SEPTEMBER

Die 3 septembris

S. GREGORII MAGNI, PAPÆ ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Ezechiélem

(Lib. I, II, 4-6: CCL 142, 170-172)

{p}

Pro Christi amore in eius eloquia nec mihi parco

Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israel. Notándum quod eum quem Dóminus ad prædicándum mittit speculatórem esse denúntiat. Speculátor quippe semper in altitúdine stat, ut quidquid ventúrum est longe prospíciat. Et quisquis pópuli speculátor pónitur, in alto debet stare per vitam, ut possit prodésse per providéntiam.

O quam dura mihi sunt ista quæ loquor, quia memetípsum loquéndo fério, cuius neque lingua, ut dignum est, prædicatiónem tenet, neque, inquántum tenére súfficit, vita séquitur linguam.

Ego reum me esse non ábnego, torpórem meum atque neglegéntiam vídeo. Erit fortásse apud pium iúdicem impetrátio véniæ ipsa cognítio culpæ. Et quidem in monastério pósitus valébam et ab otiósis linguam restríngere, et in intentióne oratiónis pæne contínue mentem tenére. At postquam cordis úmerum sárcinæ pastoráli suppósui, collígere se ad semetípsum assídue non potest ánimus, quia ad multa partítur.

Cogor namque modo Ecclesiárum, modo monasteriórum causas discútere, sæpe singulórum vitas actúsque pensáre. Modo quædam cívium negótia sustinére, modo de irruéntibus barbarórum gládiis gémere, et commísso gregi insidiántes lupos timére. Modo rerum curam súmere, ne desint subsídia eis ipsis quibus disciplínæ régula tenétur, modo raptóres quosdam æquanímiter pérpeti, modo eis sub stúdio servátæ caritátis obviáre.

Cum ítaque ad tot et tanta cogitánda scissa ac dilaniáta mens dúcitur, quando ad semetípsam rédeat, ut totam se in prædicatióne cólligat, et a proferéndi verbi ministério non recédat? Quia autem necessitáte loci sæpe viris sæculáribus iungor, nonnúmquam mihi linguæ disciplínam reláxo. Nam si in assíduo censúræ meæ rigóre me téneo, scio quia ab infirmióribus fúgior, eósque ad hoc quod áppeto numquam traho. Unde fit ut eórum sæpe et otiósa patiénter áudiam. Sed quia ipse quoque infírmus sum, in otiósis sermónibus paulísper tractus, libénter iam ea loqui incípio, quæ audíre cœ́peram invítus; et ubi tædébat cádere, libet iacére.

Quis ergo ego vel qualis speculátor sum, qui non in monte óperis sto, sed adhuc in valle infirmitátis iáceo? Potens vero est humáni géneris creátor et redémptor, indígno mihi et vitæ altitúdinem et linguæ efficáciam donáre, pro cuius amóre in eius elóquio nec mihi parco.

{p}

RESPONSORIUM

E fonte Scripturárum morália et mýstica próferens, fluénta Evangélii in pópulos derivávit; {*} et defúnctus adhuc lóquitur.

Velut áquila perlústrans mundum, amplitúdine caritátis maióribus et mínimis próvidet. {*} Et defúnctus adhuc lóquitur.

Die 8 septembris

IN NATIVITATE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Festum

De libro Génesis

{r:Gen}3, 9-20{/r}

{p}

Sententia in peccatorem et promissio salutis

In diébus illis: {v}9{/v}Vocávit Dóminus Deus hóminem et dixit ei: «Ubi es?». {v}10{/v}Qui ait: «Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndi me». {v}11{/v}Cui dixit: «Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi præcéperam, ne coméderes, comedísti?». {v}12{/v}Dixítque homo: «Múlier, quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi». {v}13{/v}Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: «Quid hoc fecísti?». Quæ respóndit: «Serpens decépit me, et comédi».

{v}14{/v}Et ait Dóminus Deus ad serpéntem:

«Quia fecísti hoc, maledíctus es

inter ómnia pécora

et omnes béstias agri!

Super pectus tuum gradiéris

et púlverem cómedes cunctis diébus vitæ tuæ.

{v}15{/v}Inimicítias ponam inter te et mulíerem

et semen tuum et semen illíus;

ipsum cónteret caput tuum,

et tu cónteres calcáneum eius».

{v}16{/v}Mulíeri dixit:

«Multiplicábo ærúmnas tuas

et concéptus tuos:

in dolóre páries fílios,

et ad virum tuum erit appetítus tuus,

ipse autem dominábitur tui».

{v}17{/v}Hómini vero dixit:

«Quia audísti vocem uxóris tuæ et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi, ne coméderes,

maledícta humus propter te!

In labóribus cómedes ex ea

cunctis diébus vitæ tuæ.

{v}18{/v}Spinas et tríbulos germinábit tibi,

et cómedes herbas terræ;

{v}19{/v}in sudóre vultus tui vescéris pane,

donec revertáris ad humum,

de qua sumptus es,

quia pulvis es et in púlverem revertéris».

{v}20{/v}Et vocávit homo nomen uxóris suæ Heva, eo quod mater esset cunctórum vivéntium.

{p}

RESPONSORIUM

Hódie nata est beáta Virgo María ex progénie David, {*} per quam salus mundi credéntibus appáruit, cuius vita gloriósa lucem dedit sǽculo.

Beatíssimæ Vírginis Maríæ Nativitátem devotíssime celebrémus. {*} Per quam salus mundi credéntibus appáruit, cuius vita gloriósa lucem dedit sǽculo.

Ex Oratiónibus sancti Andréæ Creténsis epíscopi

(Oratio 1: PG 97, 806-810)

{p}

Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova

Finis legis Christus, qui non minus abdúcat a lege quam ad spíritum próvehat. In eo enim consummátio pósita est, iuxta quod legislátor ipse conféctis ómnibus ac terminátis, in spíritum lítteram tránstulit; in seípso recapítulans ómnia, ac lege grátia vivens, atque illa quidem subiugáta, hæc autem concínne coaptáta et iuncta, non permíxtis confusísque quæ alteríus própria erant cum alteríus própriis, sed divíne ádmodum commutáto, si quid grave erat et servum et captívum, in id quod est leve et líberum, ut non simus iam sub eleméntis mundi in servitútem adácti, quemádmodum ait Apóstolus, nec iugo servitútis lítteræ legis simus obnóxii.

Hæc enim Christi in nos beneficiórum summa est; hæc sacraménti manifestátio, hæc natúræ exinanítio, Deus et homo, assumptíque hóminis deificátio. Enimvéro ita et spléndidi et quam máxime conspícui Dei ad hómines advéntus, omníno étiam gáudii introductórium áliquid, quo magnum in nos salútis donum procéderet, esse opórtuit. Id porro præsens est celébritas, cui exórdium Deíparæ natívitas est; conclúsio autem et términus, Verbi cum carne destináta compáctio. Modo enim Virgo náscitur et lactátur et fíngitur ac ómnium sæculórum regi Deo mater aptátur.

Quando étiam duplex nobis ex eo lucrum accésserit: ea quidem próvehens ad veritátem, ea autem a legáli in líttera servitúte ac conversatióne abdúcens. Quo id modo, quave ratióne? Nimírum cedénte umbra advéntui lucis, gratiáque libertátem inferénte pro líttera: quorum sollémnitas hæc confínium est, figurálibus sýmbolis veritátem succedáneam iungens, nováque vetéribus substítuens.

Omnia ergo creáta decántent tripudiéntque, ac áliquid diéi lætítiæ cóngruum cónferant. Una hódie cæléstium, terrestriúmque sit commúnis celébritas, simúlque agat festum quidquid in mundo et supra mundum coalitiónis est. Hódie enim ómnium Creatóris creátum delúbrum exstrúctum est, ac creatúra, nova decentíque ratióne, novum Auctóri parátur hospítium.

{p}

RESPONSORIUM

Nativitátem hodiérnam perpétuæ Vírginis Genetrícis Dei Maríæ devotíssime celebrémus, {*} cuius vita ínclita cunctas illústrat Ecclésias.

Corde et ánimo Christo canámus glóriam in hac sacra festivitáte præcélsæ Genetrícis Dei Maríæ. {*} Cuius vita ínclita cunctas illústrat Ecclésias.

Die 9 septembris

S. PETRI CLAVER, PRESBYTERI

Ex Epístolis sancti Petri Claver, presbýteri

(Epist. die 31 maii 1627: A. Valtierra, S. I., San Pedro Claver, Cartagena, 1964, pp. 140-141)

{p}

Evangelizare pauperibus, mederi contritis corde, prædicare captivis indulgentiam

Heri, 30 maii huius anni 1627, in festo Sanctíssimæ Trinitátis, exscendérunt e máxima navi plúrimi nigrítæ ex flumínibus Africas extrácti. Procúrrimus, feréntes in binis sportis áurea mala, cítrea, dulciária biscócta et néscio quid áliud. Casas eórum adímus. Videbámur Guinéam álteram intrásse! per médias catérvas perrumpéndum fuit, donec ad ægrótos pervenímus, quorum ingens erat númerus, húmido vel pótius lutulénto solo decumbéntium — erat autem excogitátum, ne humor nímius esset, ággerem exstrúere, tégulas et laterítia frágmina intermiscéndo — hic ergo erat eórum lectus, non hac solum de causa perincómmodus, sed præcípue quia nudi erant, sine ulla véstium protectióne.

Pósito ígitur pállio, comportávimus ex mércium apothéca quidquid ad tabulátum compingéndum súberat: sic locum strávimus in quem, per médios manípulos perrumpéntes, ægrótos tándem deportávimus. Dein illos in binos cœtus distribúimus: álios sócius meus cum intérprete ádiit: álios ipse adórtus sum. Duo erant nigrítæ, morti quam vitæ propióres, iam frígidi, et in quibus venárum pulsus haud repértus. Prunas ope tégulæ contráximus atque in médium contúlimus, prope moribúndos; dein in hunc ignem odóres proiécimus, quorum duas bursas replétas habebámus, quas omníno hac occasióne consúmpsimus. Deínde, ope nostrum palliórum, nam ipsi nihil huiúsmodi habent et írrite ália ab ipsórum domínis petiissémus, suffiméntum præbúimus, quo æstum et vitálem spíritum recípere visi sunt. Erat vidére qua oculórum hilaritáte in nos respícerent!

Hoc modo eos allocúti sumus, non verbis sed mánibus et ópere: et quidem, persuásum habéntibus huc tractos esse ut comederéntur, quílibet álius sermo prorsus inútilis evasísset. Consédimus dein vel genufléximus apud ipsos, lavimúsque vino tum fácies tum córpora, satagéntes blandítiis eos exhilaráre et pandéntes coram ipsis motíva naturália quæ ægrótos in lætítiam quoquómodo perdúcere valent.

Post hæc aggréssi sumus catechísmum baptísmi explicáre, quales scílicet sint eius mirábiles efféctus pro córpore et ánima: cum hæc, quæstiónibus nostris respondéntes, visi sunt satis intellexísse, transívimus ad doctrínam fusiórem, de Deo scílicet uno, qui et prǽmia et pœnas iuxta cuiúsque mérita distríbuit, et réliqua. Rogávimus elícerent contritiónis actum manifestaréntque commissórum detestatiónem. Tandem, cum sat paráti visi sunt, declarávimus eis mystéria Trinitátis, Incarnatiónis et Passiónis, et ostendéntes Christum cruci affíxum, prout depíctus est supra baptísmi fontem in quem défluunt ex Christi vulnéribus sánguinis rívuli, præívimus eis recitándo, eórum lingua, actum contritiónis.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 25, 35. 40{/r}; {r}Jan 15, 12{/r}

Esurívi, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me: {*} Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. {*} Amen dico vobis, quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

Die 12 septembris

SS. NOMINIS BEATÆ VIRGINIS MARIÆ

De commune B. Mariæ Virginis, præter sequentia:

Ex Homíliis in Láudibus Vírginis Matris sancti Bernárdi abbátis

(Hom. 2, 17: PL 183, 70-71 = SCh 390 [1993], 168-170)

{p}

In omnibus Mariam cogita et invoca

«Et nomen — inquit Evangelísta — Vírginis María». Loquámur pauca et super hoc nómine, quod interpretátum «maris stella» dícitur, et Matri Vírgini valde conveniénter aptátur. Ipsa namque aptíssime síderi comparátur, quia, sicut sine sui corruptióne sidus suum emíttit rádium, sic absque sui læsióne Virgo párturit Fílium. Nec síderi rádius suam mínuit claritátem, nec Vírgini Fílius suam integritátem. Ipsa ergo est nóbilis illa stella ex Iacob orta, cuius rádius univérsum orbem illúminat, cuius splendor et præfúlget in supérnis et ínferos pénetrat, terras etiam perlústrans et calefáciens magis mentes quam córpora fovet virtútem, excóquit vitia. Ipsa, inquam, est præclára et exímia stella super hoc mare magnum et spatiósum necessário subleváta, micans méritis, illústrans exémplis.

O quisquis te intélligis in huius sǽculi proflúvio magis inter procéllas et tempestátes fluctuáre quam per terram ambuláre, ne avértas óculos a fulgóre huius síderis, si non vis óbrui procéllis! Si insúrgant venti tentatiónum, si incúrras scópulos tribulatiónum, réspice stellam, voca Maríam. Si iactáris supérbiæ undis, si ambitiónis, si detractiónis, si æmulatiónis, réspice stellam, voca Maríam. Si iracúndia aut avarítia aut carnis illécebra navículam concússerit mentis, réspice ad Maríam. Si críminum immanitáte turbátus, consciéntiæ foeditáte confúsus, iudícii horróre pertérritus, báratro incípias absorbéri tristítiæ, desperatiónis abýsso, cógita Maríam.

In perículis, in angústiis, in rebus dúbiis Maríam cógita, Maríam invóca. Non recédat ab ore, non recédat a corde et, ut ímpetres eius oratiónis suffrágium, non déseras conversatiónis exémplum. Ipsam sequens non dévias, ipsam rogans non despéras, ipsam cógitans non erras; ipsa tenénte non córruis, ipsa protegénte non métuis, ipsa duce non fatigáris, ipsa propítia pérvenis et sic in temetípso experíris quam mérito dictum sit: «Et nomen Vírginis María».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Sir 24, 27-28{/r}; {r}Lc 1, 27{/r}

Doctrína enim mea super mel dulcis et heréditas mea super mel et favum. {*} Et nomen vírginis María.

Memória mea in generatiónes sæculórum. {*} Et nomen vírginis María.

Die 13 septembris

S. IOANNIS CHRYSOSTOMI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Ante exsilium, nn. 1-3: PG 52, 427-430)

{p}

Mihi vivere Christus est, et mori lucrum

Multi fluctus instant gravésque procéllæ; sed non timémus ne submergámur: nam in petra consístimus. Sǽviat mare, petram dissólvere nequit: insúrgant fluctus, Iesu navígium demérgere non possunt. Quid, quæso, timeámus? Mortémne? Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. An exsílium, dic mihi? Dómini est terra et plenitúdo eius. An facultátum publicatiónem? Nihil intúlimus in mundum, certúmque est nos nihil hinc efférre posse: terribiliáque huius mundi mihi despéctui sunt, et bona eius risu digna. Non paupertátem tímeo, non divítias concupísco; non mortem métuo, nec vívere opto, nisi ad proféctum vestrum. ídeo præséntia commémoro, rogóque caritátem vestram, ut fidúciam hábeat.

Non audis Dóminum dicéntem: Ubi duo vel tres congregáti sunt in nómine meo, illic sum in médio eórum? Ut ubi tam numerósus pópulus caritátis vínculis constríctus, non áderit? Eius pignus hábeo: num própriis sum víribus fretus? Scriptum eius téneo. Hic mihi báculus, hæc mihi secúritas, hic mihi portus tranquíllus. Etsi conturbétur orbis totus, rescríptum téneo, eius lítteras lego, hic mihi murus, hoc præsídium. Quas lítteras? Ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.

Christus mecum, quem timébo? Etsi fluctus advérsum me conciténtur, etsi mária, etsi príncipum furor: mihi hæc ómnia aránea sunt vilióra. Ac nisi cáritas me vestra detinuísset, ne hódie quidem abnuíssem álio proficísci. Semper enim dico, Dómine, fiat volúntas tua: non quod talis et talis sed quod tu vis fáciam. Hæc mihi turris, hæc mihi petra immóbilis, hic mihi báculus non vacíllans. Si id Deus velit, fiat. Si velit me hic manére, grátias hábeo. Ubicúmque volúerit, grátias réfero.

Atque ubi sum ego, illic et vos estis; ubi vos estis, illic et ego: unum corpus sumus, neque corpus a cápite, neque caput a córpore separátur. Loco díssiti sumus, sed caritáte iúngimur, neque mors ipsa póterit abscíndere. Etsi enim corpus meum moriátur, vivet tamen ánima, quæ pópuli recordábitur.

Vos mihi cives, vos mihi patres, vos mihi fratres, vos fílii, vos membra, vos corpus, vos mihi lux, immo hac luce suavióres. Quid enim tale mihi confert rádius, quale vestra cáritas? Rádius mihi in præsénti vita útilis est, vestra autem cáritas corónam mihi nectit in futúro.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Tim 2, 9-10a{/r}; {r}Ps 27, 1a{/r}

In evangélio labóro usque ad víncula quasi male óperans, sed verbum Dei non est alligátum! {*} ídeo ómnia sustíneo propter eléctos.

Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timébo? {*} ídeo ómnia sustíneo propter eléctos.

Die 14 septembris

IN EXALTATIONE SANCTÆ CRUCIS

Festum

HYMNUS

Salve, crux sancta, salve mundi glória,

vera spes nostra, vera ferens gáudia,

signum salútis, salus in perículis,

vitále lignum vitam portans ómnium.

Te adorándam, te crucem vivíficam,

in te redémpti, dulce decus sǽculi,

semper laudámus, semper tibi cánimus,

per lignum servi, per te, lignum, líberi.

Laus Deo Patri sit in cruce Fílii,

laus coæquáli sit Sancto Spirítui;

cívibus summis gáudium et ángelis,

honor sit mundo crucis exaltátio. Amen.

Ant. 1Ecce crucem Dómini; fúgite, partes advérsæ; vicit leo de tribu Iuda, radix David, allelúia.

Ant. 2Sanctum nomen Dómini in cruce exaltátum est super cælum et terram, allelúia.

Ant. 3O crux benedícta, quæ sola fuísti digna portáre Regem cælórum et Dóminum, allelúia.

Sicut Móyses exaltávit serpéntem in desérto.

Ita exaltári opórtet Fílium hóminis.

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

{r:Gal}2, 19 – 3, 7. 13-14; 6, 14-16{/r}

{p}

Gloria crucis

Fratres: {v}2,19{/v}Ego Paulus per legem legi mórtuus sum, ut Deo vivam. Christo confíxus sum cruci: {v}20{/v}vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei, qui diléxit me et trádidit seípsum pro me. {v}21{/v}Non írritam fácio grátiam Dei; si enim per legem iustítia, ergo Christus gratis mórtuus est.

{v}3,1{/v}O insensáti Gálatæ, quis vos fascinávit, ante quorum óculos Iesus Christus descríptus est crucifíxus? {v}2{/v}Hoc solum volo a vobis díscere: Ex opéribus legis Spíritum accepístis an ex audítu fídei? {v}3{/v}Sic stulti estis? Cum Spíritu cœpéritis, nunc carne consummámini? {v}4{/v}Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! {v}5{/v}Qui ergo tríbuit vobis Spíritum et operátur virtútes in vobis, ex opéribus legis an ex audítu fídei?

{v}6{/v}Sicut Abraham crédidit Deo, et reputátum est ei ad iustitiam. {v}7{/v}Cognóscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt fílii Abrahæ.

{v}13{/v}Christus nos redémit de maledícto legis factus pro nobis maledíctum, quia scriptum est: «Maledíctus omnis, qui pendet in ligno», {v}14{/v}ut in gentes benedíctio Abrahæ fíeret in Christo Iesu, ut promissiónem Spíritus accipiámus per fidem.

{v}6,14{/v}Mihi autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

{v}15{/v}Neque enim circumcísio áliquid est, neque præpútium, sed nova creatúra. {v}16{/v}Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax super illos et misericórdia et super Israel Dei.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Gal 6, 14a{/r}; cf. {r}Hebr 2, 9b{/r}

Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurréctio nostra, {*} per quem salváti et liberáti sumus.

Propter passiónem mortis, glória et honóre coronátus est. {*} Per quem salváti et liberáti sumus.

Ex Oratiónibus sancti Andréæ Creténsis epíscopi

(Oratio 10 in Exaltatione sanctæ crucis: PG 97, 1018-1019. 1022-1023)

{p}

Gloria et exaltatio Christi, crux est

Crucis festum celebrámus, per quam ténebræ pulsæ sunt et lumen rédditum. Crucis festum celebrámus, et una cum Crucifíxo in sublíme tóllimur, ut, terra cum peccáto infra relícta, supérna comparémus. Talis est tantáque crucis posséssio, et qui hanc póssidet, póssidet thesáurum. Ego vero id quod ómnium bonórum pulchérrimum est re ac nómine, thesáurum iure appelláverim; in quo, et per quem, et in quem salútis nostræ summa repósita, et prístino státui restitúta est.

Si enim crux non foret, Christus crucifíxus non esset. Si crux non esset, vita ligno clavis suffíxa non esset. Si ea clavis suffíxa non esset, ex látere fontes immortalitátis, sánguinem et aquam, quæ mundum éxpiant, non fudíssent; peccáti chirógraphum disrúptum non foret, in libertátem assérti non essémus, ligno vitæ non fruerémur, paradísus non patéret. Si crux non esset, mors prostráta non esset, inférnus non spoliátus.

Magna ígitur et pretiósa res crux est. Magna quidem, quia multa per ipsam bona effécta sunt; et tanto plura, quanto magis Christi miráculis et cruciátibus potióres partes tribuéndæ sunt. Pretiósa vero, quia Dei pássio et tropǽum, crux est: pássio quidem, ob spontáneam in ipsa passiónis mortem; tropǽum autem, quia in ipsa diábolus sauciátus, et cum eo mors devícta est, atque inferórum claustra contríta, et commúnis univérsi orbis salus crux facta est.

Hæc et Christi glória appellátur, et Christi exaltátio dícitur. Hæc et calix desiderábilis intellégitur, et cruciátuum, quos pro nobis Christus perpéssus est, conclúsio. Quod vero Christi glória sit crux, audi ipsum dicéntem: Nunc clarificátus est Fílius hóminis, et Deus clarificátus est in eo, et contínuo clarificábit eum. Et rursus: Clarífica me, tu, Pater, claritáte quam hábui, ántequam mundus esset, apud te. Et íterum: Pater, clarífica nomen tuum. Venit ergo vox de cælo: Et clarificávi, et íterum clarificábo, illam signíficans, quæ tunc in cruce consecúta est.

Quod autem exaltátio quoque Christi, crux sit, áccipe quid ípsemet ait: Quando ego exaltátus fúero, tunc omnes traham ad meípsum. Vides quod glória et exaltátio Christi, crux sit.

{p}

RESPONSORIUM

O crux admirábilis, in cuius ramis pepéndit thesáurus et redémptio captivórum, {*} per quem mundus est redémptus sánguine Dómini sui.

Salve, crux, quæ in córpore Christi dedicáta es, et ex membris eius tamquam margarítis ornáta. {*} Per quem mundus est redémptus sánguine Dómini sui.

AD VIGILIAM: Ant. O crux gloriósa, o crux adoránda, o lignum pretiósum et admirábile signum, per quod et diábolus est victus et mundus Christi sánguine redémptus, allelúia.
Evangelium, ut ad Missam votivam de mysterio sanctæ Crucis, n. 4: {r}Io 12, 31-36a{/r}. Si festum occurit die dominica, legi potest Evangelium de dominica, ut supra.

Die 15 septembris

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS PERDOLENTIS

Memoria

HYMNUS

Stabat mater dolorósa

iuxta crucem lacrimósa,

dum pendébat Fílius.

Cuius ánimam geméntem,

contristátam et doléntem

pertransívit gládius.

O quam tristis et afflícta

fuit illa benedícta

mater Unigéniti!

Quæ mærébat et dolébat

pia mater, cum vidébat

Nati pœnas íncliti.

Quis est homo qui non fleret,

matrem Christi si vidéret

in tanto supplício?

Quis non posset contristári,

piam matrem contemplári

doléntem cum Fílio?

Pro peccátis suæ gentis

vidit Iesum in torméntis

et flagéllis súbditum.

Vidit suum dulcem Natum

moriéntem desolátum,

cum emísit spíritum.

Christe, cum sit hinc exíre,

da per matrem me veníre

ad palmam victóriæ. Amen.

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo in dom. Infra oct. Assumptionis, 14-15: Opera omnia, Edit. Cisterc. 5 [1968], 273-274)

{p}

Stabat mater iuxta crucem

Martýrium Vírginis, tam in Simeónis prophetía quam in ipsa domínicæ passiónis história commendátur. Pósitus est hic, ait sanctus senex de párvulo Iesu, in signum cui contradicétur, et tuam ipsíus ánimam, ad Maríam autem dicébat, pertransíbit gládius.

Vere tuam, o beáta mater, ánimam gládius pertransívit. Alióquin nónnisi eam pertránsiens, carnem Fílii penetráret. Et quidem posteáquam emísit spíritum tuus ille Iesus, ómnium quidem sed speciáliter tuus, ipsíus plane non áttigit ánimam crudélis láncea, quæ ipsíus, nec mórtuo parcens cui nocére non posset, apéruit latus, sed tuam útique ánimam pertransívit. Ipsíus nimírum ánima iam ibi non erat, sed tua plane nequíbat avélli. Tuam ergo pertransívit ánimam vis dolóris, ut plus quam mártyrem non immérito prædicémus, in qua nimírum corpóreæ sensum passiónis excésserit compassiónis efféctus.

An non tibi plus quam gládius fuit sermo ille, revéra pertránsiens ánimam, et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ et spíritus: Múlier, ecce fílius tuus? O commutatiónem! Ioánnes tibi pro Iesu tráditur, servus pro Dómino, discípulus pro Magístro, fílius Zebedǽi pro Fílio Dei, homo purus pro Deo vero. Quómodo non tuam affectuosíssimam ánimam pertransíret hæc audítio, quando et nostra, licet sáxea, licet férrea péctora, sola recordátio scindit?

Non mirémini, fratres, quod María martyr in ánima fuísse dicátur. Mirétur qui non memínerit audísse se Paulum inter máxima géntium crímina memorántem quod sine affectióne fuíssent. Longe id fuit a Maríæ viscéribus, longe sit et a sérvulis suis.

Sed forte quis dicat: «Numquid non eum præscíerat moritúrum?». Et indubitánter. «Numquid non sperábat contínuo resurrectúrum?». Et fidénter. «Super hæc dóluit crucifíxum?». Et veheménter. Alióquin, quisnam tu, frater, aut unde tibi hæc sapiéntia, ut miréris plus Maríam compatiéntem quam Maríæ Fílium patiéntem? Ille étiam córpore mori pótuit, ista cómmori corde non pótuit? Fecit illud cáritas, qua maiórem nemo hábuit; fecit et hoc cáritas, cui post illam símilis áltera non fuit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Lc 23, 33{/r}; cf. {r}Io 19, 25{/r}; cf. {r}Lc 2, 35{/r}

Postquam venérunt in locum, qui vocátur Calváriæ, ibi crucifixérunt eum. {*} Stabat autem iuxta crucem Iesu mater eius.

Tunc beátam illíus ánimam dolóris gládius pertransívit. {*} Stabat autem iuxta crucem Iesu mater eius.

Die 16 septembris

SS. CORNELII, PAPÆ, ET CYPRIANI, EPISCOPI, MARTYRUM

Memoria

Dici potest alterutra ex sequentibus lectionibus:

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Epist. 60, 1-2. 5: CSEL 3, 691-692. 694-695)

{p}

Prompta et stabilis fides

Cypriánus Cornélio fratri suo.

Cognóvimus, frater caríssime, fídei ac virtútis vestræ testimónia gloriósa; et confessiónis vestræ honórem sic exsultánter accépimus, ut in méritis ac láudibus vestris nos quoque partícipes et sócios computémus. Nam cum nobis et Ecclésia una sit et mens iuncta et indivídua concórdia, quis non sacérdos in consacerdótis sui láudibus tamquam in suis própriis gratulétur? aut quæ fratérnitas non in fratrum gáudio ubíque lætétur?

Exprimi satis non potest, quanta istic exsultátio fúerit et quanta lætítia, cum de vobis próspera et fórtia comperissémus: ducem te illic confessiónis frátribus exstitísse, sed et confessiónem ducis de fratrum confessióne crevísse; ut dum præcédis ad glóriam, féceris multos glóriæ cómites, et confessórem pópulum suáseris fíeri, dum primus parátus es pro ómnibus confitéri: ut non inveniámus quid prius prædicáre in vobis debeámus, utrúmne tuam promptam et stábilem fidem, an inseparábilem fratrum caritátem. Virtus illic epíscopi præcedéntis públice comprobáta est, adunátio sequéntis fraternitátis osténsa est. Dum apud vos unus ánimus et una vox est, Ecclésia omnis Romána conféssa est.

Cláruit, frater caríssime, fides quam de vobis beátus Apóstolus prædicávit. Hanc laudem virtútis et róboris firmitátem iam tunc in spíritu prævidébat, et præcónio futurórum mérita vestra contéstans, dum paréntes laudat, fílios provocábat. Dum sic unánimes, dum fortes estis, magna et céteris frátribus unanimitátis et fortitúdinis exémpla tribuístis.

Hortámur plane, quantum póssumus, frater caríssime, pro caritáte mútua qua nobis ínvicem cohærémus, ut quóniam providéntia Dómini monéntis instrúimur, et divínæ misericórdiæ consíliis salúbribus admonémur appropinquáre iam certáminis et agónis nostri diem, ieiúniis, vigíliis, oratiónibus insístere cum omni plebe non desinámus. Hæc sunt enim nobis arma cæléstia, quæ stare et perseveráre fórtiter fáciunt; hæc sunt muniménta spiritália et tela divína, quæ prótegunt.

Mémores nostri ínvicem simus, concórdes atque unánimes, utrobíque pro nobis semper orémus, pressúras et angústias mútua caritáte relevémus.

Ex Actis proconsuláribus de martýrio sancti Cypriáni epíscopi

(Acta, 3-6: CSEL 3, 112-114)

In re tam iusta, nulla est consultatio

Die octáva décima calendárum octóbrium mane multa turba convénit ad Sexti, secúndum præcéptum Galérii Máximi procónsulis. Et ita idem Galérius Máximus procónsul eádem die Cypriánum sibi offérri præcépit in átrio Saucíolo sedénti. Cumque oblátus fuísset, Galérius Máximus procónsul Cypriáno epíscopo dixit: «Tu es Tháscius Cypriánus?». Cypriánus epíscopus respóndit: «Ego sum».

Galérius Máximus procónsul dixit: «Tu papam te sacrílegæ mentis homínibus præbuísti?». Cypriánus epíscopus respóndit: «Ego».

Galérius Máximus procónsul dixit: «Iussérunt te sacratíssimi imperatóres cæremoniári». Cypriánus epíscopus dixit: «Non fácio».

Galérius Máximus ait: «Cónsule tibi». Cypriánus epíscopus respóndit: «Fac quod tibi præcéptum est; in re tam iusta, nulla est consultátio».

Galérius Máximus collocútus cum concílio senténtiam vix et ægre dixit verbis huiúsmodi: «Diu sacrílega mente vixísti, et plúrimos nefáriæ tibi conspiratiónis hómines aggregásti, et inimícum te diis Románis et religiónibus sacris constituísti, nec te pii et sacratíssimi príncipes Valeriánus et Galliénus Augústi et Valeriánus nobilíssimus Cæsar ad sectam cæremoniárum suárum revocáre potuérunt. Et ídeo cum sis nequissimórum críminum auctor et sígnifer deprehénsus, eris ipse documénto his quos scélere tuo tecum aggregásti: sánguine tuo sanciétur disciplína». Et his dictis decrétum ex tabélla recitávit: «Tháscium Cypriánum gládio animadvérti placet». Cypriánus epíscopus dixit: «Deo grátias».

Post hanc vero senténtiam turba fratrum dicébat: «Et nos cum ipso decollémur». Propter hoc tumúltus fratrum exórtus est, et multa turba eum prosecúta est. Et ita idem Cypriánus in agrum Sexti prodúctus est, et ibi se lacérna byrro exspoliávit, et genu in terra flexit, et in oratiónem se Dómino prostrávit. Et cum se dalmática exspoliásset et diacónibus tradidísset, in línea stetit et cœpit spiculatórem sustinére.

Cum venísset autem spiculátor, iussit suis ut eídem spiculatóri vigínti quinque áureos darent. Linteámina vero et manuália a frátribus ante eum mittebántur. Póstea vero beátus Cypriánus manu sua óculos sibi texit. Qui cum lacínias manuáles ligáre sibi non potuísset, Iuliánus présbyter et Iuliánus subdiáconus ei ligavérunt.

Ita beátus Cypriánus passus est, eiúsque corpus propter gentílium curiositátem in próximo pósitum est. Inde per noctem sublátum cum céreis et scolácibus ad áreas Macróbii Candidiáni procuratóris, quæ sunt in via Mappaliénsi iuxta piscínas, cum voto et triúmpho magno dedúctum est. Post paucos autem dies Galérius Máximus procónsul decéssit.

Passus est autem beatíssimus Cypriánus martyr die octáva décima calendárum octóbrium sub Valeriáno et Galliéno imperatóribus, regnánte vero Dómino nostro Iesu Christo, cui est honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. {*} Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.

Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. {*} Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.

Die 17 septembris

S. ROBERTI BELLARMINO, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Ex Tractátu sancti Robérti Bellarmíno De ascensióne mentis in Deum

(Grad. I: Opera omnia 6, edit. 1862, 214)

{p}

Inclina cor meum in testimonia tua

O Dómine suávis et mitis et multæ misericórdiæ, quis non toto corde sérviat tibi, si dulcédinem patérni domínii tui, vel módicum degustáre incípiat? Quid iubes, Dómine, servis tuis? Tóllite, inquis, iugum meum super vos. Et quale est iugum tuum? Iugum, inquis, meum suáve est et onus meum leve. Quis non libentíssime ferat iugum quod non premit, sed fovet, et onus quod non gravat, sed réficit? Mérito ígitur addidísti: et inveniétis réquiem animábus vestris. Et quod est iugum tuum quod non fatígat, sed réquiem affert? Nempe mandátum illud primum et máximum: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo. Quid enim facílius, suávius, dúlcius, quam dilígere bonitátem et pulchritúdinem et amórem, quod totum es tu, Dómine Deus meus?

Etiámne prǽmium pollicéris custodiéntibus mandáta desiderabília super aurum multum et dulcióra super mellis favum? Ita omníno prǽmium, et prǽmium amplíssimum pollicéris, dicénte Apóstolo tuo Iacóbo: Corónam vitæ præparávit Dóminus diligéntibus se. Et quid est coróna vitæ? Nempe maius bonum, quam vel cogitáre vel desideráre possímus; sic enim lóquitur beátus Paulus ex Isaía: Oculus non vidit, auris non audívit, in cor hóminis non ascéndit quæ præparávit Deus his qui díligunt illum.

Vere ígitur in custodiéndis mandátis tuis est retribútio multa. Nec solum mandátum illud primum et máximum útile est hómini obœdiénti, non Deo iubénti; sed étiam cétera mandáta Dei, obœdiéntem perfíciunt, ornant, erúdiunt, illústrant, bonum dénique ac beátum reddunt. Quare si sapis, intéllege te ad glóriam Dei et salútem tuam ætérnam esse creátum, hunc esse finem tuum, hoc centrum ánimæ tuæ, hunc thesáurum cordis tui. Ad hunc finem si pervéneris beátus eris, si ab illo excíderis miser eris.

Proínde illud tibi vere bonum exístimes, quod ad finem tuum perdúcit; illud vere malum, quod a fine te facit excídere. Próspera et advérsa, opes et inópia, sánitas et ægrotátio, honóres et ignomíniæ, vita et mors, apud sapiéntem nec per se expeténda, nec per se fugiénda sunt. Sed si cónferunt ad glóriam Dei et sempitérnam felicitátem tuam, bona sunt et expeténda, si eándem impédiunt, mala sunt et fugiénda.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mal 2, 7{/r}; {r}Tit 1, 7a. 9b{/r}

Lábia sacerdótis custódiunt sciéntiam, et legem requírunt ex ore eius; {*} quia ángelus Dómini exercítuum est.

Opórtet epíscopum esse sicut Dei dispensatórem, ut potens sit exhortári in doctrína sana. {*} Quia ángelus Dómini exercítuum est.

Eodem die 17 septembris

S. HILDEGARDIS BINGENSIS, VIRGINIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Ex Epístolis sanctæ Hildegárdis vírginis et Ecclésiæ doctóris

(Ep. LII: Wemerio de Kircheim, cum ceteris societatis suæ fratribus: PL 197, 269-271)

{p}

Ecclesiæ imago

In lecto ægritúdinis diu iacens, anno domínicæ incarnatiónis millésimo centésimo septuagésimo, vidi vígilans córpore et ánimo, pulchérrimam imáginem, mulíebrem formam habéntem, quæ electíssima in suavitáte et caríssima in delíciis tantæ pulchritúdinis erat, ut eam humána mens nequáquam comprehéndere valéret, et cuius statúra a terra usque ad cælum pertingébat.

Fácies quoque ipsíus máxima claritáte effúlsit et óculus eius in cælum aspéxit. Candidíssima étiam veste ex albo sérico induebátur et pállio pretiosíssimis lapídibus, scílicet smarágdo, sapphíro, baccis quoque et margarítis ornáto circumdabátur, calceaménta ex onýchino circa pedes habens. Sed fácies eius púlvere aspérsa erat et vestis in déxtero látere scissa fúerat atque pállium eius elegántem pulchritúdinem suam amíserat et calceaménta ipsíus denigráta erant.

Et ipsa voce magna et lúgubri in altitúdinem cæli clamábat, dicens: «Audi, cælum, quod fácies mea sordidáta est; et, terra, luge, quod vestis mea scissa est; et, abýsse, contremísce, quod calceaménta mea denigráta sunt. Et íterum dicébat: Ego in corde Patris látui, quoúsque Fílius hóminis, qui in virginitáte concéptus et natus est, sánguinem suum fudit, qui étiam cum eódem sánguine me sibi desponsávit et dotávit».

Fixúra namque vúlnerum sponsi mei recens et apérta est, quándiu vúlnera peccatórum hóminum patébunt. Hæc éadem vúlnera Christi sacerdótes, qui me cándidam fácere et mihi in candóre servíre debérent, in nímia avarítia sua de Ecclésiis ad Ecclésias discurréntes contáminant. Vestem quoque meam per hoc scindunt quóniam prævaricatóres legis et Evangélii ac sacerdótii sui sunt et pállium meum in hoc offúscant, quia præcépta, quæ in eis institúta sunt, per ómnia négligunt, nec ea in abstinéntia velut in smarágdo, nec in largitióne eleemosynárum velut in sapphíro, nec in áliis bonis et iustis opéribus (quibus Deus velut áliis genéribus gemmárum honorátur) bona voluntáte et perfécto ópere complent. Sed et calceaménta mea supérius denigrántur, quóniam ipsi nec recta scílicet, nec dura et áspera iustítiæ itínera habent, nec bona exémpla súbditis suis præbent, cum tamen subtus in calceaméntis meis quasi in secréto meo candórem veritátis in alíquibus hábeam.

Et audívi vocem de cælo dicéntem: «Imágo hæc Ecclésiam demónstrat. Quapróter tu, o homo, qui ista vides et audis plangéntia verba, hæc sacerdótibus qui ad regéndum et docéndum pópulum Dei constitúti et ordináti sunt profer, quibus cum apóstolis dictum est: Ite in orbem univérsum, et prædicáte Evangélium omni creatúræ».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Dan 2, 21-22{/r}; {r}1 Cor 12, 11{/r}

Dóminus dat sapiéntiam sapiéntibus et sciéntiam intellegéntibus disciplínam; {*} Ipse revélat profúnda et abscóndita et lux cum eo inhábitat.

Hæc ómnia operátur unus et idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult. {*} Ipse revélat profúnda et abscóndita et lux cum eo inhábitat.

Die 19 septembris

S. IANUARII, EPISCOPI ET MARTYRIS

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 340, 1: PL 38, 1483-1484)

{p}

Vobis sum episcopus, vobiscum sum christianus

Semper quidem me, ex quo úmeris meis ista, de qua diffícilis rátio rédditur, sárcina impósita est, honóris mei cura sollícitat. Quid autem isto reformidátur in múnere, nisi ne plus nos deléctet quod periculósum est in nostro honóre, quam quod fructuósum est in vestra salúte? Ubi me terret, quod vobis sum; ibi me consolátur, quod vobíscum sum. Vobis enim sum epíscopus, vobíscum sum christiánus. Illud est nomen suscépti offícii, hoc grátiæ; illud perículi est, hoc salútis.

Dénique tamquam in mari magno illíus actiónis tempestáte iactámur; sed recoléntes cuius sánguine redémpti fuérimus, velut portum securitátis tranquillitáte huius cogitatiónis intrámus; et in hoc próprie laborántes offício, in commúni requiéscimus benefício. Si ergo plus me deléctat quod vobíscum emptus sum, quam quod vobis præpósitus sum; tunc, ut Dóminus prǽcipit, ero abundántius vester servus, ne ingrátus sim prétio, quo vester mérui esse consérvus. Amáre quippe débeo Redemptórem, et scio quid Petro dixit: Petre, amas me? Pasce oves meas. Hoc semel, hoc íterum, hoc tértio. Interrogabátur amor, et imponebátur labor, quia ubi maior est amor, minor est labor.

Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Si dicam hoc me retribúere, quod pasco oves eius; étiam hoc fácio, non ego, sed grátia Dei mecum. Ubi ergo retribútor invéniar, cum ubíque prævéniar? Et tamen quia gratis amámus, quia oves páscimus, mercédem quǽrimus. Quómodo fiet istud? Quómodo cónvenit, Gratis amo ut pascam, et Mercédem posco quia pasco? Nullo modo fíeret hoc, nullo modo merces quærerétur ab eo qui gratis amátur, nisi merces esset ipse qui amátur. Nam si hoc retribúimus pro eo quod nos redémit, quia eius páscimus oves; pro eo ipso quid retribuémus, quod nos fecit esse pastóres? Mali namque pastóres, quod a nobis absit, nostra malítia sumus; boni vero, quod ab illo nobis adsit, nisi eius grátia esse non póssumus. Unde et vos, fratres mei, præcipiéntes rogámus, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Fácite nostrum ministérium fructuósum. Dei agricultúra estis. Extrínsecus accípite plantatórem atque rigatórem; intrínsecus vero increménti datórem. Adiuváte nos et orándo et obtemperándo; ut nos vobis non tam præésse, quam prodésse deléctet.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sap 10, 10a{/r}

Hic est vere martyr, qui pro Christi nómine sánguinem suum fudit, {*} qui minas iúdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.

Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei. {*} Qui minas iúdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.

Die 20 septembris

SS. ANDREÆ KIM TAEGǑN, PRESBYTERI ET PAULI CHǑNG HASANG, ET SOCIORUM, MARTYRUM

Memoria

Ex última Exhortatióne sancti Andréæ Kim Taegǒn, presbýteri et mártyris

(Pro Corea Documenta, ed. Mission Catholique Séoul, Séoul-Paris 1938, Vol. I, 74-75)

Fides amore et perseverantia coronatur

Fratres et amíci dilectíssimi, cogitáte et recogitáte: Deus ab inítio témporum cælum et terram et ómnia dispósuit; meditámini dénique quare et quo consílio nominátim hóminem ad imáginem ac similitúdinem suam creáverit.

Si ergo in hoc mundo periculórum miseriǽque reférto Dóminum creatórem non agnoscerémus, nihil prodésset nos natos esse nihílque in vita permanére. Quamquam Dei grátia in hunc mundum vénimus paritérque Dei grátia baptísmum recépimus et in Ecclésiam ingréssi sumus itémque Dómini discípuli effécti nomen pretiósum férimus, ad quid tamen próderit tantum nomen absque vera re? Secus vanum esset nos in mundum venísse et in Ecclésiam ingréssos esse; quinímmo, Dóminum eiúsque grátiam pródere hoc esset. Mélius fuísset non nasci quam Dómini grátiam recípere et contra eum peccáre.

Agrícolam consideráte qui seméntem facit in agro: témpore opportúno terram arat, deínde eam stércorat et nil consíderans labórem sub sole, pretiósum semen colit. Cum tempus meténdi advénerit, si spicæ túrgidæ exstant, cor eius labórem sudorémque oblivíscens lætátur et saltat felicitáte refértum. Si vero spicæ evádunt vácuæ ac nihil áliud adstat quam pálea et gluma, agrícola duri labóris sudorísque méminit et agrum illum eo magis negléctum déseret quo magis colúerat.

Simíliter Dóminus terram facit agrum suum, nos hómines orýzam, grátiam fimum, atque per Incarnatiónem et Redemptiónem nos irrígat sánguine suo ut créscere et ad maturitátem perveníre valeámus. Cum die iudícii tempus colligéndi vénerit, qui grátia erit matúrus, regno cælórum gaudébit tamquam fílius adoptívus Dei; qui vero matúrus non fúerit, inimícus fiet, etsi et ipse fílius adoptívus Dei iam fúerat, atque iuxta méritum in ætérnum puniétur.

Fratres caríssimi, scitóte: Dóminus noster Iesus in mundum descéndens innúmeros dolóres ipse pértulit ac suápte Passióne sanctam Ecclésiam cóndidit eámque passióne fidélium auget. Quantúmvis vero mundi potestátes eam premant et oppúgnent, numquam tamen prævalére póterunt. Post Ascensiónem Iesu ab Apostolórum tempóribus usque ad hodiérnos dies Ecclésia sancta ubíque in médiis tribulatiónibus crevit.

Nunc autem, adhuc per quinquagínta vel sexagínta annos, ex quo sancta Ecclésia in nostram Coréam ingréssa est, fidéles iterúmque persecutiónes sustulérunt, etiámque hódie persecútio furit, ut numerósi amíci in eádem fide, inter quos et ego, in cárcerem sint coniécti, quemádmodum vos étiam in média tribulatióne permanétis. Cum ergo unum corpus ita efficiámus, quómodo córdibus íntimis non tristémur? Quómodo iuxta humánum sensum dolórem separatiónis non experiámur?

Attamen, ut dicit Scriptúra, Deus curam habet de mínimo capíllo cápitis, et quidem sua omnisciéntia curat; quómodo ergo tanta persecútio consideránda erit áliter ac Dómini iussum aut eius prǽmium aut demum eius pœna?

Sectámini ergo voluntátem Dei ac toto corde pro duce cælésti Iesu certáte et huius mundi dæmónium iam a Christo devíctum devíncite.

Obsecro vos: ne amórem fratérnum neglexéritis sed ínvicem adiuváte, atque úsquedum Dóminus misereátur nostri et tribulatiónem amóveat, perseveráte.

Vigínti hic sumus, et grátia Dei omnes adhuc bene se habent. Si quis occísus erit, óbsecro vos ne famíliam eius neglegátis. Multa étiam dicénda hábeo, at quómodo penicíllo et charta exprímere possum? Epístulæ finem fácio. Cum iam próximi simus ad certámen, vos déprecor ut fidéliter deambulétis, ita ut tandem in cælum ingréssi illic ínvicem gratulémur. Osculum amóris mei relínquo vobis.

RESPONSORIUM

Cf. {r}2 Cor 6, 9-10{/r}

Hi sunt mártyres, qui testes Christi fuérunt, et minas non timuérunt, laudántes Dóminum. {*} Sanguis mártyrum fit semen christianórum.

Qui hábiti sunt sicut ignóti, et tamen cógniti; quasi moriéntes, et ecce vivéntes; tamquam nihil habéntes, et ómnia possidéntes. {*} Sanguis mártyrum fit semen christianórum.

Die 21 septembris

S. MATTHÆI, APOSTOLI ET EVANGELISTÆ

Festum

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

{r:Eph}4, 1-16{/r}

{p}

Divisiones gratiarum in uno corpore

Fratres: {v}1{/v}Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, {v}2{/v}cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum longanimitáte, supportántes ínvicem in caritáte, {v}3{/v}sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; {v}4{/v}unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; {v}5{/v}unus Dóminus, una fides, unum baptísma; {v}6{/v}unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.

{v}7{/v}Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. {v}8{/v}Propter quod dicit: «Ascéndens in altum captívam duxit captivitátem, dedit dona homínibus».

{v}9{/v}Illud autem «ascéndit» quid est, nisi quia et descéndit in inferióres partes terræ? {v}10{/v}Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia.

{v}11{/v}Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres {v}12{/v}ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, {v}13{/v}donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi, {v}14{/v}ut iam non simus párvuli fluctuántes et circumácti omni vento doctrínæ in fallácia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris; {v}15{/v}veritátem autem faciéntes in caritáte crescámus in illum per ómnia, qui est caput Christus, {v}16{/v}ex quo totum corpus compáctum et conéxum per omnem iunctúram subministratiónis secúndum operatiónem in mensúra uniuscuiúsque partis augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}2 Petr 1, 21{/r}; {r}Prov 2, 6{/r}

Non voluntáte humána proláta est prophetía; {*} Spíritu Sancto inspiráti, locúti sunt a Deo hómines.

Dóminus dat sapiéntiam et ex ore eius prudéntia. {*} Spíritu Sancto inspiráti, locúti sunt a Deo hómines.

Ex Homilíis sancti Bedæ Venerábilis presbýteri

(Hom. 21: CCL 122, 149-151)

{p}

Vidit eum Iesus miserando atque eligendo

Vidit Iesus hóminem sedéntem in telóneo Matthǽum nómine, et ait illi: Séquere me. Vidit autem non tam corpórei intúitus quam intérnæ miseratiónis aspéctibus. Vidit publicánum et, quia miserándo atque eligéndo vidit, ait illi: Séquere me. Séquere autem dixit imitáre; séquere dixit non tam incéssu pedum quam exsecutióne morum. Qui enim dicit se in Christo manére debet sicut ille ambulávit et ipse ambuláre.

Et surgens, inquit, secútus est eum. Non est mirándum quod publicánus ad primam Dómini iubéntis vocem terréna quæ curábat lucra relíquerit opibúsque negléctis illíus comitátui quem nihil divitiárum habére cernébat adhæserit. Ipse enim Dóminus qui eum foris verbo vocávit, intus invisíbili instínctu ut sequerétur edócuit, infúndens menti illíus lumen grátiæ spiritális qua intellégeret quia is qui a temporálibus avocábat in terris, incorruptíbiles in cælis dare thesáuros valéret.

Et factum est discumbénte eo in domo, ecce multi publicáni et peccatóres veniéntes discumbébant cum Iesu et discípulis eius. Uníus publicáni convérsio multis exémplum pæniténtiæ et indulgéntiæ publicánis ac peccatóribus tríbuit. Et pulchro veróque præságio qui apóstolus et doctor géntium erat futúrus, in prima sua conversatióne peccántium post se gregem trahit ad salútem, officiúmque evangelizándi quod proficiénte mérito virtútum erat expletúrus, a primis iam fídei suæ rudiméntis íncipit. Porro si altióre intelléctu quæ gesta sunt indagáre cúpimus, non tantum in domo sua terréstri convívium Dómino corporále exhíbuit, sed multo grátius illi convívium in domo péctoris sui per fidem ac dilectiónem parávit, ipso attestánte qui ait: Ecce ego sto ad óstium et pulso; si quis audíerit vocem meam et aperúerit iánuam, intrábo ad illum et cenábo cum illo et ipse mecum.

Audíta autem voce eius, iánuam ut recipiátur aperímus quando illíus sive secrétis seu apértis admonitiónibus libénter assénsum præbémus et his quæ faciénda cognóvimus perficiéndis óperam damus. Intrat vero ut et ille nobíscum et nos cum illo cenémus, quia in córdibus electórum per amóris sui grátiam inhábitat ut et ea semper luce suæ præséntiæ refíciat quátenus ad supérna desidéria magis magísque profíciant et stúdiis eórum cæléstibus quasi gratíssimis dápibus ipse pascátur.

{p}

RESPONSORIUM

Scriba velox et legis Dei cæli doctíssimus, {*} Parávit cor suum, ut investigáret legem Dómini, et fáceret et docéret præcéptum iuxta manum Dei sui bonam super se.

Evangélium glóriæ beáti Dei créditum est ei. {*} Parávit cor suum, ut investigáret legem Dómini, et fáceret et docéret præcéptum iuxta manum Dei sui bonam super se.

Die 23 septembris

S. PII DE PIETRELCINA, PRESBYTERI

Memoria

Ex Lítteris sancti Pii de Pietrelcína, presbýteri

(Editio 1994: II., 87-90, n. 8)

{p}

Lapides ædificii æterni

Paráre divínus Artifex lápides, quibus ædifícium ætérnum éxstruat, quærit assíduis tunsiónibus scalpri salutíferi et diligénti expoliatióne, uti mitíssima mater nostra, sancta Ecclésia Cathólica, canit in hymno offícii dedicatiónis ecclésiæ. Et sic vere est.

ánima quæque ad ætérnam destináta glóriam se óptime lapis ad ædifícium ætérnum erigéndum constitúta definíre potest. Structóri ædem erigéndam quærénti óptime primum lápides ipsam exstructúras expolíre opórtet. Quod ille mállei scalpríque tunsiónibus conséquitur. Páriter vero Pater cæléstis in ánimas eléctas se gerit, quæ, inde ab ætérno, summa sapiéntia ac providéntia Eius ad ædifícium ætérnum erigéndum destinátæ sunt.

ánima autem ad regnándum cum Christo in glória ætérna constitúta mállei scalpríque tunsiónibus expoliénda est, quibus útitur divínus Artifex, ut lápides, seu scílicet ánimas eléctas, paret. At quæ mállei hæ scalpríque tunsiónes? Umbræ, soror mea, timóres, temptatiónes, spíritus mæróres ac spirituáles timóres áliquam ægritúdinem oléntes, et moléstiæ córporis.

Grátias, ergo, ágite infinítæ pietáti ætérni Patris, qui sic ánimam vestram ad salútem deputátam gerit. Cur non gloriári benévolis his óptimi ex ómnibus pátribus adiúnctis? Aperíte cor huic cælésti animárum médico et trádite vos omni fidúcia pleni sanctíssimis eius bráchiis: qui vos tamquam eléctos gerit, ut cómminus Iesum super clivum Calvárii sequámini. Lætítia ego et sollertíssimo ánimi motu quómodo in vobis grátia se gésserit consídero.

Haud dubitétis quin ómnia, quæ ánimæ vestræ occurrérunt, Dóminus ordináverit. Ne timeátis ídeo in malum seu iniúriam Dei incúrrere! Suffíciat vobis scire in tota vestræ vitæ ratióne numquam offendísse Dóminum, qui immo magis magísque celebrátus est.

Si hic benevolentíssimus Sponsus ánimæ vestræ latet, id facit non quia, uti existimátis, de perfídia vestra vindicáre velit, sed quia ámplius periclitátur ille fidelitátem ac constántiam vestram et eméndat vos prætérea a morbis quibúsdam, qui tales óculis carnálibus non vidéntur, morbi scílicet culpǽque illæ, quarum ne iustus quidem immúnis est. Dícitur enim in sacris páginis: «Sépties enim cadet iustus».

Et crédite mihi, quia, si tam afflíctos vos nescírem, minus lætárer, cum Dóminum intellígerem minus vobis donáre gemmas … Eícite, sicut temptatiónes, dúbia advérsa … Eícite et dúbia, quæ ad vestræ pértinent vitæ ratiónem, scílicet quod divínas vocatiónes non audítis et dúlcia obsístitis invitaménta Sponsi. Quæ ómnia non ex bono spírito, sed a malo procédunt. De diabólicis ágitur ártibus, quæ, ut a perfectióne abeátis vel saltem iter ad eam retardétis, atténdunt. Ne demittátis ánimum!

Quandóque pandat se Iesus, grátias ipsi ágite; si se abscóndit, áttamen grátias ágite: ómnia delíciæ sunt amóris. Cúpio vos cum Iesu super crucem spíritum trádere et cum Iesu exclamáre: «Consummátum est!».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 2, 21-22{/r}

In Christo Iesu omnis ædificátio compácta crescit {*} in templum sanctum in Dómino.

In quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in Spíritu. {*} In templum sanctum in Dómino.

Die 26 septembris

SS. COSMÆ ET DAMIANI, MARTYRUM

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 329, 1-2: PL 38, 1454-1455)

Pretiosa mors martyrum empta pretio mortis Christi

Per tam gloriósa sanctórum mártyrum gesta, quibus ubíque floret Ecclésia, ipsis óculis nostris probámus quam verum sit quod cantávimus, quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius: quando et in conspéctu nostro pretiósa est, et in conspéctu eius, pro cuius nómine facta est. Sed prétium mórtium istárum mors est uníus. Quantas mortes emit unus móriens, qui si non morerétur, granum fruménti non multiplicarétur? Audístis verba eius cum appropinquáret passióni, id est, cum nostræ appropinquáret redemptióni: Nisi granum trítici cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert.

Egit enim in cruce grande commércium: ibi solútus est sácculus prétii nostri: quando latus eius apértum est láncea percussóris, emanávit inde prétium totíus orbis. Empti sunt fidéles et mártyres; sed mártyrum fides probáta est: testis est sanguis. Quod illis impénsum est reddidérunt, et implevérunt quod ait sanctus Ioánnes: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Et álibi dícitur: Ad mensam magnam sedísti, diligénter consídera quæ apponúntur tibi, quóniam tália te opórtet præparáre. Mensa magna est, ubi épulæ sunt ipse Dóminus mensæ. Nemo pascit convívas de se ipso: hoc facit Dóminus Christus; ipse invitátor, ipse cibus et potus. Agnovérunt ergo mártyres quid comedérunt et bibérunt, ut tália rédderent.

Sed unde tália rédderent, nisi ille daret unde rédderent, qui prior impéndit? Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam. Quis est calix iste? Calix passiónis amárus et salúbris; calix quem nisi prius bíberet médicus, tángere timéret ægrótus. Ipse est calix iste: agnóscimus in ore Christi cálicem istum dicéntis: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste. De ipso cálice dixérunt mártyres: Cálicem salutáris accípiam et nomen Dómini invocábo.

Non ergo times ne ibi defícias? Quare? Quia nomen Dómini invocábo. Quómodo víncerent mártyres, nisi ille in martýribus vínceret, qui dixit: Gaudéte, quóniam ego vici sǽculum? Imperátor cælórum regébat mentem et linguam eórum, et per eos diábolum in terra superábat, et in cælo mártyres coronábat. O beáti qui sic bibérunt cálicem istum: finiérunt dolóres et accepérunt honóres.

[Atténdite ergo, caríssimi: quod óculis non potéstis, mente et ánimo cogitáte, et vidéte quia pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius.]

RESPONSORIUM

Cf. {r}Eph 4, 4. 5{/r}

Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: {*} Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.

Unus spíritus et una fides erat in eis. {*} Et ídeo corónas triumpháles meruérunt.

Die 27 septembris

S. VINCENTII DE PAUL, PRESBYTERI

Memoria

Ex Scriptis sancti Vincéntii de Paul presbýteri

(Epist. 2546: Correspondance, Entretiens, Documents, ed. P. Coste, Paris 1920-1925, passim)

{p}

Pauperum servitium omnibus præferendum est

Nobis non sunt páuperes ab extérno hábitu cultúque æstimándi, neque ab ánimi dótibus quibus prǽditi videántur, cum sæpe rudióris sint inconditíque ingénii. E contra vero, si páuperes fídei lúmine illustráti considerétis, tunc eos perspiciétis Dei Fílii vícibus fungi, qui pauper esse elégerit. Etenim cum paterétur, etsi hóminis ipse fere spéciem amísit, stultus Géntibus factus, Iudǽis scándalum, his tamen se páuperum evangelizatórem exhíbuit: Evangelizáre paupéribus misit me. Quod et ipsi ánimo sentíre debémus, et ea quæ Christus egit imitári: ínopum scílicet curam habéntes, eos consolántes, adiuvántes, commendántes.

Síquidem, Christus pauper nasci vóluit, páuperes sibi discípulos cooptávit, páuperum ipse miníster efféctus et ádeo eórum condiciónis párticeps, ut quod boni vel mali paupéribus factum esset, id sese díxerit tamquam sibi prǽstitum habitúrum. Deus quippe, cum ínopes amet, et eórum díligit amatóres: nam, ubi quendam quis carum habet, étiam eos compléctitur caritátis afféctu, qui illi amicítiæ vel servítii prǽbeant obséquium. Quare et ipsi sperámus fore ut páuperum grátia a Deo diligámur. Igitur eósdem visitántes, super egénos et páuperes intellégere nitámur, ádeo ipsis compatiéntes, ut cum Apóstolo sentiámus dicénte: Omnibus ómnia factus sum. Quaprópter, eo nobis contendéndum est ut, proximórum curis miseriísque ex ánimo commóti, Deum deprecémur, qui in nos misericórdiæ infúndat ac miseratiónis afféctum, hoc corda nostra replens repletáque servans.

Páuperum autem servítium ómnibus præferéndum est, ac sine mora præstándum. Quod si, oratiónis témpore, medicámen vel subsídium egéno alícui afferéndum sit, quiéto ánimo illum adeátis, quod agéndum sit, Deo offeréntes, quasi oratióni instántes. Nec mentis angóre aut peccáti consciéntia perturbémini ob prætermíssam páuperum servítii causa oratiónem; non enim neglégitur Deus, si propter Deum ab illo discedátur, Dei ópere scílicet intermísso, ut áliud eiúsmodi perficiátur.

Itaque, cum oratiónem deseruéritis ut páuperi cuídam præsto sitis, hoc ipsum meminéritis Deo prǽstitum esse ministérium. Cáritas nempe quibúsvis régulis maior est, ad quam ínsuper ómnia téndere debent: cumque ipsa magnífica dómina sit, est quod ímperet peragéndum. Paupéribus ergo servítium nostrum renováto ánimi afféctu exhibeámus, máxime derelíctos quosque quæritántes, quippe qui nobis dati sint quasi dómini ac patróni.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 9, 19a. 22{/r}; {r}Iob 29, 15-16a{/r}

Cum liber essem ex ómnibus, ómnium me servum feci. Factus sum infírmis infírmus. {*} Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos.

Oculus fui cæco et pes claudo; pater eram páuperum. {*} Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos.

Die 28 septembris

S. VENCESLAI, MARTYRIS

E Legénda prima palæosláva

(Edit. M. Weingart, Pragæ 1934, 974-983)

Regis, qui iudicat in veritate pauperes, thronus in æternum firmabitur

Cum pater eius Vratisláus mórtuus esset, constituérunt Bohémi Vencesláum príncipem. Et Dei grátia in fide perféctus erat. Omnibus enim paupéribus bene faciébat, nudos vestiébat, esuriéntes alébat, peregrínos excipiébat secúndum vocem evangélicam. Víduis non patiebátur iniúriam fíeri, hómines omnes, páuperes et dívites amábat, Deo serviéntibus ministrábat, ecclésias multas ornábat.

Supérbi vero facti sunt viri Bohémi et persuasérunt Bolesláo, fratri eius minóri, dicéntes: «Occisúrus te est frater Vencesláus conspírans cum matre et viris suis».

Cum essent festivitátes dedicatiónum ecclesiárum in ómnibus civitátibus, Vencesláus visitábat omnes civitátes. Ingréssus est ígitur Bolesláviam civitátem die domínica, in festo Cosmæ et Damiáni. Audíta missa, vóluit Pragam revérti. Bolesláus autem retínuit eum scelésta mente dicens: «Cur abitúrus es, frater?». Mane facto campánam pulsavérunt ad offícium matutínum. Vencesláus vero, audíto campánæ sono, dixit: «Laus tibi, Dómine, qui dedísti mihi vívere ad hoc mane». Et surréxit et ivit ad offícium matutínum.

Statim assecútus est eum Bolesláus in iánua. Vencesláus respéxit ad eum et dixit: «Frater, bonus eras nobis fámulus heri». Bolesláo autem diábolus inclinávit se ad aures et pervértit cor eius et, evagináto gládio, respóndit ei dicens: «Nunc volo tibi mélior fíeri». His dictis, ferit caput eius gládio.

Vencesláus vero convérsus ad eum dixit: «Quid in ánimo habes, frater?». Et prehénsum humi eum prostrávit. Accúrrit autem quidam de consiliáriis Boleslái, et percússit manum Venceslái. Hic manu vulnerátus, fratre dimísso, confúgit ad ecclésiam. Maléfici autem duo occidérunt eum in ecclésiæ iánua. Alius accúrrens, latus eius transfódit gládio. Vencesláus inde statim efflávit ánimam cum his verbis: In manus tuas, Dómine, trado spíritum meum.

RESPONSORIUM

Cf. {r}Os 14, 6{/r}; porov. {r}Ps 92, 13a. 14{/r}

Iustus germinábit sicut lílium, {*} Et florébit in ætérnum ante Dóminum.

Plantátus in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. {*} Et florébit in ætérnum ante Dóminum.

Eodem die 28 septembris

SS. LAURENTII RUIZ ET SOCIORUM, MARTYRUM

Ex Homilía Ioánnis Pauli papæ Secúndi in beatificatióne mártyrum

(AAS 73, 1981, 340-342)

Cultus amorisque actum permagnum Deo peregerunt in proprio effuso sanguine

Evangélii verbis testántibus Christus coram cælésti Patre illos fidéles mártyres vere confitétur, qui coram homínibus eum conféssi fúerint.

Hymnus glóriæ, qui nunc Deo cantátus est a vócibus innúmeris eúndem résonat hymnum «Te Deum», qui cantátus fuit véspere diéi 27 decémbris 1637 in ecclésia sancti Domínici, cum núntius pervenísset martýrii in civitáte Nagasakiénsi hábiti cuiúsdam cœtus sex christianórum, ínter quos inveniebántur Pater Antónius González, missiónis præses, dominicánus hispánicus e loco Deón, atque Lauréntius Ruiz, paterfamílias, e Manilénsi civitáte oriúndus, e subúrbio Binóndo nuncupáto, extra civitátem. Testes hi psalmos Dómino misericórdiæ atque poténtiæ et ipsi cantavérunt, dum in custódiam tradebántur et mortem obíbant, eórum martýrio per dies tres perduránte.

Fides vincit mundum. Prædicátio fídei véluti sol omnes illúminat, qui ad veritátis cognitiónem perveníre cúpiunt. Etenim, divérsi sunt in mundo sermónes, sed una atque éadem christiána tradítio.

Dóminus Iesus in próprio sánguine servos suos vere redémit, qui ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne sunt congregáti, ut regále sint pro Deo nostro sacerdótium.

Sédecim beáti mártyres, sacerdótium exercéntes Baptísmi vel sacri Ordinis, cultus amorísque actum permágnum Deo peregérunt in próprio effúso sánguine, Christi sacrifício in ara Crucis coniúncto, Christum sacerdótem ac víctimam ita imitántes, suprémo modo qui humánis creatúris sit possíbilis. Eódem vero témpore actus fuit amóris erga fratres quam máximus, pro quibus et nos ad nosmetípsos impendéndos invitámur, exémplum sequéndo Fílii Dei, qui seípsum pro nobis pósuit.

Hoc équidem Lauréntius Ruiz adimplévit. A Spíritu Sancto ad finem inopinátum ductus post iter perículis opplétum, iudícibus conféssus est se esse christiánum et pro Deo moritúrum: «Vitam meam pro ipso mílies offérre vellem. Apóstata numquam ero. Si vultis, me interfícere potéstis. Pro Deo mori mea est volúntas».

Hic summam vitæ eius habémus atque eius fídei manifestatiónem eiúsque mortis ratiónem. In hoc moménto iúvenis paterfamílias conféssus est et ad perfectiónem duxit catechésim christiánam, quam accéperat in schola Fratrum Ordinis Sancti Domínici in Binóndo; catechésim quidem, quæ in Christo únicum centrum habet, quia Christus est eius obiéctum et ipse Christus per lábia núntii docet.

Exémplum a Lauréntio Ruiz, ex patre sínico et matre tagalénsi, datum, nobis mémorat uniuscuiúsque vitam eámque totam ad Christum esse ordinándam.

Christiánus esse id signíficat: cotídie sese offérre, Christi oblatióni in respónsum reddéndum, qui ad hoc venit in mundum, ut omnes vitam hábeant et abundántius hábeant.

RESPONSORIUM

Cf. {r}Eph 4, 4. 5{/r}

Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: {*} Et ideo corónas triumpháles meruérunt.

Unus spíritus et una fides erat in eis. {*} Et ideo corónas triumpháles meruérunt.

Die 29 septembris

SS. MICHAELIS, GABRIELIS ET RAPHAELIS, ARCHANGELORUM

Festum

HYMNUS

Festíva vos, archángeli,

hæc nostra tollunt cántica,

quos in supérna cúria

insígnit ingens glória.

Tu nos, cohórtis cǽlicæ

invícte princeps, Míchael,

dextra corúsca róbora

Deíque serva grátiæ.

Qui núntius deléctus es

mysteriórum máximus,

nos lucis usque, Gábriel,

fac diligámus sémitas.

Nobis adésto, Ráphael,

ac pátriam peténtibus

morbos repélle córporum,

affer salútem méntium.

Vosqu{i}e{/i} angelórum cándida

nos adiuvétis ágmina,

possímus ut consórtio

vestro beáti pérfrui.

Summo Parént{i}i{/i} et Fílio

honor sit ac Paráclito,

quos vester uno prǽdicat

concéntus hymno pérpetim. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1Concússum est mare et contrémuit terra, ubi archángelus Míchael descendébat de cælo.

Ps 96 (97)

Ant. 2Gábriel ángelus appáruit Zacharíæ, dicens: Uxor tua Elísabeth páriet tibi fílium, et vocábis nomen eius Ioánnem.

Ps 102 (103), I

Ant. 3Ego sum Ráphael ángelus, qui asto ante Dóminum; vos autem benedícite Deum et narráte ómnia mirabília eius.

Ps 102 (103), II

Benedícite Dómino, omnes ángeli eius.

Poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus.

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

{r:Ap}12, 1-17{/r}

{p}

Prœlium Michaelis cum dracone

{v}1{/v}Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, et super caput eius coróna stellárum duódecim, {v}2{/v}et in útero habens, et clamat partúriens et cruciáta, ut páriat. {v}3{/v}Et visum est áliud signum in cælo: et ecce draco rufus magnus, habens cápita septem et córnua decem, et super cápita sua septem diadémata, {v}4{/v}et cauda eius trahit tértiam partem stellárum cæli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulíerem, quæ erat paritúra, ut, cum peperísset, fílium eius devoráret. {v}5{/v}Et péperit fílium, másculum, qui rectúrus est omnes gentes in virga férrea; et raptus est fílius eius ad Deum et ad thronum eius. {v}6{/v}Et múlier fugit in desértum, ubi habet locum parátum a Deo, ut ibi pascant illam diébus mille ducéntis sexagínta.

{v}7{/v}Et factum est prœ́lium in cælo, Míchael et ángeli eius, ut prœliaréntur cum dracóne. Et draco pugnávit et ángeli eius, {v}8{/v}et non váluit, neque locus invéntus est eórum ámplius in cælo. {v}9{/v}Et proiéctus est draco ille magnus, serpens antíquus, qui vocátur Diábolus et Sátanas, qui sedúcit univérsum orbem, proiéctus est in terram, et ángeli eius cum illo proiécti sunt. {v}10{/v}Et audívi vocem magnam in cælo dicéntem:

«Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum,

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte.

{v}11{/v}Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam

usque ad mortem.

{v}12{/v}Proptérea lætámini, cæli

et qui habitátis in eis.

Væ terræ et mari, quia descéndit Diábolus ad vos habens iram magnam, sciens quod módicum tempus habet!».

{v}13{/v}Et postquam vidit draco quod proiéctus est in terram, persecútus est mulíerem, quæ péperit másculum. {v}14{/v}Et datæ sunt mulíeri duæ alæ áquilæ magnæ, ut voláret in desértum in locum suum, ubi álitur per tempus et témpora et dimídium témporis a fácie serpéntis. {v}15{/v}Et misit serpens ex ore suo post mulíerem aquam tamquam flumen, ut eam fáceret trahi a flúmine. {v}16{/v}Et adiúvit terra mulíerem, et apéruit terra os suum et absórbuit flumen, quod misit draco de ore suo.

{v}17{/v}Et irátus est draco in mulíerem et ábiit fácere prœ́lium cum réliquis de sémine eius, qui custódiunt mandáta Dei et habent testimónium Iesu.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ap 12, 7. 10{/r}

Factum est siléntium in cælo, dum commítteret bellum draco cum Michaéle archángelo: {*} Audíta est vox dicéntium: Salus, honor et virtus omnipoténti Deo.

Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potéstas Christi eius. {*} Audíta est vox dicéntium: Salus, honor et virtus omnipoténti Deo.

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Hom. 34, 8-9: PL 76, 1250-1251)

{p}

Angelorum vocabulum nomen est officii, non naturæ

Sciéndum quod angelórum vocábulum nomen est offícii, non natúræ. Nam sancti illi cæléstis pátriæ spíritus, semper quidem sunt spíritus, sed semper vocári ángeli nequáquam possunt, quia tunc solum sunt ángeli, cum per eos áliqua nuntiántur. Qui autem mínima núntiant, ángeli, qui vero summa annúntiant, archángeli vocántur.

Hinc est enim quod ad Maríam Vírginem non quílibet ángelus sed Gábriel archángelus míttitur: ad hoc quippe ministérium summum ángelum veníre dignum fúerat, qui summum ómnium nuntiábat.

Qui idcírco étiam privátis nomínibus censéntur, ut signétur per vocábula étiam in operatióne quid váleant. Neque enim in illa sancta civitáte, quam de visióne omnipoténtis Dei plena sciéntia pérficit, idcírco própria nómina sortiúntur, ne eórum persónæ sine nomínibus sciri non possint, sed cum ad nos áliquid ministratúri véniunt, apud nos étiam nómina a ministériis trahunt. Míchael namque, «Quis ut Deus?»; Gábriel autem, «Fortitúdo Dei»; Ráphael vero, dícitur «Medicína Dei».

Et quóties miræ virtútis áliquid ágitur, Míchael mitti perhibétur, ut ex ipso actu et nómine detur intéllegi quia nullus potest fácere quod fácere prǽvalet Deus. Unde et ille antíquus hostis qui Deo esse per supérbiam símilis concupívit, dicéns: In cælum conscéndam, super astra cæli exaltábo sólium meum, símilis ero Altíssimo, dum in fine mundi in sua virtúte relinquétur extrémo supplício periméndus, cum Michaéle archángelo prœliatúrus esse perhibétur, sicut per Ioánnem dícitur: Factum est prœ́lium cum Michaéle archángelo.

Ad Maríam quoque Gábriel míttitur, qui «Dei fortitúdo» nominátur: illum quippe nuntiáre veniébat qui ad debellándas aéreas potestátes húmilis apparére dignátus est. Per Dei ergo fortitúdinem nuntiándus erat, qui virtútum Dóminus et potens in prœ́lio veniébat.

Ráphael quoque interpretátur, ut díximus, «medicína Dei»; quia vidélicet, dum Tobíæ óculos quasi per offícium curatiónis tétigit, cæcitátis eius ténebras tersit. Qui ergo ad curándum míttitur, dignum vidélicet fuit ut «Dei medicína» vocarétur.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ap 8, 3. 4{/r}; {r}Dan 7, 10b{/r}

Stetit ángelus iuxta aram templi, habens turíbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa; {*} et ascéndit fumus arómatum de manu ángeli in conspéctu Dómini.

Mília mílium ministrábant ei, et décies mílies centéna mília assistébant ei. {*} Et ascéndit fumus arómatum de manu ángeli in conspéctu Dómini.

AD VIGILIAM: Ant. Accessístis ad Sion montem et civitátem Dei vivéntis, Ierúsalem cæléstem, et multórum mílium angelórum frequéntiam. Cantica, ut infra in sollemnitate Omnium Sanctorum.
Evangelium, ut in sollemnitate Annuntiationis Domini: {r}Lc 1, 26-38{/r}.

Die 30 septembris

S. HIERONYMI, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Prólogo commentariórum sancti Hierónymi presbýteri in Isaíam prophétam

(Nn. 1. 2: CCL 73, 1-3)

{p}

Ignoratio Scripturarum ignoratio Christi est

Reddo quod débeo, obœ́diens Christi præcéptis, qui ait: Scrutámini Scriptúras; et: Quǽrite, et inveniétis, ne illud áudiam cum Iudǽis: Errátis, nesciéntes Scriptúras neque virtútem Dei. Si enim iuxta apóstolum Paulum, Christus Dei virtus est Deíque sapiéntia, et qui nescit Scriptúras nescit Dei virtútem eiúsque sapiéntiam: ignorátio Scripturárum ignorátio Christi est.

Unde imitábor patremfamílias, qui de thesáuro suo profert nova et vétera; et sponsam dicéntem in Cántico canticórum: Nova et vétera, fratruélis meus, servávi tibi; sicque expónam Isaíam, ut illum non solum prophétam, sed evangelístam et apóstolum dóceam. Ipse enim de se et de céteris evangelístis ait: Quam speciósi pedes evangelizántium bona, evangelizántium pacem. Et ad ipsum quasi ad apóstolum lóquitur Deus: Quem mittam, et quis ibit ad pópulum istum? Et ille respóndit: Ecce ego, mitte me.

Nullúsque putet me volúminis istíus arguméntum brevi cúpere sermóne comprehéndere, cum univérsa Dómini sacraménta præsens Scriptúra contíneat; et tam natus de Vírgine Emmánuel, quam illústrium patrátor óperum atque signórum, mórtuus ac sepúltus, et resúrgens ab ínferis, et Salvátor universárum géntium prædicétur. Quid loquar de phýsica, éthica et lógica? Quidquid sanctárum est Scripturárum, quidquid potest humána lingua proférre et mortálium sensus accípere, isto volúmine continétur. De cuius mystériis testátur ipse qui scripsit: Et erit vobis vísio ómnium, sicut verba libri signáti, quem cum déderint sciénti lítteras, dicent: Lege istum. Et respondébit: Non possum, signátus est enim. Et dábitur liber nesciénti lítteras dicetúrque ei: Lege. Et respondébit: Néscio lítteras.

Quod si cui vidétur infírmum, illud eiúsdem Apóstoli áudiat: Prophétæ duo aut tres loquántur, et álii diiúdicent; si autem álii fúerit revelátum sedénti, prior táceat. Qua possunt ratióne reticére, cum in dicióne sit Spíritus qui lóquitur per prophétas, vel tacére vel dícere? Si ergo intellegébant quæ dicébant, cuncta sapiéntiæ rationísque sunt plena. Nec aer voce pulsátus ad aures eórum perveniébat; sed Deus loquebátur in ánimo prophetárum, iuxta illud quod álius Prophéta dicit: Angelus qui loquebátur in me, et: Clamántes in córdibus nostris, Abba, Pater, et: Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Tim 3, 16-17{/r}; {r}Prov 28, 7a{/r}

Omnis Scriptúra divínitus inspiráta est et útilis ad docéndum, ad erudiéndum in iustítia, {*} ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus.

Qui custódit legem, fílius sápiens est. {*} Ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus.