OCTOBER

Die 1 octobris

S. TERESIÆ A IESU INFANTE, VIRGINIS

Memoria

Ex narratióne vitæ sanctæ Terésiæ a Iesu Infánte, vírginis, ab ipsa exaráta

(Manuscrits autobiographiques, Lisieux 1957, 227-229)

{p}

In corde Ecclesiæ ego amor ero

Cum imménsa mea desidéria mihi martýrio essent, epístolas adívi sancti Pauli, ut responsiónem tandem invenírem. Oculos casu coniéci in cápita duodécimum et décimum tértium epístolæ primæ ad Corínthios, in primóque legi omnes simul apóstolos, prophétas, doctóres esse non posse, Ecclesiámque váriis constáre membris, oculúmque simul manum esse non posse. Apérta quidem respónsio, non tamen ea quæ mea impléret desidéria mihíque pacem afférret.

In lectióne perseverávi neque ánimum dimísi, propositúmque invéni súblevans: Æmulámini charísmata melióra. Et adhuc excellentiórem viam vobis demónstro. Apóstolus enim commentátur charísmata melióra nihil sine caritáte esse, eandémque caritátem excellentiórem viam esse tuto ad Deum deducéntem. Quiétem tandem invéneram.

Mýsticum Ecclésiæ corpus cum aspícerem, in nullo membrórum quæ sanctus Paulus descrípsit me ipsam agnóveram, seu pótius in univérsis me cérnere volébam. Cáritas vocatiónis meæ cárdinem mihi óbtulit. Intelléxi Ecclésiam quidem corpus habére váriis compáctum membris, at hoc in córpore membrum non deésse necessárium et nobílius; intelléxi Ecclésiam cor habére et huiúsmodi cor amóre incénsum exsístere. Intelléxi unum amórem membra Ecclésiæ ad agéndum compéllere, eodémque amóre exstíncto, apóstolos Evangélium non ámplius annuntiatúros, mártyres sánguinem non ámplius effusúros. Perspéxi et agnóvi amórem omnes in se conclúdere vocatiónes, amórem ómnia esse, eundémque univérsa témpora et loca comprehéndere, uno verbo amórem ætérnum esse.

Tunc, summo delirántis ánimi gáudio, exclamávi: O Iesu, mi amor, vocatiónem meam tandem invéni: vocátio mea est amor. Utique, locum mihi próprium in Ecclésia invéni, locúmque istum tu mihi dedísti, mi Deus. In corde Ecclésiæ, matris meæ, ego amor ero, et ita ero ómnia, ac meum desidérium in rem deducétur.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ps 20 (21), 4{/r}; cf. {r}Iob 31, 18{/r}; cf. {r}Eph 3, 18{/r}; {r}Ps 30 (31), 20{/r}

Deus, prævenísti me in dilectióne tua, quæ ab infántia mea mecum crevit; {*} Et nunc comprehéndere non possum quod sit profúndum caritátis tuæ.

Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Domine, quam abscondísti timéntibus te. {*} Et nunc comprehéndere non possum quod sit profúndum caritátis tuæ.

Die 2 octobris

SS. ANGELORUM CUSTODUM

Memoria

HYMNUS

Ætérne rerum cónditor,

qui mare, solum, ǽthera

gubérnas, iustus rédditor

cunctis secúndum ópera,

Supérbum qui iam spíritum

eiúsque cunctos cómplices

condémnans in intéritum,

veros firmásti súpplices,

Precámur te fidéntius,

hos defensóres dírige,

nobis per quos propítius

salútis dona pórrige.

Nos consolándo vísitent,

purgent, inflámment, dóceant,

ad bona semper íncitent,

vim dǽmonum coérceant.

O angelórum glória,

secúro gressu pérgere

fac horum nos custódia,

ut te possímus cérnere.

Sint, angelórum Dómine,

honóris tibi cántica,

qui miro præbes órdine

illis nobísque cǽlica. Amen.

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 12 in psalmum Qui habitat, 3. 6-8
Opera omnia, Edit. Cisterc. 4 [1966], 458-462)

{p}

Custodiant te in omnibus viis tuis

Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. confiteántur et dicant inter gentes quóniam magnificávit Dóminus fácere cum eis. Dómine, quid est homo quia innotuísti ei? Aut quid appónis erga eum cor tuum? Appónis cor erga eum, geris pro eo sollicitúdinem, curam illíus habes. Dénique ei mittis Unigénitum tuum, immíttis Spíritum tuum, promíttis étiam vultum tuum. Et ne quid in cæléstibus vacet ab ópera sollicitúdinis nostræ, beátos illos spíritus propter nos mittis in ministérium, custódiæ nostræ députas, nostros iubes fíeri pædagógos.

Angelis suis mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. Quantam tibi debet hoc verbum inférre reveréntiam, afférre devotiónem, conférre fidúciam. Reveréntiam pro præséntia, devotiónem pro benevoléntia, fidúciam pro custódia. Adsunt ígitur, et adsunt tibi, non modo tecum, sed étiam pro te. Adsunt ut prótegant, adsunt ut prosint. Verúmtamen etsi ille mandávit, ipsis quoque, qui et ei ex tanta caritáte obœ́diunt et nobis subvéniunt in tanta necessitáte, ingrátos esse non licet.

Simus ergo devóti, simus grati tantis custódibus; redamémus eos, honorémus eos quantum póssumus, quantum debémus. Totus tamen ei reddátur et amor et honor noster, a quo tam ipsis quam nobis est totum, unde honoráre póssumus vel amáre, unde amári honoraríve merémur.

In ipso ítaque, fratres, affectuóse diligámus ángelos eius, tamquam futúros aliquándo coherédes nostros, ínterim vero actóres et tutóres a Patre pósitos et præpósitos nobis. Nunc enim fílii Dei sumus, etsi nondum appáreat, quod adhuc párvuli sub actóribus et tutóribus simus, tamquam nihil ínterim differéntes a servis.

Céterum, etsi tam párvuli sumus, et tam magna nobis, et nec modo tam magna sed et tam periculósa via restat, quid tamen sub tantis custódibus timeámus? Nec superári, nec sedúci, minus autem sedúcere possunt, qui custódiunt nos in ómnibus viis nostris. Fidéles sunt, prudéntes sunt, poténtes sunt: quid trepidámus? Tantum sequámur eos, adhæreámus eis, et in protectióne Dei cæli commorémur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 90 (91), 11-12. 10{/r}

Angelis suis mandábit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis; {*} In mánibus portábunt te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.

Non accédet ad te malum, et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo. {*} In mánibus portábunt te, ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.

Die 4 octobris

S. FRANCISCI ASSISIENSIS

Memoria

E Lítteris a sancto Francísco Assisiénsi ómnibus fidélibus scriptis

(Opuscula, edit. Quarancchi 1949, 87-94)

{p}

Debemus esse simplices, humiles et puri

Verbum Patris tam dignum, tam sanctum et gloriósum nuntiávit altíssimus Pater de cælo ventúrum per sanctum Gabriélem archángelum suum sanctæ et gloriósæ Vírgini Maríæ, ex cuius útero veram recépit carnem humanitátis et fragilitátis nostræ. Qui, cum dives esset super ómnia, vóluit tamen ipse cum beatíssima matre sua elígere paupertátem. Et prope passiónem suam celebrávit Pascha cum discípulis suis. Deínde orávit ad Patrem dicens: Pater, si fíeri potest, tránseat a me calix iste.

Posuit tamen voluntátem suam in voluntáte Patris. Cuius Patris talis fuit volúntas, ut Fílius eius benedíctus et gloriósus, quem dedit nobis et natus fuit pro nobis, se ipsum per próprium sánguinem suum sacrifícium et hóstiam in ara crucis offérret, non pro se, per quem facta sunt ómnia, sed pro peccátis nostris, relínquens nobis exémplum, ut sequámur vestígia eius. Et vult ut omnes salvémur per ipsum et recipiámus ipsum puro corde et casto córpore.

O quam beáti et benedícti sunt illi qui Dóminum díligunt, et fáciunt sicut dicit ipse Dóminus in Evangélio: Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et próximum tuum sicut te ipsum! Diligámus ígitur Deum et adorémus eum puro corde et pura mente, quia ipse super ómnia quǽrens hoc dicit: Veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Omnes enim, qui adórant eum, in spíritu veritátis opórtet eum adoráre. Et dirigámus ei laudes et oratiónes die ac nocte dicéndo: Pater noster, qui es in cælis; quia opórtet nos semper oráre et non defícere.

Faciámus ínsuper fructus dignos pæniténtiæ. Et diligámus próximos sicut nosmetípsos. Habeámus caritátem et humilitátem et faciámus eleemósynas, quia ipsæ lavant ánimas a sórdibus peccatórum. Hómines enim ómnia perdunt, quæ in hoc sǽculo relínquunt; secum tamen portant caritátis mercédem et eleemósynas quas fecérunt, de quibus habébunt a Dómino prǽmium et dignam remuneratiónem.

Non debémus secúndum carnem esse sapiéntes atque prudéntes, sed magis debémus esse símplices, húmiles et puri. Numquam debémus desideráre esse super álios, sed magis debémus esse servi et súbditi omni humánæ creatúræ propter Deum. Et omnes, qui tália fécerint et perseveráverint usque in finem, requiéscet super eos Spíritus Dómini et fáciet in eis habitáculum et mansiónem, et erunt fílii Patris cæléstis, cuius ópera fáciunt, et sunt sponsi, fratres et matres Dómini nostri Iesu Christi.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 5, 3. 5. 6{/r}

Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum. {*} Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram.

Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur. {*} Beáti mites, quóniam ipsi possidébunt terram.

Die 5 octobris

S. FAUSTINÆ KOWALSKA, VIRGINIS

Ex homilía sancti Ioánnis Pauli II papæ

(Acta Apostolicæ Sedis 92 [2000] 671-672)

{p}

Misericordiæ Christi nuntius

Máximo re vera hódie gáudio affícimur, cum vitam et testimónium Soróris Faustínæ Kowalska toti Ecclésiæ ut donum Divínum nostris tempóribus datum osténdimus. Nutu Divínæ Providéntiæ vita illíus húmilis fíliæ in terra Polóna natæ cum história sǽculi vicésimi, quod nuper prætériit, omníno coniúncta erat. Christus enim annis inter primum et secúndum bellum mundánum misericórdiæ Suæ núntium ei commísit. Qui memória tenet, qui testis ac párticeps fuit evéntuum illórum annórum horribiliúmque dolórum, quibus hómines innumerábiles sunt affécti, bene novit, quam necessária fúerit Misericórdiæ Divínæ annuntiátio.

Iesus Soróri Faustínæ dixit: «Hómines nullam quiétem invénient, donec ad misericórdiam meam cum fidúcia vertántur»{n}Diarium, p. 132{/n}. Per religiósam Polónam hic núntius Misericórdiæ Divínæ cum sǽculo vicésimo in perpétuum coniúnctus est, quod sǽculum claudit secúndum millénnium et tértio millénnio viam áperit. Qui núntius novus non est, sed donum præcípuæ illuminatiónis habéri potest, quæ iuvat nos Evangélium Paschæ subtílius amplécti, ut illud sicut rádium lucis homínibus nostræ ætátis ferámus.

Quid nobis anni adveniéntes áfferent? Quod fiet futúrum hóminis in terra? Id scire non datur. Certum est tamen quod præter nova próspera non déerunt pro dolor étiam experiéntiæ dolorósæ. At lumen Misericórdiæ Divínæ, quod per charísma Soróris Faustínæ Deus mundo tamquam dénuo commíttere vóluit, humánas vias tértio millénnio illuminábit.

Necésse est tamen, ut hómines – sicut olim apóstoli – recípiant hódie in cenáculo históriæ Christum resuscitátum, qui post crucifixiónem vúlnera osténdit repetítque: Pax vobis! Necésse est, ut hómines se a Spíritu Sancto, quem Christus post resurrectiónem dat eis, occupári atque pervádi concédant. Spíritus enim vúlnera cordis curat, muros díruit, qui nos a Deo et ínvicem ab áltero dívidunt, efficítque, ut amóre Patris et simul unitáte fratérna íterum gaudére possímus.

Christus dócuit nos «hóminem non solum misericórdiam Dei ipsíus experíri et cónsequi, sed étiam vocátum esse, ut ipse áliis “misericórdem se præbéret”: Beáti misericórdes, quóniam ipsi misericórdiam consequéntur{n}{r}Mt 5, 7{/r}{/n}»{n}Dives in misericordia, 14{/n}. Iesus osténdit nobis multifárias vias misericórdiæ, quæ non solum peccáta remíttit, sed ómnibus necessitátibus humánis óbviam it. Iesus se inclinávit in omnem misériam humánam, materiálem et spirituálem.

Núntius misericórdiæ Christi pérvenit ad nos contínuo in gestu mánuum Eius, quas ad hóminem doléntem tendit. Talem Christum vidit talémque homínibus ómnium continéntium prædicávit Soror Faustína, quæ cum Cracóviæ in monastério suo Lagievnicénsi latéret, vitam suam fecit hymnum in honórem misericórdiæ: Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo{n}{r}Ps 89 [88], 2{/r}{/n}.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 88 (89), 2{/r}; {r:Ps}102 (103), 8{/r}

Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, {*} In generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Miserátor et miséricors Dóminus, longánimis et multæ misericórdiæ. {*} In generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

Die 6 octobris

S. BRUNONIS, PRESBYTERI

Ex Epístola sancti Brunónis presbýteri ad fílios suos Carthusiénses

(Nn. 1-3: SCh 88, 82-84)

{p}

Exsultet spiritus meus in Domino

Cógnito rationábilis et vere laudándæ disciplínæ vestræ inflexíbili rigóre, ex crebra ac dulci relatióne beatíssimi fratris nostri Landowíni; necnon audíto sancto amóre vestro et incessánti stúdio erga ea quæ integritátis et honestátis sunt, exsúltat spíritus meus in Dómino. Vere exsúlto et feror in laudem et gratiárum actiónem Dómino, et tamen amáre suspíro. Exsúlto quidem, ut iustum est, pro increménto frugum vestrárum virtútum, me autem dóleo et erubésco inértem et socórdem iacére in sorde peccatórum meórum.

Gaudéte ergo, fratres mei caríssimi, pro sorte beatitúdinis vestræ et pro larga manu grátiæ Dei in vos. Gaudéte, quia evasístis fluctuántis mundi multímoda perícula et naufrágia. Gaudéte, quia quiétam et tutam statiónem portus secretióris obtinuístis, ad quem cum multi veníre desíderent, multi quoque nonnúllo conátu conténdant, non pervéniunt tamen. Multi vero, postquam potíti fuére, exclúsi sunt, quóniam nulli eórum désuper concéssum est.

ídeo, fratres mei, certum ac probátum sit vobis quod quicúmque hoc optábili usus est bono, si quocúmque modo id amíserit, usque in finem dolébit, si quis respéctus vel cura salútis ánimæ suæ sibi fúerit.

De vobis, dilectíssimis frátribus meis láicis, dico: Magníficat ánima mea Dóminum, quia magnificéntiam misericórdiæ suæ super vos intúeor secúndum intimatiónem prióris vestri et patris amantíssimi, qui multum gloriátur pro vobis et gaudet. Gaudeámus et nos quóniam cum sciéntiæ litterárum expértes sitis, potens Deus dígito suo inscríbit in córdibus vestris non solum amórem, sed et notítiam sanctæ legis suæ. Opere enim osténditis quid amátis, quidve nostis. Nam cum obœdiéntiam veram cum omni cautéla et stúdio observátis, maniféstum est vos sapiénter légere ipsum fructum suavíssimum et vitálem Scriptúræ divínæ.

{p}

RESPONSORIUM

Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, et volábo, et requiéscam? {*} Ecce elongábo fúgiens, et manébo in solitúdine.

Mundus transit et concupiscéntia eius; qui autem facit voluntátem Dei, manet in ætérnum. {*} Ecce elongábo fúgiens, et manébo in solitúdine.

Die 7 octobris

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS A ROSARIO

Memoria

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo de Aquaeductu: Opera omnia, Edit. Cisterc. 5 [1968], 282-283)

{p}

Salutis mysteria meditari oportet

Quod enim ex te nascétur sanctum, vocábitur Fílius Dei, Fons sapiéntiæ, Verbum Patris in excélsis! Hoc Verbum mediánte te, Virgo sancta, caro fiet, ut, qui dicit: Ego in Patre et Pater in me, dicat nihilóminus: «Quia ego a Deo procéssi et veni».

In princípio, inquit, erat Verbum. Iam scatet fons, sed ínterim tantum in semetípso. Dénique et Verbum erat apud Deum, lucem profécto hábitans inaccessíbilem; et dicébat Dóminus ab inítio: Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis. Sed penes te est cogitátio tua, et quid cógites, nescímus; quis enim cognóverat sensum Dómini aut quis consiliárius eius erat?

Descéndit ítaque cogitátio pacis in opus pacis: Verbum caro factum est et hábitat iam in nobis; hábitat plane per fidem in córdibus nostris, hábitat in memória nostra, hábitat in cogitatióne et usque ad ipsam descéndit imaginatiónem. Quid enim prius cogitáret homo de Deo, nisi fórsitan idólum corde fabricarétur? Incomprehensíbilis erat et inaccessíbilis, invisíbilis et inexcogitábilis omníno; nunc vero comprehéndi vóluit, vidéri vóluit, vóluit cogitári.

Quonam modo, inquis? Nimírum iacens in præsépio, in virgináli grémio cubans, in monte prǽdicans, in oratióne pernóctans; aut in cruce pendens, in morte pallens, liber inter mórtuos et in inférno ímperans, seu étiam tértia die resúrgens et Apóstolis loca clavórum, victóriæ signa, demónstrans, novíssime coram eis cæli secréta conscéndens.

Quid horum non vere, non pie, non sancte cogitátur? Quidquid horum cógito, Deum cógito et per ómnia ipse est Deus meus. Hæc ego meditári dixi sapiéntiam, et prudéntiam iudicávi eructáre memóriam suavitátis, quam in huiuscémodi núcleis virga sacerdotális copióse prodúxit, quam in supérnis háuriens ubérius nobis María refúdit.

{p}

RESPONSORIUM

María Virgo, non est tibi símilis in filiábus Ierúsalem: tu mater Regis regum, tu dómina angelórum, tu regína cælórum. {*} Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Ave, grátia plena; Dóminus tecum. {*} Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Die 9 octobris

SS. DIONYSII, EPISCOPI, ET SOCIORUM MARTYRUM

Ex Commentário sancti Ambrósii epíscopi in psalmum centésimum décimum octávum

(Sermo 20, 47-50: CSEL 62, 467-469)

{p}

Testis esto fidelis et fortis

Ut multæ persecutiónes, ita multa martýria. Cotídie testis es Christi. Tentátus es spíritu fornicatiónis, sed véritus Christi futúrum iudícium temerándam mentis et córporis castimóniam non putásti: martyr es Christi. Tentátus es spíritu avarítiæ ut possessiónem minóris inváderes, indefénsæ víduæ iura temeráres, et tamen contemplatióne cæléstium præceptórum opem magis feréndam quam inferéndam iniúriam iudicásti: testis es Christi. Dénique tales vult testes Christus assístere, secúndum quod scriptum est: Iudicáte pupíllo et iustificáte víduam, et veníte disputémus, dicit Dóminus. Tentátus es spíritu supérbiæ, sed videns ínopem atque egénum pia mente compássus es, humilitátem magis quam arrogántiam dilexísti: testis es Christi. Quod est ámplius, non sermónis tantúmmodo, sed étiam óperis testimónium præbuísti.

Quis enim locuplétior testis est quam qui confitétur Dóminum Iesum in carne venísse, cum Evangélii præcépta custódit? Nam qui audit et non facit, negat Christum; etsi verbo fatétur, opéribus negat. Quam multis dicéntibus: Dómine, Dómine, nonne in tuo nómine prophetávimus et dæmónia eiécimus et virtútes multas fécimus? in illo die respondébit: Discédite a me, omnes operárii iniquitátis. Ille ergo testis est qui astipulántibus factis, Dómini Iesu præcépta testátur.

Quanti ergo cotídie in occúlto mártyres Christi sunt et Iesum Dóminum confiténtur! Novit hoc martýrium Apóstolus et testimónium Christi fidéle qui dixit: Hæc est enim gloriátio nostra et testimónium consciéntiæ nostræ. Quanti foris conféssi sunt et intus negavérunt! Nolíte, inquit, omni spirítui crédere, sed a frúctibus eórum cognóscite quibus crédere debeátis. Ergo in persecutiónibus interióribus esto fidélis et fortis, ut et istis forénsibus persecutiónibus approbéris. Et in íntimis persecutiónibus sunt reges et prǽsides, terríbiles iúdices potestáte. Habes exémplum in Dómini tentatióne quam pértulit.

Et álibi légitur: Non regnet peccátum in vestro mortáli córpore. Vides ante quos reges statúeris, o homo, ante quos prǽsides peccatórum, si culpa regnat. Quot peccáta, quod vítia, tot reges; et ante hos addúcimur et ante hos stamus. Habent étiam isti reges tribúnal in méntibus plurimórum. Sed si quis Christum fateátur, statim regem illum facit esse captívum, déicit de sólio suæ mentis. Quómodo enim póterit diáboli tribúnal manére in eo, cui Christi tribúnal assúrgit?

{p}

RESPONSORIUM

Certámen magnum habuérunt sancti Dei, transiérunt per ignem et aquam et salvi facti sunt; {*} Et corónas accepérunt a Dómino Deo.

Isti sunt sancti, qui pro testaménto Dei sua córpora tradidérunt. {*} Et corónas accepérunt a Dómino Deo.

Eodem die 9 octobris

S. IOANNIS LEONARDI, PRESBYTERI

Ex Epístolis sancti Ioánnis Leonárdi presbýteri ad Paulum papam Quintum

(Epist. Pro universali totius Ecclesiæ reformatione:
in archivo Ordinis Clericorum Regularium Matris Dei)

{p}

Indicabo tibi, o homo, quid Dominus requirat a te

Voléntes hóminum morum reformatióni inténdere, necésse est in primis, ut ante ómnia glóriam Dómini inquiréntes, ab eo, a quo bona cuncta procédunt, pro tam salúbri et árduo negótio auxílium simul et exspéctent et póstulent. Deínde státuant seípsos ante reformandórum óculos, tamquam ómnium virtútum spécula, et véluti lucérnas super candelábrum pósitas, ut vitæ integritáte et morum splendóre ómnibus lúceant, qui in domo Dei sunt, et ita suáviter ad reformatiónem allíciant pótius quam compéllant, ne iuxta Concílium Tridentínum requirátur in córpore, quod non reperítur in cápite, et sic totíus famíliæ Dómini status et ordo nutáret. Prætérea diligénter curábunt, prudentíssimi médici instar, ut morbos omnes quibus afflictátur Ecclésia, quique remédium expóstulant, omníno cognóscant, ut cuílibet illórum opportúnis váleant remédiis occúrrere.

Iam quod ad remédia spectat uti Ecclésiæ commúnia, quia ipsíus reformátio a summis páriter et ínfimis, a capítibus scílicet et párvulis ordiénda est, in eos omnes, qui céteris præláti sunt, óculi primum coniciéndi essent, ut inde incíperet reformátio, unde ad álios dimanáre debet.

Cardináles, patriárchæ, archiepíscopi, epíscopi et párochi, quibus immediáte animárum cura demandáta est, ut ii essent, quibus tuto committerétur domínici gregis gubernátio, summópere esset eniténdum. Sed étiam a summis ad ínfimos descendámus, scílicet a capítibus ad párvulos: neque enim despiciéndi sunt, a quibus inchoánda est ecclesiasticórum morum reparátio. Nihil prorsus intentátum relínquere par est, quo in fídei christiánæ sinceritáte, sanctísque móribus a téneris annis púeri nutriántur. Ad quod efficiéndum nihil æque condúcit ac sanctum christiánæ doctrínæ docéndæ institútum, puerósque nónnisi bonis et Deum timéntibus viris erudiéndos trádere.

Hæc sane fuérunt, beatíssime Pater, quæ in præsentiárum de gravíssima hac re mihi suggérere dignátus est Dóminus, quæ si prima fácie difficilióra sese ófferant, cum magnitúdine rei comparéntur, ita fiet ut étiam facíllima videántur, neque enim magna sine magnis efficiúntur et magna magnos decent.

{p}

RESPONSORIUM

Iste homo perfécit ómnia quæ locútus est ei Deus, et dixit ad eum: {*} Ingrédere in réquiem meam, quia te vidi iustum coram me ex ómnibus géntibus.

Iste est qui contémpsit vitam mundi et pervénit ad cæléstia regna. {*} Ingrédere in réquiem meam, quia te vidi iustum coram me ex ómnibus géntibus.

Die 11 octobris

S. IOANNIS XXIII, PAPÆ

Ex allocutiónibus sancti Ioánnis XXIII, papæ

(In sollemnem Concilii Œcumenici Vaticani II inaugurationem, die 11 octobris 1962: AAS 54 [1962], 786-787. 792-793)

Ecclesia amantissima omnium mater

Gaudet Mater Ecclésia quod, singulári Divínæ Providéntiæ múnere, optatíssimus iam dies illúxit, quo, áuspice Deípara Vírgine, cuius matérna dígnitas hódie festo ritu recólitur, hic ad Beáti Petri sepúlcrum Concílium Œcuménicum Vaticánum Secúndum sollémniter inítium capit.

Gravíssimæ sane res et quæstiónes ab humáno génere dissolvéndæ, post vigínti fere sǽcula non mutántur; étenim Christus Iesus semper médium quasi locum tenet históriæ et vitæ: hómines aut ipsi ipsiúsque Ecclésiæ adhǽrent, atque ádeo lucis, suavitátis, recti órdinis pacísque bonis fruúntur; aut sine ipso vivunt vel contra ipsum agunt et consúlto extra Ecclésiam commorántur, quo fit ut confúsio inter eos habeátur, mútuæ ratiónes ásperæ efficiántur, cruentórum bellórum impéndeat perículum.

Ineúnte Concílio Œcuménico Vaticáno Secúndo, manifésto ut álias numquam patet, veritátem Dómini in ætérnum manére. Síquidem, dum ætas ætáti succédit, incértas cérnimus hóminum opinatiónes álias álias excípere atque enascéntes erróres sæpe cito velut nébulam sole depúlsam evanéscere.

Quibus erróribus Ecclésia nullo non témpore óbstitit, eos sæpe etiam damnávit, et quidem severitáte firmíssima. Ad præsens tempus quod áttinet, Christi Sponsæ placet misericórdiæ medicínam adhibére, pótius quam severitátis arma suscípere; magis quam damnándo, suæ doctrínæ vim ubérius explicándo putat hodiérnis necessitátibus esse consuléndum. Non quod desint falláces doctrínæ, opinatiónes, perícula præcavénda atque dissipánda; sed quia hæc ómnia tam apérte pugnant cum rectis honestátis princípiis, ac tam exitiáles peperére fructus, ut hódie hómines per se ipsi ea damnáre incípere videántur, ac nominátim illas vivéndi formas, quæ Deum eiúsque leges posthábeant, nímiam in téchnicæ artis progréssibus pósitam confidéntiam, prosperitátem únice vitæ cómmodis inníxam. Ipsi magis magísque norunt, humánæ persónæ dignitátem eiúsque cóngruam perfectiónem negótium esse magni moménti et ad expediéndum perárduum. Quod autem máxime ínterest, íidem experiéndo tandem didicérunt, extérnam vim áliis impósitam, armórum poténtiam, políticum dominátum mínime satis esse, ad gravíssimas, quæ eos angunt, quæstiónes felíciter dissolvéndas.

Hisce in rerum adiúnctis, Cathólica Ecclésia, dum per Œcuménicum hoc Concílium religiósæ veritátis facem attóllit, amantíssimam ómnium matrem se vult præbére, benígnam, patiéntem, atque erga fílios a se seiúnctos misericórdia ac bonitáte permótam humáno géneri, tot difficultátibus laboránti, ipsa, ut olim Petrus mísero illi qui ab eo stipem rogáverat, dicit: Argéntum et aurum non est mihi: quod autem hábeo hoc tibi do; in nómine Iesu Christi Nazaréni surge et ámbula. Scílicet nostrórum témporum homínibus Ecclésia non cadúcas pórrigit divítias, neque beatitátem dumtáxat terrénam pollicétur; sed supérnæ grátiæ bona impértit, quæ cum hómines ad filiórum Dei dignitátem érigant, tam válido præsídio et adiuménto sunt ad humaniórem efficiéndam eórum vitam; uberióris doctrínæ suæ fontes áperit, qua hómines luce Christi collustráti pénitus intellígere valent, quid ipsi revéra sint, qua dignitáte excéllant, quem finem prósequi débeant; per fílios dénique suos ubíque christiánæ caritátis spátia dilátat, qua ad dissensiónum sémina evellénda nihil est áptius et ad provehéndam concórdiam, iustam pacem fraternámque ómnium unitátem nihil est efficácius.

RESPONSORIUM

Cf. Mt 16, 18; Ps 47 (48), 9

Dixit Iesus Simóni: Dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, {*} Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.

Deus fundávit eam in ætérnum. {*} Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.

Die 14 octobris

S. CALLISTI I, PAPÆ ET MARTYRIS

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris ad Fortunátum

(Cap. 13: CSEL 3, 346-347)

{p}

In pace conscientia coronatur

Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad superventúram claritúdinem quæ revelábitur in nobis. Quis ergo non ómnibus modis elabóret ad claritátem tantam perveníre, ut amícus Dei fiat, ut cum Christo statim gáudeat, ut post torménta et supplícia terréna prǽmia divína percípiat? Si milítibus sæculáribus gloriósum est ut hoste devícto rédeant in pátriam triumphántes, quanto pótior et maior est glória victo diábolo ad paradísum triumphántem redíre et, unde Adam peccátor eiéctus est, illuc prostráto eo qui ante decéperat tropǽa victrícia reportáre, offérre Dómino acceptíssimum munus incorrúptam fidem, virtútem mentis incólumem, laudem devotiónis illústrem, comitári eum cum veníre cœ́perit vindíctam de inimícis receptúrus, láteri eius assístere cum séderit iudicatúrus, coherédem Christi fíeri, ángelis coæquári, cum patriárchis, cum apóstolis, cum prophétis cæléstis regni possessióne lætári. Has cogitatiónes quæ persecútio potest víncere, quæ possunt torménta superáre?

Durat fortis et stábilis religiósis meditatiónibus fundáta mens et advérsus omnes diáboli terróres et minas mundi ánimus immóbilis perstat, quem futurórum fides certa et sólida corróborat. Claudúntur in persecutiónibus terræ, sed patet cælum; minátur antichrístus, sed Christus tuétur; mors infértur, sed immortálitas séquitur. Quanta est dígnitas et quanta secúritas exíre hinc lætum, exíre inter pressúras et angústias gloriósum, cláudere in moménto óculos, quibus hómines videbántur et mundus, aperíre eósdem statim, ut Deus videátur et Christus. Tam felíciter migrándi quanta velócitas. Terris repénte subtráheris, ut in regnis cæléstibus reponáris.

Hæc opórtet mente et cogitatióne complécti, hæc die ac nocte meditári. Si talem persecútio invénerit Dei mílitem, vinci non póterit virtus ad prœ́lium prompta. Vel si arcessítio ante prævénerit, sine prǽmio non erit fides quæ erat ad martýrium præparáta; sine damno témporis merces Deo iúdice rédditur; in persecutióne milítia, in pace consciéntia coronátur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Act 20, 28; 1{/r} {r}Cor 4, 2{/r}

Atténdite univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos {*} Páscere Ecclésiam Dei, quam Deus acquisívit sánguine Fílii sui.

Quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. {*} Páscere Ecclésiam Dei, quam Deus acquisívit sánguine Fílii sui.

Die 15 octobris

S. TERESIÆ A IESU, VIRGINIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Opéribus sanctæ Terésiæ a Iesu vírginis

(Opusc. De libro vitæ, cap. 22, 6-7. 14)

{p}

Semper memores amoris Christi simus

Qui Christum Iesum, amícum et tam generósum ducem, apud se habet, ómnia ferre potest: ipse enim nos iuvat, corróborat, néminem destítuit, ac verus et sincérus amícus est. Maniféste enim vídeo, si Deo placére et magnas ab illo grátias accípere velímus, ipsum velle ut per sacratíssimæ illíus humanitátis, in qua maiéstas eius sibi complacére dixit, manus illæ nobis obvéniant.

Sæpíssime hoc per experiéntiam advérti, quin et Dóminus ipse hoc mihi dixit; ad óculum, inquam, vidi per hanc nos portam íngredi debére, si magna quædam a supréma maiestáte arcána et secréta pandi nobis velímus. Alia via, summo etsi iam adépto contemplatiónis vértice, non est quærénda. Hac quippe via tuto et secúre incéditur. Dóminus hic noster is est a quo et per quem ómnia nobis bona obvéniunt: is nos docébit. Illíus si intueámur vitam, mélius ac perféctius quod imitémur exémplum non inveniémus.

Quid vólumus ámplius, quam tam fidum ad latus nostrum amícum habére, qui in labóribus et difficultátibus nos, sicut amíci mundáni fáciunt, non déseret? Beátus ille qui eum sincére et vere amábit et iuxta se semper tenébit. Intueámur gloriósum apóstolum Paulum, qui videbátur Iesum in ore haud tenére non posse, quippe qui illum cordi suo inscúlptum et impréssum habéret. Hoc autem intellécto, diligénter inquisívi et dídici non áliam ac hanc viam ingréssos esse sanctos quosdam mire contemplatívos, ut Francíscum, Antónium Patavínum, Bernárdum, Catharínam Senénsem. Magna cum libertáte per hanc viam ambuláre opórtet, in Dei manus totos nos resignántes. Si ille nos inter suos cubiculários et secretários suos reférre atque evéhere velit, libénter obsequámur.

Quotiescúmque autem de Christo cogitámus, semper mémores amóris illíus simus, quo ipse actus tantas nobis grátias et benefícia prǽstitit, et quantum Deus amórem nobis osténderit, cum tale nobis amóris illíus quo nos proséquitur pignus déderit: amor enim amórem póstulat. Quámobrem óperam demus ut hoc semper præ óculis habeámus et ita nos ad amórem provocémus. Nam si semel hanc nobis grátiam Deus fáciat, ut amor hic cordi nostro profúnde imprimátur, ómnia nobis facíllima erunt, et brevíssimo témpore et parvo labóre permúltum præstábimus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 72 (73), 27a. 28a{/r}; {r}1 Cor 6, 17{/r}

Ecce qui elóngant se a te, Dómine, períbunt. {*} Mihi adhærére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.

Qui adhǽret Dómino, unus Spíritus est. {*} Mihi adhærére Deo bonum est, pónere in Dómino Deo spem meam.

Die 16 octobris

S. HEDVIGIS, RELIGIOSÆ

E Vita sanctæ Hedvígis a quodam coǽvo auctóre conscrípta

(Acta Sanctorum Octobris 8 [1853], 201-202)

{p}

Semper tendebat in Deum

Sciens fámula Dei quod illi lápides vivi, in ædifício cæléstis Ierúsalem collocándi, expolíri debérent in hoc mundo tunsiónibus et pressúris, per multásque tribulatiónes oportéret transíre ad illam supérnam glóriam et pátriam gloriósam, totam se aquis passiónum expósuit, corpúsque suum absque compassióne multis iúgiter castigatiónum flagéllis attrívit. Macerávit enim se ieiúniis et abstinéntiis cotídie ádeo magnis, quod multi mirabántur quómodo fémina tam débilis et delicáta póterat huiúsmodi cruciámina sustinére.

Afflictióne assídua mortificatióni carnis, discretióne tamen prǽvia, quanto invigilábat atténtius, tanto magis in vigóre spíritus et proféctu grátiæ succurrébat, devotiónis quoque ac divíni amóris incéndium in ea sumébat abundántius increméntum. Ferebátur namque sǽpius tam ardénti desidério sursum et agebátur in Deum, ut effécta insensíbilis, quæ circa ipsam erant non advérteret.

Quemádmodum mentis devotióne semper tendébat in Deum, ita benéfica pietáte inclinábat se ad próximum, liberáliter indigéntibus eleemósynas tribuéndo, quia et collégiis et religiósis persónis, intra vel extra monastéria commorántibus, víduis et pupíllis, infírmis et debílibus, leprósis et reclúsis in vínculis aut in carcéribus, peregrinántibus quoque et nutriéntibus párvulos féminis indigéntibus, subventiónis benefícia impendébat, et universáliter néminem ad se pro auxílio veniéntem, inconsolátum abíre permísit.

Et quia hæc Dei fámula quæcúmque póterat exercére bonórum óperum non negléxit, hanc étiam ei Deus grátiam cóntulit, ut ubi humána sibi défuit in operatióne facúltas et deficiébat in agéndis própriis víribus, divína passionísque Christi virtúte posset perfícere quod proximórum ab ea in necessitátibus desidéria flagitábant. Ad se ergo recurréntibus, tam pro córporis quam spíritus removéndo incómmodo, potens fuit auxiliári secúndum divínæ beneplácitum voluntátis.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Prov 31, 17. 18{/r}

Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum: {*} Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.

Gustávit et vidit quia bona est negotiátio sapiéntiæ Dei. {*} Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.

Eodem die 16 octobris

S. MARGARITÆ MARIÆ ALACOQUE, VIRGINIS

Ex Epístolis sanctæ Margarítæ Maríæ Alacoque vírginis

(Via et Œuvres 2, Paris 1915, 321. 336. 343. 554)

{p}

Scire debemus supereminentem scientiæ caritatem Christi

Mihi vidétur magnum illud desidérium Dómini nostri, ut eius sacrátum cor peculiári honóre afficiátur, eo téndere ut in ánimis nostris efféctus redemptiónis renovéntur. Sacrátum enim cor fons est inexháustus, nil áliud quærens nisi in corda humílium diffúndi, ut líbera et paráta sint ad própriam vitam iuxta eius beneplácitum impendéndam.

Ex eódem divíno corde autem tres rívuli sine intermissióne prófluunt: primus est misericórdiæ pro peccatóribus in quos contritiónis et pæniténtiæ spíritus manat. Secúndus autem caritátis est, in auxílium ómnium necessitátibus laborántium, et præsértim eórum qui ad perfectiónem aspírant, ut opes invéniant ad difficultátes superándas. Ex tértio vero rívulo amor et lux manant pro perféctis eius amícis, quos sibi coniúngere vult ad suam sciéntiam suáque præcépta eis participánda, ut et ipsi, álii álio modo, eius glóriæ promovéndæ omníno se devóveant.

Hoc divínum cor bonórum ómnium abýssus est, in quo páuperes omnes suas necessitátes demérgere necésse habent: abýssus est gáudii, in quo demergéndæ sunt omnes nostræ tristítiæ, abýssus est humilitátis contra nostram inéptiam, abýssus est misericórdiæ pro míseris, et amóris abýssus in quo submergénda est omnis nostra egéstas.

Opórtet ígitur cordi Dómini nostri Iesu Christi vos coniungátis, inítio quidem conversiónis ut vos bene disponátis, in fine vero ut satisfaciátis. Nihil profícitis in oratióne? Tunc satis sit vobis Deo offérre preces quas Servátor fudit pro nobis in altáris sacraménto, eiúsque fervórem offeréndo ad vestrum languórem reparándum et quotiescúmque áliquid ágitis sic precámini: «Mi Deus, hoc fácio vel hoc sustíneo in corde Fílii tui et iuxta sancta eius consília, quæ tibi óffero ad reparándum quidquid nóxii vel imperfécti est in meis opéribus». Et ita porro in ómnibus vitæ adiúnctis. Et quotiescúmque áliquid pœnále vel afflictívum aut iniuriósum vobis contígerit, tunc vobismetípsis sic dícite: «Accipe quod tibi sacrátum Iesu Christi cor mittit, ut sibi te coniúngat».

Super ómnia autem pacem cordis serváte, quæ omnes súperat thesáuros. Ad quam servándam nihil utílius quam própriæ voluntáti renuntiáre et voluntátem divíni cordis, in loco nostræ, pónere, ita ut ipsa pro nobis agat quidquid confert ad suam glóriam, et nos gaudéntes ipsi subdámus eíque omníno confidámus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 11, 25-26{/r}; {r}Ps 72 (73), 26b{/r}

Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. {*} Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.

Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. {*} Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.

Die 17 octobris

S. IGNATII ANTIOCHENI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

Ex Epístola sancti Ignátii epíscopi et mártyris ad Romános

(Cap. 4, 1-2; 6, 1-8, 3: Funk 1, 217-223)

{p}

Frumentum Dei sum: dentibus bestiarum molar

Ego ómnibus Ecclésiis scribo omnibúsque mando, quod lubens pro Deo móriar, síquidem vos me non impediátis. Obsecro vos, ne intempestívam mihi benevoléntiam exhibeátis. Sínite me ferárum cibum esse, per quas Deum cónsequi licet. Fruméntum sum Dei et per ferárum dentes molar, ut purus panis Christi invéniar. Christum pro me supplicáte, ut per hæc instruménta Deo hóstia invéniar.

Nihil mihi próderunt mundi voluptátes neque huius sǽculi regna. Præstat mihi in Christo Iesu mori, quam fínibus terræ imperáre. Illum quæro, qui pro nobis mórtuus est; illum volo, qui propter nos resurréxit. Partus mihi instat. Ignóscite mihi, fratres. Ne me vívere impediátis, ne velítis me mori; me, Dei esse cupiéntem, mundo ne tradátis neque per matériam me seducátis; sínite me purum lumen percípere; ubi illuc advénero, homo ero. Concédite mihi imitatórem esse passiónis Dei mei. Si quis illum in seípso habet, intéllegat quid velim, et commisereátur mei, sciens quæ me coárctent.

Princeps huius sǽculi rápere me vult meámque erga Deum voluntátem corrúmpere. Nemo ergo vestrum, qui adéstis, illum ádiuvet; mei pótius, id est Dei, efficiámini. Ne loquámini Iesum Christum, dum mundum concupíscitis. Invídia in vobis ne hábitet. Neque si ego præsens vos orárem, credátis mihi; his pótius, quæ vobis scribo, credátis. Vivens enim scribo vobis, mori desíderans. Amor meus crucifíxus est, nec est in me ignis matériæ amans; sed vivens et loquens aqua in me est, mihi intérius dicens: «Veni ad Patrem». Non deléctor aliménto corruptíbili neque voluptátibus huius mundi. Panem Dei volo, qui est caro Iesu Christi, qui ex sémine David factus est, et potum volo sánguinem ipsíus, qui est cáritas incorruptíbilis.

Nolo ámplius secúndum hómines vívere. Id autem fiet, si vos voluéritis. Velítis precor, ut et vos benevoléntiam inveniátis. Paucis lítteris peto a vobis: crédite mihi. Iesus Christus vobis hæc patefáciet, quod vera loquor; ipse os verax, in quo Pater vere locútus est. Pétite pro me, ut cónsequar. Non secúndum carnem, sed secúndum mentem Dei vobis scripsi. Si pátiar, bene mihi voluístis; si reíciar, odístis.

{p}

RESPONSORIUM

Nihil vos latet si perfécte habuéritis in Iesum Christum fidem et caritátem, quæ inítium vitæ et finis sunt. {*} Princípium quidem fides, finis vero cáritas.

Mansuetúdinem ítaque assuméntes, regeneráte vosmetípsos in fide quæ est caro Dómini, et in caritáte quæ est sanguis Iesu Christi. {*} Princípium quidem fides, finis vero cáritas.

Die 18 octobris

S. LUCÆ, EVANGELISTÆ

Festum

HYMNUS

O vir beát{i}e{/i}, Apóstolis

comes labórum sédule

adiútor atque múneris,

laudes precésque súscipe.

Christi per illos núntios

exórta sunt lætíssima

et veritátis sǽcula

et pacis atque gáudii.

Assúmptus et tu cǽlitus

ad tanta consors póndera,

compar nitéscis glória

potentiáque prómines.

Tu, seminátor lúminis,

fac sole Christi vívido

virér{i}e{/i} ubíque gérmina

cæli replénd{i}a{/i} ad hórrea.

Simúlque cum primóribus

summ{i}o{/i} astitúrus Iúdici,

da nostra solvi débita,

nos da fovéri grátia.

Sit Trinitáti glória,

quæ præstet in cæléstibus

nos eius omni témpore

gaudére tecum prǽmiis. Amen.

Audiéntes gentes gavísæ sunt.

Et glorificábant verbum Dómini.

De Actibus Apostolórum

{r:Act}9, 27-31; 11, 19-26{/r}

{p}

Ecclésia consolatione Sancti Spiritus repleta

In diébus illis: {v}9,27{/v}Bárnabas apprehénsum Saulum duxit ad apóstolos, et narrávit illis quómodo in via vidísset Dóminum et quia locútus est ei, et quómodo in Damásco fiduciáliter égerit in nómine Iesu. {v}28{/v}Et erat cum illis intrans et éxiens in Ierúsalem, fiduciáliter agens in nómine Dómini. {v}29{/v}Loquebátur quoque et disputábat cum Hellenístis; illi autem quærébant occídere eum. {v}30{/v}Quod cum cognovíssent, fratres deduxérunt eum Cæsaréam et dimisérunt Tarsum.

{v}31{/v}Ecclésia quidem per totam Iudǽam et Galilǽam et Samaríam habébat pacem, ædificabátur et ambulábat in timóre Dómini et consolatióne Sancti Spíritus crescébat.

{v}11,19{/v}Illi quidem, qui dispérsi fúerant a tribulatióne, quæ facta fúerat sub Stéphano, perambulavérunt usque Phœnícen et Cyprum et Antiochíam, némini loquéntes verbum nisi solis Iudǽis. {v}20{/v}Erant autem quidam ex eis viri Cýprii et Cyrenǽi, qui cum introíssent Antiochíam, loquebántur et ad Hellenístas evangelizántes Dóminum Iesum. {v}21{/v}Et erat manus Dómini cum eis; multúsque númerus credéntium convérsus est ad Dóminum.

{v}22{/v}Audítus est autem sermo in áuribus ecclésiæ, quæ erat in Ierúsalem, super istis, et misérunt Bárnabam usque Antiochíam; {v}23{/v}qui cum pervenísset et vidísset grátiam Dei, gavísus est et hortabátur omnes propósito cordis permanére in Dómino, {v}24{/v}quia erat vir bonus et plenus Spíritu Sancto et fide. Et appósita est turba multa Dómino. {v}25{/v}Proféctus est autem Tarsum, ut quǽreret Saulum, {v}26{/v}quem cum invenísset, perdúxit Antiochíam. Factum est autem eis ut annum totum conversaréntur in ecclésia et docérent turbam multam, et cognominaréntur primum Antiochíæ discípuli Christiáni.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Act 12, 24; 13, 48b. 52{/r}

Verbum Dei crescébat et multiplicabátur. {*} Et credidérunt quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam.

Discípuli quoque replebántur gáudio et Spíritu Sancto. {*} Et credidérunt quotquot erant præordináti ad vitam ætérnam.

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Hom. 17, 1-3: PL 76, 1139)

{p}

prædicatores suos Dominus sequitur

Dóminus et Salvátor noster, fratres caríssimi, aliquándo nos sermónibus, aliquándo vero opéribus ádmonet. Ipsa étenim facta eius præcépta sunt, quia dum áliquid tácitus facit, quid ágere debeámus innotéscit. Ecce enim binos in prædicatiónem discípulos mittit, quia duo sunt præcépta caritátis, Dei vidélicet amor et próximi.

Binos ad prædicándum discípulos Dóminus mittit, quátenus hoc nobis tácitus ínnuat, quia qui caritátem erga álterum non habet, prædicatiónis offícium suscípere nullátenus debet.

Bene autem dícitur quia misit eos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum quo erat ipse ventúrus. prædicatóres enim suos Dóminus séquitur, quia prædicátio prǽvenit, et tunc ad mentis nostræ habitáculum Dóminus venit, quando verba exhortatiónis præcúrrunt, atque per hæc véritas in mente suscípitur. Hinc namque eísdem prædicatóribus Isaías dicit: Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas Dei nostri. Hinc illis Psalmísta ait: Iter fácite ei qui ascéndit super occásum. Super occásum namque Dóminus ascéndit, quia unde in passióne occúbuit, inde maiórem suam glóriam resurgéndo manifestávit. Super occásum vidélicet ascéndit, quia mortem quam pértulit, resurgéndo calcávit. Ei ergo qui ascéndit super occásum iter fácimus, cum nos eius glóriam vestris méntibus prædicámus, ut eas et ipse post véniens, per amóris sui præséntiam illústret.

Missis autem prædicatóribus, quid dicat audiámus: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ad messem multam operárii pauci sunt, quod sine gravi mæróre loqui non póssumus, quia etsi sunt qui bona áudiant, desunt qui dicant. Ecce mundus sacerdótibus plenus est, sed tamen in messe Dei rarus valde invenítur operátor, quia offícium quidem sacerdotále suscépimus, sed opus offícii non implémus.

Sed pensáte, fratres caríssimi, pensáte quod dícitur: Rogáte Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Vos pro nobis pétite, ut digna vobis operári valeámus, ne ab exhortatióne lingua tórpeat, ne postquam prædicatiónis locum suscépimus, apud iustum iúdicem nostra nos tacitúrnitas addícat.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Lc 1, 3. 4{/r}; {r}Act 1, 1{/r}

Assecútus ómnia a princípio diligénter, ex órdine Evangélium scripsit {*} Ut cognoscámus eórum verbórum, de quibus erudíti sumus, veritátem.

Sermónem fecit de ómnibus, quæ cœpit Iesus fácere et docére. {*} Ut cognoscámus eórum verbórum, de quibus erudíti sumus, veritátem.

Die 19 octobris

SS. IOANNIS DE BREBEUF ET ISAAC JOGUES, PRESBYTORUM, ET SOCIORUM, MARTYRUM

E Libéllis spiritálibus sancti Ioánnis de Brébeuf presbýteri et mártyris

(The Jesuit Relations and Allied Documents, The Burrow Brothers C°, Cleveland, 1898, 164. 166)

{p}

Ne moriar nisi pro te, Iesu, qui dignatus es mori pro me

Contínuum per bíduum sensi magnum martýrii desidérium et ómnia torménta cúpii toleráre quæ mártyres passi sunt.

Dómine meus et salvátor meus Iesu, quid possum retribúere tibi pro ómnibus benefíciis quibus me prævenísti? Cálicem dolórum tuórum e manu tua accípiam, et nomen tuum invocábo. Vóveo coram ætérno Patre tuo ac Spíritu Sancto, coram sanctíssima Matre tua eiúsque castíssimo sponso, coram ángelis, apóstolis et martýribus et beáto patre meo Ignátio atque beáto Francísco Xavier, profécto vóveo tibi, salvátor meus Iesu, numquam me grátiæ martýrii, quantum in me erit, defutúrum, si quando mihi, indigníssimo servo tuo, ex tua misericórdia infiníta fúeris illam oblatúrus.

Ita me obstríngo ut, per totum quod réliquum erit vitæ, velim non esse mihi lícitum aut líberum occasiónes declináre moriéndi et sánguinem pro te fundéndi, nisi putatúrus aliquándo sim tuæ glóriæ magis eo témpore congrúere ut áliter agam. Quin étiam ad hoc me devíncio, ut, cum mortis ictum acceptúrus sim, illum de mánibus tuis suscípiam summa ánimi voluptáte ac lætítia; et ídeo, mi amánde Iesu, eo quo veheménti gáudio affícior, iam nunc tibi sánguinem meum óffero et corpus et vitam, ne móriar nisi pro te, si hanc mihi déderis grátiam, quóniam tu dignátus es mori pro me. Fac ut sic ego vivam, ut donum hoc tu mihi largiáris tam felíciter moriéndi. Ita, Deus meus et salvátor meus, passiónum tuárum cálicem de manu tua accípiam et nomen tuum invocábo: Iesu, Iesu, Iesu!

Deus meus, quantum dóleo quod non cognósceris, quod bárbara régio ista nondum est tota ad te convérsa, quod peccátum nondum est inde exterminátum! Equidem, Deus meus, si in me prolabántur torménta ómnia quæ, suppliciórum quoque feritáte grávia, captívi sustinére in hac regióne débeant, illis me libentíssime óffero, ego solus illa pátiar.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Hebr 11, 33a. 34b. 39{/r}; {r}Sap 3, 5b{/r}

Sancti per fidem devicérunt regna, operáti sunt iustítiam, adépti sunt repromissiónes et fortes facti sunt in bello; {*} Omnes testimónium per fidem consecúti sunt.

Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. {*} Omnes testimónium per fidem consecúti sunt.

Eodem die 19 octobris

S. PAULI A CRUCE, PRESBYTERI

Ex Epístolis sancti Pauli a Cruce presbýteri

(Epist. 1, 43; 2, 440. 825)

{p}

Prædicamus Christum crucifixum

Optimum et sanctíssimum est de Dómini passióne cogitáre et super eádem meditári, cum per hanc viam ad sacram cum Deo coniunctiónem perveniátur. In hac sanctíssima schola vera díscitur sapiéntia: ibi enim omnes sancti eam didicérunt. Cum vero crux dulcis nostri Iesu radíces profúndius in corde vestro immíserit, tunc canétis: «Pati et non mori», vel: «Aut pati aut mori», vel mélius: «Nec pati nec mori, sed tantum perfécta in Dei voluntátem convérsio».

Amor enim est úniens virtus et sua facit torménta dilécti Boni. Ignis iste usque ad medúllas pertíngens, amántem in amátum mutat, atque altióre modo amóre dolóri se admiscénte, et dolóre amóri, mixtúra quædam fit amóris et dolóris, ádeo iuncta ut non ámplius líceat amórem a dolóre discérnere nec dolórem ab amóre; quámobrem díligens ánima in suo dolóre gaudet, et in suo dolénte amóre exsúltat.

Constántes ígitur estóte in exercitatióne ómnium virtútum, præsértim in dulcem Iesum patiéntem imitándo, quia hoc est puræ dilectiónis culmen. Sic ágite, ut ómnibus notum sit vos non solum intérius, sed et extérius gérere imáginem Christi crucifíxi, omnis dulcédinis et mansuetúdinis exempláris. Qui enim intérius Fílio Dei vivi unítus est, eius imáginem extérius étiam gerit per contínuam heróicæ virtútis exercitatiónem, præcípue per patiéntiam virtúte prǽditam, quæ nec clam nec públice conquéritur. Igitur abscóndite vos in Iesu crucifíxo, nil áliud optántes nisi in eius voluntátem omnes in ómnibus convérti.

Crucifíxi ídeo veri amatóres effécti, festum crucis semper in templo interióre celebrábitis, tácite sustinéntes nullíque confísi creatúræ; et quóniam festa sunt in gáudio celebránda, ídeo festum crucis a crucifíxum diligéntibus, tácite sustinéndo erit celebránda, vultu hílari et seréno, ita ut occúltum máneat homínibus et soli summo Bono cógnitum. Quo in festo sollémnes fiunt semper épulæ, divína voluntáte pro cibo adhíbita, iuxta exémplum amóris nostri crucifíxi.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Gal 6, 14{/r}; {r}Hab 3, 18{/r}

Mihi absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi; {*} Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

Ego in Dómino gaudébo, et exsultábo in Deo salvatóre meo. {*} Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

Die 22 octobris

S. IOANNIS PAULI II, PAPÆ

Ex Homília sancti Ioánnis Pauli Secúndi, papæ, in inítio pontificátus

(Die 22 octobris 1978: AAS 70 [1978], 945-947)

{p}

Nolite timere! Aperite ianuas Christo!

Petrus Romam venit! Quid enim eum hanc in Urbem, cor Impérii Románi, diréxit et condúxit, nisi inspiratióni a Dómino infúsæ obœdiéntia? Fórsitan his Galilǽæ piscátor hucúsque veníre nollet. Fórsitan illic manére mallet, apud ripas lacus Genesáreth, sua cum navícula, suis cum rétibus. Sed, a Dómino ductus, eius óbsequens inspiratióni, huc venit!

Secúndum antíquam traditiónem, témpore persecutiónis sub Neróne, Petrus Romam relínquere vóluit. Sed Dóminus intervénit: ei óbviam éxiit. Petrus ad Eum se vertit, intérrogans: «Quo vadis, Dómine?». Et Dóminus ei statim respóndit: «Romam vénio íterum crucifígi». Petrus Romam revérsus est et hic usque ad suam mansit crucifixiónem.

Ætas nostra nos invítat, nos impéllit, nos óbligat, ut Dóminum inspiciámus et nos in húmilem piámque immergámus meditatiónem mystérii suprémæ potestátis ipsíus Christi.

Ipse, Qui ex María Vírgine natus est, Fílius fabri lignárii — uti putabátur — Fílius Dei vivi, sicut Petrus conféssus est, venit, ut ex ómnibus nobis «regnum sacerdótum» institúeret.

Concílium Œcuménicum Vaticánum II nobis mystérium memorávit huius potestátis, in lucem próferens missiónem Christi — Sacerdótis, Prophétæ et Magístri, Regis — quæ in Ecclésia perséquitur. Omnes, totus Dei Pópulus istam tríplicem partícipat missiónem. Et fórsitan prætérito témpore in caput Papæ tiára imponebátur, hæc nempe triplex coróna, ut significáret, per eiúsmodi signum, quod totus ordo hierárchicus Ecclésiæ Christi, tota eius «sacra potéstas» in ea exercitáta, áliud non est nisi ministérium, ministérium quod velut unum tenet propósitum: ut univérsus Dei Pópulus hanc triplicem partícipet Christi missiónem atque semper sub Dómini potestáte máneat, quæ suam oríginem non e potestátibus huius mundi trahit, sed a Patre cælésti et e mystério Crucis Resurrectionísque.

Potéstas absolúta simúlque dulcis et suavis Dómini omni respóndet hóminis profunditáti, eiúsque altíssimis intelléctus, voluntátis cordísque adspiratiónibus. Ea non róboris sermóne lóquitur, sed in caritáte veritatéque exprímitur.

Novus Petri Succéssor in Romána Sede hódie férvidam, húmilem fiduciosámque élevat precem: «Christe! Fac, ut ego fíeri et esse possim servus únicæ tuæ potestátis! Servus dulcis tuæ potestátis! Servus tuæ potestátis quæ nescit occásum! Fac, ut ego servus esse possim! Immo, tuórum servus servórum».

Fratres et Soróres! Nolite timére Christum excípere eiúsque potestátem suscípere! Auxiliámini Summum Pontíficem et omnes qui Christo et, cum Christi potestáte, hómini totíque humáno géneri servíre cúpiunt!

Nolíte timére! Aperíte, immo, expándite iánuas Christo! Eius salvíficæ potestáti aperíte Státuum fines, systémata œconómica nec non política, vastas cultúræ, civílis cultus et progressiónis províncias. Nolíte timére! Christus scit «quid in hómine sit». Solus Ille novit!

Hódie sæpe homo nescit quid intus, in profunditáte ánimi sui suíque cordis áfferat. Sæpe sensus eius vitæ hac in terra est incértus. Dúbio obrúitur quod in desperatiónem mutátur. Sínite ígitur — rogo vos, humíliter ac fidénter vos implóro — sinite Christum cum hómine loqui. Solus Ille verba vitæ habet, sic! vitæ ætérnæ.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sir 4, 23-24{/r}; {r}2 Tim 4, 2{/r}

Nolíte timére: Redémptor hóminis crucis potestátem revelávit et pro nobis vitam dedit! {*} Aperíte, expándite iánuas Christo.

Vocámur in Ecclésia, ut eius participémus potestátem. {*} Aperíte, expándite iánuas Christo.

Die 23 octobris

S. IOANNIS DE CAPESTRANO, PRESBYTERI

Ex Tractátu de Spéculo Clericórum sancti Ioánnis de Capestráno presbýteri

(Pars 1, Venetiæ 1580, 2)

{p}

Proborum clericorum vita illuminat et serenat

Qui ad mensam Dómini sunt vocáti, nitóre fúlgeant exemplári compéndio vitæ laudábilis et morális, omni depúlsa spurcítia seu immundítia vitiórum. Tamquam sal terræ pro seípsis et réliquis honorabíliter convivéntes et discretióne fúlgida tamquam lux mundi céteros illustrántes, intéllegant ab excélso doctóre Christo Iesu, quod non solum Apóstolis et discípulis, verum étiam cunctis successóribus presbýteris et cléricis intonávit dicens: Vos estis sal terræ; quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras et conculcétur ab homínibus.

Vere conculcátur ab homínibus, tamquam fimus vilíssimus, immúndus clerus et sórdidus, madefáctus spurcítia vitiórum et caténis críminum irretítus, ut nec sibi nec áliis iam quicquam valére putétur; quia ut dicit Gregórius: «Cuius vita despícitur, restat ut eius prædicátio contemnátur».

Qui autem bene præsunt presbýteri dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína. Dúplici síquidem honóre fungúntur digni presbýteri, reáli vidélicet et personáli, sive temporáli páriter et spiritáli, vel transitório dénique cum ætérno; nam etsi in terris hábitent natúræ necessitúdini subiugáti cum mortálibus creatúris, ánxie tamen sátagunt in cælis cum ángelis conversári, ut accépti sint regi, intellegéntes minístri. Quámobrem, sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic lúceat lux cleri coram homínibus, ut eórum bona ópera intuéntes, gloríficent Patrem qui in cælis est.

Vos estis lux mundi. Nam, sicut lux nedum seípsam irrádiet, sed cétera circumquáque diffúndens suos rádios conspécta perlústret, ita probórum et iustórum clericórum luminósa vita se contuéntes fulgóre sanctitátis illúminat et serénat. Ad curam ígitur pósitus aliórum, in seípso debet osténdere quáliter álios in domo Dómini opórteat conversári.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sir 4, 28-29{/r}; {r}2 Tim 4, 2{/r}

Ne retíneas verbum in témpore suo, non abscóndas sapiéntiam tuam in decórem. {*} In verbo enim agnóscitur sapiéntia, et sensus in responsióne linguæ.

Prǽdica verbum: insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra, in omni patiéntia et doctrína. {*} In verbo enim agnóscitur sapiéntia, et sensus in responsióne linguæ.

Die 24 octobris

S. ANTONII MARIÆ CLARET, EPISCOPI

Ex Opéribus sancti Antónii Maríæ Claret epíscopi

(L’Egoismo vinto, Romæ 1869, 60)

{p}

Caritas Christi urget nos

Igne Sancti Spíritus compúlsi, sancti Apóstoli orbem terræ percurrérunt. Eódem igne accénsi missionárii apostólici pervenérunt, pervéniunt, pervénient usque ad fines mundi, ab uno in álterum terræ vérticem, ut verbum Dei núntient, ita ut verba illa apóstoli Pauli ipsi sibi dícere mérito possint: Cáritas Christi urget nos.

Cáritas Christi stímulat, íncitat nos ut currámus et ut sancti zeli alis acti volémus. Verus amans Deum et próximum amat; verus zelátor idem est amans, sed superióre gradu, secúndum amóris gradus, ita ut quando flagrat amóre, tanto pótius impellátur zelo. Quod si quis zelum non habet, id testimónio est in eius corde amórem et caritátem exstínctam esse. Qui zelum habet, cupit atque ómnia summa facit et enítitur ut Deus semper magis cognoscátur, amétur eíque serviátur in hac et in áltera vita, cum hic sacer amor nullum hábeat finem. Quod étiam cum próximo facit; optat atque conténdit ut omnes in his terris conténti sint atque felíces et beáti in supérna pátria; ut omnes salvi fiant; ne quis in perpétuum péreat, neque Deum offéndat, neque ullo témporis puncto in peccáto permáneat: ut in sanctis Apóstolis et in ómnibus qui spíritu apostólico agúntur, conspícimus.

Mihimetípsi ego dico: Fílius immaculáti cordis Maríæ vir est, qui caritáte flagrat et, quacúmque transit, combúrit; qui efficáciter cupit omnibúsque ópibus curat omnes hómines igne divíni amóris accéndere. Nulla re deterrétur; gaudet privatiónibus; aggréditur labóres; ampléctitur ærúmnas; in calúmniis oblectátur, lætátur in torméntis. Nihil áliud cógitat, nisi quo modo Iesum Christum sequátur atque imitétur deprecándo, laborándo, sustinéndo, Dei glóriam et salútem animárum semper ac solúmmodo curándo.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Th 2, 8{/r}; {r}Gal 4, 19{/r}

Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: {*} Quóniam caríssimi nobis facti estis.

Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. {*} Quóniam caríssimi nobis facti estis.

Die 28 octobris

SS. SIMONIS ET IUDÆ, APOSTOLORUM

Festum

Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Evangélium Ioánnis

(Lib. 12, 1: PG 74, 707-710)

{p}

Sicut misit me Pater, et ego mitto vos

Ordinávit quidem Dóminus noster Iesus Christus orbis duces atque doctóres, ac divinórum suórum mysteriórum dispensatóres, quos étiam luminárium instar lucére iam et illustráre iubet non solam dumtáxat Iudæórum regiónem, sed omnem pótius quæcúmque sub sole est, et univérsos per orbem hómines ac terræ íncolas. Verax ígitur est ille qui ait: Néminem sibi súmere honórem, sed qui vocátus sit a Deo. Vocávit enim ad claríssimum apostolátum Dóminus noster Iesus Christus præ áliis ómnibus suos discípulos.

Colúmnæ et firmaméntum veritátis exstitérunt beáti discípuli, quos útique se misísse ait sicut a Patre missus est, simul quidem apostolátus dignitátem osténdens, eísque tráditæ potestátis glóriam incomparábilem, simúlque, ut vidétur, apostólici institúti viam subíndicans.

Nam si suos ipse discípulos ita míttere debére putábat, sicut eum misit Pater, quómodo necésse non erat ut qui eorúndem imitatóres futúri erant, vidérent ad quid Pater míserit Fílium? Quare, missiónis suæ modum multifáriam nobis expónens, modo quidem aiébat: Non veni vocáre iustos, sed peccatóres in pœniténtiam. Et rursus: Descéndi de cælo, non ut fáciam voluntátem meam, sed voluntátem eius qui misit me. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum ut iúdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum.

Paucis ítaque verbis apostolátus institúta compléxus, sic eos a se missos ait, sicut ipse a Patre, ut hinc sibi incúmbere scirent vocáre peccatóres in pæniténtiam, et sanáre cum córpore tum spíritu male habéntes, et in rerum dispensatiónibus suam certe voluntátem non quǽrere, sed eius a quo missi sunt, et quoad eius est doctrína sua mundum serváre. Quibus ómnibus rebus clarére quantópere sancti Apóstoli studúerint, scire diffícile non erit, si vel Apostolórum Actus et sancti Pauli scripta légeris.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 15, 16. 8{/r}

Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, et pósui vos ut eátis, et fructum afferátis, {*} Et fructus vester máneat.

In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum multum afferátis. {*} Et fructus vester máneat.