátiam pópulo coram Ægýptiis, ut commodárent eis; et spoliavérunt Ægýptios.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ex 12, 7. 13{/r}; {r}1 Petr 1, 18. 19{/r}

De sánguine agni ponent fílii Israel super utrúmque postem et in superlimináribus domórum: {*} Erit autem sanguis vobis in signum.

Redémpti estis pretióso sánguine quasi Agni immaculáti Christi. {*} Erit autem sanguis vobis in signum.

Ex Spéculo caritátis beáti Aelrédi abbátis

(Lib. 3, 5: PL 195, 582)

{p}

Caritas fraterna ad Christi exemplum conformanda

Ad inimicórum dilectiónem, in qua fratérnæ caritátis consístit perféctio, nihil nos ita ánimat, ut illíus miræ patiéntiæ grata considerátio, qua ille, speciósus forma præ fíliis hóminum, venústam fáciem suam ímpiis prǽbuit conspuéndam; qua óculos illos, quorum nutu regúntur ómnia, velámini súbdidit iniquórum; qua látera illa sua flagéllis expósuit; qua caput, treméndum principátibus et potestátibus, spinárum asperitáti submísit; qua semetípsum oppróbriis ac contuméliis addíxit; qua tandem crucem, clavos, lánceam, fel, acétum patiénter sustínuit, in ómnibus lenis, mitis, tranquíllus.

Dénique tamquam ovis ad occisiónem ductus est, et quasi agnus coram tondénte se obmútuit, et non apéruit os suum.

Quis illam áudiens mirábilem vocem, plenam dulcédinis, plenam caritátis, plenam immutábilis tranquillitátis: Pater, ignósce illis, non statim omni afféctu suos ampléctitur inimícos? Pater, inquit, ignósce illis. Quid lenitátis, quid caritátis huic addi pótuit oratióni?

Addidit tamen; parum fuit oráre, vóluit et excusáre. Pater, inquit, ignósce illis, non enim sciunt quid fáciunt. Sunt quidem magni peccatóres, sed pusílli æstimatóres; ídeo: Pater, ignósce illis. Crucifígunt; quem tamen crucifígant nésciunt, quia, si cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent; ídeo: Pater, ignósce illis. Putant legis prævaricatórem, putant divinitátis præsumptórem, putant pópuli seductórem. Abscóndi ab eis fáciem meam, non agnovérunt maiestátem meam; ídeo: Pater, ignósce illis, quia nésciunt quid fáciunt.

Igitur, ut homo se díligat, nulla se carnis delectatióne corrúmpat. Ut vero carnáli concupiscéntiæ non succúmbat, omnem afféctum suum ad suavitátem domínicæ carnis exténdat. Porro, ut perféctius ac suávius in fratérnæ caritátis delectatióne quiéscat, étiam inimícos brácchiis veri amóris astríngat.

Sed, ne divínus hic ignis iniuriárum statu tepéscat, dilécti Dómini ac Salvatóris sui tranquíllam patiéntiam óculis mentis semper aspíciat.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 53, 12{/r}; {r}Lc 23, 34{/r}

Trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est; {*} Ipse peccátum multórum tulit et pro transgressóribus rogat.

Iesus autem dicébat: Pater, dimítte illis; non enim sciunt quid fáciunt. {*} Ipse peccátum multórum tulit et pro transgressóribus rogat.

De libro Exodi

{r:Ex}12, 37-49; 13, 11-16{/r}

{p}

Proficiscuntur Hebrǽi. Leges de Pascha et primogenitis

In diébus illis: {v}12,37{/v}Profécti sunt fílii Israel de Ramésse in Succoth, sescénta fere mília péditum virórum absque párvulis. {v}38{/v}Sed et vulgus promíscuum innumerábile ascéndit cum eis, oves et arménta, animántia multa nimis. {v}39{/v}Coxerúntque farínam, quam dudum de Ægýpto conspérsam túlerant, et fecérunt subcinerícios panes ázymos; neque enim póterant fermentári, cogéntibus exíre Ægýptiis et nullam fácere sinéntibus moram; nec pulménti quidquam occúrrerant præparáre.

{v}40{/v}Habitátio autem filiórum Israel, qua mánserant in Ægýpto, fuit quadringentórum trigínta annórum. {v}41{/v}Quibus explétis, eádem die egréssus est omnis exércitus Dómini de terra Ægýpti. {v}42{/v}Nox ista vigiliárum Dómino, quando edúxit eos de terra Ægýpti: hanc observáre debent Dómino omnes fílii Israel in generatiónibus suis.

{v}43{/v}Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: «Hæc est relígio Paschæ: omnis alienígena non cómedet ex eo; {v}44{/v}omnis autem servus emptícius circumcidétur et sic cómedet; {v}45{/v}ádvena et mercennárius non edent ex eo. {v}46{/v}In una domo comedétur nec efferétis de cárnibus eius foras nec os illíus confringétis. {v}47{/v}Omnis cœtus filiórum Israel fáciet illud. {v}48{/v}Quod si quis peregrinórum in vestram volúerit transíre colóniam et fácere Pascha Dómini, circumcidétur prius omne masculínum eius et tunc rite celebrábit erítque sicut indígena terræ; si quis autem circumcísus non fúerit, non vescétur ex eo. {v}49{/v}Eadem lex erit indígenæ et colóno, qui peregrinátur apud vos».

{v}13,11{/v}«Cum introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut iurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam, {v}12{/v}separábis omne, quod áperit vulvam Dómino et quod primitívum est in pecóribus tuis; quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino. {v}13{/v}Primogénitum ásini mutábis ove; quod, si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis prétio rédimes. {v}14{/v}Cumque interrogáverit te fílius tuus cras dicens: “Quid est hoc?”, respondébis ei: “In manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto, de domo servitútis. {v}15{/v}Nam, cum indurátus esset phárao et nollet nos dimíttere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum iumentórum; idcírco ímmolo Dómino omne, quod áperit vulvam masculíni sexus, et ómnia primogénita filiórum meórum rédimo”. {v}16{/v}Erit ígitur quasi signum in manu tua et quasi appénsum quid ob recordatiónem inter óculos tuos; eo quod in manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Lc 2, 22. 23. 24{/r}

Paréntes Iesu tulérunt eum in Ierúsalem, ut sísterent illum Dómino, {*} Sicut scriptum est in lege Dómini: «Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur».

Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum aut duos pullos columbárum. {*} Sicut scriptum est in lege Dómini: «Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur».

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(Gaudium et spes, n. 9-10)

{p}

De altioribus quæstionibus hominis

Mundus hodiérnus simul poténtem ac débilem se éxhibet, capácem óptima vel péssima patrándi, dum ipsi ad libertátem aut servitútem, ad progréssum aut regréssum, ad fraternitátem aut ódium prostat via. Prætérea, homo cónscius fit ipsíus esse recte dirígere vires, quas ipse suscitávit et quæ eum opprímere aut ei servíre possunt. Unde seípsum intérrogat.

Revéra inæquilíbria quibus labórat mundus hodiérnus cum inæquilíbrio illo fundamentalióri conectúntur, quod in hóminis corde radicátur.

In ipso enim hómine plura eleménta sibi ínvicem oppúgnant. Dum enim una ex parte, útpote creatúra, multiplíciter sese limitátum experítur, ex áltera vero in desidériis suis illimitátum et ad superiórem vitam vocátum se sentit.

Multis sollicitatiónibus attráctus, iúgiter inter eas selígere et quibúsdam renuntiáre cógitur. Immo, infírmus ac peccátor, non raro illud quod non vult facit et illud quod fácere vellet non facit. Unde in seípso divisiónem pátitur, ex qua étiam tot ac tantæ discórdiæ in societáte oriúntur.

Plúrimi sane, quorum vita materialísmo práctico infícitur, a clara huiúsmodi dramátici status perceptióne avertúntur, vel saltem, miséria oppréssi, impediúntur quóminus illum consíderent.

Multi in interpretatióne rerum multifárie propósita quiétem se inveníre exístimant.

Quidam vero a solo conátu humáno veram plenámque géneris humáni liberatiónem exspéctant, sibíque persuásum habent futúrum regnum hóminis super terram ómnia vota cordis eius expletúrum esse.

Nec desunt qui, de sensu vitæ desperántes, audáciam laudant eórum qui, exsisténtiam humánam omnis significatiónis própriæ expértem existimántes, ei totam significatiónem ex solo próprio ingénio conférre nitúntur.

Attamen, coram hodiérna mundi evolutióne, in dies numerosióres fiunt qui quæstiónes máxime fundamentáles vel ponunt vel nova acuitáte perséntiunt: Quid est homo? Quinam est sensus dolóris, mali, mortis, quæ, quamquam tantus progréssus factus est, subsístere pergunt? Ad quid victóriæ illæ tanto prétio acquisítæ? Quid societáti homo afférre, quid ab ea exspectáre potest? Quid post vitam hanc terréstrem subsequétur?

Credit autem Ecclésia Christum, pro ómnibus mórtuum et resuscitátum, hómini lucem et vires per Spíritum suum præbére, ut ille summæ suæ vocatióni respondére possit; nec áliud nomen sub cælo datum esse homínibus, in quo opórteat eos salvos fíeri.

Simíliter credit clavem, centrum et finem totíus humánæ históriæ in Dómino ac Magístro suo inveníri.

Affírmat ínsuper Ecclésia ómnibus mutatiónibus multa subésse quæ non mutántur, quæque fundaméntum suum últimum in Christo habent, qui est heri, hódie, ipse et in sǽcula.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 15, 55-56. 57{/r}; {r}Lam 3, 25{/r}

Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus? Stímulus mortis peccátum est; {*} Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Bonus est Dóminus sperántibus in eum, ánimæ quærénti illum. {*} Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum.

De libro Exodi

{r:Ex}13, 17 – 14, 9{/r}

{p}

Iter usque ad mare Rubrum

{v}13,17{/v}Cum emisísset phárao pópulum, non eos duxit Deus per viam terræ Philísthim, quæ vicína est, réputans ne forte pænitéret pópulum, si vidísset advérsum se bella consúrgere, et reverterétur in Ægýptum; {v}18{/v}sed circumdúxit per viam desérti, quæ est iuxta mare Rubrum. Et armáti ascendérunt fílii Israel de terra Ægýpti. {v}19{/v}Tulit quoque Móyses ossa Ioseph secum, eo quod adiurásset fílios Israel dicens: «Visitábit vos Deus; efférte ossa mea hinc vobíscum».

{v}20{/v}Profectíque de Succoth castrametáti sunt in Etham, in extrémis fínibus solitúdinis. {v}21{/v}Dóminus autem præcedébat eos ad ostendéndam viam per diem in colúmna nubis et per noctem in colúmna ignis, ut dux esset itíneris utróque témpore. {v}22{/v}Nunquam défuit colúmna nubis per diem nec colúmna ignis per noctem coram pópulo.

{v}14,1{/v}Locútus est autem Dóminus ad Móysen dicens: {v}2{/v}«Lóquere fíliis Israel: Revérsi castrameténtur e regióne Phihahíroth, quæ est inter Mógdolum et mare contra Beélsephon; in conspéctu eius castra ponétis super mare. {v}3{/v}Dicturúsque est phárao super fíliis Israel: “Errant in terra, conclúsit eos desértum”. {v}4{/v}Et indurábo cor eius, ac persequétur eos, et glorificábor in pharaóne et in omni exércitu eius; sciéntque Ægýptii quia ego sum Dóminus». Fecerúntque ita.

{v}5{/v}Et nuntiátum est regi Ægyptiórum quod fugísset pópulus; immutatúmque est cor pharaónis et servórum eius super pópulo, et dixérunt: «Quid hoc fécimus, ut dimitterémus Israel, ne servírent nobis?». {v}6{/v}Iunxit ergo currum et omnem pópulum suum assúmpsit secum; {v}7{/v}tulítque sescéntos currus eléctos et quidquid in Ægýpto cúrruum fuit et bellatóres in síngulis cúrribus. {v}8{/v}Induravítque Dóminus cor pharaónis regis Ægýpti, et persecútus est fílios Israel; at illi egréssi erant in manu excélsa. {v}9{/v}Cumque persequeréntur Ægýptii vestígia præcedéntium, repperérunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaónis, équites et exércitus eius erant in Phihahíroth contra Beélsephon.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 114, 1. 2{/r}; {r}Ex 13, 21{/r}

In éxitu Israel de Ægýpto, domus Iacob de pópulo bárbaro, {*} Factus est Iuda sanctuárium eius, Israel potéstas eius.

Dóminus præcedébat eos ad ostendéndam viam in colúmna nubis. {*} Factus est Iuda sanctuárium eius, Israel potéstas eius.

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 51, 3-4. 8: PL 54, 310-311. 313)

{p}

Lex per Moysen data est; gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est

Aperit Dóminus coram eléctis téstibus glóriam suam, et commúnem illam cum céteris córporis formam tanto splendóre claríficat, ut et fácies eius solis fulgóri símilis, et vestítus candóri nívium esset æquális.

In qua transfiguratióne illud quidem principáliter agebátur, ut de córdibus discipulórum crucis scándalum tollerétur; nec conturbáret eórum fidem voluntáriæ humílitas passiónis, quibus reveláta esset abscónditæ excelléntia dignitátis.

Sed non minóre providéntia spes sanctæ Ecclésiæ fundabátur, ut totum corpus Christi agnósceret quali esset commutatióne donándum, et eius sibi honóris consórtium membra promítterent, qui in cápite præfulsísset.

De quo idem Dóminus díxerat, cum de advéntus sui maiestáte loquerétur: Tunc iusti fulgébunt sicut sol in regno Patris sui; protestánte hoc ipsum beáto Paulo apóstolo et dicénte: Exístimo enim quod non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis; et íterum: Mórtui enim estis, et vita vestra abscóndita est cum Christo in Deo. Cum enim Christus apparúerit vita vestra, tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.

Confirmándis vero apóstolis et ad omnem sciéntiam provehéndis, ália quoque in illo miráculo accéssit instrúctio.

Móyses enim et Elías, lex scílicet et prophétæ, apparuérunt cum Dómino loquéntes, ut veríssime in illa quinque virórum præséntia complerétur quod dictum est: In duóbus vel tribus téstibus stat omne verbum.

Quid hoc stabílius, quid fírmius verbo, in cuius prædicatióne véteris et novi testaménti cóncinit tuba et cum evangélica doctrína antiquárum protestatiónum instruménta concúrrunt?

Astipulántur enim sibi ínvicem utriúsque fœ́deris páginæ; et, quem sub velámine mysteriórum præcedéntia signa promíserant, maniféstum atque perspícuum præséntis glóriæ splendor osténdit; quia, sicut ait beátus Ioánnes, lex per Móysen data est, grátia autem et véritas per Iesum Christum facta est; in quo et propheticárum promíssio impléta est figurárum et legálium rátio præceptórum, dum et veram docet prophetíam per sui præséntiam, et possibília facit mandáta per grátiam.

Confirmétur ergo secúndum prædicatiónem sacratíssimi Evangélii ómnium fides, et nemo de Christi cruce, per quam mundus redémptus est, erubéscat.

Nec ídeo quisquam aut pati pro iustítia tímeat, aut de promissórum retributióne diffídat, quia per labórem ad réquiem, et per mortem transítur ad vitam; cum omnem humilitátis nostræ infirmitátem ille suscéperit, in quo, si in confessióne et in dilectióne ipsíus permaneámus, et quod vicit víncimus, et quod promísit accípimus.

Quia sive ad faciénda mandáta, sive ad toleránda advérsa, præmíssa Patris vox debet semper áuribus nostris insonáre, dicéntis: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Hebr 12, 22. 24. 25{/r}; {r}Ps 95, 8{/r}

Accessístis ad testaménti novi mediatórem Iesum. Vidéte ne recusétis loquéntem; {*} Si enim illi non effugérunt, recusántes eum qui super terram loquebátur, multo magis nos, qui de cælis loquéntem avértimus.

Utinam hódie vocem eius audiátis: Nolíte obduráre corda vestra. {*} Si enim illi non effugérunt, recusántes eum qui super terram loquebátur, multo magis nos, qui de cælis loquéntem avértimus.

De libro Exodi

{r:Ex}14, 10-31{/r}

{p}

Transitus maris Rubri

In diébus illis: {v}10{/v}Cum appropinquásset phárao, levántes fílii Israel óculos vidérunt Ægýptios post se et timuérunt valde clamaverúntque ad Dóminum {v}11{/v}et dixérunt ad Móysen: «Fórsitan non erant sepúlcra in Ægýpto? ídeo tulísti nos, ut morerémur in solitúdine. Quid hoc fecísti, ut edúceres nos ex Ægýpto? {v}12{/v}Nonne iste est sermo, quem loquebámur ad te in Ægýpto, dicéntes: Recéde a nobis, ut serviámus Ægýptiis? Multo enim mélius erat servíre eis quam mori in solitúdine». {v}13{/v}Et ait Móyses ad pópulum: «Nolíte timére; state et vidéte salútem Dómini, quam factúrus est vobis hódie; Ægýptios enim, quos nunc vidétis, nequáquam ultra vidébitis usque in sempitérnum. {v}14{/v}Dóminus pugnábit pro vobis, et vos silébitis».

{v}15{/v}Dixítque Dóminus ad Móysen: «Quid clamas ad me? Lóquere fíliis Israel, ut proficiscántur. {v}16{/v}Tu autem éleva virgam tuam et exténde manum tuam super mare et dívide illud, ut gradiántur fílii Israel in médio mari per siccum. {v}17{/v}Ego autem indurábo cor Ægyptiórum, ut persequántur eos; et glorificábor in pharaóne et in omni exércitu eius, in cúrribus et in equítibus illíus. {v}18{/v}Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus, cum glorificátus fúero in pharaóne, in cúrribus atque in equítibus eius».

{v}19{/v}Tollénsque se ángelus Dei, qui præcedébat castra Israel, ábiit post eos; et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum. {v}20{/v}Stetit inter castra Ægyptiórum et castra Israel; et erat nubes tenebrósa et illúminans noctem, ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent.

{v}21{/v}Cumque extendísset Móyses manum super mare, réppulit illud Dóminus, flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum; divisáque est aqua. {v}22{/v}Et ingréssi sunt fílii Israel per médium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et læva. {v}23{/v}Persequentésque Ægýptii ingréssi sunt post eos, omnis equitátus pharaónis, currus eius et équites per médium maris. {v}24{/v}Iamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis perturbávit exércitum eórum; {v}25{/v}et impedívit rotas cúrruum, ita ut diffícile moveréntur. Dixérunt ergo Ægýptii: «Fugiámus Israélem! Dóminus enim pugnat pro eis contra nos».

{v}26{/v}Et ait Dóminus ad Móysen: «Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum». {v}27{/v}Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum; fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. {v}28{/v}Reversǽque sunt aquæ et operuérunt currus et équites cuncti exércitus pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare; ne unus quidem supérfuit ex eis. {v}29{/v}Fílii autem Israel perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris.

{v}30{/v}Liberavítque Dóminus in die illo Israel de manu Ægyptiórum. Et vidérunt Ægýptios mórtuos super litus maris {v}31{/v}et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos; timuítque pópulus Dóminum et credidérunt Dómino et Móysi servo eius.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ex 15, 1. 2. 3{/r}

Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem deiécit in mare; {*} Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Dóminus quasi vir pugnátor; Dóminus nomen eius. {*} Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, et factus est mihi in salútem.

Ex Catechésibus sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Cat. 3, 24-27: SCh 50, 165- 167)

{p}

Moyses et Christus

Iudǽi mirácula vidérunt; tu quoque vidébis et maióra et clarióra, quam cum Iudǽi ex Ægýpto exiérunt. Tu Pharaónem non vidísti cum cópiis suis submérsum, vidísti tamen diábolum cum armis flúctibus óbrutum. Mare illi transiérunt; tu transísti mortem. Ex Ægýptiis illi sunt erépti; tu e dæmóniis. Iudǽi barbáricam dimisérunt servitútem; tu multo tristiórem servitútem peccáti.

Visne ália ratióne cognóscere te maióribus honorátum esse munéribus? Iudǽi tunc contemplári non potuérunt glorificátam fáciem Móysis, qui tamen et consérvus et congéner erat eis; tu vero Christi vultum in glória eius vidísti. Et Paulus clamat, dicens: Nos reveláta fácie glóriam Dómini speculámur.

Habébant illi tunc Christum sequéntem, qui tamen multo vérius nos modo séquitur. Tunc enim Dóminus comitabátur eos per grátiam Móysis, nunc vero non solum per grátiam Móysis, sed étiam per vestram comitátur obœdiéntiam. Illis post Ægýptum desérta loca fuérunt; tibi, post éxitum, cælum. Illis dux et imperátor egrégius Móyses erat; nobis vero álius Móyses, Deus ipse, dux et imperátor.

Quæ enim nota fuit Móysis illíus? Móyses, ait Scriptúra, erat vir mitíssimus super omnes hómines qui morabántur in terra. Quam notam sine erróre Móysi nostro tribúere póssumus, quippe cui suavíssimus eíque íntime consubstantiális Spíritus adésset. Tum Móyses manus ad cælum levábat, unde manna, panem angelórum, deducébat; Móyses vero noster manus levat ad cælum nobísque cibum affert ætérnum. Percússit ille petram et aquárum fluénta dedúxit; hic tangit mensam, spiritálem pércutit tábulam et fontes Spíritus élicit. Idcírco tamquam fons in média mensa sita est, ut greges úndique accúrrant ad fontem eiúsque salutáribus reficiántur undis.

Cum ígitur talis hic fons, tales vitæ cópiæ ac mensa nobis úndique bonis abúndet innúmeris, nosque spiritálibus donis adáugeat, corde sincéro puráque appropinquémus consciéntia, ut grátiam et misericórdiam consequámur in témpore opportúno. Grátia et misericórdia Fílii Unigéniti, Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi, per quem et cum quo Patri ac vivificánti Spirítui glória, honor, potéstas nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Hebr 11, 24-25. 26. 27{/r}

Fide Móyses grandis factus negávit se dici fílium fíliæ pharaónis magis éligens afflígi cum pópulo Dei quam temporálem peccáti habére iucunditátem; {*} Aspiciébat enim in remuneratiónem.

Maióres divítias æstimábat thesáuris Ægýpti impropérium Christi; fide relíquit Ægýptum. {*} Aspiciébat enim in remuneratiónem.

De libro Exodi

{r:Ex}16, 1-18. 35{/r}

{p}

Mannæ pluvia in deserto

{v}1{/v}Profécti sunt de Elim, et venit omnis congregátio filiórum Israel in desértum Sin, quod est inter Elim et Sínai, quinto décimo die mensis secúndi, postquam egréssi sunt de terra Ægýpti.

{v}2{/v}Et murmurávit omnis congregátio filiórum Israel contra Móysen et Aaron in solitúdine, {v}3{/v}dixerúntque fílii Israel ad eos: «Utinam mórtui essémus per manum Dómini in terra Ægýpti, quando sedebámus super ollas cárnium et comedebámus panem in saturitáte! Cur eduxístis nos in desértum istud, ut occiderétis omnem cœtum fame?».

{v}4{/v}Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Ecce ego pluam vobis panes de cælo; egrediátur pópulus et cólligat, quæ suffíciunt per síngulos dies, ut tentem eum, utrum ámbulet in lege mea an non. {v}5{/v}Die autem sexta parábunt quod intúlerint, et duplum erit quam collígere solébant per síngulos dies».

{v}6{/v}Dixerúntque Móyses et Aaron ad omnes fílios Israel:

«Véspere sciétis

quod Dóminus edúxerit vos

de terra Ægýpti;

{v}7{/v}et mane vidébitis

glóriam Dómini.

Audívit enim murmur vestrum contra Dóminum. Nos vero quid sumus, quia mussitátis contra nos?».

{v}8{/v}Et ait Móyses: «Dabit Dóminus vobis

véspere carnes édere

et mane panes in saturitáte,

eo quod audíerit murmuratiónes vestras, quibus murmuráti estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dóminum».

{v}9{/v}Dixítque Móyses ad Aaron: «Dic univérsæ congregatióni filiórum Israel: Accédite coram Dómino; audívit enim murmur vestrum». {v}10{/v}Cumque loquerétur Aaron ad omnem cœtum filiórum Israel, respexérunt ad solitúdinem, et ecce glória Dómini appáruit in nube. {v}11{/v}Locútus est autem Dóminus ad Móysen dicens: {v}12{/v}«Audívi murmuratiónes filiórum Israel. Lóquere ad eos: Véspere comedétis carnes et mane saturabímini pánibus scietísque quod ego sum Dóminus Deus vester».

{v}13{/v}Factum est ergo véspere, et ascéndens cotúrnix opéruit castra; mane quoque ros iácuit per circúitum castrórum.

{v}14{/v}Cumque operuísset superfíciem desérti, appáruit minútum et squamátum in similitúdinem pruínæ super terram. {v}15{/v}Quod cum vidíssent fílii Israel, dixérunt ad ínvicem: «Manhu?» (quod signíficat: «Quid est hoc?»). Ignorábant enim quid esset. Quibus ait Móyses: «Iste est panis, quem dedit Dóminus vobis ad vescéndum. {v}16{/v}Hic est sermo, quem præcépit Dóminus: “Cólligat ex eo unusquísque quantum suffíciat ad vescéndum; gomor per síngula cápita iuxta númerum animárum vestrárum, quæ hábitant in tabernáculo, sic tollétis”». {v}17{/v}Fecerúntque ita fílii Israel; et collegérunt álius plus, álius minus. {v}18{/v}Et mensi sunt ad mensúram gomor; nec qui plus collégerat, hábuit ámplius, nec qui minus paráverat, répperit minus, sed sínguli, iuxta id quod édere póterant, congregavérunt.

{v}35{/v}Fílii autem Israel comedérunt man quadragínta annis, donec venírent in terram habitábilem; hoc cibo áliti sunt, úsquequo tángerent fines terræ Chánaan.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sap 16, 20{/r}; {r}Io 6, 32{/r}

Angelórum esca nutrivísti pópulum tuum, et parátum panem de cælo præstitísti illis, {*} Omne delectaméntum in se habéntem, et ad omnem gustum aptum.

Non Móyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. {*} Omne delectaméntum in se habéntem, et ad omnem gustum aptum.

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 140, 4-6: CCL 40, 2028-2029)

{p}

Passio totius corporis Christi

Dómine, clamávi ad te, exáudi me. Hoc omnes póssumus dícere. Hoc non dico, totus Christus dicit. Sed magis ex persóna córporis dictum est; quia et cum hic esset, carnem portans orávit, et ex persóna córporis orávit Patrem, et cum oráret globi sánguinis de toto córpore eius distillábant. Sic scriptum est in Evangélio: Orávit Iesus inténta oratióne, et sudávit sánguinem. Quid est de toto córpore sánguinis efflúxio, nisi de tota Ecclésia mártyrum pássio?

Dómine, clamávi ad te, exáudi me; inténde voci deprecatiónis meæ, dum clamávero ad te. Iam finítum negótium clamándi putábas, cum díceres: Clamávi ad te? Clamásti, iam noli esse secúrus. Si finíta est tribulátio, finítus est clamor; si autem manet tribulátio Ecclésiæ et córporis Christi usque in finem sǽculi, non tantum dicat: Clamávi ad te, exáudi me, sed: Inténde voci deprecatiónis meæ, dum clamávero ad te.

Dirigátur orátio mea tamquam incénsum in conspéctu tuo; elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.

Hoc de ipso cápite solére intéllegi, omnis christiánus agnóscit. Declinánte enim iam die in vésperum, Dóminus in cruce ánimam depósuit receptúrus, non amísit invítus. Sed tamen et ibi nos figuráti sumus. Quid enim illíus pepéndit in ligno, nisi quod de nobis accépit? Et unde fíeri potest ut aliquándo Deus Pater dimíttat et déserat únicum Fílium, qui útique cum illo unus Deus est? Et tamen nostram infirmitátem figens in cruce, ubi vetus homo noster, sicut dicit Apóstolus, confíxus est cruci cum illo, ex voce ipsíus hóminis nostri clamávit: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquísti?

Illud ergo est sacrifícium vespertínum, pássio Dómini, crux Dómini, oblátio víctimæ salutáris, holocáustum accéptum Deo. Illud sacrifícium vespertínum fecit in resurrectióne munus matutínum. Orátio ergo pure dirécta de corde fidéli, tamquam de ara sancta surgit incénsum. Nihil est delectabílius odóre Dómini: sic óleant omnes qui credunt.

Vetus ergo homo noster, Apóstoli verba sunt, confíxus est cruci cum illo; ut evacuarétur, inquit, corpus peccáti, ut ultra non serviámus peccáto.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Gal 2, 19-20{/r}

Christo confíxus sum cruci. {*} Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus.

In fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me. {*} Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus.

De libro Exodi

{r:Ex}17, 1-16{/r}

{p}

Aqua de petra. Pugna adversus Amalec

In diébus illis: {v}1{/v}Profécta omnis congregátio filiórum Israel de desérto Sin per mansiónes suas iuxta sermónem Dómini castrametáti sunt in Ráphidim, ubi non erat aqua ad bibéndum pópulo. {v}2{/v}Qui iurgátus contra Móysen ait: «Da nobis aquam, ut bibámus». Quibus respóndit Móyses: «Quid iurgámini contra me? Cur tentátis Dóminum?». {v}3{/v}Sitívit ergo ibi pópulus præ aquæ penúria et murmurávit contra Móysen dicens: «Cur fecísti nos exíre de Ægýpto, ut occíderes nos et líberos nostros ac iuménta siti?». {v}4{/v}Clamávit autem Móyses ad Dóminum dicens: «Quid fáciam pópulo huic? Adhuc páululum et lapidábunt me». {v}5{/v}Et ait Dóminus ad Móysen: «Antecéde pópulum et sume tecum de senióribus Israel et virgam, qua percussísti flúvium, tolle in manu tua et vade. {v}6{/v}En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiésque petram, et exíbit ex ea aqua, ut bibat pópulus». Fecit Móyses ita coram senióribus Israel. {v}7{/v}Et vocávit nomen loci illíus Massa et Meríba, propter iúrgium filiórum Israel et quia tentavérunt Dóminum dicéntes: «Estne Dóminus in nobis an non?».

{v}8{/v}Venit autem Amalec et pugnábat contra Israel in Ráphidim. {v}9{/v}Dixítque Móyses ad Iósue: «Elige nobis viros et egréssus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vértice collis habens virgam Dei in manu mea». {v}10{/v}Fecit Iósue, ut locútus erat ei Móyses, et pugnávit contra Amalec; Móyses autem et Aaron et Hur ascendérunt super vérticem collis. {v}11{/v}Cumque leváret Móyses manus, vincébat Israel; sin autem remisísset, superábat Amalec. {v}12{/v}Manus autem Móysi erant graves; suméntes ígitur lápidem posuérunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentábant manus eius ex utráque parte. Et factum est ut manus eius non lassaréntur usque ad occásum solis. {v}13{/v}Vicítque Iósue Amalec et pópulum eius in ore gládii. {v}14{/v}Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Scribe hoc ob monuméntum in libro et trade áuribus Iósue; delébo enim memóriam Amalec sub cælo». {v}15{/v}Ædificavítque Móyses altáre et vocávit nomen eius Dóminus Nissi (Dóminus vexíllum meum) dicens:

{v}16{/v}«Quia manus contra sólium Dómini:

bellum Dómino erit contra Amalec

a generatióne in generatiónem».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 12, 3. 4{/r}; cf. {r}Io 4, 14{/r}

Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus Salvatóris, {*} Et dicétis in die illa: Confitémini Dómino et invocáte nomen eius.

Aqua, quam ego dabo vobis, fiet in vobis fons aquæ saliéntis in vitam ætérnam. {*} Et dicétis in die illa: Confitémini Dómino et invocáte nomen eius.

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 14, 2-3; 15, 1: SCh 100, 542. 548)

{p}

Per typos discebat Israel timere Deum et perseverare in obsequiis eius

Sic Deus ab inítio hóminem quidem plasmávit propter suam munificéntiam; patriárchas vero elégit propter illórum salútem; pópulum vero præformábat, docens indocíbilem sequi Deum; prophétas vero præstruébat, in terra assuéscens hóminem portáre eius Spíritum et communiónem habére cum Deo; ipse quidem nullíus índigens, iis vero, qui índigent eius, suam præbens communiónem; et iis qui ei complacébant fabricatiónem salútis ut architéctus delíneans, et non vidéntibus in Ægýpto a semetípso dans manducatiónem, et iis qui inquiéti erant in erémo dans aptíssimam legem, et his qui in bonam terram introiérunt dignam præbens hereditátem, et iis qui convertúntur ad Patrem saginátum occídens vítulum et primam stolam donans, multis modis compónens humánum genus ad consonántiam salútis.

Et propter hoc Ioánnes in Apocalýpsi ait: Et vox eius quasi vox aquárum multárum. Vere enim multæ aquæ Spíritus Dei, quóniam dives et quóniam magnus est Pater. Et per omnes illos tránsiens Verbum sine invídia utilitátem præstábat eis qui subiécti sibi erant, omni condicióni congruéntem et aptam legem conscríbens.

Sic autem et pópulo tabernáculi factiónem et ædificatiónem templi et levitárum electiónem, sacrifícia quoque et oblatiónes et mundatiónes et réliquam omnem lege statuébat deservitiónem.

Ipse quidem nullíus horum est índigens — est enim semper plenus ómnibus bonis, omnémque odórem suavitátis et omnes suaveoléntium vaporatiónes habens in se, étiam ántequam Móyses esset, — fácilem autem ad idóla revérti pópulum erudiébat, per multas vacatiónes prǽstruens eos perseveráre et servíre Deo, per ea quæ erant secúnda ad prima vocans, hoc est per týpica ad vera et per temporália ad ætérna et per carnália ad spiritália et per terréna ad cæléstia, quemádmodum dictum est Móysi quóniam fácies ómnia secúndum typum eórum quæ vidísti in monte.

Quadragínta enim diébus discébat tenére sermónes Dei et charactéres cæléstes et imágines spiritáles et præfiguratiónes futurórum, quemádmodum et Paulus ait: Bibébant enim de sequénti petra, petra autem erat Christus. Et rursum prædíctis iis quæ in lege sunt, íntulit: Omnia hæc autem in figúra veniébant illis; scripta sunt autem ad correptiónem nostram, in quos finis sæculórum devénit.

Per typos ergo discébant timére Deum et perseveráre in obséquiis eius. Itaque lex et disciplína erat illis et prophetía futurórum.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Gal 3, 24-25. 23{/r}

Lex pædagógus noster fuit in Christum, ut ex fide iustificémur; {*} At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.

Prius quam veníret fides, sub lege custodiebámur, conclúsi in eam fidem, quæ revelánda erat. {*} At ubi venit fides, iam non sumus sub pædagógo.

De libro Exodi

{r:Ex}18, 13-27{/r}

{p}

Iudices sub Moyse constituuntur

In diébus illis: {v}13{/v}Sedit Móyses, ut iudicáret pópulum, qui assistébat Móysi de mane usque ad vésperam. {v}14{/v}Quod cum vidísset socer eius, ómnia scílicet, quæ agébat in pópulo, ait: «Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis pópulus præstolátur de mane usque ad vésperam?». {v}15{/v}Cui respóndit Móyses: «Venit ad me pópulus quǽrens senténtiam Dei. {v}16{/v}Cumque accíderit eis áliqua disceptátio, véniunt ad me, ut iúdicem inter eos et osténdam præcépta Dei et leges eius». {v}17{/v}At ille: «Non bonam, inquit, rem facis. {v}18{/v}Consúmeris et tu et pópulus iste, qui tecum est; ultra vires tuas est negótium, solus illud non póteris sustinére. {v}19{/v}Sed audi verba mea atque consília, et erit Deus tecum: Esto tu pópulo in his, quæ ad Deum pértinent, ut réferas causas ad Deum {v}20{/v}ostendásque pópulo præcépta et leges viámque, per quam íngredi débeant, et opus, quod fácere débeant. {v}21{/v}Próvide autem de omni plebe viros strénuos et timéntes Deum, in quibus sit véritas et qui óderint avarítiam; et constítue ex eis tribúnos et centuriónes et quinquagenários et decános, {v}22{/v}qui iúdicent pópulum omni témpore. Quidquid autem maius fúerit réferant ad te et ipsi minóra tantúmmodo iúdicent; leviúsque sit tibi, partíto cum áliis ónere. {v}23{/v}Si hoc féceris, implébis impérium Dei et præcépta eius póteris sustentáre, et omnis hic pópulus evertétur ad loca sua cum pace».

{v}24{/v}Quibus audítis, Móyses fecit ómnia, quæ ille suggésserat; {v}25{/v}et, eléctis viris strénuis de cuncto Israel, constítuit eos príncipes pópuli, tribúnos et centuriónes et quinquagenários et decános, {v}26{/v}qui iudicábant plebem omni témpore. Quidquid autem grávius erat, referébant ad eum, facilióra tantúmmodo iudicántes. {v}27{/v}Dimisítque sócerum suum, qui revérsus ábiit in terram suam.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Num 11, 25{/r}; {r}Ex 18, 25{/r}

Descéndit Dóminus per nubem et locútus est ad Móysen, áuferens de spíritu, qui erat in eo, et dans septuagínta viris; {*} Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra fecérunt.

Eléctis viris strénuis de cuncto Israel, constítuit eos Móyses príncipes pópuli. {*} Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra fecérunt.

Ex Tractátibus sancti Hilárii epíscopi in psalmos

(Ps 127, 1-3: CSEL 24, 628-630)

{p}

De vero timore Domini

Beáti omnes, qui timent Dóminum, qui ámbulant in viis eius. Quotiénsque de timóre Dómini in Scriptúris est sermo, animadverténdum est numquam eum solitárium relínqui, tamquam sufficiéntem nobis ad consummatiónem fídei, sed súbici multa aut anteférri, ex quibus timóris Dómini rátio et perféctio intellegátur; ut cognóscimus ex eo, quod per Salomónem in Parœ́miis dictum est: Si enim sapiéntiam ínvoces et intelléctui des vocem tuam et exquíras eam tamquam argéntum et tamquam thesáuros investíges eam, tunc intélleges timórem Dómini.

Vidémus enim quantis usque ad timórem Dómini grádibus pervéntum est.

Ante enim invocánda sapiéntia est, et omne legéndi offícium intelléctui est deputándum, et exquirénda ac pervestigánda est sapiéntia; et tunc timor Dómini intellegéndus. Et quantum ad commúnem humánæ opiniónis pértinet sensum, non ita de timóre sentítur.

Timor est enim humánæ imbecillitátis trepidátio metuéntis id pérpeti, quod sibi nolit accídere. Exsístit autem et commovétur in nobis de reátus consciéntia, de iure potióris, de ímpetu fortióris, de ægritúdinis causa, de feræ occúrsu et de omnis mali passióne.

Hic ergo timor non docétur, sed ex natúra infirmitátis occúrrit. Neque quid timéndum sit díscimus, sed terrórem suum ipsa illa nobis iníciunt, quæ timéntur.

At vero de timóre Dómini ita scriptum est: Veníte, fílii, audíte me, timórem Dómini docébo vos. Discéndus ergo Dei timor est, quia docétur. Non enim in terróre, sed in ratióne doctrínæ est; neque ex trepidatióne natúræ est, sed præceptórum observántia et opéribus vitæ innocéntis et cognitióne veritátis ineúndus est.

Nobis autem timor Dei omnis in amóre est, metúmque eius diléctio perfécta consúmmat. Dilectiónis autem nostræ in eum hoc próprium offícium est, parére mónitis, statútis obtemperáre, pollícitis fídere. Audiámus ergo Scriptúram dicéntem: Et nunc Israel, quid Dóminus Deus tuus poscit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum et ámbules in ómnibus viis eius et díligas eum et custódias præcépta eius ex toto corde tuo et ex tota ánima tua, ut bene sit tibi?

Multæ autem sunt viæ Dómini, cum ipse tamen via sit. Sed cum de se lóquitur, viam ipse se núncupat et ratiónem, cur se viam nuncupásset, osténdit dicens: Nemo enim potest ad Patrem veníre nisi per me.

Multæ ítaque viæ interrogándæ sunt et in multis insisténdum est, ut unam, quæ bona est, inveniámus per multórum scílicet doctrínam, unam viam vitæ ætérnæ repertúri. Viæ enim in lege, viæ in prophétis, viæ in evangéliis, viæ in apóstolis sunt, viæ quoque in divérsis præceptórum opéribus sunt, in quibus per timórem Dei ambulántes beáti sunt.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sir 2, 19{/r}; {r}Lc 1, 50{/r}

Qui timent Dóminum, inquírent quæ beneplácita sunt ei; {*} Et qui díligunt eum, replebúntur lege ipsíus.

Misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum. {*} Et qui díligunt eum, replebúntur lege ipsíus.

De libro Exodi

{r:Ex}19, 1-19; 20, 18-21{/r}

{p}

Promissio fœderis et apparitio Domini in Sinai

{v}19,1{/v}Mense tértio egressiónis Israel de terra Ægýpti, in die hac venérunt in solitúdinem Sínai. {v}2{/v}Nam profécti de Ráphidim et perveniéntes usque in desértum Sínai, castrametáti sunt in eódem loco, ibíque Israel fixit tentória e regióne montis.

{v}3{/v}Móyses autem ascéndit ad Deum, vocavítque eum Dóminus de monte et ait:

«Hæc dices dómui Iacob

et annuntiábis fíliis Israel:

{v}4{/v}Vos ipsi vidístis, quæ fécerim Ægýptiis,

quómodo portáverim vos super alas aquilárum

et addúxerim ad me.

{v}5{/v}Si ergo audiéritis vocem meam

et custodiéritis pactum meum,

éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis,

mea est enim omnis terra.

{v}6{/v}Et vos éritis mihi regnum sacerdótum

et gens sancta.

Hæc sunt verba, quæ loquéris ad fílios Israel».

{v}7{/v}Venit Móyses et, convocátis maióribus natu pópuli, expósuit omnes sermónes, quos mandáverat Dóminus. {v}8{/v}Respondítque univérsus pópulus simul: «Cuncta, quæ locútus est Dóminus, faciémus». Cumque rettulísset Móyses verba pópuli ad Dóminum {v}9{/v}ait ei Dóminus: «Ecce ego véniam ad te in calígine nubis, ut áudiat me pópulus loquéntem ad te et tibi quoque credat in perpétuum».

Nuntiávit ergo Móyses verba pópuli ad Dóminum, {v}10{/v}qui dixit ei: «Vade ad pópulum et sanctífica illos hódie et cras; lavéntque vestiménta sua {v}11{/v}et sint paráti in diem tértium. In die enim tértio descéndet Dóminus coram omni plebe super montem Sínai. {v}12{/v}Constituésque términos pópulo per circúitum et dices: Cavéte, ne ascendátis in montem, nec tangátis fines illíus; omnis, qui tetígerit montem, morte moriétur. {v}13{/v}Manus non tanget eum, sed lapídibus opprimétur aut confodiétur iáculis; sive iuméntum fúerit, sive homo, non vivet. Cum cœ́perit clángere búcina, tunc ascéndant in montem». {v}14{/v}Descendítque Móyses de monte ad pópulum et sanctificávit eum; cumque lavíssent vestiménta sua, {v}15{/v}ait ad eos: «Estóte paráti in diem tértium; ne appropinquétis uxóribus vestris».

{v}16{/v}Iamque advénerat tértius dies, et mane inclarúerat; et ecce cœpérunt audíri tonítrua ac micáre fúlgura et nubes densíssima operíre montem, clangórque búcinæ veheméntius perstrepébat; et tímuit pópulus, qui erat in castris. {v}17{/v}Cumque eduxísset eos Móyses in occúrsum Dei de loco castrórum, stetérunt ad radíces montis. {v}18{/v}Totus autem mons Sínai fumábat, eo quod descendísset Dóminus super eum in igne, et ascénderet fumus ex eo quasi de fornáce. Et trémuit omnis mons veheménter. {v}19{/v}Et sónitus búcinæ paulátim crescébat in maius; Móyses loquebátur, et Deus respondébat ei cum voce.

{v}20,18{/v}Cunctus autem pópulus vidébat voces et lámpades et sónitum búcinæ montémque fumántem; et pertérriti ac pavóre concússi stetérunt procul {v}19{/v}dicéntes Móysi: «Lóquere tu nobis, et audiémus; non loquátur nobis Deus, ne moriámur». {v}20{/v}Et ait Móyses ad pópulum: «Nolíte timére; ut enim probáret vos, venit Deus, et ut timor illíus esset in vobis, ne peccarétis». {v}21{/v}Stetítque pópulus de longe; Móyses autem accéssit ad calíginem, in qua erat Deus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ex 19, 5. 6{/r}; {r}1 Petr 2, 9{/r}

Si audiéritis vocem meam et custodiéritis pactum meum, éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis; {*} Et éritis mihi regnum sacerdótum et gens sancta.

Vos genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem. {*} Et éritis mihi regnum sacerdótum et gens sancta.

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 16, 2-5: SCh 100, 564- 572)

{p}

Testamentum Domini

Móyses in Deuteronómio ait ad pópulum: Dóminus Deus tuus testaméntum dispósuit in Horeb; et non pátribus vestris dispósuit Dóminus testaméntum hoc, sed ad vos.

Quare ígitur pátribus non dispósuit testaméntum? Quóniam lex non est pósita iustis; iusti autem patres, virtútem decálogi conscríptam habéntes in córdibus et animábus suis, diligéntes scílicet Deum qui fecit eos et abstinéntes erga próximum ab iniustítia; propter quod non fuit necésse admonéri eos correptóriis lítteris, quóniam habébant in semetípsis iustítiam legis.

Cum autem hæc iustítia et diléctio quæ erat erga Deum cessísset in obliviónem et exstíncta esset in Ægýpto, necessário Deus propter multam suam erga hómines benevoléntiam semetípsum ostendébat per vocem.

Et edúxit de Ægýpto pópulum in virtúte, uti rursus fíeret homo discípulus et sectátor Dei; et affligébat indício audiéntes, ut non contémneret eum qui se fecit.

Et manna cibávit eum, uti rationálem accíperet escam, quemádmodum et Móyses in Deuteronómio ait: Et cibávit te manna, quod non sciébant patres tui, uti cognóscas quóniam non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo Dei quod procédit de ore eius vivet homo.

Et erga Deum dilectiónem præcipiébat et eam quæ ad próximum est iustítiam insinuábat, ut neque iniústus neque indígnus sit Deo, prǽstruens hóminem per decálogum in suam amicítiam et eam quæ circa próximum est concórdiam; quæ quidem ipsi próderant hómini, nihil tamen indigénte Deo ab hómine.

Hæc autem gloriósum quidem faciébant hóminem, id quod déerat ei adimpléntia, id est amicítiam Dei, Deo autem præstábant nihil; nec enim indigébat Deus dilectióne hóminis.

Déerat autem hómini glória Dei, quam nullo modo póterat percípere, nisi per eam obsequéntiam quæ est erga eum. Et propter hoc íterum Móyses ait eis: Elige vitam, ut vivas tu et semen tuum: dilígere Dóminum Deum tuum, exaudíre vocem eius et apprehéndere eum; quóniam hæc est vita tua et longitúdo diérum tuórum.

In quam vitam prǽstruens hóminem, decálogi quidem verba ipse per semetípsum ómnibus simíliter Dóminus locútus est; et ídeo simíliter pérmanent apud nos, extensiónem et augméntum, sed non dissolutiónem accipiéntia per carnálem eius advéntum.

Servitútis autem præcépta separátim per Móysen præcépit pópulo, apta illórum eruditióni sive castigatióni, quemádmodum ipse Móyses ait: Et mihi præcépit Dóminus in témpore illo docére vobis iustificatiónes et iudícia.

Hæc ergo quæ in servitútem et in signum data sunt illis circumscrípsit novo libertátis testaménto; quæ autem naturália et liberália et commúnia ómnium auxit et dilatávit, sine invídia lárgiter donans homínibus per adoptiónem Patrem scire Deum et dilígere eum ex toto corde et sine aversatióne sequi eius Verbum.

{p}

RESPONSORIUM

Móyses, fámulus Dómini, ieiunávit quadragínta diébus et quadragínta nóctibus, {*} Ut legem Dómini mererétur accípere.

Ascéndens Móyses in montem Sínai ad Dóminum, fuit ibi quadragínta diébus et quadragínta nóctibus. {*} Ut legem Dómini mererétur accípere.

De libro Exodi

{r:Ex}20, 1-17{/r}

{p}

Lex in Sinai datur

In diébus illis: {v}1{/v}Locútus est Deus cunctos sermónes hos:

{v}2{/v}«Ego sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti, de domo servitútis. {v}3{/v}Non habébis deos aliénos coram me. {v}4{/v}Non fácies tibi scúlptile neque omnem similitúdinem eórum, quæ sunt in cælo désuper et quæ in terra deórsum et quæ in aquis sub terra. {v}5{/v}Non adorábis ea neque coles, quia ego sum Dóminus Deus tuus, Deus zelótes vísitans iniquitátem patrum in fíliis in tértiam et quartam generatiónem eórum, qui odérunt me, {v}6{/v}et fáciens misericórdiam in mília his, qui díligunt me et custódiunt præcépta mea.

{v}7{/v}Non assúmes nomen Dómini Dei tui in vanum, nec enim habébit insóntem Dóminus eum, qui assúmpserit nomen Dómini Dei sui frustra.

{v}8{/v}Meménto, ut diem sábbati sanctífices. {v}9{/v}Sex diébus operáberis et fácies ómnia ópera tua; {v}10{/v}séptimus autem dies sábbatum Dómino Deo tuo est: non fácies omne opus tu et fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua, iuméntum tuum et ádvena, qui est intra portas tuas. {v}11{/v}Sex enim diébus fecit Dóminus cælum et terram et mare et ómnia, quæ in eis sunt, et requiévit in die séptimo; idcírco benedíxit Dóminus diéi sábbati et sanctificávit eum.

{v}12{/v}Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longǽvus super terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi.

{v}13{/v}Non occídes.

{v}14{/v}Non mœcháberis.

{v}15{/v}Non furtum fácies.

{v}16{/v}Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium.

{v}17{/v}Non concupísces domum próximi tui.

Non desiderábis uxórem eius, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, nec ómnia, quæ illíus sunt».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 19, 8. 9{/r}; {r}Rom 13, 8. 10{/r}

Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam; testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. {*} Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Qui díligit próximum, legem implévit; plenitúdo legis est diléctio. {*} Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De fuga sǽculi

(Cap. 6, 36; 7, 44; 8, 45; 9, 52: CSEL 32, 192. 198-199. 204)

{p}

Adhæreamus Deo, uni vero bono

Ubi cor hóminis, ibi et thesáurus eius est; non enim solet bonum datum deprecántibus Dóminus denegáre.

Ergo, quia bonus Dóminus est et máxime sustinéntibus se bonus est, ipsi adhæreámus, cum ipso simus tota ánima nostra, toto corde, tota virtúte, ut simus in lúmine eius et videámus eius glóriam et delectatiónis supérnæ fruámur grátia; ad illud ígitur bonum erigámus ánimos et in illo simus atque in ipso vivámus, ipsi adhæreámus, quod est supra omnem mentem et omnem consideratiónem et pace útitur perpétua ac tranquillitáte; pax autem supra omnem mentem est et supra omnem sensum.

Hoc est bonum, quod pénetrat ómnia, et omnes in ipso vívimus atque ex ipso pendémus, ipsum autem nihil supra se habet, sed est divínum; nemo enim bonus nisi unus Deus, quod ergo bonum divínum et quod divínum bonum, et ídeo dícitur: Aperiénte te manum, implebúntur ómnia bonitáte; per bonitátem enim Dei, nobis univérsa tribuúntur mérito bona, quibus nihil admíxtum est mali.

Hæc bona promíttit Scriptúra fidélibus dicens: Quæ bona sunt terræ manducábitis.

Mórtui sumus cum Christo; mortem Christi in córpore nostro circumférimus, ut et vita Christi in nobis manifestétur. Non ergo iam nostram illam vitam, sed Christi vitam vívimus, vitam innocéntiæ, vitam castimóniæ, vitam simplicitátis omniúmque virtútum. Cum Christo resurréximus, in ipso vivámus, in ipso ascendámus, ut serpens calcáneum nostrum quod vúlneret in terris reperíre non possit.

Fugiámus hinc. Potes ánimo fúgere, etsi retinéris córpore, potes et hic esse et adésse ad Dóminum, si illi adhǽreat ánima tua, si post ipsum cogitatiónibus tuis ámbules, si fide, non spécie, vias eius sequáris, si ad ipsum confúgias; est enim refúgium et virtus, cui dicit David: Ad te confúgi et non sum decéptus.

Ergo quia Deus refúgium, Deus autem in cælo et supra cælos, útique hinc illo fugiéndum est, ubi pax, ubi réquies ab opéribus, ubi epulémur sábbatum magnum, sicut dixit Móyses: Et erunt sábbata terræ vobis escæ. Epulatórium enim et plenum iucunditátis et tranquillitátis est requiéscere in Deo et eius delectatiónem vidére.

Fugiámus sicut cervi ad fontes aquárum; quod sitiébat David, sítiat et nostra ánima; quis est ille fons? Audi dicéntem: Quóniam apud te est fons vitæ; huic fonti dicat ánima mea: Quando véniam et parébo ante fáciem tuam? Fons enim Deus est.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 22, 37. 38{/r}; {r}Deut 10, 12{/r}

Díliges Dóminum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota ánima tua et in tota mente tua: {*} Hoc est magnum et primum mandátum.

Quid Dóminus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum, et díligas eum, ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua? {*} Hoc est magnum et primum mandátum.

De libro Exodi

{r:Ex}22, 19-23, 9{/r}

{p}

Leges de advena et paupere (Codex fœderis)

Hæc dicit Dóminus: {v}22,19{/v}Qui ímmolat diis, occidétur, præter Dómino soli.

{v}20{/v}Advenam non ópprimes neque afflíges eum; ádvenæ enim et ipsi fuístis in terra Ægýpti.

{v}21{/v}Víduæ et pupíllo non nocébitis. {v}22{/v}Si læséritis eos, vociferabúntur ad me, et ego áudiam clamórem eórum; {v}23{/v}et indignábitur furor meus, percutiámque vos gládio, et erunt uxóres vestræ víduæ et fílii vestri pupílli.

{v}24{/v}Si pecúniam mútuam déderis in pópulo meo páuperi, qui hábitat tecum, non eris ei quasi créditor; non imponétis ei usúram.

{v}25{/v}Si pignus a próximo tuo accéperis pállium, ante solis occásum reddes ei; {v}26{/v}ipsum enim est solum, quo operítur, induméntum carnis eius, nec habet áliud, in quo dórmiat; si clamáverit ad me, exáudiam eum, quia miséricors sum.

{v}27{/v}Deo non détrahes, et príncipi pópuli tui non maledíces.

{v}28{/v}Abundántiam áreæ tuæ et torculáris tui non tardábis réddere.

Primogénitum filiórum tuórum dabis mihi.

{v}29{/v}De bobus quoque et óvibus simíliter fácies: septem diébus sit cum matre sua, die octávo reddes illum mihi.

{v}30{/v}Viri sancti éritis mihi; carnem animális in agro dilaceráti non comedétis, sed proiciétis cánibus.

{v}23,1{/v}Non suscípies famam falsam, nec iunges manum tuam cum ímpio, ut dicas falsum testimónium.

{v}2{/v}Non sequéris turbam ad faciéndum malum; nec in iudício plurimórum acquiésces senténtiæ, ut a vero dévies.

{v}3{/v}Páuperis quoque non miseréberis in iudício.

{v}4{/v}Si occúrreris bovi inimíci tui aut ásino erránti, reduc ad eum.

{v}5{/v}Si víderis ásinum odiéntis te iacére sub ónere suo, non pertransíbis, sed sublevábis cum eo.

{v}6{/v}Non pervértes iudícium páuperis in lite eius.

{v}7{/v}Mendácium fúgies. Insóntem et iustum non occídes, quia avérsor ímpium.

{v}8{/v}Nec accípies múnera, quæ excǽcant étiam prudéntes et subvértunt verba iustórum.

{v}9{/v}Peregrínum non ópprimes; scitis enim advenárum ánimas, quia et ipsi peregríni fuístis in terra Ægýpti.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 82, 3-4{/r}; porov. {r}Iac 2, 5{/r}

Iudicáte egéno et pupíllo, húmilem et páuperem iustificáte. {*} Erípite páuperem et egénum de manu peccatóris liberáte.

Páuperes elégit Deus in hoc mundo, dívites in fide et herédes regni. {*} Erípite páuperem et egénum de manu peccatóris liberáte.

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 15, 10-12. 16-17: CCL 36, 154-156)

{p}

Venit mulier de Samaria haurire aquam

Et venit múlier. Forma Ecclésiæ, non iam iustificátæ, sed iam iustificándæ; nam hoc agit sermo. Venit ignára, invénit eum, et ágitur cum illa. Videámus quid, videámus quare venit múlier de Samaría hauríre aquam. Samaritáni ad Iudæórum gentem non pertinébant; alienígenæ enim fuérunt. Pértinet ad imáginem rei, quod ab alienígenis venit ista múlier, quæ typum gerébat Ecclésiæ; ventúra enim erat Ecclésia de géntibus, alienígena a génere Iudæórum.

Audiámus ergo in illa nos, et in illa agnoscámus nos, et in illa grátias Deo agámus pro nobis. Illa enim figúra erat, non véritas; quia et ipsa præmísit figúram, et facta est véritas. Nam crédidit in eum, qui de illa figúram nobis prætendébat. Venit ergo hauríre aquam. Simplíciter vénerat hauríre aquam, sicut solent vel viri vel féminæ.

Dicit ei Iesus: Da mihi bíbere. Discípuli enim eius abíerant in civitátem, ut cibos émerent. Dicit ergo ei múlier illa Samaritána: Quómodo tu, Iudǽus cum sis, bíbere a me poscis, quæ sum múlier Samaritána? Non enim coutúntur Iudǽi Samaritánis.

Vidétis alienígenas: omníno vásculis eórum Iudǽi non utebántur. Et quia ferébat secum múlier vásculum unde aquam hauríret, eo miráta est, quia Iudǽus petébat ab ea bíbere, quod non solébant fácere Iudǽi. Ille autem, qui bíbere quærébat, fidem ipsíus mulíeris sitiébat.

Dénique audi quis petat bíbere. Respóndit Iesus et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi «Da mihi bíbere», tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam.

Petit bíbere, et promíttit bíbere. Eget quasi acceptúrus, et áffluit tamquam satiatúrus. Si scires, inquit, donum Dei. Donum Dei est Spíritus Sanctus. Sed adhuc mulíeri tecte lóquitur, et paulátim intrat in cor. Fortássis iam docet. Quid enim ista hortatióne suávius et benígnius? Si scires donum Dei, et scires quis est qui dicit tibi «Da mihi bíbere», tu fórsitan péteres, et daret tibi aquam vivam.

De qua ergo aqua datúrus est, nisi de illa de qua dictum est: Apud te est fons vitæ? Nam quómodo sítient qui inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ?

Promittébat ergo sagínam quamdam et satietátem Spíritus Sancti, et illa nondum intellegébat; et non intéllegens, quid respondébat? Dicit ad eum múlier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam, neque véniam huc hauríre. Ad labórem indigéntia cogébat, et labórem infírmitas recusábat. Utinam audíret: Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego vos refíciam! Hoc enim ei dicébat Iesus, ut iam non laboráret; sed illa nondum intellegébat.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 7, 37-39; 4, 14{/r}

Clamávit Iesus: Si quis sitit, véniat ad me et bibat, qui credit in me, flúmina de ventre eius fluent aquæ vivæ. {*} Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant qui credíderant in eum.

Qui bíberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sítiet in ætérnum. {*} Hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant qui credíderant in eum.

De libro Exodi

{r:Ex}24, 1-18{/r}

{p}

Pactio fœderis in monte Sinai

In diébus illis: {v}1{/v}Dixit Dóminus Móysi: «Ascénde ad Dóminum, tu et Aaron, Nadab et Abíu et septuagínta senes ex Israel, et adorábitis procul. {v}2{/v}Solúsque Móyses ascéndet ad Dóminum, et illi non appropinquábunt, nec pópulus ascéndet cum eo».

{v}3{/v}Venit ergo Móyses et narrávit plebi ómnia verba Dómini atque iudícia; respondítque omnis pópulus una voce: «Omnia verba Dómini, quæ locútus est, faciémus». {v}4{/v}Scripsit autem Móyses univérsos sermónes Dómini; et mane consúrgens ædificávit altáre ad radíces montis et duódecim lápides per duódecim tribus Israel. {v}5{/v}Misítque iúvenes de fíliis Israel, et obtulérunt holocáusta; immolaverúntque víctimas pacíficas Dómino vítulos. {v}6{/v}Tulit ítaque Móyses dimídiam partem sánguinis et misit in cratéras; partem autem resíduam respérsit super altáre. {v}7{/v}Assuménsque volúmen fœ́deris legit, audiénte pópulo, qui dixérunt: «Omnia, quæ locútus est Dóminus, faciémus et érimus obœdiéntes». {v}8{/v}Ille vero sumptum sánguinem respérsit in pópulum et ait: «Hic est sanguis fœ́deris, quod pépigit Dóminus vobíscum super cunctis sermónibus his».

{v}9{/v}Ascenderúntque Móyses et Aaron, Nadab et Abíu et septuagínta de senióribus Israel. {v}10{/v}Et vidérunt Deum Israel, et sub pédibus eius quasi opus lápidis sapphiríni et quasi ipsum cælum, cum serénum est. {v}11{/v}Nec in eléctos filiórum Israel misit manum suam; viderúntque Deum et comedérunt ac bibérunt.

{v}12{/v}Dixit autem Dóminus ad Móysen: «Ascénde ad me in montem et esto ibi; dabóque tibi tábulas lapídeas et legem ac mandáta, quæ scripsi, ut dóceas eos». {v}13{/v}Surrexérunt Móyses et Iósue miníster eius; ascendénsque Móyses in montem Dei {v}14{/v}senióribus ait: «Exspectáte hic, donec revertámur ad vos. Habétis Aaron et Hur vobíscum; si quid natum fúerit quæstiónis, referétis ad eos».

{v}15{/v}Cumque ascendísset Móyses in montem, opéruit nubes montem; {v}16{/v}et habitávit glória Dómini super Sínai tegens illum nube sex diébus; séptimo autem die vocávit eum de médio calíginis. {v}17{/v}Erat autem spécies glóriæ Dómini quasi ignis ardens super vérticem montis in conspéctu filiórum Israel. {v}18{/v}Ingressúsque Móyses médium nébulæ ascéndit in montem; et fuit ibi quadragínta diébus et quadragínta nóctibus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sir 45, 5. 6{/r}; {r}Act 7, 38{/r}

Audítam fecit Deus Móysi vocem suam et indúxit illum in nubem; {*} Et dedit illi coram præcépta et legem vitæ et disciplínæ, docére Iacob testaméntum suum et iudícia sua Israel.

Hic est qui fuit in ecclésia in solitúdine cum ángelo qui loquebátur ei in monte Sínai. {*} Et dedit illi coram præcépta et legem vitæ et disciplínæ, docére Iacob testaméntum suum et iudícia sua Israel.

Ex Homilíis sancti Basilíi Magni epíscopi

(Hom. 20, De humilitate 3: PG 31, 530-531)

{p}

Qui gloriatur, in Domino glorietur

Ne gloriétur sápiens in sapiéntia sua, et ne gloriétur fortis in fortitúdine sua, et ne gloriétur dives in divítiis suis.

Sed quænam est vera gloriátio, et in quo magnus est homo? In hoc, inquit, gloriétur qui gloriátur, si cognóscit ac intéllegit quod ego sim Dóminus.

Hæc est sublímitas hóminis, hæc est glória atque maiéstas, vere cognóscere quod magnum est, eíque adhærére, et glóriam a Dómino glóriæ conquírere. Ait enim Apóstolus: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur; ubi dicit: Christus factus est nobis sapiéntia a Deo, et iustítia et sanctificátio et redémptio; ut quemádmodum scriptum est: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur.

Hæc est enim perfécta ac íntegra in Deo gloriátio, cum quis non ob suam iustítiam extóllitur, sed novit destítui se quidem vero iustítia, verum sola in Christum fide iustificátum esse.

Atque in hoc gloriátur Paulus, quod iustítiam suam contémnat; quærat vero eam, quæ per Christum est, quæ ex Deo est, iustítiam in fide; ut cognóscat illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem afflictiónum ipsíus, confórmis factus morti eius, si quo modo ad resurrectiónem mortuórum pertíngat.

Hic cécidit supérbiæ altitúdo omnis. Nihil unde gloriári queas relíctum est tibi, o homo, cuius vidélicet gloriátio ac spes sita in eo sit, ut mortífices tua ómnia, quærásque futúram in Christo vitam; cuius cum habeámus primítias, iam in his sumus, omníno in grátia ac dono Dei vivéntes.

Et Deus quidem est, qui operátur in nobis et velle et effícere, pro bona voluntáte. Rursus Deus sapiéntiam suam, quam in nostram glóriam prædestinávit, revélat per Spíritum suum.

Præstat Deus vires ac robur in labóribus. Abundántius ómnibus laborávi, inquit Paulus; non ego autem, sed grátia Dei, quæ est mecum.

Eximit Deus de perículis præter omnem humánam spem. Ipsi, inquit, in nobismetípsis respónsum mortis habúimus, ut non simus fidéntes in nobis, sed in Deo, qui súscitat mórtuos; qui ex tanta morte nos erípuit et éripit; in quem sperámus, quóniam et adhuc erípiet.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sap 15, 3{/r}; {r}Io 17, 3{/r}

Nosse te, Deus, consummáta iustítia est, {*} Et scire virtútem tuam, radix est immortalitátis.

Hæc est vita ætérna, ut cognóscant te solum verum Deum et, quem misísti, Iesum Christum. {*} Et scire virtútem tuam, radix est immortalitátis.

De libro Exodi

{r:Ex}32, 1-20{/r}

{p}

Vitulus aureus

In diébus illis: {v}1{/v}Videns pópulus quod moram fáceret descendéndi de monte Móyses, congregátus ad Aaron dixit: «Surge, fac nobis deos, qui nos præcédant; Móysi enim, huic viro, qui nos edúxit de terra Ægýpti, ignorámus quid accíderit». {v}2{/v}Dixítque ad eos Aaron: «Tóllite ináures áureas de uxórum filiorúmque et filiárum vestrárum áuribus et afférte ad me». {v}3{/v}Fecítque omnis pópulus, quæ iússerat, déferens ináures ad Aaron. {v}4{/v}Quas cum ille accepísset, formávit stilo imáginem et fecit ex eis vítulum conflátilem. Dixerúntque: «Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxérunt de terra Ægýpti!». {v}5{/v}Quod cum vidísset Aaron, ædificávit altáre coram eo et præcónis voce clamávit dicens: «Cras sollémnitas Dómini est». {v}6{/v}Surgentésque mane áltero die obtulérunt holocáusta et hóstias pacíficas; et sedit pópulus manducáre et bíbere et surrexérunt lúdere.

{v}7{/v}Locútus est autem Dóminus ad Móysen: «Vade, descénde; peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de terra Ægýpti. {v}8{/v}Recessérunt cito de via quam præcépi eis, fecerúntque sibi vítulum conflátilem et adoravérunt atque immolántes ei hóstias dixérunt: “Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxérunt de terra Ægýpti!”». {v}9{/v}Rursúmque ait Dóminus ad Móysen: «Cerno quod pópulus iste duræ cervícis sit; {v}10{/v}dimítte me, ut irascátur furor meus contra eos et déleam eos faciámque te in gentem magnam».

{v}11{/v}Móyses autem orábat Dóminum Deum suum dicens: «Cur, Dómine, iráscitur furor tuus contra pópulum tuum, quem eduxísti de terra Ægýpti in fortitúdine magna et in manu robústa? {v}12{/v}Ne, quæso, dicant Ægýptii: “Cállide edúxit eos, ut interfíceret in móntibus et deléret e terra”. Quiéscat ira tua, et esto placábilis super nequítia pópuli tui. {v}13{/v}Recordáre Abraham, Isaac et Israel servórum tuórum, quibus iurásti per temetípsum dicens: “Multiplicábo semen vestrum sicut stellas cæli et univérsam terram hanc, de qua locútus sum, dabo sémini vestro, et possidébitis eam semper”». {v}14{/v}Placatúsque est Dóminus, ne fáceret malum, quod locútus fúerat advérsus pópulum suum.

{v}15{/v}Et revérsus est Móyses de monte portans duas tábulas testimónii in manu sua scriptas ex utráque parte {v}16{/v}et factas ópere Dei; scriptúra quoque Dei erat sculpta in tábulis. {v}17{/v}Audiens autem Iósue tumúltum pópuli vociferántis dixit ad Móysen: «Ululátus pugnæ audítur in castris». {v}18{/v}Qui respóndit:

«Non est clamor vincéntium

neque clamor fugiéntium,

sed clamórem cantántium

ego áudio».

{v}19{/v}Cumque appropinquásset ad castra, vidit vítulum et choros; iratúsque valde proiécit de manu tábulas et confrégit eas ad radíces montis. {v}20{/v}Arripiénsque vítulum, quem fécerant, combússit et contrívit usque ad púlverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum fíliis Israel.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 105 (106), 20. 21. 22{/r}; cf. {r}Rom 1, 21. 23{/r}

Mutavérunt glóriam Dómini in similitúdinem tauri comedéntis fenum. {*} Oblíti sunt Deum qui salvávit eos, qui fecit magnália in Ægýpto, terribília in mari Rubro.

Obscurátum est insípiens cor eórum; mutavérunt glóriam incorruptíbilis Dei in similitúdinem imáginis corruptíbilis. {*} Oblíti sunt Deum qui salvávit eos, qui fecit magnália in Ægýpto, terribília in mari Rubro.

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 43: PL 52, 320. 322)

{p}

Quod oratio pulsat, impetrat ieiunium, misericordia accipit

Tria sunt, tria, fratres, per quæ stat fides, constat devótio, manet virtus. Orátio, ieiúnium misericórdia. Quod orátio pulsat, ímpetrat ieiúnium, misericórdia áccipit. Orátio, misericórdia, ieiúnium, sunt hæc tria unum, dant hæc sibi ínvicem vitam.

Est namque oratiónis ánima ieiúnium, ieiúnii vita misericórdia est. Hæc nemo rescíndat, nésciunt separári. Horum qui unum tantum habet, vel ista qui simul non habet, nihil habet. Ergo qui orat ieiúnet; qui ieiúnat, misereátur; áudiat peténtem, qui petens optat audíri; audítum Dei áperit sibi, qui suum supplicánti non claudit audítum.

Ieiúnium ieiunátor intéllegat; esuriéntem séntiat, qui vult Deum sentíre quod ésurit; misereátur qui misericórdiam sperat; pietátem qui quærit, fáciat; qui præstári sibi vult, præstet. Improbus petítor est qui, quod álii negat, sibi póstulat.

Homo, esto tibi misericórdiæ forma; sic quómodo vis, quantum vis, quam cito vis, misericórdiam tibi fíeri; tam cito áliis tantum, táliter ipse miserére.

Ergo orátio, misericórdia, ieiúnium, sint unum patrocínium pro nobis ad Deum, pro nobis hæc advocátio sint una, una hæc pro nobis orátio sint trifórmis.

Quod ergo contémptu perdídimus, ieiúniis conquirámus; ánimas nostras ieiúniis immolémus, quia nihil est quod Deo præstántius offérre possímus probánte Prophéta, cum dicit: Sacrifícium Deo spíritus contribulátus; cor contrítum et humiliátum Deus non spernit.

Homo, offer Deo ánimam tuam, et offer oblatiónem ieiúnii, ut sit pura hóstia, sacrifícium sanctum, vivens víctima, quæ et tibi máneat, et data sit Deo. Hoc qui non déderit Deo, excusátus non erit, quia datúrus se non potest non habére.

Sed accépta ut sint ista, misericórdia subsequátur; ieiúnium non gérminat, si de misericórdia non rigétur, siccátur ieiúnium misericórdiæ siccitáte; quod imber terris, hoc ieiúnio misericórdia est. Quamvis cor éxcolat, carnem mundet, eradícet vítia, virtútes serat, si misericórdiæ fluénta non déderit, fructum non cólligit ieiunátor.

Ieiunátor, ager tuus misericórdia ieiunánte ieiúnat; ieiunátor, quod tu in misericórdia fúderis, tibi in hórreo hoc redúndat. Homo, ergo, ne servándo perdas, cóllige prorogándo; homo, dando páuperi, da tibi; quia, quod tu álteri non relíqueris, non habébis.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Tob 12, 8. 9{/r}

Bona est orátio cum ieiúnio et eleemósyna cum iustítia {*} Quóniam ipsa est quæ a morte líberat et purgat omne peccátum.

Qui fáciunt eleemósynam saturabúntur vita. {*} Quóniam ipsa est quæ a morte líberat et purgat omne peccátum.

De libro Exodi

{r:Ex}33, 7-11. 18-23 ; 34, 5-9. 29-35{/r}

{p}

Plena Dei revelatio Moysi facta

In diébus illis: {v}33,7{/v}Móyses tollens tabernáculum teténdit ei extra castra procul vocavítque nomen eius: Tabernáculum convéntus. Et omnis, qui quærébat Dóminum, egrediebátur ad tabernáculum convéntus extra castra. {v}8{/v}Cumque egrederétur Móyses ad tabernáculum, surgébat univérsa plebs et stabat unusquísque in óstio papiliónis sui; aspiciebántque tergum Móysi, donec ingrederétur tabernáculum. {v}9{/v}Ingrésso autem illo tabernáculum, descendébat colúmna nubis et stabat ad óstium loquebatúrque cum Móyse, {v}10{/v}cernéntibus univérsis quod colúmna nubis staret ad óstium tabernáculi. Stabántque ipsi et adorábant per fores tabernaculórum suórum. {v}11{/v}Loquebátur autem Dóminus ad Móysen fácie ad fáciem, sicut solet loqui homo ad amícum suum. Cumque ille reverterétur in castra, miníster eius Iósue fílius Nun puer non recedébat de médio tabernáculi.

Dixit Móyses ad Dóminum: {v}18{/v}«Osténde mihi glóriam tuam». {v}19{/v}Respóndit: «Ego osténdam omne bonum tibi et vocábo in nómine Dómini coram te; et miserébor, cui volúero, et clemens ero, in quem mihi placúerit». {v}20{/v}Rursúmque ait: «Non póteris vidére fáciem meam; non enim vidébit me homo et vivet». {v}21{/v}Et íterum: «Ecce, inquit, est locus apud me, stabis super petram; {v}22{/v}cumque transíbit glória mea, ponam te in forámine petræ et prótegam déxtera mea, donec tránseam; {v}23{/v}tollámque manum meam, et vidébis posterióra mea; fáciem autem meam vidére non póteris».

{v}34,5{/v}Cumque descendísset Dóminus per nubem, stetit Móyses cum eo vocans in nómine Domini. {v}6{/v}Et tránsiens coram eo clamávit: «Dóminus, Dóminus Deus, miséricors et clemens, pátiens et multæ miseratiónis ac verax, {v}7{/v}qui custódit misericórdiam in mília, qui aufert iniquitátem et scélera atque peccáta, nihil autem impunítum sinit, qui reddit iniquitátem patrum in fíliis ac nepótibus in tértiam et quartam progéniem». {v}8{/v}Festinúsque Móyses curvátus est pronus in terram et adórans {v}9{/v}ait: «Si invéni grátiam in conspéctu tuo, Dómine, óbsecro, ut gradiáris nobíscum; pópulus quidem duræ cervícis est, sed tu áuferes iniquitátes nostras atque peccáta nosque possidébis».

{v}29{/v}Cumque descénderet Móyses de monte Sínai, tenébat duas tábulas testimónii et ignorábat quod resplénderet cutis faciéi suæ ex consórtio sermónis Dómini. {v}30{/v}Vidéntes autem Aaron et fílii Israel respléndere cutem faciéi Móysi, timuérunt prope accédere; {v}31{/v}vocatíque ab eo revérsi sunt tam Aaron quam príncipes synagógæ. Et postquam locútus est ad eos, {v}32{/v}venérunt ad eum étiam omnes fílii Israel; quibus præcépit cuncta, quæ audíerat a Dómino in monte Sínai.

{v}33{/v}Impletísque sermónibus, pósuit velámen super fáciem suam, {v}34{/v}quod ingréssus ad Dóminum et loquens cum eo auferébat, donec exíret; et tunc loquebátur ad fílios Israel ómnia, quæ sibi fúerant imperáta. {v}35{/v}Qui vidébant cutem faciéi Móysi respléndere, sed operiébat ille rursus fáciem suam, donec ingréssus loquerétur cum eo.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}2 Cor 3, 13. 18. 15{/r}

Ponébat Móyses velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israel in finem eius. {*} Nos vero omnes, reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu.

Usque in hodiérnum diem, velámen est pósitum super cor eórum. {*} Nos vero omnes, reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu.

E Libro sancti Theóphili Antiochéni epíscopi Ad Autólycum

(Lib. 1, 2. 7: PG 6, 1026-1027. 1035)

{p}

Beati mundo corde, quóniam ipsi Deum videbunt

Si dicas: Osténde mihi Deum tuum; dicam tibi: Osténde mihi hóminem tuum, et ego tibi osténdam Deum meum. Proínde osténde an óculi mentis tuæ vídeant, et aures cordis tui áudiant.

Quemádmodum enim, qui vident óculis córporis, percípiunt quæ in hac vita terréna peragúntur, ac ea quæ inter se dífferunt explórant, lucem et ténebras, album et nigrum, defórme et formósum, concínnum et inconcínnum, apte diménsum et inépte, pártibus excédens et mútilum; quod idem étiam de iis dicéndum, quæ sub aures cadunt, acútis sonis aut grávibus aut iucúndis; ita étiam se habent aures cordis et óculi mentis, ut Deum vidére possint.

Vidétur enim Deus ab iis qui eum vidére possunt, síquidem óculos mentis apértos habent. Omnes enim habent óculos, sed quidam calígine suffúsos, ac solis lucem non vidéntes. Neque ex eo quod cæci non vídeant, idcírco lux solis non lucet, sed sibi ipsis assígnent cæci et suis óculis. Sic et tu mentis tuæ óculos calígine suffúsos habes ob peccáta et malas actiónes tuas.

Ut spéculum renídens, ita ánimam hóminis puram esse decet. Cum ígitur ærúgo in spéculo exstíterit, non potest hóminis vultus in spéculo cónspici; ita, cum peccátum in hómine fúerit, non potest quisquam huiúsmodi Deum vidére.

Sed, si vis, potes sanári: da te médico, et punget óculos mentis et cordis tui. Quis est iste médicus? Deus, qui per Verbum et sapiéntiam sanat et vivíficat. Deus per Verbum et sapiéntiam cóndidit univérsa: nam Verbo eius firmáti sunt cæli, et Spíritu eius omnis virtus eórum. Præstantíssima est illíus sapiéntia. Deus in sapiéntia terram fundávit; cælos præparávit in prudéntia; in sensu disrúpti abýssi, et nubes rorem effudérunt.

Hæc si intéllegis, o homo, et pure et sancte ac iuste vivas, potes Deum vidére; sed ante ómnia præeant in corde tuo fides et timor Dei, tuncque hæc intélleges. Cum mortalitátem deposúeris et immortalitátem indúeris, tunc Deum pro méritis vidébis. Excitat enim tuam carnem cum ánima immortálem Deus, ac tunc factus immortális immortálem vidébis, si nunc ei credíderis.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}2 Cor 6, 2. 4. 5. 7{/r}

Ecce nunc tempus acceptábile, ecce nunc dies salútis: commendémus nosmetípsos in multa patiéntia, in ieiúniis multis, {*} Per arma iustítiæ virtútis Dei.

In ómnibus exhibeámus nosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, in ieiúniis multis. {*} Per arma iustítiæ virtútis Dei.

De libro Exodi

{r:Ex}34, 10-28{/r}

{p}

Codex fœderis alter

In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: {v}10{/v}«Ego iníbo pactum coram univérso pópulo tuo; mirabília fáciam, quæ numquam visa sunt super totam terram nec in ullis géntibus, ut cernat cunctus pópulus, in cuius es médio, opus Dómini terríbile, quod factúrus sum tecum.

{v}11{/v}Obsérva cuncta, quæ hódie mando tibi: ego ipse eíciam ante fáciem tuam Amorrǽum et Chananǽum et Hetthǽum, Pherezǽum quoque et Hevǽum et Iebusǽum. {v}12{/v}Cave, ne umquam cum habitatóribus terræ, quam intráveris, iungas amicítias, quæ tibi sint in ruínam; {v}13{/v}sed aras eórum déstrue, confrínge lápides palósque succíde.

{v}14{/v}Noli adoráre deum aliénum: Dóminus Zelótes nomen eius, Deus est æmulátor. {v}15{/v}Ne íneas pactum cum homínibus illárum regiónum, ne, cum fornicáti fúerint cum diis suis et sacrificáverint eis, vocet te quíspiam, et cómedas de immolátis. {v}16{/v}Nec uxórem de filiábus eórum accípies fíliis tuis, ne, postquam ipsæ fúerint fornicátæ cum diis suis, fornicári fáciant et fílios tuos in deos suos.

{v}17{/v}Deos conflátiles non fácies tibi.

{v}18{/v}Sollemnitátem Azymórum custódies: septem diébus vescéris ázymis, sicut præcépi tibi, in témpore constitúto mensis Abib; mense enim verni témporis egréssus es de Ægýpto.

{v}19{/v}Omne, quod áperit vulvam géneris masculíni, meum erit; de cuncto grege tuo tam de bobus quam de óvibus meum erit. {v}20{/v}Primogénitum ásini rédimes ove, sin autem nec prétium pro eo déderis, franges cervícem eius. Primogénitum filiórum tuórum rédimes, nec apparébis in conspéctu meo vácuus.

{v}21{/v}Sex diébus operáberis, die séptimo cessábis étiam aráre et métere.

{v}22{/v}Sollemnitátem Hebdomadárum fácies tibi in primítiis frugum messis tuæ tritíceæ et sollemnitátem Colléctæ, quando, redeúnte anni témpore, cuncta condúntur.

{v}23{/v}Tribus tempóribus anni apparébit omne masculínum tuum in conspéctu omnipoténtis Dómini Dei Israel. {v}24{/v}Cum enim túlero gentes a fácie tua et dilatávero términos tuos, nullus insidiábitur terræ tuæ, ascendénte te et apparénte in conspéctu Dómini Dei tui ter in anno.

{v}25{/v}Non immolábis super ferménto sánguinem hóstiæ meæ; neque residébit mane de víctima sollemnitátis Paschæ.

{v}26{/v}Primítias frugum terræ tuæ áfferes in domum Dómini Dei tui.

Non coques hædum in lacte matris suæ».

{v}27{/v}Dixítque Dóminus ad Móysen: «Scribe tibi verba hæc, quibus et tecum et cum Israel pépigi fœdus».

{v}28{/v}Fuit ergo ibi cum Dómino quadragínta dies et quadragínta noctes; panem non comédit et aquam non bibit et scripsit in tábulis verba fœ́deris, decem verba.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Io 1, 17. 18{/r}; {r}2 Cor 3, 18{/r}

Lex per Móysen data est, grátia et véritas per Iesum Christum facta est. {*} Deum nemo vidit umquam; unigénitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.

Nos vero omnes reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur, a claritáte in claritátem. {*} Deum nemo vidit umquam; unigénitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.

Ex Tractátu Tertulliáni presbýteri De oratióne

(Cap. 28-29: CCL 1, 273-274)

{p}

Hostia spiritalis

Orátio est hóstia spiritális, quæ prístina sacrifícia delévit. Quo mihi, inquit, multitúdinem sacrificiórum vestrórum? Plenus sum holocautómatum aríetum, et ádipem agnórum et sánguinem taurórum et hircórum nolo. Quis enim requisívit ista de mánibus vestris?

Quæ ergo quæsíerit Deus, Evangélium docet. Véniet hora, inquit, cum veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Deus enim Spíritus est, et adoratóres ítaque tales requírit.

Nos sumus veri adoratóres et veri sacerdótes, qui, spíritu orántes, spíritu sacrificámus oratiónem, hóstiam Dei própriam et acceptábilem, quam scílicet requisívit, quam sibi prospéxit.

Hanc de toto corde devótam, fide pastam, veritáte curátam, innocéntia íntegram, castitáte mundam, ágape coronátam, cum pompa óperum bonórum inter psalmos et hymnos dedúcere ad Dei altáre debémus, ómnia nobis a Deo impetratúram.

Quid enim oratióni de spíritu et veritáte veniénti negábit Deus, qui eam éxigit? Légimus et audímus et crédimus, quanta documénta efficáciæ eius!

Vetus quidem orátio et ab ígnibus et a béstiis et ab inédia liberábat, et tamen non a Christo accéperat formam.

Céterum quanto ámplius operátur orátio christiána! Non roris ángelum in médiis ígnibus sistit nec ora leónibus óbstruit nec esuriéntibus rusticórum prándium transfert, nullum sensum passiónis delegáta grátia avértit, sed patiéntes et sentiéntes et doléntes sufferéntia ínstruit, virtúte ámpliat grátiam, ut sciat fides quid a Dómino consequátur, intéllegens quid pro Dei nómine patiátur.

Sed et retro orátio plagas irrogábat, fundébat hóstium exércitus, ímbrium utília prohibébat. Nunc vero orátio iustítiæ omnem iram Dei avértit, pro inimícis éxcubat, pro persequéntibus súpplicat. Mirum si aquas cæléstes extorquére novit, quæ pótuit et ignes impetráre? Sola est orátio, quæ Deum vincit; sed Christus eam nihil mali vóluit operári, omnem illi virtútem de bono cóntulit.

Itaque nihil novit, nisi defunctórum ánimas de ipso mortis itínere revocáre, débiles reformáre, ægros remediáre, dæmoníacos expiáre, claustra cárceris aperíre, víncula innocéntium sólvere. Eadem díluit delícta, tentatiónes repéllit, persecutiónes exstínguit, pusillánimos consolátur, magnánimos obléctat, peregrinántes dedúcit, fluctus mítigat, latrónes obstupefácit, alit páuperes, regit dívites, lapsos érigit, cadéntes suspéndit, stantes cóntinet.

Orant étiam ángeli omnes, orat omnis creatúra, orant pécudes et feræ, et génua declínant et egrediéntes de stábulis ac spelúncis ad cælum non otióso ore suspíciunt, vibrántes spíritum suo more. Sed et aves tunc exsurgéntes erigúntur ad cælum et alárum crucem pro mánibus expándunt et dicunt áliquid quod orátio videátur.

Quid ergo ámplius de offício oratiónis? étiam ipse Dóminus orávit, cui sit honor et virtus in sǽcula sæculórum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 4, 23-24{/r}

Veri adoratóres adorábunt Patrem in Spíritu et veritáte; {*} Nam et Pater tales quærit, qui adórent eum.

Spíritus est Deus; et eos, qui adórant eum, in Spíritu et veritáte opórtet adoráre. {*} Nam et Pater tales quærit, qui adórent eum.

De libro Exodi

{r:Ex}35, 30 — 36, 1; 37, 1-9{/r}

{p}

Opus sanctuarii et arcæ

In diébus illis: {v}35,30{/v}Dixit Móyses ad fílios Israel: «Ecce vocávit Dóminus ex nómine Beséleel fílium Uri fílii Hur de tribu Iudæ; {v}31{/v}implevítque eum spíritu Dei, sapiéntia et intellegéntia et sciéntia ad omne opus, {v}32{/v}ad excogitándum et faciéndum opus in auro et argénto et ære, {v}33{/v}ad scindéndum et includéndum gemmas et ad sculpéndum ligna, quidquid fabre adinveníri potest. {v}34{/v}Dedit quoque in corde eius, ut álios docéret, ipsi et Oóliab fílio Achísamech de tribu Dan. {v}35{/v}Ambos implévit sapiéntia, ut fáciant ópera fabri polymitárii ac plumárii de hyacíntho ac púrpura coccóque et bysso et textóris, faciéntes omne opus ac nova quæque reperiéntes».

{v}36,1{/v}Fecit ergo Beséleel et Oóliab et omnis vir sápiens, quibus dedit Dóminus sapiéntiam et intelléctum, ut scirent fabre operári, quæ in usus sanctuárii necessária sunt et quæ præcépit Dóminus.

{v}37,1{/v}Fecit autem Beséleel et arcam de lignis acáciæ habéntem duos semis cúbitos in longitúdine et cúbitum ac semíssem in latitúdine, altitúdo quoque uníus cúbiti fuit et dimídii; vestivítque eam auro puríssimo intus ac foris. {v}2{/v}Et fecit illi corónam áuream per gyrum, {v}3{/v}conflans quáttuor ánulos áureos in quáttuor pédibus eius; duos ánulos in látere uno et duos in áltero. {v}4{/v}Vectes quoque fecit de lignis acáciæ, quos vestívit auro; {v}5{/v}et quos misit in ánulos, qui erant in latéribus arcæ, ad portándum eam.

{v}6{/v}Fecit et propitiatórium de auro mundíssimo: duórum cubitórum et dimídii in longitúdine et cúbiti ac semis in latitúdine. {v}7{/v}Duos étiam chérubim ex auro dúctili fecit ex utráque parte propitiatórii: {v}8{/v}cherub unum ex summitáte uníus partis et cherub álterum ex summitáte partis alteríus; duos chérubim ex síngulis summitátibus propitiatórii {v}9{/v}extendéntes alas sursum et tegéntes alis suis propitiatórium seque mútuo et illud respiciéntes.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 84, 2. 3; 46, 5. 6{/r}

Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum. Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini. {*} Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.

Sancta tabernácula Altíssimi: Deus in médio eius, non commovébitur. {*} Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.

E libris Morálium sancti Gregórii Magni papæ in Iob

(Lib. 13, 21-23: PL 75, 1028-1029)

{p}

Mysterium nostræ vivificationis

Beátus Iob, sanctæ Ecclésiæ typum tenens, modo voce córporis, modo autem voce cápitis útitur; et, dum de membris eius lóquitur, repénte ad verba cápitis levátur. Unde hic quoque subiúngitur: Hæc passus sum absque iniquitáte manus meæ, cum habérem mundas ad Deum preces.

Absque iniquitáte enim manus suas pértulit, qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore eius, et tamen dolórem crucis pro nostra redemptióne tolerávit. Qui solus præ ómnibus mundas ad Deum preces hábuit, quia et in ipso dolóre passiónis pro persecutóribus orávit, dicens: Pater, dimítte illis, non enim sciunt quid fáciunt.

Quid enim dici, quid cogitári in prece múndius potest quam cum et illis misericórdia intercessiónis tribúitur, a quibus tolerátur dolor? Unde factum est, ut Redemptóris nostri sánguinem, quem persecutóres sæviéntes fúderant, póstmodum credéntes bíberent, eúmque esse Dei Fílium prædicárent.

De quo vidélicet sánguine apte subiúngitur: Terra, ne opérias sánguinem meum, neque invéniat in te laténdi locum clamor meus. Peccánti hómini dictum est: Terra es, et in terram ibis.

Quæ scílicet terra Redemptóris nostri sánguinem non abscóndit, quia unusquísque peccátor, redemptiónis suæ prétium sumens, confitétur ac laudat, et quibus valet próximis innotéscit.

Terra étiam sánguinem eius non opéruit, quia sancta Ecclésia redemptiónis suæ mystérium in cunctis iam mundi pártibus prædicávit.

Notándum quod súbditur: Neque invéniat in te laténdi locum clamor meus. Ipse enim sanguis redemptiónis, qui súmitur, clamor nostri Redemptóris est. Unde étiam Paulus dicit: Et sánguinis aspersiónem mélius loquéntem quam Abel. De sánguine Abel dictum fúerat: Vox sánguinis fratris tui clamat ad me de terra.

Sed sanguis Iesu mélius lóquitur quam Abel, quia sanguis Abel mortem fratricídæ fratris pétiit, sanguis autem Dómini vitam persecutóribus impetrávit.

Ut ergo in nobis sacraméntum domínicæ passiónis non sit otiósum, debémus imitári quod súmimus, et prædicáre céteris quod venerámur.

Locum enim laténdi clamor eius in nobis ínvenit, si hoc, quod mens crédidit, lingua tacet. Sed, ne in nobis clamor eius láteat, restat ut unusquísque iuxta módulum suum vivificatiónis suæ mystérium próximis innotéscat.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Gen 4, 10. 11{/r}; {r}Hebr 12, 24{/r}

Ecce vox sánguinis Fílii tui, fratris nostri, de terra clamat ad te, Dómine. {*} Benedícta terra, quæ apéruit os suum et suscépit sánguinem Redemptóris.

Hæc est sánguinis aspérsio, mélius loquens quam Abel. {*} Benedícta terra, quæ apéruit os suum et suscépit sánguinem Redemptóris.

De libro Exodi

{r:Ex}40, 16-38{/r}

{p}

Tabernaculum erectum. Nubes Domini

In diébus illis: {v}16{/v}Fecit Móyses ómnia, quæ præcéperat ei Dóminus: sic fecit.

{v}17{/v}Igitur mense primo anni secúndi, prima die mensis collocátum est habitáculum. {v}18{/v}Erexítque Móyses illud et pósuit bases ac tábulas et vectes statuítque colúmnas {v}19{/v}et expándit tentórium super habitáculum, impósito désuper operiménto, sicut Dóminus imperáverat Móysi. {v}20{/v}Sumpsit et pósuit testimónium in arca et, súbditis infra véctibus, pósuit propitiatórium désuper. {v}21{/v}Cumque intulísset arcam in habitáculum, appéndit ante eam velum, sicut iússerat Dóminus Móysi. {v}22{/v}Pósuit et mensam in tabernáculo convéntus ad plagam septentrionálem extra velum, {v}23{/v}ordinátis coram propositiónis pánibus, sicut præcéperat Dóminus Móysi. {v}24{/v}Pósuit et candelábrum in tabernáculo convéntus e regióne mensæ in parte austráli, {v}25{/v}locátis per órdinem lucérnis, sicut præcéperat Dóminus Móysi. {v}26{/v}Pósuit et altáre áureum in tabernáculo convéntus coram propitiatório {v}27{/v}et adolévit super eo incénsum arómatum, sicut iússerat Dóminus Móysi. {v}28{/v}Pósuit et velum in intróitu habitáculi {v}29{/v}et altáre holocáusti in vestíbulo habitáculi, tabernáculi convéntus, ófferens in eo holocáustum et sacrifícium, sicut Dóminus imperáverat Móysi. {v}30{/v}Labrum quoque státuit inter tabernáculum convéntus et altáre implens illud aqua; {v}31{/v}laverúntque Móyses et Aaron ac fílii eius manus suas et pedes, {v}32{/v}cum ingrederéntur tabernáculum convéntus et accéderent ad altáre, sicut præcéperat Dóminus Móysi. {v}33{/v}Eréxit et átrium per gyrum habitáculi et altáris, ducto in intróitu eius velo. Sic complévit opus.

{v}34{/v}Et opéruit nubes tabernáculum convéntus, et glória Dómini implévit habitáculum. {v}35{/v}Nec póterat Móyses íngredi tabernáculum convéntus, quia habitávit nubes super illud, et glória Dómini replévit habitáculum. {v}36{/v}Si quando nubes de tabernáculo ascendébat, proficiscebántur fílii Israel in ómnibus statiónibus suis; {v}37{/v}si autem non ascendébat nubes, non proficiscebántur usque in diem, quo levabátur. {v}38{/v}Nubes quippe Dómini incubábat per diem habitáculo et ignis in nocte, ante óculos univérsæ domus Israel per cunctas mansiónes suas.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 10, 1. 2{/r}; {r}Ex 40, 32. 33{/r}

Patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt: {*} Omnes in Móyse baptizáti sunt in nube.

Opéruit nubes tabernáculum convéntus, et glória Dómini implévit habitáculum. {*} Omnes in Móyse baptizáti sunt in nube.

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Oratio 14, De pauperum amore, 38. 40: PG 35, 907. 910)

{p}

Christo in pauperibus serviamus

Beáti misericórdes, inquit Scriptúra, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur. Non in postrémis beatitudínibus est misericórdia. Et: Beátus, qui intéllegit super egénum et páuperem. Ac rursus: Benígnus homo, qui miserétur et cómmodat. Et álio loco: Tota die iustus miserétur et cómmodat. Benedictiónem arripiámus, intellegéntes vocémur, benígni simus.

Ne nox quidem misericórdiæ offícia tibi interrúmpat. Ne díxeris: Rédiens redi et crástino die dabo tibi. Ne quid inter propósitum tuum et benefícium intercédat. Sola enim beneficéntia moram non admíttit.

Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam, idque læto atque álacri ánimo. Qui enim miserétur, inquit ille, in hilaritáte; ac benefícii grátia promptitúdine et celeritáte tibi conduplicátur. Nam quod mæsto vel coácto ánimo defértur, ingrátum est, miniméque præclárum.

Lætándum est autem, non lugéndum, cum benefícium damus. Si vínculum et electiónem sustúleris, inquit ille, hoc est, tenacitátem et probatiónem, sive hæsitatiónem ac verbum murmuratiónis, quid futúrum est? Quam magnum et admirándum! Qualis quantáque huius rei merces! Erúmpet matutínum lumen tuum, et sánitas tua cito oriétur. Quis ergo est, qui lucem et sanitátem non éxpetat?

Quocírca, si quid mihi auscultándum putátis, servi Christi et fratres et coherédes, Christum, quámdiu licet, visitémus, Christum curémus, Christum alámus, Christum vestiámus, Christum colligámus, Christum honorémus, non mensa solum, ut quidam, nec unguéntis, ut María, nec sepúlcro dumtáxat, ut Ioseph Arimathǽus, nec rebus quæ ad sepultúram pértinent, ut ille dimídia tantum ex parte Christum amans Nicodémus, nec dénique auro, ture et myrrha, ut Magi ante eos omnes, quos díximus; sed quóniam ómnium Dóminus misericórdiam vult, non sacrifícium, ac pínguium agnórum myríades commiserátio súperat, hanc per páuperes humíque hodiérno die provolútos ipsi conferámus, ut, cum hinc excessérimus, in ætérna tabernácula nos recípiant, in ipso Christo Dómino nostro, cui glória in sǽcula. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 25, 35. 40{/r}; {r}Io 15, 12{/r}

Esurívi et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me. {*} Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. {*} Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

De libro Levítici

{r:Lv}8, 1-17; 9, 22-24{/r}

{p}

Consecratio sacerdotum

In diébus illis: {v}1{/v}Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: {v}2{/v}«Tolle Aaron cum fíliis suis, vestes eórum et unctiónis óleum, vítulum pro peccáto, duos aríetes, canístrum cum ázymis; {v}3{/v}et congregábis omnem cœtum ad óstium tabernáculi convéntus». {v}4{/v}Fecit Móyses, ut Dóminus imperárat; congregatóque omni cœtu ante fores tabernáculi convéntus, {v}5{/v}ait: «Iste est sermo, quem iussit Dóminus fíeri».

{v}6{/v}Statímque applicávit Aaron et fílios eius. Cumque lavísset eos aqua, {v}7{/v}vestívit pontíficem subúcula línea accíngens eum bálteo et índuens túnica hyacínthina et désuper ephod impósuit; {v}8{/v}quod astrínxit cíngulo ephod fírmiter; et impósuit ei pectorále, in quo dedit Urim et Tummim. {v}9{/v}Cídari quoque texit caput et super eam contra frontem pósuit láminam áuream, diadéma sanctum, sicut præcéperat Dóminus Móysi.

{v}10{/v}Tulit et unctiónis óleum, quo lavit habitáculum cum omni supelléctili sua et sanctificávit ea. {v}11{/v}Cumque de eo aspersísset altáre septem vícibus, unxit illud et ómnia vasa eius labrúmque cum basi sua sanctificávit óleo. {v}12{/v}Quod fundens super caput Aaron, unxit eum et consecrávit; {v}13{/v}fílios quoque eius applicátos vestívit subúculis líneis et cinxit bálteo; imposuítque mitras, ut iússerat Dóminus Móysi.

{v}14{/v}Addúxit et vítulum pro peccáto; cumque super caput eius posuíssent Aaron et fílii eius manus suas, {v}15{/v}immolávit eum; et háuriens Móyses sánguinem tincto dígito tétigit córnua altáris per gyrum et mundávit illud; fudítque réliquum sánguinem ad fundaménta eius et sanctificávit illud expiándo. {v}16{/v}Adipem autem, qui erat super vitália, et retículum iécoris duósque renúnculos cum arvínulis suis adolévit super altáre; {v}17{/v}vítulum cum pelle, cárnibus et fimo cremans extra castra, sicut præcéperat Dóminus Móysi.

{v}9,22{/v}Et élevans Aaron manus ad pópulum benedíxit eis. Sicque, complétis hóstiis pro peccáto et holocáustis et pacíficis, descéndit. {v}23{/v}Ingréssi autem Móyses et Aaron tabernáculum convéntus et deínceps egréssi benedixérunt pópulo. Apparuítque glória Dómini omni pópulo; {v}24{/v}et ecce egréssus ignis a Dómino devorávit holocáustum et ádipes, qui erant super altáre. Quod cum vidíssent turbæ, exultavérunt ruéntes in fácies suas.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Hebr 7, 23. 24{/r}; {r}Sir 45, 7. 8{/r}

Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohibebántur permanére; {*} Christus autem, eo quod manet in ætérnum, intransgressíbile habet sacerdótium.

Excélsum fecit Dóminus Aaron, et dedit illi sacerdótium gentis, et beatificávit illum in glória. {*} Christus autem, eo quod manet in ætérnum, intransgressíbile habet sacerdótium.

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 34, 8-9: CCL 36, 315-316)

{p}

Christus via ad lucem, ad veritatem, ad vitam

Quóniam Dóminus bréviter ait: Ego sum lux mundi; qui me séquitur, non ambulábit in ténebris, sed habébit lumen vitæ, quibus verbis áliud est quod iussit, áliud quod promísit, faciámus quod iussit, ne impudénti fronte desiderémus quod promísit; ne dicat nobis in iudício suo: Fecísti enim quod iussi, ut éxpetas quod promísi? Quid ergo iussísti, Dómine Deus noster? Dicit tibi: Ut sequeréris me. Consílium vitæ petísti. Cuius vitæ, nisi de qua dictum est: Apud te fons vitæ?

Ergo modo faciámus, sequámur Dóminum; solvámus cómpedes quibus impedímur sequi. Et quis idóneus sólvere tales nodos, nisi ille ádiuvet cui dictum est: Dirupísti víncula mea? De quo álius psalmus dicit: Dóminus solvit compedítos, Dóminus érigit elísos.

Et quid sequúntur solúti et erécti, nisi lumen a quo áudiunt: Ego sum lumen mundi; qui me séquitur, non ambulábit in ténebris? Quia Dóminus illúminat cæcos. Illuminámur ergo modo, fratres, habéntes collýrium fídei. Præcéssit enim eius salíva cum terra, unde inungerétur qui cæcus est natus. Et nos de Adam cæci nati sumus, et illo illuminánte opus habémus. Míscuit salívam cum terra: Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. Míscuit salívam cum terra; ídeo prædíctum est: Véritas de terra orta est; ipse autem dixit: Ego sum via, véritas et vita.

Veritáte perfruémur, cum vidérimus fácie ad fáciem, quia et hoc promíttitur nobis. Nam quis audéret speráre quod Deus non dignátus esset vel pollicéri vel dare?

Vidébimus fácie ad fáciem. Apóstolus dicit: Nunc scio ex parte, nunc in ænígmate per spéculum, tunc autem fácie ad fáciem. Et Ioánnes apóstolus in epístola sua: Dilectíssimi, nunc fílii Dei sumus, et nondum appáruit quid érimus; scimus quia, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. Hæc est magna promíssio.

Si amas, séquere. Amo, inquis, sed qua sequor? Si dixísset tibi Dóminus Deus tuus: Ego sum véritas et vita, desíderans veritátem, concupíscens vitam, viam qua ad hæc perveníre posses profécto quǽreres, et díceres tibi: Magna res véritas, magna res vita, si esset quómodo illuc perveníret ánima mea!

Quæris qua? Audi eum dicéntem primo: Ego sum via. Antequam díceret tibi quo, præmísit qua: Ego sum, inquit, via. Quo via? Et véritas et vita. Primo dixit qua vénias, póstea dixit quo vénias. Ego sum via, ego sum véritas, ego vita. Manens apud Patrem, véritas et vita; índuens se carnem, factus est via.

Non tibi dícitur: Labóra quæréndo viam, ut pervénias ad veritátem et vitam; non hoc tibi dícitur. Piger, surge! via ipsa ad te venit, et te de somno dormiéntem excitávit, si tamen excitávit; surge, et ámbula.

Forte conáris ambuláre, et non potes, quia dolent pedes. Unde dolent pedes? an iubénte avarítia per áspera cucurrérunt? Sed Dei Verbum sanávit et claudos. Ecce, inquis, sanos hábeo pedes, sed ipsam viam non vídeo. Illuminávit et cæcos.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 119, 104-105{/r}; {r}Io 6, 68{/r}

Odívi omnem viam mendácii. {*} Lucérna pédibus meis verbum tuum et lumen sémitis meis.

Dómine, ad quem íbimus? Verba vitæ ætérnæ habes. {*} Lucérna pédibus meis verbum tuum et lumen sémitis meis.

De libro Levítici

{r:Lv}16, 2-28{/r}

{p}

Dies expiationis

In diébus illis: Præcépit Dóminus Móysi, dicens: {v}2{/v}«Lóquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni témpore ingrediátur sanctuárium, quod est intra velum coram propitiatório, quo tégitur arca, ut non moriátur, quia in nube apparébo super propitiatórium; {v}3{/v}sed hoc modo ingrediátur: vítulum ófferet pro peccáto et aríetem in holocáustum; {v}4{/v}subúcula línea sancta vestiétur, feminálibus líneis verecúnda celábit, accingétur zona línea, cídarim líneam impónet cápiti: hæc enim vestiménta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fúerit, induétur.

{v}5{/v}Suscipiétque a cœtu filiórum Israel duos hircos in sacrifícium pro peccáto et unum aríetem in holocáustum. {v}6{/v}Cumque obtúlerit vítulum in sacrifícium suum pro peccáto et expiáverit se et domum suam, {v}7{/v}duos hircos stare fáciet coram Dómino in óstio tabernáculi convéntus, {v}8{/v}mittens super utrúmque sortem unam Dómino et álteram Azazel. {v}9{/v}Cuius sors exíerit Dómino, ófferet illum pro peccáto; {v}10{/v}cuius autem in Azazel, státuet eum vivum coram Dómino in expiatiónem, ut emíttat illum ad Azazel in solitúdinem.

{v}11{/v}Afferet ergo Aaron vítulum pro peccáto et éxpians se et domum suam immolábit eum; {v}12{/v}assumptóque turíbulo, quod de prunis altáris coram Dómino impléverit, et háuriens manu compósitum thymiáma in incénsum ultra velum intrábit in sancta, {v}13{/v}ut, pósitis super ignem aromátibus coram Dómino, nébula eórum et vapor opériat propitiatórium, quod est super testimónium, et non moriátur. {v}14{/v}Tollet quoque de sánguine vítuli et aspérget dígito sépties contra frontem propitiatórii.

{v}15{/v}Cumque mactáverit hircum pro peccáto pópuli, ínferet sánguinem eius intra velum, sicut præcéptum est de sánguine vítuli, ut aspérgat e regióne propitiatórii {v}16{/v}et éxpiet sanctuárium ab immundítiis filiórum Israel et a prævaricatiónibus eórum cunctísque peccátis. Iuxta hunc ritum fáciet tabernáculo convéntus, quod fixum est inter eos in médio sórdium habitatiónis eórum. {v}17{/v}Nullus hóminum sit in tabernáculo convéntus, quando póntifex ingréditur sanctuárium, ut éxpiet se et domum suam et univérsam congregatiónem Israel, donec egrediátur. {v}18{/v}Cum autem exíerit ad altáre, quod coram Dómino est, expiábit illud et sumptum sánguinem vítuli atque hirci fundet super córnua eius per gyrum; {v}19{/v}aspergénsque de sánguine dígito sépties mundábit sanctificabítque illud ab immundítiis filiórum Israel.

{v}20{/v}Et postquam compléverit expiatiónem sanctuárii et tabernáculi convéntus et altáris, tunc áfferat hircum vivéntem; {v}21{/v}et, pósita utráque manu super caput eius, confiteátur Aaron super eum omnes iniquitátes filiórum Israel et univérsa delícta atque peccáta eórum; quæ ponens super caput eius emíttet illum per hóminem parátum in desértum.

{v}22{/v}Cumque portáverit hircus super se omnes iniquitátes eórum in terram solitáriam et dimíssus fúerit in desértum, {v}23{/v}ingrediétur Aaron in tabernáculum convéntus; et, depósitis véstibus líneis, quibus prius indútus erat, cum intráret sanctuárium, relictísque ibi, {v}24{/v}lavábit carnem suam aqua in loco sancto induetúrque vestiméntis suis. Et postquam egréssus obtúlerit holocáustum suum ac plebis, expiábit se et pópulum; {v}25{/v}et ádipem sacrifícii pro peccáto adolébit super altáre. {v}26{/v}Ille vero, qui dimíserit caprum emissárium ad Azazel, lavábit vestiménta sua et corpus aqua et póstea ingrediétur in castra.

{v}27{/v}Vítulum autem et hircum, qui pro peccáto fúerant immoláti et quorum sanguis illátus est, ut in sanctuário expiátio complerétur, asportábunt foras castra et combúrent igni tam pelles quam carnes eórum et fimum; {v}28{/v}et quicúmque combússerit ea, lavábit vestiménta sua et carnem aqua et póstea ingrediétur in castra».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Hebr 9, 11. 12. 24{/r}

Christus cum advénit póntifex futurórum bonórum, non per sánguinem hircórum et vitulórum sed per próprium sánguinem. {*} Introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta.

Non in manufácta Sancta Christus introívit, sed in ipsum cælum. {*} Introívit semel in Sancta, ætérna redemptióne invénta.

Ex Homilíis Orígenis presbýteri in Levíticum

(Hom. 9, 5. 10: PG 12, 515. 523)

{p}

Christus pontifex est propitiatio nostra

Semel in anno póntifex, pópulum derelínquens, ingréditur ad illum locum ubi est repropitiatórium, et super repropitiatórium chérubim, ubi est arca testaménti, et altáre incénsi quo nulli introíre fas est, nisi pontífici soli.

Si ergo consíderem verum pontíficem meum, Dóminum Iesum Christum, quómodo, in carne quidem pósitus, per totum annum erat cum pópulo, annum illum de quo ipse dicit: Evangelizáre paupéribus misit me, et vocáre annum Dómini accéptum, et diem remissiónis, advérte quómodo semel in anno isto, in die repropitiatiónis intrat in sancta sanctórum, hoc est, cum impléta dispensatióne pénetrat cælos, et intrat ad Patrem, ut eum propítium humáno géneri fáciat, et exóret pro ómnibus credéntibus in se.

Hanc repropitiatiónem eius, qua homínibus repropítiat Patrem, sciens Ioánnes apóstolus, dicit: Hæc dico, filíoli, ut non peccémus. Quod et si peccavérimus, advocátum habémus apud Patrem, Iesum Christum, iustum, et ipse est repropitiátio pro peccátis nostris.

Sed et Paulus simíliter de hac repropitiatióne commémorat, cum dicit de Christo: Quem pósuit Deus propitiatiónem in sánguine ipsíus per fidem. Igitur dies propitiatiónis manet nobis úsquequo finem mundus accípiat.

Ait elóquium divínum: Et impónet incénsum super ignem in conspéctu Dómini, et opériet fumus incénsi propitiatórium quod est super testimónia, et non moriétur, et sumet de sánguine vítuli, et respérget dígito suo super propitiatórium contra oriéntem.

Ritus quidem apud véteres propitiatiónis pro homínibus, qui fiébat ad Deum, quáliter celebrarétur edócuit: sed tu qui ad Christum venísti, pontíficem verum, qui sánguine suo Deum tibi propítium fecit et reconciliávit te Patri, non hǽreas in sánguine carnis; sed disce pótius sánguinem Verbi, et audi ipsum tibi dicéntem, quia hic sanguis meus est, qui pro vobis effundétur in remissiónem peccatórum.

Quod autem contra oriéntem respérgit, non otióse accípias. Ab oriénte tibi propitiátio venit. Inde est enim vir, cui Oriens nomen est, qui mediátor Dei et hóminum factus est.

Invitáris ergo per hoc, ut ad oriéntem semper aspícias, unde tibi óritur sol iustítiæ, unde semper tibi lumen náscitur: ut numquam in ténebris ámbules, neque dies ille novíssimus te in ténebris comprehéndat: ne tibi ignorántiæ nox et calígo subrépat, sed ut semper in sciéntiæ luce verséris, semper hábeas diem fídei, semper lumen caritátis et pacis obtíneas.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Hebr 6, 20; 7, 2. 3{/r}

Præcúrsor pro nobis ingréditur, agnus sine mácula, {*} Secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

Ipse est rex iustítiæ, cuius generátio non habet finem. {*} Secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

De libro Levítici

{r:Lv}19, 1-18. 31-37{/r}

{p}

Præcepta erga proximum

{v}1{/v}Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: {v}2{/v}«Lóquere ad omnem cœtum filiórum Israel et dices ad eos: Sancti estóte, quia sanctus sum ego, Dóminus Deus vester.

{v}3{/v}Unusquísque matrem et patrem suum tímeat. Sábbata mea custodíte. Ego Dóminus Deus vester.

{v}4{/v}Nolíte convérti ad idóla, nec deos conflátiles faciátis vobis. Ego Dóminus Deus vester.

{v}5{/v}Si immolavéritis hóstiam pacificórum Dómino, immolábitis eam ita ut sit vobis placábilis. {v}6{/v}Eo die, quo fúerit immoláta, comedétur et die áltero; quidquid autem resíduum fúerit in diem tértium, igne comburétur. {v}7{/v}Si quid post bíduum coméstum fúerit, profánum erit neque acceptábile. {v}8{/v}Qui manducáverit illud, portábit iniquitátem suam, quia sanctum Dómini pólluit, et períbit ánima illa de pópulo suo.

{v}9{/v}Cum messúeris ségetes terræ tuæ, non tondébis usque ad márginem agri tui, nec remanéntes spicas cólliges. {v}10{/v}Neque in vínea tua racémos et grana decidéntia congregábis, sed paupéribus et peregrínis carpénda dimíttes. Ego Dóminus Deus vester.

{v}11{/v}Non faciétis furtum. Non mentiémini, nec decípiet unusquísque próximum suum.

{v}12{/v}Non periurábis in nómine meo, nec póllues nomen Dei tui. Ego Dóminus.

{v}13{/v}Non fácies calúmniam próximo tuo, nec spoliábis eum. Non morábitur merces mercennárii apud te usque mane.

{v}14{/v}Non maledíces surdo, nec coram cæco pones offendículum; sed timébis Deum tuum. Ego Dóminus.

{v}15{/v}Non faciétis, quod iníquum est in iudício. Non consíderes persónam páuperis, nec honóres vultum poténtis. Iuste iúdica próximo tuo. {v}16{/v}Non eris criminátor et susúrro in pópulo tuo. Non stabis contra sánguinem próximi tui. Ego Dóminus.

{v}17{/v}Ne óderis fratrem tuum in corde tuo; árgue eum, ne hábeas super illo peccátum. {v}18{/v}Non quæres ultiónem, nec irascéris cívibus tuis. Díliges próximum tuum sicut teípsum. Ego Dóminus.

{v}31{/v}Non declinétis ad pythónes, nec ab haríolis áliquid sciscitémini, ut polluámini per eos. Ego Dóminus Deus vester.

{v}32{/v}Coram cano cápite consúrge et honóra persónam senis; et time Deum tuum. Ego Dóminus.

{v}33{/v}Si habitáverit tecum ádvena in terra vestra, non opprimétis eum; {v}34{/v}sed sit inter vos quasi indígena, et díliges eum sicut teípsum: fuístis enim et vos ádvenæ in terra Ægýpti. Ego Dóminus Deus vester.

{v}35{/v}Nolíte fácere iníquum áliquid in iudício, in régula, in póndere, in mensúra. {v}36{/v}Statéra iusta, æqua póndera, iustum ephi æquúmque hin sint vobis. Ego Dóminus Deus vester, qui edúxi vos de terra Ægýpti.

{v}37{/v}Custodíte ómnia præcépta mea et univérsa iudícia et fácite ea. Ego Dóminus».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Gal 5, 14. 13{/r}; {r}Io 13, 34{/r}

Omnis lex in uno sermóne implétur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. {*} Per caritátem servíte ínvicem.

Mandátum novum do vobis, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, ut et vos diligátis ínvicem. {*} Per caritátem servíte ínvicem.

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 10 de Quadragesima, 3-5: PL 54, 299-301)

{p}

De caritatis bono

In Ioánnis evangélio Dóminus dicit: In hoc cognóscent omnes quia mei discípuli estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem; et in eiúsdem Apóstoli Epístola légitur: Caríssimi, diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est, et omnis qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum: et qui non díligit, non novit Deum, quóniam Deus cáritas est.

Discútiant ergo se fidélium mentes, et íntimos sui cordis afféctus vera examinatióne diúdicent; ac si repósitum áliquid in consciéntiis suis de frúctibus caritátis invénerint, Deum sibi inésse non dúbitent, et ut magis magísque tanti hóspitis sint capáces, fiant perseverántis misericórdiæ opéribus amplióres.

Si enim diléctio Deus est, nullum habére debet términum cáritas, quia nullo potest claudi fine Divínitas.

Ad exercéndum ígitur, dilectíssimi, caritátis bonum, quamvis tempus omne sit cóngruum, præséntes tamen dies speciálius cohortántur: ut, qui Pascha Dómini cúpiunt cum ánimi et córporis sanctificatióne suscípere, hanc máxime grátiam conéntur acquírere, qua et ómnium continétur summa virtútum et multitúdo tégitur peccatórum.

Et ídeo celebratúri illud éminens super ómnia sacraméntum, quo iniquitátes nostras Iesu Christi sanguis abolévit, misericórdiæ prímitus hóstias præparémus; ut, quod nobis bónitas Dei cóntulit, nos quoque eis qui in nos peccavére præstémus.

In páuperes quoque et divérsis debilitátibus impedítos benígnior nunc lárgitas exserátur, ut grátiæ Deo multórum voce referántur, et ieiúniis nostris egéntium reféctio suffragétur. Nulla enim devotióne fidélium magis Dóminus delectátur, quam ista quæ paupéribus eius impénditur, et ubi curam misericórdiæ ínvenit, ibi imáginem suæ pietátis agnóscit.

Non timeátur in iis expénsis deféctio facultátum, quóniam ipsa benígnitas magna substántia est, nec potest largitátis deésse matéries, ubi Christus pascit et páscitur. In omni hoc ópere illa intérvenit manus, quæ panem frangéndo auget, et erogándo multíplicat.

Secúrus et hílaris sit eleemósynæ distribútor, quia tunc máximum lucrum habébit, quando sibi mínimum reserváverit, dicénte beáto apóstolo Paulo: Qui autem adminístrat semen seminánti, et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum iustítiæ vestræ, in Christo Iesu Dómino nostro, qui vivit et regnat cum Patre et Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Lc 6, 38{/r}; {r}Col 3, 13{/r}

Date, et dábitur vobis; {*} Mensúram bonam, confértam, coagitátam, supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.

Sicut Dóminus donávit vobis, ita et vos. {*} Mensúram bonam, confértam, coagitátam, supereffluéntem dabunt in sinum vestrum.

De libro Númeri

{r:Num}11, 4-6. 10-30{/r}

{p}

Spiritus effunditur super seniores et Iosue

In diébus illis: {v}4{/v}Vulgus promíscuum, quod erat in médio eius, flagrávit desidério, et sedéntes flevérunt páriter fílii Israel et dixérunt: «Quis dabit nobis ad vescéndum carnes? {v}5{/v}Recordámur píscium, quos comedebámus in Ægýpto gratis; in mentem nobis véniunt cucúmeres et pepónes porríque et cepæ et ália. {v}6{/v}Guttur nostrum áridum est; nihil áliud respíciunt óculi nostri nisi man».

{v}10{/v}Audívit ergo Móyses flentem pópulum per famílias, síngulos per óstia tentórii sui. Iratúsque est furor Dómini valde; quod Móysi intoleránda res visa est, {v}11{/v}et ait ad Dóminum: «Cur afflixísti servum tuum? Quare non invénio grátiam coram te? Et cur imposuísti pondum univérsi pópuli huius super me? {v}12{/v}Numquid ego concépi omnem hunc pópulum vel génui eum, ut dicas mihi: “Porta eum in sinu tuo, sicut portáre solet nutrix infántulum, et defer in terram, pro qua iurásti pátribus eórum?”. {v}13{/v}Unde mihi carnes, ut dem univérso pópulo isti? Flent contra me dicéntes: “Da nobis carnes, ut comedámus!”. {v}14{/v}Non possum ego solus sustinére omnem hunc pópulum, quia nimis gravis est mihi. {v}15{/v}Si hoc modo agis mecum, óbsecro ut interfícias me, si invéni grátiam in óculis tuis, ne vídeam ámplius mala mea!».

{v}16{/v}Et dixit Dóminus ad Móysen: «Cóngrega mihi septuagínta viros de sénibus Israel, quos tu nosti quod senes pópuli sint ac magístri, et duces eos ad óstium tabernáculi convéntus, stabúntque tibi tecum. {v}17{/v}Et descéndam et loquar tibi et áuferam de spíritu tuo tradámque eis, ut susténtent tecum onus pópuli, et non tu solus gravéris. {v}18{/v}Pópulo quoque dices: Sanctificámini, cras comedétis carnes; ego enim audívi vos flere: “Quis dabit nobis escas cárnium? Bene nobis erat in Ægýpto”. Et dabit vobis Dóminus carnes et comedétis {v}19{/v}non uno die nec duóbus vel quinque aut decem nec vigínti quidem, {v}20{/v}sed usque ad mensem diérum, donec éxeat per nares vestras et vertátur in náuseam, eo quod reppuléritis Dóminum, qui in médio vestri est, et flevéritis coram eo dicéntes: “Quare egréssi sumus ex Ægýpto?”». {v}21{/v}Et ait Móyses: «Pópulus, in cuius médio sum, sescénta mília péditum sunt, et tu dicis: “Dabo eis esum cárnium mense íntegro!”. {v}22{/v}Numquid óvium et boum multitúdo cædétur, ut possit suffícere ad cibum? Vel omnes pisces maris in unum congregabúntur, ut eos sátient?». {v}23{/v}Cui respóndit Dóminus: «Numquid manus Dómini abbreviáta est? Iam nunc vidébis utrum meus sermo ópere compleátur an non».

{v}24{/v}Venit ígitur Móyses et narrávit pópulo verba Dómini cóngregans septuagínta viros de sénibus Israel, quos stare fecit circa tabernáculum. {v}25{/v}Descendítque Dóminus per nubem et locútus est ad eum áuferens de spíritu, qui erat in Móyse, et dans septuagínta viris sénibus. Cumque requievísset in eis spíritus, prophetavérunt, nec ultra fecérunt. {v}26{/v}Remánserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabátur Eldad et alter Medad, super quos requiévit spíritus; nam et ipsi descrípti fúerant et non exíerant ad tabernáculum. Cumque prophetárent in castris, {v}27{/v}cucúrrit puer et nuntiávit Móysi dicens: «Eldad et Medad prophétant in castris». {v}28{/v}Statim Iósue fílius Nun miníster Móysi et eléctus eius a iuventúte sua ait: «Dómine mi Móyses, próhibe eos!». {v}29{/v}At ille: «Quid, inquit, æmuláris pro me? Quis tríbuat, ut omnis pópulus prophétet, et det eis Dóminus spíritum suum?». {v}30{/v}Reversúsque est Móyses et maióres natu Israel in castra.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ioel 3, 1bc. 2b{/r}; {r}Act 1, 8{/r}

Effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ: {*} In diébus illis effúndam spíritum meum.

Accipiétis virtútem superveniénte Sancto Spíritu in vos et éritis mihi testes usque ad últimum terræ. {*} In diébus illis effúndam spíritum meum.

Ex Epístolis sancti Máximi Confessóris abbátis

(Epist. 11: PG 91, 454-455)

{p}

Misericordia Domini erga pænitentes

Veritátis præcónes ac qui divínæ grátiæ minístri exstitére, quotquot a princípio ad nos usque suis quisque tempóribus salutárem nobis Dei voluntátem explicuére, nihil Deo sic carum sicque amóri hábitum aiunt, quam quod hómines ex vera pæniténtia ad ipsum convertántur.

Idque reliquórum máxime divínius ut osténderet, divínum Dei ac Patris Verbum (quinímmo, primum illud solúmque infinítæ bonitátis insígne), nulla verbórum vi explicábili demissiónis modo, inque rem nostram inclinatiónis, nobíscum per carnem versári dignátum est; illa tum operátum, tum passum ac locútum, quibus decébat nos, cum inimíci ac hostes essémus, Deo et Patri reconciliári; ac qui extránei a beáta vita facti erámus, ad eam rursus revocári.

Non solum enim miraculórum vi morbos nostros sanávit; nostrarúmque passiónum infirmitátibus suscéptis, ac mortis supplício, velut ipse obnóxius esset, qui ab omni immúnis culpa erat, nostro réddito débito, a multis nos atque treméndis delíctis liberávit, verum étiam multíplici doctrína, ut pares ei efficiámur propensióris humanitátis hábitu, perfectáque aliórum in álios caritáte, consílium dedit.

Idcírco clamábat: Non veni vocáre iustos, sed peccatóres ad pæniténtiam. Et: Non opus est valéntibus médico, sed male habéntibus. Item, venísse ad quæréndam ovem quæ períerat. Prætérea, missum se esse ad oves quæ períerant domus Israel. Item, per drachmæ parábolam, venísse se ad recuperándam imáginem, quæ vitiórum fetidíssimo stércore óbruta erat, paulo obscúrius significávit. Et: Amen dico vobis, gáudium est in cælo super uno peccatóre pæniténtiam agénte.

Ad hæc, eum, qui in latrónes incíderat, omníque induménto nudátus, atque ex plagis semivívus relíctus fúerat, vino et óleo alligaturísque refocillávit; inque iuméntum suum impósitum, in stábulo curándum depónit; erogatísque quæ ad curam illíus suffícerent, étiam si quid supererogátum esset, datúrum se redeúndo promísit.

Idcírco étiam reverténti fílio pródigo inclinátum patrem óptimum ait, amplexúmque per pæniténtiam ad se redeúntem, patérnæ rursus glóriæ decóre perornásse, nec eórum, quæ prius commíserat, ei quidquam exprobrásse.

Eam ob rem, ovículam quæ ex divíno centenário recésserat, in móntibus ac cóllibus errántem invéntam, non impéllens ac minans, nec labóre confíciens ad caulam redúxit; sed úmeris ipse suis impósitam, reliquárum gregi incólumem miseránter réddidit.

Idcírco clamávit: Veníte ad me, omnes qui laborátis, et corde oneráti estis, et ego refíciam vos. Et: Tóllite iugum meum super vos; nempe iugum vocans mandáta, sive vitam evangélicis ratiónibus institútam: onus vero, quod pæniténtia grave habére vidétur paulóque moléstius: Iugum enim meum, inquit, suáve est, et onus meum leve.

Rursúsque divínam iustítiam ac bonitátem docens, iubet, dicens: Estóte sancti, estóte perfécti, estóte misericórdes, sicut Pater vester cæléstis. Et: Dimíttite, et dimittétur vobis. Et: Quæcúmque vultis ut fáciant vobis hómines, simíliter et vos fácite eis.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ez 33, 11{/r}; {r}Ps 94, 19{/r}

Tribulárer, si nescírem misericórdias tuas, Dómine; tu dixísti: Nolo mortem peccatóris, sed ut magis convertátur et vivat; {*} Qui Chananǽam et publicánum vocásti ad pæniténtiam.

In multitúdine sollicitúdinum meárum in corde meo, consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam. {*} Qui Chananǽam et publicánum vocásti ad pæniténtiam.

De libro Númeri

{r:Num}12, 16 — 13, 1-3a. 17-33{/r}

{p}

Exploratores in Chanaan mittuntur

In diébus illis: {v}12,16{/v}Proféctus est pópulus de Háseroth, fixis tentóriis in desérto Pharan.

{v}13,1{/v}Ibi locútus est Dóminus ad Móysen dicens: {v}2{/v}«Mitte viros, qui consíderent terram Chánaan, quam datúrus sum fíliis Israel, síngulos de síngulis tríbubus ex princípibus».

{v}3{/v}Fecit Móyses quod Dóminus imperáverat, de desérto Pharan mittens príncipes viros.

{v}17{/v}Misit ergo eos Móyses ad considerándam terram Chánaan et dixit ad eos: «Ascéndite per Nageb. Cumque venéritis ad montes, {v}18{/v}consideráte terram, qualis sit, et pópulum, qui habitátor est eius, utrum fortis sit an infírmus, si pauci número an plures; {v}19{/v}ipsa terra bona an mala, urbes quales, absque muris an murátæ; {v}20{/v}humus pinguis an stérilis, nemorósa an absque arbóribus. Confortámini et afférte nobis de frúctibus terræ». Erat autem tempus, quando iam prǽcoquæ uvæ vesci possunt.

{v}21{/v}Cumque ascendíssent, exploravérunt terram a desérto Sin usque Rohob in intróitu Emath. {v}22{/v}Ascenderúntque ad Nageb et venérunt in Hebron, ubi erant Ahiman et Sésai et Thólmai fílii Enac. Nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægýpti cóndita est. {v}23{/v}Pergentésque usque ad Nehélescol abscidérunt pálmitem cum uva sua, quem portavérunt in vecte duo viri. De malis quoque granátis et de ficis loci illíus tulérunt, {v}24{/v}qui appellátus est Nehélescol, eo quod botrum portássent inde fílii Israel.

{v}25{/v}Reversíque exploratóres terræ post quadragínta dies, omni regióne circúita, {v}26{/v}venérunt ad Móysen et Aaron et ad omnem cœtum filiórum Israel in desértum Pharan, quod est in Cades. Locutíque eis et omni congregatióni ostendérunt fructus terræ {v}27{/v}et narravérunt dicéntes: «Vénimus in terram, ad quam misísti nos, quæ re vera fluit lacte et melle, ut ex his frúctibus cognósci potest. {v}28{/v}Sed cultóres fortíssimos habet et urbes grandes atque murátas. Stirpem Enac vídimus ibi; {v}29{/v}Amalec hábitat in Nageb, Hetthǽus et Iebusǽus et Amorrǽus in montánis, Chananǽus vero morátur iuxta mare et circa fluénta Iordánis».

{v}30{/v}Inter hæc Chaleb compéscens murmur pópuli, qui oriebátur contra Móysen, ait: «Ascendámus et possideámus terram, quóniam potérimus obtinére eam». {v}31{/v}Alii vero, qui fúerant cum eo, dicébant: «Nequáquam ad hunc pópulum valémus ascéndere, quia fórtior nobis est». {v}32{/v}Detraxerúntque terræ, quam inspéxerant, apud fílios Israel dicéntes: «Terra, quam lustrávimus, dévorat habitatóres suos; pópulus, quem aspéximus, procéræ statúræ est; {v}33{/v}ibi vídimus gigántes, fílios Enac de génere gigantéo, quibus comparáti quasi locústæ videbámur».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Deut 1, 31. 32. 26. 27{/r}

In solitúdine portávit te Dóminus Deus tuus, ut solet homo gestáre párvulum fílium suum. {*} Nec sic credidístis Dómino Deo vestro.

Noluístis ascéndere, sed incréduli ad sermónem Dómini Dei vestri murmurástis. {*} Nec sic credidístis Dómino Deo vestro.

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 15, De passione Domini, 3- 4: PL 54, 366-367)

{p}

Contemplatio dominicæ passionis

Verus venerátor domínicæ passiónis sic crucifíxum Iesum óculis cordis aspíciat, ut illíus carnem suam esse cognóscat.

Contremíscat in Redemptóris sui supplício terréna substántia, rumpántur infidélium méntium petræ, et, qui mortalitátis gravabántur sepúlcris, discússa obstaculórum mole prosíliant. Appáreant nunc quoque in civitáte sancta, id est in Ecclésia Dei, futúræ resurrectiónis indícia, et, quod geréndum est in corpóribus, fiat in córdibus.

Nulli infirmórum crucis est negáta victória; nec quisquam est, cui non Christi auxiliétur orátio. Quæ si multis in ipsum sæviéntibus prófuit, quanto magis eos qui ad ipsum convertúntur ádiuvat?

Subláta est ignorántia, temperáta est difficúltas, et ígneam illam, qua vitæ régio erat inclúsa, romphǽam sacer Christi sanguis exstínxit. Veræ luci, antíquæ noctis cessit obscúritas.

Invitátur ad paradísi divítias pópulus christiánus, et cunctis regenerátis ad amíssam pátriam patefáctus est réditus, si nemo sibi illam viam facit claudi, quæ fídei latrónis pótuit aperíri.

Nec ita nos nunc ánxie, nunc supérbe præséntis vitæ óccupent actiónes, ut non toto cordis afféctu conformári Redemptóri nostro per illíus exémpla nitámur. Nihil enim non ad nostram salútem aut egit aut pértulit, ut virtus quæ ínerat cápiti inésset étiam et córpori.

Nam primum ipsa illa substántiæ nostræ in deitáte suscéptio, qua Verbum caro factum est, et habitávit in nobis, quem hóminum misericórdiæ suæ, nisi infidélem, relíquit exsórtem? Et cui non commúnis natúra cum Christo est, si assuméntem recépit, et eo spíritu est regenerátus quo ille progénitus? Deínde quis in illo suas non agnóscat infirmitátes? Quis perceptiónem cibi, requietiónem somni, sollicitúdinem mæstitúdinis, lácrimas pietátis, non vídeat formæ fuísse servílis?

Quæ quóniam ab antíquis sanánda vulnéribus, et a colluvióne erat purgánda peccáti, ita Unigénitus Dei étiam hóminis factus est fílius, ut et omni humanitátis veritáte et divinitátis plenitúdine non caréret.

Nostrum est quod exánime in sepúlcro iácuit, et quod die tértia resurréxit, quodque super omnes altitúdines cælórum ad déxteram patérnæ maiestátis ascéndit: ut, si per viam mandatórum eius incédimus, et si quæ in humilitáte corpórea nostræ impéndit salúti non erubéscimus confitéri, nos quoque in glóriæ eius consórtium provehámur: quóniam maniféste quod denuntiávit implébitur: Omnis qui confitébitur me coram homínibus, et ego confitébor eum coram Patre meo, qui in cælis est.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}1 Cor 1, 18. 23{/r}

Verbum crucis pereúntibus quidem stultítia est, {*} His autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.

Nos prædicámus Christum crucifíxum, Iudǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam. {*} His autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.

De libro Númeri

{r:Num}14, 1-25{/r}

{p}

Murmur populi et intercessio Moysis

In diébus illis: {v}1{/v}Vocíferans omnis turba flevit nocte illa, {v}2{/v}et murmuráti sunt contra Móysen et Aaron cuncti fílii Israel dicéntes: «Utinam mórtui essémus in Ægýpto vel in hac vasta solitúdine! {v}3{/v}Cur indúcit nos Dóminus in terram istam, ut cadámus gládio, et uxóres ac líberi nostri ducántur captívi? Nonne mélius est revérti in Ægýptum?». {v}4{/v}Dixerúntque alter ad álterum: «Constituámus nobis ducem et revertámur in Ægýptum!».

{v}5{/v}Quo audíto, Móyses et Aaron cecidérunt proni in terram coram omni congregatióne filiórum Israel. {v}6{/v}At vero Iósue fílius Nun et Chaleb fílius Iephónne, qui et ipsi lustráverant terram, scidérunt vestiménta sua {v}7{/v}et ad omnem congregatiónem filiórum Israel locúti sunt: «Terra, quam circuívimus, valde bona est. {v}8{/v}Si propítius fúerit Dóminus, indúcet nos in eam et tradet humum lacte et melle manántem. {v}9{/v}Nolíte rebélles esse contra Dóminum neque timeátis pópulum terræ huius, quia sicut panem ita eos póssumus devoráre. Recéssit ab eis omne præsídium; Dóminus nobíscum est, nolíte metúere».

{v}10{/v}Cumque clamáret omnis congregátio et lapídibus eos vellet opprímere, appáruit glória Dómini super tabernáculum convéntus cunctis fíliis Israel, {v}11{/v}et dixit Dóminus ad Móysen: «Usquequo détrahet mihi pópulus iste? Quoúsque non credent mihi in ómnibus signis, quæ feci coram eis? {v}12{/v}Fériam ígitur eos pestiléntia atque consúmam; te autem fáciam in gentem magnam et fortiórem quam hæc est».

{v}13{/v}Et ait Móyses ad Dóminum: «Audient Ægýptii, de quorum médio eduxísti pópulum istum in virtúte tua {v}14{/v}et dicent ad habitatóres terræ huius, quia audiérunt quod tu, Dómine, in pópulo isto sis et fácie videáris ad fáciem, et nubes tua prótegat illos, et in colúmna nubis præcédas eos per diem et in colúmna ignis per noctem. {v}15{/v}Et occidísti hunc pópulum quasi unum hóminem, et dicent gentes, quæ audiérunt audítum tuum: {v}16{/v}“Non póterat Dóminus introdúcere pópulum in terram, pro qua iuráverat, idcírco occídit eos in solitúdine!”. {v}17{/v}Magnificétur ergo fortitúdo Dómini, sicut iurásti dicens: {v}18{/v}“Dóminus pátiens et multæ misericórdiæ, áuferens iniquitátem et scélera nullúmque innóxium derelínquens, qui vísitas peccáta patrum in fílios in tértiam et quartam generatiónem”. {v}19{/v}Dimítte óbsecro peccátum pópuli huius secúndum magnitúdinem misericórdiæ tuæ, sicut propítius fuísti pópulo huic de Ægýpto usque ad locum istum».

{v}20{/v}Dixítque Dóminus: «Dimísi iuxta verbum tuum. {v}21{/v}Vivo ego, et implébit glória Dómini univérsam terram! {v}22{/v}Attamen omnes hómines, qui vidérunt maiestátem meam et signa, quæ feci in Ægýpto et in solitúdine, et tentavérunt me iam per decem vices, nec obœdiérunt voci meæ, {v}23{/v}non vidébunt terram, pro qua iurávi pátribus eórum; nec quisquam ex illis, qui detráxit mihi, intuébitur eam. {v}24{/v}Servum meum Chaleb, qui plenus álio spíritu secútus est me, indúcam in terram hanc, quam circuívit, et semen eius possidébit eam. {v}25{/v}Quóniam Amalecítes et Chananǽus hábitant in vállibus, cras movéte castra et revertímini in solitúdinem per viam maris Rubri».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 103, 8. 9. 13. 14{/r}

Miserátor et miséricors Dóminus longánimis et multæ misericórdiæ; non in perpétuum conténdet, neque in ætérnum irascétur. {*} Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ipse cognóvit figméntum nostrum, recordátus est quóniam pulvis sumus. {*} Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ex Epístolis paschálibus sancti Athanásii epíscopi

(Ep. 5, 1-2: PG 26, 7379-1380)

{p}

Sacramentum paschale eos qui corpore remoti sunt, fidei unitate proximos fecit

Præclárum est, fratres mei, ab uno ad áliud festum perveníre, ab una ad áliam transíre oratiónem ab una dénique ad áliam sollemnitátem. Adest vidélicet illud tempus, quod nobis novum inítium affert, beáti nempe notítiam Páschatis, in quo Dóminus fuit immolátus. Nos útique véscimur, tamquam vitæ cibo, animámque nostram pretióso illíus sánguine semper oblectámus, ceu fonte quodam: et nihilóminus semper sitímus, sempérque ardémus. Ipse vero sitiéntibus adest, et ob suam benignitátem diéi festáli ádmovet illos qui sitiéntia víscera habent, iuxta eiúsdem Salvatóris nostri effátum: Si quis sitit, véniat ad me et bibat.

Non tunc tantúmmodo cum quisque accédit, sitim suam exstínguit; sed quotiescúmque étiam áliquis petit, libénter ei concéditur, ut ad Salvatórem accédat. Grátia festi haud uno témpore coarctátur, neque spléndidus eius rádius occásum pátitur, sed semper in promptu est illórum menti illuminándæ qui cúpiunt. Pollet autem contínua virtúte erga illos qui illuminátam mentem gerunt, et divínis libris atténdunt diu noctúque; velut homo ille qui beátus appellátur, prout in sancto psalmo scriptum est: Beátus vir, qui non ábiit in consílium impiórum et in via peccatórum non stetit, et in cáthedra pestiléntium non sedit; sed in lege Dómini volúntas eius, et in lege eius meditátur die ac nocte.

Porro ille Deus, dilécti mei, qui inítio festum hoc nobis instítuit, ut id quotánnis peragátur concédit. Ipse qui Fílium suum morti trádidit, propter nostram salútem, eádem de causa sanctum festum largítur, quod in anni cursu notátur. Festum hoc regit nos per occurréntes nobis in hoc mundo ærúmnas: et nunc lætítiam nobis salútis confert Deus ex hoc festo emicántem, dum nos ad unum conséssum addúcit, cunctos spiritáliter ubíque cópulans, nobísque commúniter oráre concédens, communésque gratiárum actiónes persólvere, prout in festo factitáre opus est. Hoc est benignitátis eius miráculum: ipse scílicet ad hoc festum longínquos cóngregat, et eos qui forte córpore remóti sunt, fídei unitáte próximos facit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Soph 3, 8. 9{/r}; {r}Io 12, 32{/r}

Exspécta me, dicit Dóminus, in die resurrectiónis meæ in futúrum; {*} Quia tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini, et sérviant ei úmero uno.

Ego, si exaltátus fúero a terra, omnes traham ad meípsum. {*} Quia tunc reddam pópulis lábium purum, ut ínvocent omnes in nómine Dómini, et sérviant ei úmero uno.

De libro Númeri

{r:Num}20, 1-13; 21, 4-9{/r}

{p}

De aquis Meriba. De serpente æneo

In diébus illis: {v}20,1{/v}Venérunt fílii Israel et omnis congregátio in desértum Sin mense primo, et mansit pópulus in Cades. Mortuáque est ibi María et sepúlta in eódem loco.

{v}2{/v}Cumque indigéret aqua pópulus, convenérunt advérsum Móysen et Aaron {v}3{/v}et versi in seditiónem dixérunt: «Utinam perissémus inter fratres nostros coram Dómino! {v}4{/v}Cur eduxístis ecclésiam Dómini in solitúdinem, ut et nos et nostra iuménta moriámur? {v}5{/v}Quare nos fecístis ascéndere de Ægýpto et adduxístis in locum istum péssimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit nec víneas nec malogranáta, ínsuper et aquam non habet ad bibéndum?».

{v}6{/v}Venítque Móyses et Aaron, relícta congregatióne, ad intróitum tabernáculi convéntus corruerúntque proni in terram, et appáruit glória Dómini super eos. {v}7{/v}Locutúsque est Dóminus ad Móysen dicens: {v}8{/v}«Tolle virgam et cóngrega pópulum tu et Aaron frater tuus; et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, potábis congregatiónem et iuménta eius».

{v}9{/v}Tulit ígitur Móyses virgam, quæ erat in conspéctu Dómini, sicut præcéperat ei. {v}10{/v}Et congregavérunt Móyses et Aaron pópulum ante petram, dixítque eis: «Audíte, rebélles; num de petra hac vobis aquam potérimus eícere?». {v}11{/v}Cumque elevásset Móyses manum percútiens virga bis sílicem, egréssæ sunt aquæ largíssimæ, ita ut pópulus bíberet et iuménta.

{v}12{/v}Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: «Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Israel, non introducétis hos pópulos in terram, quam dabo eis». {v}13{/v}Hæc sunt aquæ Meríba, ubi iurgáti sunt fílii Israel contra Dóminum, et sanctificátus est in eis.

{v}21,4{/v}Profécti sunt autem et de monte Hor per viam, quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumírent terram Edom. Et tædére cœpit pópulus itíneris. {v}5{/v}Locutúsque contra Deum et Móysen ait: «Cur eduxísti nos de Ægýpto, ut morerémur in solitúdine? Deest panis, non sunt aquæ; ánima nostra iam náuseat super cibo isto levíssimo».

{v}6{/v}Quam ob rem misit Dóminus in pópulum ignítos serpéntes, qui mordébant pópulum, et mórtuus est pópulus multus ex Israel. {v}7{/v}Et venérunt ad Móysen atque dixérunt: «Peccávimus, quia locúti sumus contra Dóminum et te; ora, ut tollat a nobis serpéntes». Oravítque Móyses pro pópulo. {v}8{/v}Et locútus est Dóminus ad eum: «Fac serpéntem ignítum et pone eum pro signo: qui percússus aspéxerit eum, vivet». {v}9{/v}Fecit ergo Móyses serpéntem ǽneum et pósuit eum pro signo; quem cum percússi aspícerent, sanabántur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 3, 14. 15. 17{/r}

Sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto, ita exaltári opórtet Fílium hóminis, {*} Ut omnis, qui credit, in ipso hábeat vitam ætérnam.

Non misit Deus Fílium in mundum, ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. {*} Ut omnis, qui credit, in ipso hábeat vitam ætérnam.

Ex Constitutióne pastoráli Gáudium et spes Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia in mundo huius témporis

(Gaudium et spes, n. 37-38)

{p}

Omnes hominis navitates in paschali mysterio purificandæ sunt

Sacra Scriptúra, cui sæculórum conséntit experiéntia, humánam famíliam édocet progréssum humánum, qui magnum hóminis bonum est, magnam tamen tentatiónem secumférre: órdine enim valórum turbáto et malo cum bono permíxto, sínguli hómines ac cœtus solúmmodo quæ própria sunt consíderant, non vero aliórum.

Quo fit ut mundus non iam spátium veræ fraternitátis exsístat, dum aucta humanitátis poténtia iam ipsum genus humánum destrúere minátur.

Si quis ergo quærit, qua ratióne miséria illa superári possit, christiáni profiténtur, omnes hóminis navitátes, quæ per supérbiam et inordinátum sui ipsíus amórem cotídie in discrímine versántur, Christi cruce et resurrectióne purificándas et ad perfectiónem deducéndas esse.

A Christo enim redémptus et in Spíritu Sancto nova creatúra efféctus, homo ipsas res a Deo creátas amáre potest et debet. A Deo enim illas áccipit et quasi de manu Dei fluéntes réspicit et reverétur.

Pro illis Benefactóri grátias agens et in paupertáte et libertáte spíritus creatúris utens ac fruens, in veram mundi possessiónem introdúcitur, tamquam nihil habens et ómnia póssidens. Omnia enim vestra sunt; vos autem Christi, Christus autem Dei.

Verbum enim Dei, per quod ómnia facta sunt, ipsum caro factum et in hóminum terra hábitans, perféctus homo in históriam mundi intrávit, eam in se assúmens et recapítulans. Ipse nobis revélat, quóniam Deus cáritas est, simúlque nos docet legem fundamentálem perfectiónis humánæ, ac proínde transformatiónis mundi, novum dilectiónis esse mandátum.

Eos ígitur, qui divínæ credunt caritáti, certos facit viam dilectiónis ómnibus homínibus aperíri, et conámen fraternitátem universálem instaurándi non esse ináne. Simul monet hanc caritátem non in solis magnis rebus sectándam esse, sed et imprímis in ordináriis vitæ adiúnctis.

Pro nobis ómnibus peccatóribus mortem sústinens, suo exémplo nos docet crucem étiam baiulándam esse, quam caro et mundus pacem et iustítiam sectántium úmeris impónunt.

Sua resurrectióne Dóminus constitútus, Christus, cui omnis potéstas in cælo et in terra data est, per virtútem Spíritus sui in córdibus hóminum iam operátur, non solum ventúri sǽculi desidérium súscitans, sed eo ipso illa étiam generósa vota ánimans, puríficans et róborans, quibus família humána suam ipsíus vitam humaniórem réddere et totam terram huic fini subícere sátagit.

Divérsa autem sunt Spíritus dona: dum álios vocat ut cæléstis habitatiónis desidério maniféstum testimónium reddant illúdque in humána família vívidum consérvent, álios vocat ut terréno hóminum servítio se dédicent, hoc suo ministério matériam regni cæléstis parántes.

Omnes tamen líberat, ut, próprio amóre abnegáto omnibúsque terrénis víribus in vitam humánam assúmptis, ad futúra se exténdant, quando humánitas ipsa fiet oblátio accépta Deo.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}2 Cor 5, 15{/r}; {r}Rom 4, 25{/r}

Pro ómnibus mórtuus est Christus. {*} Ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit.

Tráditus est propter delícta nostra et suscitátus est propter iustificatiónem nostram. {*} Ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit.

Incipit Epístola ad Hebrǽos

{r:Hebr}1, 1 — 2, 4{/r}

{p}

Filius heres universorum et super angelos exaltatus

{v}1,1{/v}Multifáriam et multis modis olim Deus locútus pátribus in prophétis, {v}2{/v}in novíssimis his diébus locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum, per quem fecit et sǽcula; {v}3{/v}qui, cum sit splendor glóriæ et figúra substántiæ eius et portet ómnia verbo virtútis suæ, purgatióne peccatórum facta, consédit ad déxteram maiestátis in excélsis, {v}4{/v}tanto mélior ángelis efféctus, quanto differéntius præ illis nomen hereditávit.

{v}5{/v}Cui enim dixit aliquándo angelórum:

«Fílius meus es tu;

ego hódie génui te»

et rursum: «Ego ero illi in patrem,

et ipse erit mihi in fílium»?

{v}6{/v}Cum autem íterum introdúcit primogénitum in orbem terræ, dicit:

«Et adórent eum omnes ángeli Dei».

Et ad ángelos quidem dicit:

«Qui facit ángelos suos spíritus

et minístros suos flammam ignis»;

{v}8{/v}ad Fílium autem:

«Thronus tuus, Deus, in sǽculum sǽculi,

et virga æquitátis virga regni tui.

{v}9{/v}Dilexísti iustítiam et odísti iniquitátem,

proptérea unxit te Deus, Deus tuus,

óleo exsultatiónis præ particípibus tuis»

{v}10{/v}et:

«Tu in princípio, Dómine, terram fundásti;

et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

{v}11{/v}Ipsi períbunt, tu autem pérmanes;

et omnes ut vestiméntum veteráscent,

{v}12{/v}et velut amíctum invólves eos,

sicut vestiméntum et mutabúntur.

Tu autem idem es, et anni tui non defícient».

Ad quem autem angelórum dixit aliquándo:

«Sede a dextris meis,

donec ponam inimícos tuos

scabéllum pedum tuórum»?

{v}14{/v}Nonne omnes sunt administratórii spíritus, qui in ministérium mittúntur propter eos, qui hereditátem cápient salútis?

Proptérea abundántius opórtet observáre nos ea, quæ audívimus, ne forte præterfluámus. {v}2{/v}Si enim, qui per ángelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis prævaricátio et inobœdiéntia accépit iustam mercédis retributiónem, {v}3{/v}quómodo nos effugiémus si tantam neglexérimus salútem? Quæ, cum inítium accepísset enarrári per Dóminum, ab eis, qui audiérunt, in nos confirmáta est, contestánte Deo signis et porténtis et váriis virtútibus et Spíritus Sancti distributiónibus secúndum suam voluntátem.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Hebr 1, 3; 12, 2{/r}

Christus Iesus, cum sit splendor glóriæ Patris et figúra substántiæ eius et portet ómnia verbo virtútis suæ, purgatióne peccatórum facta, {*} Consédit ad déxteram maiestátis in excélsis.

Auctor fídei nostræ, pro gáudio sibi propósito, sustínuit crucem. {*} Consédit ad déxteram maiestátis in excélsis.

Ex Epístolis paschálibus sancti Athanásii epíscopi

(Ep. 14, 1-2: PG 26, 1419-1420)

{p}

Festum Domini proximum non verbis sed operibus implemus

Próximum nobis est Verbum illud, quod pro nobis ómnia factum est, Dóminus, inquam, noster Iesus Christus, qui apud nos indesinénter spondet se esse mansúrum. Quámobrem clamat, dicens: Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus sǽculi. Quemádmodum autem ipse pastor est, summus sacérdos, via et iánua, simúlque ómnia pro nobis factus est, ita étiam festum atque sollémnitas nobis appáruit, ceu beátus ait Apóstolus: Pascha nostrum immolátus est Christus, qui exspectabátur. Sed ad Psalmístæ quoque preces illúxit dicéntis: Exsultátio mea, érue me a circumdántibus me. Hæc est vera exsultátio, hæc est germána sollémnitas, malórum nempe depúlsio; ad quam ut unusquísque pervéniat, rectis omníno móribus sit, suáque mente meditétur in quiéte timóris Dei.

Sic étiam sancti dum víverent, omni ætáte sua lætabántur, tamquam in festo; quorum unus, nempe beátus David, noctu surgébat haud semel sed sépties, et Deum précibus propitiábat. Alter, magnus vidélicet Móyses, hymnis exsultábat, laudésque canébat ob victóriam de Pharaóne relátam, et de iis qui labóribus Hebrǽos opprésserant. Postrémo álii assídua cum hilaritáte sacro cultu perfungebántur, véluti magnus Sámuel et beátus ille Elías; qui morum suórum mérito libertátem sunt adépti, et nunc festum agunt in cælo, de sua in umbra olim peregrinatióne lætántur, et iam veritátem a figúra discérnunt.

Nos autem nunc sollemnitátem agéntes, quas vias corrípimus? Et festo huic propinquántes, quem ducem habébimus? Néminem profécto, dilécti mei, nisi quem vos ipsi mecum dicétis Dóminum nostrum Iesum Christum, qui ait: Ego sum via. Ipse est qui, ut beátus inquit Ioánnes, tollit peccátum mundi: ipse ánimas nostras puríficat, ceu dicit alícubi Ieremías prophéta: State super vias, et vidéte, et dispícite quænam sit via bona, et in ea inveniétis animárum vestrárum emendatiónem.

Olim vero hircórum sanguis, et cinis vítuli super immúndos aspérsus, purificándo tantum córpori aptus erat; nunc per Verbi Dei grátiam unusquísque abúnde mundátur: quod si mox sectábimur, licébit nobis hic tamquam in vestíbulis cæléstis Ierúsalem festum illud ætérnum præmeditári; sicut étiam beáti Apóstoli, qui ducem suum Salvatórem sequebántur, et tunc erant, et adhuc in præsénti sunt huiúsmodi grátiæ magístri; namque aiébant: Ecce nos relíquimus ómnia et secúti sumus te. Vidélicet nos séquimur Dóminum; et festum Dómini, non verbis tantum sed opéribus implémus.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Hebr 6, 20{/r}; {r}Io 1, 29{/r}

Præcúrsor pro nobis ingréditur, agnus sine mácula, {*} Secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccátum mundi. {*} Secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

De Epístola ad Hebrǽos

{r:Hebr}2, 5-18{/r}

{p}

Iesus, auctor salutis, fratribus suis assimilatus

{v}5{/v}Non enim ángelis subiécit orbem terræ futúrum, de quo lóquimur. {v}6{/v}Testátus est autem in quodam loco quis dicens:

«Quid est homo, quod memor es eius,

aut fílius hóminis quóniam vísitas eum?

{v}7{/v}Minuísti eum paulo minus ab ángelis,

glória et honóre coronásti eum,

{v}8{/v}ómnia subiecísti sub pédibus eius».

In eo enim quod ei ómnia subiécit, nihil dimísit non subiectíbile ei. Nunc autem necdum vidémus ómnia subiécta ei; {v}9{/v}eum autem, qui paulo minus ab ángelis minorátus est, vidémus Iesum propter passiónem mortis glória et honóre coronátum, ut grátia Dei pro ómnibus gustáverit mortem.

{v}10{/v}Decébat enim eum, propter quem ómnia et per quem ómnia, qui multos fílios in glóriam addúxit, auctórem salútis eórum per passiónes consummáre. {v}11{/v}Qui enim sanctíficat et qui sanctificántur ex uno omnes; propter quam causam non erubéscit fratres eos vocáre {v}12{/v}dicens:

«Nuntiábo nomen tuum frátribus meis,

in médio ecclésiæ laudábo te»;

{v}13{/v}et íterum:

«Ego ero fidens in eum»;

et íterum:

«Ecce ego et púeri, quos mihi dedit Deus».

{v}14{/v}Quia ergo púeri communicavérunt sánguini et carni, et ipse simíliter participávit iísdem, ut per mortem destrúeret eum, qui habébat mortis impérium, id est Diábolum, {v}15{/v}et liberáret eos, qui timóre mortis per totam vitam obnóxii erant servitúti. {v}16{/v}Nusquam enim ángelos apprehéndit, sed semen Abrahæ apprehéndit. {v}17{/v}Unde débuit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex in iis, quæ sunt ad Deum, ut repropitiáret delícta pópuli; in quo enim passus est ipse tentátus, potens est eis, qui tentántur, auxiliári.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Hebr 2, 11. 17{/r}; {r}Bar 3, 38{/r}

Qui sanctíficat et qui sanctificántur ex uno omnes; unde Christus débuit per ómnia frátribus similári, {*} Ut miséricors fíeret et fidélis póntifex.

Deus in terris visus est et cum homínibus conversátus est. {*} Ut miséricors fíeret et fidélis póntifex.

Ex Commentário sancti Ioánnis Fisher, epíscopi et mártyris in psalmos

(Ps 129: Opera omnia, edit. 1579, p. 1610)

{p}

Etsi quis peccavit, advocatum habemus apud Patrem

Est Christus Iesus póntifex noster, pretiósum eius corpus sacrifícium nostrum, quod in ara crucis pro salúte ómnium hóminum immolávit.

Sanguis, nostræ redemptiónis causa profúsus, non erat vitulórum aut hircórum (quemádmodum in lege antíqua), sed agni innocentíssimi Christi Iesu salvatóris nostri.

Templum, in quo póntifex noster sacrum faciébat, non manufáctum, sed Dei solíus poténtia exædificátum fuit. Sánguinem enim suum in conspéctu mundi profúdit: quod útique templum est sola Dei manu fabrefáctum.

Hoc vero templum duas partes habet: áltera terra est, quam nos nunc incólimus; áltera nobis mortálibus adhuc est incógnita.

Primum quidem sacrifícium immolávit hic in terra, cum mortem acerbíssimam súbiit. Deínde vero, cum nova immortalitátis veste indútus per próprium sánguinem in sancta sanctórum, id est in cælum introívit: ubi et illum imménsi prétii sánguinem, quem pro cunctis homínibus peccáto obnóxiis sépties effúderat, ante thronum Patris cæléstis exhíbuit.

Hoc autem sacrifícium tam est Deo gratum et accéptum, ut, simul atque illud conspéxerit, fácere non possit quin, nostri statim misértus, cleméntiam ómnibus vere pæniténtibus impéndat.

Est porro ætérnum: nec síngulis solum annis (ut apud Iudǽos fiébat) sed et síngulis diébus ad nostram consolatiónem, adeóque síngulis étiam horis et moméntis offértur, ut fortíssimum solácium habeámus. Qua de re ab Apóstolo subiúngitur: Ætérna redemptióne invénta.

Huius vero sancti et ætérni sacrifícii partícipes fiunt omnes, qui veram contritiónem ac pæniténtiam de sceléribus admíssis suscepérunt, quibus certum est ac deliberátum vítia deínceps non repétere, sed in cœpto virtútum stúdio constánter perseveráre.

Quæ res a sancto Ioánne his verbis astrúitur: Filíoli mei, hæc scribo vobis ut non peccétis. Sed et si quis peccáverit, advocátum habémus apud Patrem, Iesum Christum iustum. Et ipse est propitiátio pro peccátis nostris: non pro nostris autem tantum, sed étiam pro totíus mundi.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Rom 5, 10. 8{/r}

Si, cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius, {*} Multo magis, reconciliáti, salvi érimus in vita ipsíus.

Cum adhuc peccatóres essémus, Christus pro nobis mórtuus est. {*} Multo magis, reconciliáti, salvi érimus in vita ipsíus.

De Epístola ad Hebrǽos

{r:Hebr}3, 1-19{/r}

{p}

Iesus confessionis nostræ apostolus

{v}1{/v}Fratres sancti, vocatiónis cæléstis partícipes, consideráte apóstolum et pontíficem confessiónis nostræ Iesum, {v}2{/v}qui fidélis est ei, qui fecit illum, sicut et Móyses in tota domo illíus. {v}3{/v}Amplióris enim glóriæ iste præ Móyse dignus est hábitus, quanto ampliórem honórem habet quam domus, qui fabricávit illam. {v}4{/v}Omnis namque domus fabricátur ab áliquo; qui autem ómnia fabricávit, Deus est. {v}5{/v}Et Móyses quidem fidélis erat in tota domo eius tamquam fámulus in testimónium eórum, quæ dicénda erant, {v}6{/v}Christus vero tamquam Fílius super domum illíus; cuius domus sumus nos, si fidúciam et gloriatiónem spei retineámus.

{v}7{/v}Quaprópter, sicut dicit Spíritus Sanctus:

«Hódie, si vocem eius audiéritis,

{v}8{/v}nolíte obduráre corda vestra sicut in exacerbatióne,

secúndum diem tentatiónis in desérto,

{v}9{/v}ubi tentavérunt me patres vestri in probatióne

et vidérunt ópera mea {v}10{/v}quadragínta annos.

Propter quod infénsus fui generatióni huic

et dixi: Semper errant corde.

Ipsi autem non cognovérunt vias meas.

{v}11{/v}Sicut iurávi in ira mea:

Non introíbunt in réquiem meam!».

{v}12{/v}Vidéte, fratres, ne forte sit in áliquo vestrum cor malum incredulitátis discedéndi a Deo vivo, {v}13{/v}sed adhortámini vosmetípsos per síngulos dies, donec illud «hódie» vocátur, ut non obdurétur quis ex vobis fallácia peccáti; {v}14{/v}partícipes enim Christi effécti sumus, si tamen inítium substántiæ usque ad finem firmum retineámus, {v}15{/v}dum dícitur: «Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra quemádmodum in illa exacerbatióne».

{v}16{/v}Qui sunt enim qui audiéntes exacerbavérunt? Nonne univérsi, qui profécti sunt ab Ægýpto per Móysen? {v}17{/v}Quibus autem infénsus fuit quadragínta annos? Nonne illis, qui peccavérunt, quorum membra cecidérunt in desérto? {v}18{/v}Quibus autem iurávit non introíre in réquiem ipsíus, nisi illis, qui incréduli fuérunt? {v}19{/v}Et vidémus quia non potuérunt introíre propter incredulitátem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Hebr 3, 6{/r}; {r}Eph 2, 21{/r}

Christus tamquam Fílius super domum Patris; {*} Cuius domus sumus nos.

In Christo omnis ædificátio compácta crescit in templum sanctum in Dómino. {*} Cuius domus sumus nos.

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 8, De passione Domini, 6-8: PL 54, 340-342)

{p}

Crux Christi omnium fons benedictionum, omnium est causa gratiarum

Noster intelléctus, quem Spíritus veritátis illúminat, glóriam Crucis cælo terráque radiántem puro ac líbero corde suscípiat, et interióre ácie vídeat quale sit, quod Dóminus, cum de passiónis suæ loquerétur instántia, dixit: Venit hora, ut clarificétur Fílius hóminis, et infra: Nunc, inquit, turbáta est ánima mea, et quid dicam? Pater, salva me ex hac hora. Sed proptérea veni in hanc horam. Pater, clarífica Fílium tuum; et cum vox Patris venísset e cælo dicens: Et clarificávi, et íterum clarificábo, respóndens Iesus circumstántibus, dixit: Non propter me vox hæc facta est, sed propter vos. Nunc iudícium mundi est, nunc princeps huius mundi eiciétur foras. Et ego si exaltátus fúero a terra, ómnia traham ad me ipsum.

O admirábilis poténtia crucis! O ineffábilis glória passiónis, in qua et tribúnal Dómini et iudícium mundi et potéstas est crucifíxi.

Traxísti, Dómine, ómnia ad te, ut, quod in uno Iudǽæ templo obumbrátis significatiónibus agebátur, pleno apertóque sacraménto, universárum ubíque natiónum devótio celebráret.

Nunc étenim et ordo clárior levitárum, et dígnitas ámplior seniórum, et sacrátior est únctio sacerdótum; quia crux tua ómnium fons benedictiónum, ómnium est causa gratiárum, per quam credéntibus datur virtus de infirmitáte, glória de oppróbrio, vita de morte. Nunc étiam carnálium sacrificiórum varietáte cessánte, omnes differéntias hostiárum una córporis et sánguinis tui implet oblátio, quóniam tu es verus Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi; et ita in te univérsa pérficis mystéria, ut, sicut unum est pro omni víctima sacrifícium, ita unum de omni gente sit regnum.

Confiteámur ígitur, dilectíssimi, quod beátus magíster géntium Paulus apóstolus gloriósa voce conféssus est, dicens: Fidélis sermo et omni acceptióne dignus, quia Christus Iesus venit in hunc mundum peccatóres salvos fácere.

Hinc enim mirabílior est erga nos misericórdia Dei, quod non pro iustis, neque pro sanctis, sed pro iníquis et ímpiis Christus est mórtuus: et, cum mortis acúleum recípere non posset natúra Deitátis, suscépit tamen, nascéndo ex nobis, quod posset offérre pro nobis.

Olim enim morti nostræ mortis suæ poténtia minabátur, dicens per Oséam prophétam: O mors, ero mors tua, et ero morsus tuus, inférne. Leges enim inférni moriéndo súbiit, sed resurgéndo dissólvit: et ita perpetuitátem mortis incídit, ut eam de ætérna fáceret temporálem. Sicut enim omnes in Adam moriúntur, ita et in Christo omnes vivificabúntur..

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Col 2, 14-15{/r}; {r}Io 8, 28{/r}

Chirógraphum decrétis, quod erat contrárium nobis, tulit de médio Christus, affígens illud cruci; {*} Et exspólians principátus et potestátes, tradúxit confidénter, triúmphans illos in semetípso.

Cum exaltavéritis Fílium hóminis, tunc cognoscétis quia ego sum. {*} Et exspólians principátus et potestátes, tradúxit confidénter, triúmphans illos in semetípso.

De Epístola ad Hebrǽos

{r:Hebr}6, 9-20{/r}

{p}

Fidelitas Dei, spes nostra

{v}9{/v}Confídimus de vobis, dilectíssimi, melióra et vicinióra salúti, tamétsi ita lóquitur; {v}10{/v}non enim iniústus Deus, ut obliviscátur óperis vestri et dilectiónis, quam ostendístis nómini ipsíus, qui ministrástis sanctis et ministrátis. {v}11{/v}Cúpimus autem unumquémque vestrum eándem ostentáre sollicitúdinem ad expletiónem spei usque in finem, {v}12{/v}ut non segnes efficiámini, verum imitatóres eórum, qui fide et patiéntia heréditant promissiónes.

{v}13{/v}Abrahæ namque promíttens Deus, quóniam néminem hábuit, per quem iuráret maiórem, iurávit per semetípsum {v}14{/v}dicens: «Utique benedícens benedícam te et multiplicábo te»; {v}15{/v}et sic longanímiter ferens adéptus est repromissiónem. {v}16{/v}Hómines enim per maiórem sui iurant, et omnis controvérsiæ eórum finis ad confirmatiónem est iuraméntum; {v}17{/v}in quo abundántius volens Deus osténdere pollicitatiónis herédibus immobilitátem consílii sui, se interpósuit iure iurándo, {v}18{/v}ut per duas res immóbiles, in quibus impossíbile est mentíri Deum, fortíssimum solácium habeámus, qui confúgimus ad tenéndam propósitam spem, {v}19{/v}quam sicut ánchoram habémus ánimæ, tutam ac firmam et incedéntem usque in interióra veláminis, {v}20{/v}ubi præcúrsor pro nobis introívit Iesus, secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Hebr 6, 19. 20; 7, 24. 25{/r}

In interióra veláminis præcúrsor pro nobis introívit Iesus, secúndum órdinem Melchísedech póntifex factus in ætérnum, {*} Semper vivens ad interpellándum pro nobis.

Intransgressíbile habet sacerdótium, unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum. {*} Semper vivens ad interpellándum pro nobis.

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 85, 1: CCL 39, 1176-1177)

{p}

Iesus Christus orat pro nobis, orat in nobis, oratur a nobis

Nullum maius donum præstáre posset Deus homínibus, quam ut Verbum suum, per quod cóndidit ómnia, fáceret illis caput, et illos ei tamquam membra coaptáret, ut esset Fílius Dei et fílius hóminis, unus Deus cum Patre, unus homo cum homínibus, ut, et quando lóquimur ad Deum deprecántes, non inde Fílium separémus, et quando precátur corpus Fílii, non a se séparet caput suum, sitque ipse unus salvátor córporis sui Dóminus noster Iesus Christus Fílius Dei, qui et oret pro nobis, et oret in nobis, et orétur a nobis.

Orat pro nobis, ut sacérdos noster; orat in nobis, ut caput nostrum; orátur a nobis, ut Deus noster.

Agnoscámus ergo et in illo voces nostras, et voces eius in nobis. Neque cum áliquid dícitur de Dómino Iesu Christo, máxime in prophetía, quod pertíneat velut ad quamdam humilitátem indígnam Deo, dubitémus eam illi tribúere, qui non dubitávit se nobis adiúngere. Ei quippe servit univérsa creatúra, quia per ipsum facta est univérsa creatúra.

Et proptérea, cum eius sublimitátem divinitatémque intuémur, quando audímus: In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, intuéntes hanc et supereminentíssimam et excedéntem ómnia creaturárum sublímia divinitátem Fílii Dei, audímus étiam in áliqua parte Scripturárum velut geméntem, orántem, confiténtem.

Et dubitámus ei tribúere verba hæc, ex eo quod cogitátio nostra de recénti eius contemplatióne, quæ erat in divinitáte, pigréscit descéndere ad eius humilitátem; et tamquam fáciat illi iniúriam, si eius verba in hómine agnóscat, ad quem verba dirigébat cum Deum deprecarétur, hæret plerúmque, et conátur mutáre senténtiam; et non ei occúrrit in Scriptúra, nisi quod ad ipsum recúrrat, et ab illo deviáre non sinat.

Expergiscátur ergo, et evígilet in fide sua; et vídeat quia ille, quam contemplabátur paulo ante in forma Dei, formam servi accépit; in similitúdine hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo, humiliávit se factus obœ́diens usque ad mortem; et verba psalmi vóluit esse sua, in cruce pendens, et dicens: Deus meus, Deus meus, ut quid me dereliquísti?

Orátur ergo in forma Dei, orat in forma servi: ibi creátor, hic creátus, creatúram mutándam non mutátus assúmens, et secum nos fáciens unum hóminem, caput et corpus. Orámus ergo ad illum, per illum, in illo, et dícimus cum illo, et dicit nobíscum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 16, 24. 23{/r}

Usque modo non petístis quidquam in nómine meo; {*} Pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum.

Amen, amen dico vobis: Si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. {*} Pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum.

De Epístola ad Hebrǽos

{r:Hebr}7, 1-10{/r}

{p}

Melchisedech typus perfécti sacerdotis

Fratres: {v}1{/v}Melchísedech, rex Salem, sacérdos Dei summi, qui obviávit Abrahæ regrésso a cæde regum et benedíxit ei, {v}2{/v}cui et décimam ómnium divísit Abraham, primum quidem, qui interpretátur rex iustítiæ, deínde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, {v}3{/v}sine patre, sine matre, sine genealogía, neque inítium diérum neque finem vitæ habens, assimilátus autem Fílio Dei, manet sacérdos in perpétuum.

{v}4{/v}Intuémini autem quantus sit hic, cui et décimam dedit de præcípuis Abraham patriárcha. {v}5{/v}Et illi quidem, qui de fíliis Levi sacerdótium accípiunt, mandátum habent décimas súmere a pópulo secúndum legem, id est a frátribus suis, quamquam et ipsi exiérunt de lumbis Abrahæ; {v}6{/v}hic autem, cuius generátio non annumerátur in eis, décimam sumpsit ab Abraham et eum, qui habébat repromissiónes, benedíxit. {v}7{/v}Sine ulla autem contradictióne, quod minus est, a melióre benedícitur.

{v}8{/v}Et hic quidem décimas moriéntes hómines sumunt, ibi autem testimónium accípiens quia vivit. {v}9{/v}Et ut ita dictum sit, per Abraham et Levi, qui décimas áccipit, decimátus est, {v}10{/v}adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviávit ei Melchísedech.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Gen 14, 18{/r}; {r}Hebr 7, 3{/r};
porov. {r}Ps 110, 4{/r}; {r}Hebr 7, 16{/r}

Melchísedech, rex Salem, prótulit panem et vinum; erat enim sacérdos Dei altíssimi, assimilátus Fílio Dei, {*} Cui iurávit Dóminus: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.

Non secúndum legem mandáti carnális sacérdos factus est, sed secúndum virtútem vitæ insolúbilis. {*} Cui iurávit Dóminus: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.

Ex Constitutióne dogmática Lumen géntium Concílii Vaticáni secúndi de Ecclésia

(Lumen gentium, n. {r:LG}9{/r})

{p}

Ecclésia, sacramentum visibile salutiferæ unitatis

Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et fériam dómui Israel et dómui Iuda fœdus novum … Dabo legem meam in viscéribus eórum, et in corde eórum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum … Omnes enim cognóscent me, a mínimo usque ad máximum, ait Dóminus.

Quod fœdus novum Christus instítuit, novum scílicet testaméntum in suo sánguine, ex Iudǽis ac géntibus plebem vocans, quæ non secúndum carnem, sed in Spíritu ad unitátem coalésceret, essétque novus pópulus Dei.

Credéntes enim in Christum, renáti non ex sémine corruptíbili, sed incorruptíbili per verbum Dei vivi, non ex carne, sed ex aqua et Spíritu Sancto, constituúntur tandem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus acquisitiónis … qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei.

Pópulus ille messiánicus habet pro cápite Christum, qui tráditus est propter delícta nostra et resurréxit propter iustificatiónem nostram, et, nunc nomen quod est super omne nomen adéptus, glorióse regnat in cælis.

Habet pro condicióne dignitátem libertatémque filiórum Dei, in quorum córdibus Spíritus Sanctus sicut in templo inhábitat.

Habet pro lege mandátum novum diligéndi sicut ipse Christus diléxit nos.

Habet tandem pro fine regnum Dei, ab ipso Deo in terris inchoátum, ultérius dilatándum, donec in fine sæculórum ab ipso étiam consummétur, cum Christus apparúerit, vita nostra, et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis in libertátem glóriæ filiórum Dei.

Itaque pópulus ille messiánicus, quamvis univérsos hómines actu non comprehéndat, et non semel ut pusíllus grex appáreat, pro toto tamen génere humáno firmíssimum est germen unitátis, spei et salútis.

A Christo in communiónem vitæ, caritátis et veritátis constitútus, ab eo étiam ut instruméntum redemptiónis ómnium assúmitur, et tamquam lux mundi et sal terræ ad univérsum mundum emíttitur.

Sicut vero Israel secúndum carnem, qui in desérto peregrinabátur, Dei Ecclésia iam appellátur, ita novus Israel, qui, in præsénti sǽculo incédens, futúram eámque manéntem civitátem inquírit, étiam Ecclésia Christi nuncupátur, quippe quam ipse sánguine suo acquisívit, suo Spíritu replévit, aptísque médiis uniónis visíbilis et sociális instrúxit.

Deus congregatiónem eórum qui in Iesum, salútis auctórem et unitátis pacísque princípium, credéntes aspíciunt, convocávit et constítuit Ecclésiam, ut sit univérsis et síngulis sacraméntum visíbile huius salutíferæ unitátis.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Petr 2, 9. 10{/r}; {r}Ps 33, 12{/r}

Vos pópulus in acquisitiónem; {*} Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.

Beáta gens, cui Dóminus est Deus, pópulus, quem elégit in hereditátem sibi. {*} Qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.

De Epístola ad Hebrǽos

{r:Hebr}7, 11-28{/r}

{p}

Christi sacerdotium sempiternum

{v}11{/v}Si consummátio per sacerdótium levíticum erat, pópulus enim sub ipso legem accépit, quid adhuc necessárium secúndum órdinem Melchísedech álium súrgere sacerdótem et non secúndum órdinem Aaron dici? {v}12{/v}Transláto enim sacerdótio, necésse est, ut et legis translátio fiat. {v}13{/v}De quo enim hæc dicúntur, ex ália tribu est, ex qua nullus altári præsto fuit; {v}14{/v}maniféstum enim quod ex Iuda ortus sit Dóminus noster, in quam tribum nihil de sacerdótibus Móyses locútus est.

{v}15{/v}Et ámplius adhuc maniféstum est, si secúndum similitúdinem Melchísedech exsúrgit álius sacérdos, {v}16{/v}qui non secúndum legem mandáti carnális factus est sed secúndum virtútem vitæ insolúbilis, {v}17{/v}testimónium enim áccipit: «Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech».

{v}18{/v}Reprobátio quidem fit præcedéntis mandáti propter infirmitátem eius et inutilitátem, {v}19{/v}nihil enim ad perféctum addúxit lex, introdúctio vero melióris spei, per quam proximámus ad Deum.

{v}20{/v}Et quantum non est sine iure iurándo, illi quidem sine iure iurándo sacerdótes facti sunt, {v}21{/v}hic autem cum iure iurándo per eum, qui dicit ad illum: «Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum», {v}22{/v}in tantum et melióris testaménti sponsor factus est Iesus.

{v}23{/v}Et illi quidem plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohibebántur permanére; {v}24{/v}hic autem eo quod manet in ætérnum, intransgressíbile habet sacerdótium, {v}25{/v}unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum, semper vivens ad interpellándum pro eis.

{v}26{/v}Talis enim et decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus et excélsior cælis factus, {v}27{/v}qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum pontífices, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli; hoc enim fecit semel semetípsum offeréndo. {v}28{/v}Lex enim hómines constítuit pontífices infirmitátem habéntes, sermo autem iuris iurándi, quod post legem est, Fílium in ætérnum consummátum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Hebr 5, 5. 6{/r}; porov. {r:Hebr}7, 20. 21{/r}

Christus non semetípsum glorificávit ut póntifex fíeret, sed qui locútus est ad eum: {*} Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.

Alii sine iure iurándo sacerdótes facti sunt; Iesus autem cum iure iurándo per eum qui dixit ad illum: {*} Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.

Ex Tractátu sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi De fide ad Petrum

(Cap. 22. 62: CCL 91 A, 726. 750-751)

{p}

Ipse obtulit semetipsum pro nobis

In sacrifíciis carnálium victimárum, quæ sibi ipsa sancta Trínitas, quæ unus est Deus novi et véteris testaménti, a pátribus nostris præcipiébat offérri, illíus sacrifícii significabátur gratíssimum munus, quo pro nobis seípsum solus Deus Fílius secúndum carnem esset misericórditer oblatúrus.

Ipse enim, secúndum apostólicam doctrínam, óbtulit semetípsum pro nobis oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis. Ipse verus Deus et verus póntifex, qui pro nobis non in sánguine taurórum et hircórum, sed in sánguine suo semel introívit in sancta. Quod tunc póntifex ille significábat, qui cum sánguine in sancta sanctórum per annos síngulos introíbat.

Iste ígitur est, qui in se uno totum exhíbuit quod esse necessárium ad redemptiónis nostræ sciébat efféctum, idem scílicet sacérdos et sacrifícium, idem Deus et templum; sacérdos, per quem sumus reconciliáti; sacrifícium, quo reconciliáti; templum, in quo reconciliáti; Deus, cui reconciliáti. Solus tamen sacérdos, sacrifícium et templum, quia hæc ómnia Deus secúndum formam servi; non autem solus Deus, quia hoc cum Patre et Spíritu Sancto secúndum formam Dei.

Firmíssime ergo tene et nullátenus dúbites, ipsum unigénitum Deum Verbum, carnem factum, se pro nobis obtulísse sacrifícium et hóstiam Deo in odórem suavitátis; cui cum Patre et Spíritu Sancto a patriárchis et prophétis et sacerdótibus, témpore véteris testaménti, animália sacrificabántur; et cui nunc, id est témpore novi testaménti, cum Patre et Spíritu Sancto, cum quibus illi est una divínitas, sacrifícium panis et vini, in fide et caritáte, sancta cathólica Ecclésia per univérsum orbem terræ offérre non cessat.

In illis enim carnálibus víctimis, significátio fuit carnis Christi, quam pro peccátis nostris ipse sine peccáto fúerat oblatúrus, et sánguinis, quem erat effusúrus in remissiónem peccatórum nostrórum; in isto autem sacrifício, gratiárum áctio atque commemorátio est carnis Christi quam pro nobis óbtulit, et sánguinis quem pro nobis idem Deus effúdit. De quo beátus Paulus dicit in Actibus Apostolórum: Atténdite vobis et univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos régere Ecclésiam Dei, quam acquisívit sánguine suo.

In illis ergo sacrifíciis quid nobis esset donándum, figuráte significabátur; in hoc autem sacrifício quid nobis iam donátum sit, evidénter osténditur.

In illis sacrifíciis prænuntiabátur Fílius Dei pro ímpiis occidéndus; in hoc autem pro ímpiis annuntiátur occísus, testánte Apóstolo quia Christus, cum adhuc infírmi essémus, secúndum tempus pro ímpiis mórtuus est, et quia, cum inimíci essémus, reconciliáti sumus Deo per mortem Fílii eius.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Col 1, 21-22{/r}; {r}Rom 3, 25{/r}

Cum essétis alienáti et inimíci sensu in opéribus malis, reconciliávit vos Deus in córpore carnis Christi per mortem, {*} Exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso.

Ipsum propósuit Deus propitiatórium per fidem in sánguine ipsíus. {*} Exhibére vos sanctos et immaculátos et irreprehensíbiles coram ipso.

De Epístola ad Hebrǽos

{r:Hebr}8, 1-13{/r}

{p}

Sacerdotium Christi in novo fœdere

Fratres: {v}1{/v}Caput super ea, quæ dicúntur: talem habémus pontíficem, qui consédit in déxtera throni Maiestátis in cælis, {v}2{/v}sanctórum miníster et tabernáculi veri, quod fixit Dóminus, non homo.

{v}3{/v}Omnis enim póntifex ad offerénda múnera et hóstias constitúitur; unde necésse erat et hunc habére áliquid, quod offérret. {v}4{/v}Si ergo esset super terram, nec esset sacérdos, cum sint qui ófferant secúndum legem múnera; {v}5{/v}qui figúræ et umbræ desérviunt cæléstium, sicut respónsum est Móysi, cum consummatúrus esset tabernáculum: «Vide enim, inquit, ómnia fácies secúndum exémplar, quod tibi osténsum est in monte». {v}6{/v}Nunc autem differéntius sortítus est ministérium, quanto et melióris testaménti mediátor est, quod in melióribus repromissiónibus sancítum est. {v}7{/v}Nam si illud prius culpa vacásset, non secúndi locus inquirerétur; {v}8{/v}vitúperans enim eos dicit: «Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et consummábo super domum Israel et super domum Iudæ testaméntum novum; {v}9{/v}non secúndum testaméntum, quod feci pátribus eórum, in die, qua apprehéndi manum illórum, ut edúcerem illos de terra Ægýpti, quóniam ipsi non permansérunt in testaménto meo, et ego negléxi eos, dicit Dóminus. {v}10{/v}Quia hoc est testaméntum, quod testábor dómui Israel post dies illos, dicit Dóminus, dando leges meas in mentem eórum et in corde eórum superscríbam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum. {v}11{/v}Et non docébit unusquísque civem suum, et unusquísque fratrem suum dicens: “Cognósce Dóminum”; quóniam omnes scient me, a minóre usque ad maiórem eórum, {v}12{/v}quia propítius ero iniquitátibus eórum et peccatórum illórum iam non memorábor».

{v}13{/v}Dicéndo «novum» veterávit prius; quod autem antiquátur et senéscit, prope intéritum est.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Hebr 8, 1. 2; 9, 24{/r}

Habémus pontíficem, qui, sanctórum miníster et tabernáculi veri, consédit in déxtera throni Maiestátis in cælis, {*} Ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis.

Non enim in manufácta Sancta Christus introívit, quæ sunt similitúdo verórum, sed in ipsum cælum. {*} Ut appáreat nunc vúltui Dei pro nobis.

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Oratio 45, 23-24: PG 36, 654-655)

{p}

Paschatis participes erimus

Páschatis partícipes érimus, nunc quidem adhuc týpice, tamétsi apértius quam in vétere lege (legále síquidem Pascha; nec enim dícere verébor, figúra erat figúræ obscúrior); aliquánto post autem perféctius et púrius, tum vidélicet cum Verbum novum illud nobíscum in regno Patris bibet, patefáciens ac docens, quæ nunc minus plene demonstrávit. Novum enim illud semper est, quod nunc intellégitur.

Quænam autem illa sit pótio atque percéptio, dícere nostrum est, illíus docére, discipulísque suis hanc doctrínam impertíri. Doctrína enim, eius quoque, qui alit, cibus est.

Age vero, nos quoque legis partícipes efficiámur, verum evangélice, non litteráliter; perfécte, non imperfécte; sempitérne, non temporárie. Caput nobis efficiámus, non terrénam Ierúsalem, sed cæléstem metrópolim; non eam, inquam, quæ nunc ab exercítibus calcátur, sed quæ ab ángelis laude et prædicatióne effértur.

Mactémus, non vítulos novéllos, nec agnos córnua producéntes et úngulas, quæ magna ex parte mórtua sunt, ac sensu carent; verum Deo in supérno altári cum cæléstibus choris sacrifícium laudis immolémus. Penetrémus primum velámen, ad secúndum accedámus, in sancta sanctórum prospiciámus.

Atque, ut maius áliquid dicam, immolémus nos Deo; immo, síngulis diébus nosmetípsos motúsque omnes immolémus. Omnia pro verbo excipiámus, per passiónes Passiónem imitémur, per sánguinem Sánguinem honorémus, crucem álacres conscendámus.

Si Simon Cyrenǽus sis, crucem tolle, ac séquere.

Si, ut latro, cruci simul affíxus fúeris, ut vir probus, Deum agnósce; si ille quoque propter te tuúmque peccátum cum iníquis reputátus sit, tu propter illum iustus fias. Adóra tua causa suspénsum; et pendens ipse, lucri áliquid ex ipsa quoque improbitáte cóllige; morte salútem eme; cum Iesu paradísum ingrédere, ut intéllegas quibus bonis excíderas. Pulchritúdines illas contempláre; murmuratórem cum sua blasphémia foris mori sine.

Si Ioseph Arimathǽus sis, ab eo, qui cruci affíxit, corpus pete; tuum fiat mundi piáculum.

Si Nicodémus sis, noctúrnus ille Dei cultor, funébribus unguéntis ipsum unge.

Si María quædam sis, si ália María, si Salóme si Ioánna, dilúculo lácrimas profúnde. Fac ut prima sublátum lápidem, ángelos étiam fortásse, atque ádeo Iesum ipsum, vídeas.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Hebr 13, 12-13; 12, 4{/r}

Iesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est; {*} Exeámus ígitur extra castra, impropérium eius portántes.

Nondum enim usque ad sánguinem restitístis advérsus peccátum pugnántes. {*} Exeámus ígitur extra castra, impropérium eius portántes.

AD VIGILIAM:

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

{r:Lc}13, 22-33{/r}

{p}

Non capit prophetam perire extra Ierusalem

In illo témpore: {v}22{/v}Ibat Iesus per civitátes et castélla docens et iter fáciens in Ierúsalem. {v}23{/v}Ait autem illi quidam: «Dómine, pauci sunt, qui salvántur?». Ipse autem dixit ad illos: {v}24{/v}«Conténdite intráre per angústam portam, quia multi, dico vobis, quærent intráre et non póterunt. {v}25{/v}Cum autem surréxerit pater famílias et cláuserit óstium, et incipiétis foris stare et pulsáre óstium dicéntes: “Dómine, áperi nobis”; et respóndens dicet vobis: “Néscio vos unde sitis”. {v}26{/v}Tunc incipiétis dícere: “Manducávimus coram te et bíbimus, et in platéis nostris docuísti”; {v}27{/v}et dicet loquens vobis: “Néscio vos unde sitis; discédite a me, omnes operárii iniquitátis”. {v}28{/v}Ibi erit fletus et stridor déntium, cum vidéritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophétas in regno Dei, vos autem expélli foras. {v}29{/v}Et vénient ab oriénte et occidénte et aquilóne et austro et accúmbent in regno Dei. {v}30{/v}Et ecce sunt novíssimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novíssimi».

{v}31{/v}In ipsa hora accessérunt quidam pharisæórum dicéntes «Exi et vade hinc, quia Heródes vult te occídere». {v}32{/v}Et ait «Ite, dícite vulpi “Ecce eício dæmónia et sanitátes perfício hódie et cras et tértia consúmmor. {v}33{/v}Verúmtamen opórtet me hódie et cras et sequénti ambuláre, quia non capit prophétam períre extra Jerusalem”».

Vel Evangelium huius dominicæ, quod hoc anno in Missa non legitur.

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

{r:Mc}8, 27-38{/r}

{p}

Oportet Filium hominis multa pati … et resurgere

In illo témpore: {v}27{/v}Egréssus est Iesus et discípuli eius in castélla Cæsaréæ Philíppi; et in via interrogábat discípulos suos dicens eis: «Quem me dicunt esse hómines?». {v}28{/v}Qui respondérunt illi dicéntes: «Ioánnem Baptístam, álii Elíam, álii vero unum de prophétis». {v}29{/v}Et ipse interrogábat eos: «Vos vero quem me dícitis esse?». Respóndens Petrus ait ei: «Tu es Christus». {v}30{/v}Et comminátus est eis, ne cui dícerent de illo.

{v}31{/v}Et cœpit docére illos: «Opórtet Fílium hóminis multa pati et reprobári a senióribus et a summis sacerdótibus et scribis et occídi et post tres dies resúrgere»; {v}32{/v}et palam verbum loquebátur. Et apprehéndens eum Petrus cœpit increpáre eum. {v}33{/v}Qui convérsus et videns discípulos suos comminátus est Petro et dicit: «Vade retro me, Sátana, quóniam non sapis, quæ Dei sunt, sed quæ sunt hóminum».

{v}34{/v}Et convocáta turba cum discípulis suis, dixit eis: «Si quis vult post me sequi, déneget seípsum et tollat crucem suam et sequátur me. {v}35{/v}Qui enim volúerit ánimam suam salvam fácere, perdet eam; qui autem perdíderit ánimam suam propter me et evangélium, salvam eam fáciet. {v}36{/v}Quid enim prodest hómini, si lucrétur mundum totum et detriméntum fáciat ánimæ suæ? {v}37{/v}Quid enim dabit homo commutatiónem pro ánima sua? {v}38{/v}Qui enim me confúsus fúerit et mea verba in generatióne ista adúltera et peccatríce, et Fílius hóminis confundétur eum, cum vénerit in glória Patris sui cum Angelis sanctis».

Vel Evangelium huius dominicæ, quod hoc anno in Missa non legitur.

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

{r:Mc}9, 30-48{/r}

{p}

Filius hominis occisus post tres dies resurget

In illo témpore: {v}30{/v}Profécti Iesus et discípuli eius peragrábant Galilǽam; nec volébat quemquam scire. {v}31{/v}Docébat enim discípulos suos et dicébat «Fílius hóminis tráditur in manus hóminum, et occídent eum, et occísus post tres dies resúrget». {v}32{/v}At illi ignorábant verbum et timébant eum interrogáre.

{v}33{/v}Et venérunt Caphárnaum. Qui cum domi esset, interrogábat eos: «Quid in via tractabátis». {v}34{/v}At illi tacébant. Síquidem inter se in via disputáverant, quis esset maior. {v}35{/v}Et résidens vocávit Duódecim et ait illis: «Si quis vult primus esse, erit ómnium novíssimus et ómnium miníster». {v}36{/v}Et accípiens púerum, státuit eum in médio eórum; quem ut compléxus esset, ait illis: {v}37{/v}«Quisquis unum ex huiúsmodi púeris recéperit in nómine meo, me récipit; et quicúmque me suscéperit, non me súscipit, sed eum qui me misit».

{v}38{/v}Dixit illi Ioánnes: «Magíster, vídimus quendam in nómine tuo eiciéntem dæmónia, et prohibebámus eum, quia non sequebátur nos». {v}39{/v}Iesus autem ait: «Nolíte prohibére eum. Nemo est enim, qui fáciat virtútem in nómine meo et possit cito male loqui de me; {v}40{/v}qui enim non est advérsum nos, pro nobis est. {v}41{/v}Quisquis enim potum déderit vobis cálicem aquæ in nómine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercédem suam.

{v}42{/v}Et quisquis scandalizáverit unum ex his pusíllis credéntibus in me, bonum est ei magis, ut circúmdetur mola asinária collo eius, et in mare mittátur.

{v}43{/v}Et si scandalizáverit to manus tua, abscíde illam: bonum est tibi débilem introíre in vitam, quam duas manus habéntem ire in gehénnam, in ignem inexstinguíbilem. {v}(44){/v}

{v}45{/v} Et si pes tuus te scandalízat, ámputa illum: bonum est tibi claudum introíre in vitam, quam duos pedes habéntem mitti in gehénnam. {v}(46){/v}

{v}47{/v} Et si óculus tuus scandalízat te, éice eum: bonum est tibi luscum introíre in regnum Dei, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam, {v}48{/v} ubi vermis edrum non móritur et ignis non exstínguitur».

Vel Evangelium huius dominicæ, quod hoc anno in Missa non legitur.

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

{r:Mc}10, 32-45{/r}

{p}

Ecce ascendimus in Hierosolymam, et Filius homínís tradetur

In illo témpore: {v}32{/v}Erant discípuli in via ascendéntes in Hierosólymam, et præcedébat illos Iesus, et stupébant; illi autem sequéntes timébant. Et assúmens íterum Duódecim cœpit illis dícere, quæ essent ei eventúra: {v}33{/v}«Ecce ascéndimus in Hierosólymam; et Fílius hóminis tradétur princípibus sacerdótum et scribis, et damnábunt eum morte et tradent eum géntibus {v}34{/v}et illúdent ei et cónspuent eum et flagellábunt eum et interfícient eum, et post tres dies resúrget».

{v}35{/v}Et accédunt ad eum Iacóbus et Ioánnes fílii Zebedǽi dicéntes ei: «Magíster, vólumus, ut quodcúmque petiérimus a te, fácias nobis». {v}36{/v}At ille dixit eis: «Quid vultis, ut fáciam vobis?». {v}37{/v}Illi autem dixérunt ei: «Da nobis, ut unus ad déxteram tuam et álius ad sinístram sedeámus in glória tua». {v}38{/v}Jesus autem ait eis: «Nescítis quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibo, aut baptísmum, quo ego baptízor, baptizári?». {v}39{/v}At illi dixérunt ei: «Póssumus». Iesus autem ait eis: «Cálicem quidem, quem ego bibo, bibétis et baptísmum, quo ego baptízor, baptizabímini; {v}40{/v}sedére autem ad déxteram meam vel ad sinístram non est meum dare, sed quibus parátum est».

{v}41{/v}Et audiéntes decem cœpérunt indignári de Iacóbo et Joanne. {v}42{/v}Et vocans eos Iesus ait illis: «Scitis quia hi, qui vidéntur principári géntibus, dominántur eis, et príncipes eórum potestátem habent ipsórum. {v}43{/v}Non ita est autem in vobis, sed quicúmque volúerit fíeri maior inter vos, erit vester miníster, {v}44{/v}et quicúmque volúerit in vobis primus esse, erit ómnium servus; {v}45{/v}nam et Fílius hóminis non venit, ut ministrarétur ei, sed ut ministráret et daret ánimam suam redemptiónem pro multis».

Vel Evangelium huius dominicæ, quod hoc anno in Missa non legitur.

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

{r:Mt}21, 33-46{/r}

{p}

Occidamus eum et habebimus hereditatem eius

In illo témpore: Dixit Iesus princípibus sacerdótum et senióribus pópuli:

{v}33{/v}«Aliam parábolam audíte. Homo erat pater famílias, qui plantávit víneam et sæpem circúmdedit ei et fodit in ea tórcular et ædificávit turrim et locávit eam agrícolis et péregre proféctus est. {v}34{/v}Cum autem tempus frúctuum appropinquásset, misit servos suos ad agrícolas, ut accíperent fructus eius. {v}35{/v}Et agrícolæ, apprehénsis servis eius, álium cecidérunt, álium occidérunt, álium vero lapidavérunt. {v}36{/v}Iterum misit álios servos plures prióribus, et fecérunt illis simíliter. {v}37{/v}Novíssime autem misit ad eos fílium suum dicens: “Verebúntur fílium meum”. {v}38{/v}Agrícolæ autem vidéntes fílium dixérunt intra se: “Hic est heres. Veníte, occidámus eum et habébimus hereditátem eius”. {v}39{/v}Et apprehénsum eum eiecérunt extra víneam et occidérunt. {v}40{/v}Cum ergo vénerit dóminus víneæ, quid fáciet agrícolis illis?». {v}41{/v}Aiunt illi: «Malos male perdet et víneam locábit áliis agrícolis, qui reddant ei fructum tempóribus suis». {v}42{/v}Dicit illis Iesus: «Numquam legístis in Scriptúris:

“Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes,

hic factus est in caput ánguli;

a Dómino factum est istud

et est mirábile in óculis nostris”?

{v}43{/v}Ideo dico vobis quia auferétur a vobis regnum Dei et dábitur genti faciénti fructus eius. {v}44{/v}Et qui cecíderit super lápidem istum, confringétur; super quem vero cecíderit, cónteret eum».

{v}45{/v}Et cum audíssent príncipes sacerdótum et pharisǽi parábolas eius, cognovérunt quod de ipsis díceret; {v}46{/v}et quæréntes eum tenére, timuérunt turbas, quóniam sicut prophétam eum habébant.

Vel Evangelium huius dominicæ, quod hoc anno in Missa non legitur.