MARTIUS

Die 4 martii

S. CASIMIRI

Memoria ad libitum

E Vita sancti Casimíri ab auctóre fere æquáli conscrípta

(Cap. 2-3, Acta Sanctorum Martii 1, 347-348)

{p}

Posuit thesaurum suum in præceptis Altissimi

Cáritas pæne incredíbilis, non ficta quidem, sed sincéra, qua erga omnipoténtem Deum illo Spíritu divíno fervébat, tam diffúsa erat in corde Casimíri, tam exundábat, ex intimóque péctore ita extérius effluébat in próximum, ut nihil ipsi iucúndius, nihil optátius esset, quam non solum própria erogáre, verum et seípsum totum Christi paupéribus peregrinísque valetudináriis, captívis et afflíctis homínibus dédere et elargíri.

Víduis, pupíllis, oppréssis, non modo tutor, non modo curátor, sed et pater filiúsque ac frater erat.

Hic profécto longam téxere históriam opus esset, si síngula dilectiónis et amóris summi ópera, quæ in eo erga Deum et hómines viguére, essent recensénda.

Quantum autem iustítiam colúerit, quantum amplexátus temperántiam fúerit, quanta prudéntia prǽditus, quantáve ánimi fortitúdine atque constántia fulciebátur, in ea potíssimum ætáte liberióre, qua præcípites et in malum suápte natúra hómines proni esse consuevére, vix dici aut excogitári potest.

Iustítiam in regno et subiéctis pópulis gubernándis patri cotídie suadébat. Et si quandóque per incúriam aut humánam imbecillitátem áliquid in regímine neglegebátur, regem modéste argúere nequáquam omísit.

Inopum et miserabílium hóminum causas æque ac suas tuebátur, complectebátur, propter quod páuperum defénsor a pópulo nuncupabátur. Nec, etsi regis fílius et sánguinis magnitúdine sublímis esset, cuíquam se quamtúmvis húmili et ínfimo hómini, tam conversándo quam loquéndo, diffícilem exhibébat.

Inter mites et páuperes spíritu, quorum est regnum cælórum, pótius quam inter claros et poténtes huius sǽculi, habéri semper vóluit. Humáni fastígii dominátum nec ambívit nec oblátum a patre umquam accípere vóluit, métuens ne divitiárum acúleis, quas Dóminus noster Iesus Christus spinas appellávit, vulnerarétur ánimus aut terrenárum rerum contágio coinquinarétur.

Vírginem ad finem usque vixísse, virginémque postrémum diem clausísse, omnes et a cubículo et a secrétis eius, viri máximi et óptimi, quorum adhuc nonnúlli supérsunt, quibúsve intus et in cute ágnita illíus conversátio fúerat, assevérant et attestántur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sir 29, 14{/r}; {r}1 Tim 6, 11b{/r}

Pone thesáurum tuum in præcéptis Altíssimi, {*} Et próderit tibi magis quam aurum.

Sectáre iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. {*} Et próderit tibi magis quam aurum.

Die 7 martii

SS. PERPETUÆ ET FELICITATIS, MARTYRUM

Memoria

E Narratióne martýrii sanctórum mártyrum Carthaginiénsium

(Cap. 18. 20-21; edit. van Beek Noviomagi, 1936, pp. 42. 46-52)

{p}

Vocati et electi in gloriam Domini

Illúxit dies victóriæ mártyrum, et processérunt de cárcere in amphitheátrum, quasi in cælum, hílares vultu, decóri, si forte gáudio pavéntes, non timóre.

Prior Perpétua iactáta est, et cóncidit in lumbos. Ita surréxit, et elísam Felicitátem cum vidísset, accéssit et manum ei trádidit et suscitávit illam. Et ambæ páriter stetérunt. Et pópuli durítia devícta, revocátæ sunt in portam Sanaviváriam. Illic Perpétua a quodam tunc catechúmeno, Rústico nómine, qui ei adhærébat, suscépta et quasi a somno expérgita (ádeo in spíritu et éxtasi fúerat), circumspícere cœpit; et stupéntibus ómnibus ait: «Quando prodúcimur ad vaccam illam néscio quam?». Et cum audísset quod iam evénerat, non prius crédidit nisi quasdam notas vexatiónis in córpore et hábitu suo recognovísset. Exínde accersítum fratrem suum, et illum catechúmenum, allocúta est, dicens: «In fide state et ínvicem omnes dilígite, et passiónibus nostris ne scandalizémini».

Item Sáturus in ália porta Pudéntem mílitem exhortabátur, dicens: «Ad summam certe, sicut præsúmpsi et prædíxi, nullam usque adhuc béstiam sensi. Et nunc de toto corde credas: ecce pródeo illo, et ab uno morsu leopárdi consúmmor». Et statim in fine spectáculi leopárdo obiéctus, de uno morsu tanto perfúsus est sánguine, ut pópulus reverténti illi secúndi baptísmatis testimónium, reclamáverit: «Salvum lotum, salvum lotum». Plane útique salvus erat qui hoc modo láverat.

Tunc Pudénti míliti: «Vale, inquit, et meménto fídei et mei; et hæc te non contúrbent, sed confírment». Simúlque ánsulam de dígito eius pétiit, et vúlneri suo mersam réddidit ei hereditátem, pignus relínquens illi et memóriam sánguinis. Exínde iam exánimis prostérnitur cum céteris ad iugulatiónem sólito loco.

Et cum pópulus illos in médio postuláret, ut gládio penetránti in eórum córpore óculos suos cómites homicídii adiúngerent, ultro surrexérunt et se quo volébat pópulus transtulérunt, ante iam osculáti ínvicem, ut martýrium per sollémnia pacis consummárent.

Céteri quidem immóbiles et cum siléntio ferrum recepérunt: multo magis Sáturus, qui et prior ascénderat, prior réddidit spíritum; nam et Perpétuam sustinébat. Perpétua autem, ut áliquid dolóris gustáret, inter ossa compúncta exululávit, et errántem déxteram tirúnculi gladiatóris ipsa in iúgulum suum tránstulit. Fortásse tanta fémina áliter non potuísset occídi, quæ ab immúndo spíritu timebátur, nisi ipsa voluísset.

O fortíssimi ac beatíssimi mártyres! O vere vocáti et elécti in glóriam Dómini nostri Iesu Christi!

{p}

RESPONSORIUM

{r}Rom 8, 34-35b. 37{/r}

Christus Iesus est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis. {*} Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio, an angústia, an persecútio, an fames, an núditas, an perículum, an gládius?

In his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. {*} Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio, an angústia, an persecútio, an fames, an núditas, an perículum, an gládius?

Die 8 martii

S. IOANNIS A DEO, RELIGIOSI

Ex Epístolis sancti Ioánnis a Deo religiósi

(Archiv gen. Ord. Hospit., Quaderno: De las cartas… ffo 23v 24o 27rv: R. Marcos, Cartas y escritos de Nuestro Glorioso Padre San Juan de Dios, Madrid, 1935, pp 18-19, 48-56)

{p}

Christus fidelis cuncta prævidet

Si Dei misericórdiam respicerémus, numquam, dum in nobis est potéstas, in bono faciéndo deficerémus; nam cum paupéribus, ex Dei amóre, quod ipse nobis tríbuit transférimus, centésimum in ætérna beatitúdine promíttit. O felix emoluméntum, o quæstus beátus! Quis huic mercatóri óptimo quidquid póssidet non donábit, cum negótium nostrum procúret, et brácchiis pansis flágitet, ut nos ad eum convertámur et peccáta nostra defleámus et caritáti serviámus in primis erga nos, dein erga próximos? Ut enim aqua ignem exstínguit, sic cáritas delet peccátum.

Tot namque páuperes huc véniunt, ut ipse sæpíssime mirer quo modo sustentári possint; sed Iesus Christus ómnia próvidet et omnes alit. Multi páuperes in domum Dei véniunt, quia urbs Granáta magna et frigidíssima est, nunc máxime témpore hiemáli. Plus centum et decem nunc hanc domum íncolunt infírmi, sani, fámuli, peregríni: cum enim hæc domus generális sit, ægros omnis géneris et condiciónis récipit: membris captos, mancos, leprósos, mutos, améntes, paralýticos, porriginósos et álios sénio conféctos et multos púeros, et ínsuper innúmeros peregrínos et viatóres, qui huc pervéniunt, et illis ignis et aqua et sal et vasa quibus cibos coquant præbéntur; et pro his ómnibus nullus est pecúniæ réditus, Christus tamen próvidet.

Itaque ære aliéno hic labóro, et sum captívus propter Iesum Christum. Et cum ita ære aliéno premar, ut sæpe domo exíre non áudeam propter débita quibus ténear, et cum vídeam tot páuperes fratres et próximos meos ultra vires pati, tantísque ærúmnis ópprimi sive in ánimo sive in córpore et néqueam eos leváre, ádmodum mǽreo, sed Christo confído, novit enim cor meum. ídeo dico: Maledíctus homo, qui confídit in homínibus, et non in Christo tantum; ab homínibus enim seiúngeris, velis nolis; Christus tamen fidélis est et pérmanens, Christus namque cuncta prǽvidet. Ipsi iúgiter grátias agámus. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Is 58, 7-8{/r}

Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagos induc in domum; {*} Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.

Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. {*} Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.

Die 9 martii

S. FRANCISCÆ ROMANÆ, RELIGIOSÆ

E Vita sanctæ Francíscæ Románæ a María Magdaléna Anguillária prǽside Oblatárum Turris Speculórum conscrípta

(Cap. 6-7, Acta Sanctorum Martii 2, *188-*189)

{p}

De patientia et caritate sanctæ Franciscæ

Non in extérnis tantum fortúnæ bonis probávit Francíscæ patiéntiam Deus, sed in ipso quoque illíus córpore múltiplex súmere vóluit experiméntum per morbos, quibus diutúrnis gravibúsque, ut dictum est dicetúrque deínceps, fuit exércita; sic tamen ut nullus impatiéntiæ motus in ea observátus sit umquam, nulla displicéntia alicúius obséquii quantúmvis inépte sibi exhíbiti.

Per filiórum, quos tenérrime diligébat, immatúra fúnera, constántiam suam Francísca probávit, ánimo semper tranquíllo divínæ sese voluntáti aptans et grátias agens in iis quæ accidébant. Pari constántia maledicórum ac sibi detrahéntium, deque ipsíus vivéndi modo male loquéntium linguas pértulit; ne mínimæ quidem aversiónis indícium ab iis demónstrans persónis, quas de se suísque rebus pérperam sentíre ac loqui nóverat; sed bonum pro malo reddens, solébat Deum pro ipsis contínuo deprecári.

Quóniam ipsam non elégerat Deus ut sibi soli sancta foret, sed ut colláta sibi divínitus dona in proximórum spiritálem ac corporálem salútem convérteret, tanta illam amabilitáte instrúxerat, ut cuicúmque ágere cum ipsa contigísset, is íllico sentíret illíus amóre æstimationéque captum se, atque ad omne ipsíus arbítrium fléxilem. Ea namque verbis suis divínæ virtútis efficácia ínerat, ut brevi sermóne afflíctis et ægris ánimis, solámen fáceret, inquiétos sedáret, mitigáret irátos, reconciliáret inimícos, inveteráta ódia rancorésque exstíngueret, et meditátam paratámque vindíctam sæpe sǽpius impedíret, verbo uno ut frenásse hóminum quorumcúmque afféctus, et eos quocúmque vellet dúcere posse viderétur.

Quare ex omni parte recurrebátur ad Francíscam, velut ad asylum tutíssimum, nec ab ea quisquam nisi consolátus recedébat, quamvis líbere ipsa et peccáta reprehénderet, et quæ nóxia erant Deóque ingráta citra formídinem castigáret.

Grassabántur Romæ morbi várii, mortáles passim et pestíferi hábiti, in quibus non dubitávit sancta, spreto contagiónis perículo, exhibére víscera misericórdiæ erga míseros et opis índigos aliénæ; quos fácile repértos primum ad expiánda per compassiónem inducébat, sédulo deínde iuvábat ministério, amánter exhórtans ut de manu Dei hoc qualecúmque incómmodum libénter acceptárent, et pro eius amóre tolerárent, qui tam multa prior pro ipsis tulísset.

Non erat conténta iis, quos domi suæ collígere póterat, infírmis curándis Francísca; sed in suis illos mapálibus atque hospitálibus públicis requirébat, ibíque invéntis refovébat sitim, componébat lectos, obligábat úlcera; quæ quanto fœtentióra erant et magis stómacho suo contrária, tanto diligéntius accuratiúsque tractábat. Solébat étiam in Campum Sanctum iens cibos et delicatióra obsónia deférre secum, inter magis índigos distribuénda; domum autem revértens referébat detríta indusiórum frágmina et páuperes pannos immundítia plenos, quos diligénter elútos probéque resártos, tamquam ipsi Dómino suo servitúros, curióse complicábat atque inter odóres reponébat.

Per annos omníno trigínta hoc inserviéndi infírmis atque hospitálibus ministérium secúta Francísca est, dum scílicet in sui maríti domo esset, frequens ad hospitália Sanctæ Maríæ et Sanctæ Cæcíliæ in Transtíberim, ad áliud Sancti Spíritus in Sáxea, quartúmque in Campo Sancto. Et quóniam eiúsmodi contagiónum témpore non solum diffícile erat inveníre médicos, qui curárent córpora, sed étiam sacerdótes, qui necessáriam animábus medicínam fácerent; ipsa eos requirébat adducebátque ad tales, qui iam ad suscipiénda pæniténtiæ et eucharístiæ sacraménta dispósiti erant; quod ut pro arbítrio suo commódius fáceret, alébat suis impéndiis sacerdótem, qui ad prædícta accédens hospitália, præscríptos a se infírmos visitáret.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Rut 3, 10a. 11b{/r}; cf. {r}Iudt 13, 19a{/r}

Benedícta es a Dómino; {*} Scit enim omnis pópulus mulíerem te esse virtútis.

Nomen tuum Dóminus ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum. {*} Scit enim omnis pópulus mulíerem te esse virtútis.

Die 17 martii

S. PATRICII, EPISCOPI

Ex Confessióne sancti Patrícii epíscopi

(Cap. 14-16: PL 53, 808-809)

{p}

Populi multi per me in Deum renati sunt

Indeféssam grátiam ago Deo meo, qui me fidélem servávit in die tentatiónis meæ, ita ut hódie confidénter ófferam illi sacrifícium, ut hóstiam vivéntem ánimam meam Christo Dómino meo, qui me servávit ab ómnibus angústiis meis; ut et dicam: Quis ego sum, Dómine, vel quæ est vocátio mea, qui mihi tantam divinitátem cooperuísti? ita ut hódie in géntibus constánter exsultárem et magnificárem nomen tuum, ubicúmque fúero, nec non in secúndis, sed étiam in pressúris; ut quidquid mihi evénerit, sive bonum sive malum, æquáliter debérem suscípere et Deo grátias semper ágere, qui mihi osténdit ut indubitábilem eum sine fine créderem, et qui me audíerit; ut et ego ínscius sim in novíssimis diébus hoc opus tam pium et tam miríficum adíre aggréderer, ita ut imitárer quóspiam illos, quos ante Dóminus iam olim prædíxerat prænuntiatúros Evangélium suum, in testimónium ómnibus géntibus.

Unde mihi hæc sapiéntia, quæ in me non erat, qui nec númerum diérum nóveram, neque Deum sapiébam? Unde mihi póstmodum donum tam magnum, tam salúbre, Deum agnóscere vel dilígere, sed ut pátriam et paréntes amítterem et venírem ad Hibérnas gentes Evangélium prædicáre, et ab incrédulis contumélias perférre, ut haurírem oppróbrium peregrinatiónis meæ, et persecutiónes multas, usque ad víncula, et ut darem ingenuitátem meam pro utilitáte aliórum?

Et si dignus fúero, promptus sum ut étiam ánimam meam incunctánter et libentíssime pro nómine eius, et ibi opto impéndere eam usque ad mortem, si Dóminus mihi indulgéret. Quia valde débitor sum Deo, qui mihi tantam grátiam donávit, ut pópuli multi per me in Deum renasceréntur, et póstmodum consummaréntur; et ut clérici ubíque illis ordinaréntur ad plebem nuper veniéntem ad credulitátem, quam sumpsit Dóminus ab extrémis terræ, sicut olim promíserat per prophétas: Ad te gentes vénient ab extrémis terræ, et dicent: Sicut falsa comparavérunt patres nostri idóla, et non est utílitas in eis. Et íterum: Pósui te lumen in géntibus, ut sis in salútem usque ad extrémum terræ.

Et ibi volo exspectáre promíssum ipsíus, qui útique numquam fallit, sicut in Evangélio pollicétur: Vénient ab oriénte et occidénte, et recúmbent cum Abraham et Isaac et Iacob, sicut crédimus, ab omni mundo ventúri sunt credéntes.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Rom 15, 15b-16; 1, 9{/r}

Grátia data est mihi a Deo, ut sim miníster Christi Iesu ad gentes, cónsecrans evangélium Dei, {*} Ut fiat oblátio géntium accépta, sanctificáta in Spíritu Sancto.

Patri sérvio in spíritu meo in evangélio Fílii eius. {*} Ut fiat oblátio géntium accépta, sanctificáta in Spíritu Sancto.

Die 18 martii

S. CYRILLI HIEROSOLYMITANI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Ex Catechésibus sancti Cyrílli Hierosolymitáni epíscopi

(Catech. 3, 1-3: PG 33, 426-430)

{p}

Pura vasa ad susceptionem Sancti Spiritus præparate

Lætámini, cæli, et exsúltet terra, propter eos qui aspergéndi sunt hyssópo, et mundándi hyssópo intellectuáli, virtúte illíus qui témpore passiónis hyssópi et arúndinis ópera potátus est. Ac cæléstes quidem virtútes gáudeant; ánimæ vero, quæ intellegíbili Sponso copulándæ sunt, se prǽparent. Vox enim clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.

Morem ítaque gérite, o iustítiæ fílii, Ioánni adhortánti et dicénti: Dirígite viam Dómini; auférte ómnia impediménta et offendícula, ut ad vitam ætérnam recta pergátis. Pura per sincéram fidem ánimæ vasa ad susceptiónem Sancti Spíritus præparáte. Incípite vestiménta vestra per pæniténtiam ablúere, ut ad sponsi thálamum vocáti, mundi reperiámini.

Sponsus enim omnes sine discrímine vocat, quóniam liberális et larga est grátia; et alta præcónum voce omnes colligúntur; ipse vero deínceps discérnit eos, qui in núptias illas, baptísmi figuratríces, ingrediúntur.

Ne contíngat nunc quemquam eórum, qui nómina dedérunt, illud audíre: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem?

Utinam vero líceat vobis ómnibus audíre: Bene, serve bone et fidélis; super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium Dómini tui.

Háctenus enim extra portam stetístis; contíngat vero ut omnes vos dícere possítis: Intulit me rex in promptuárium suum. Exsúltet ánima mea in Dómino; índuit me vestiménto salútis et túnica lætítiæ; quasi sponso circumpósuit mihi mitram, et tamquam sponsam ornávit me auro mundo.

Ut inveniátur ómnium vestrum ánima, non habens máculam aut rugam aut áliquid huiúsmodi, non dico, ántequam grátiam consequámini (quómodo enim, qui ad remissiónem peccatórum vocáti estis?), sed ut, cum grátia dábitur, consciéntia nihil damnatiónis gerens ad efféctum grátiæ concúrrat.

Magna profécto res est, fratres, et singulári cautióne ad illam accédite. Sistétur unusquísque vestrum coram Deo, multis angelórum exercítibus myriádibus præséntibus. Spíritus Sanctus ánimas vestras obsignatúrus est, deligéndi estis in milítiam magno regi.

Itaque paráte vos et instrúcti estóte; non candidíssimos induéntes vestimentórum ámbitus, sed ánimæ sibi bene cónsciæ pietátem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mal 2, 6{/r}; {r}Ps 88 (89), 22{/r}

Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius; {*} In pace et in æquitáte ambulávit mecum, dicit Dóminus.

Manus enim mea firma erit cum eo, et brácchium meum confortábit eum. {*} In pace et in æquitáte ambulávit mecum, dicit Dóminus.

Die 19 martii

S. IOSEPH, SPONSI BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Sollemnitas

HYMNUS

Iste, quem læti cólimus, fidéles,

cuius excélsos cánimus triúmphos,

hac die Ioseph méruit perénnis

gáudia vitæ.

O nimis felix, nimis o beátus,

cuius extrémam vígiles ad horam

Christus et Virgo simul astitérunt

ore seréno.

Iustus insígnis, láqueo solútus

carnis, ad sedes plácido sopóre

migrat ætérnas, rutilísque cingit

témpora sertis.

Ergo regnántem flagitémus omnes,

adsit ut nobis, veniámque nostris

óbtinens culpis, tríbuat supérnæ

múnera pacis.

Sint tibi plausus, tibi sint honóres,

trine qui regnas Deus, et corónas

áureas servo tríbuis fidéli

omne per ævum. Amen.

Ant. 1Angelus Dómini appáruit Ioseph, dicens: Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; páriet fílium, et vocábis nomen eius Iesum, allelúia.

Ant. 2Exsúrgens Ioseph a somno, fecit sicut præcépit ei Angelus Dómini, et accépit Maríam cóniugem suam, allelúia.

Ant. 3Ascéndit Ioseph a Názareth in civitátem David, quæ vocátur Béthlehem, ut profiterétur cum María, allelúia.

Iustus germinábit sicut lílium, allelúia.

Et florébit in ætérnum ante Dóminum, allelúia.

De Epístola ad Hebrǽos

{r:Hebr}11, 1-16{/r}

{p}

Fides sanctorum patrum

Fratres: {v}1{/v}Est fides sperandórum substántia, rerum arguméntum non apparéntium. {v}2{/v}In hac enim testimónium consecúti sunt senióres.

{v}3{/v}Fide intellégimus aptáta esse sǽcula verbo Dei, ut ex invisibílibus visibília facta sint.

{v}4{/v}Fide ampliórem hóstiam Abel quam Cain óbtulit Deo, per quam testimónium consecútus est esse iustus, testimónium perhibénte munéribus eius Deo, et per illam defúnctus adhuc lóquitur.

{v}5{/v}Fide Enoch translátus est, ne vidéret mortem, et non inveniebátur, quia tránstulit illum Deus; ante translatiónem enim testimónium accépit placuísse Deo. {v}6{/v}Sine fide autem impossíbile placére; crédere enim opórtet accedéntem ad Deum quia est et inquiréntibus se remunerátor fit.

{v}7{/v}Fide Noe respónso accépto de his, quæ adhuc non videbántur, revéritus aptávit arcam in salútem domus suæ; per quam damnávit mundum, et iustítiæ, quæ secúndum fidem est, heres est institútus.

{v}8{/v}Fide vocátus Abraham obœdívit in locum exíre, quem acceptúrus erat in hereditátem, et exívit nésciens quo iret.

{v}9{/v}Fide peregrinátus est in terra promissiónis tamquam in aliéna in cásulis habitándo cum Isaac et Iacob, coherédibus promissiónis eiúsdem; {v}10{/v}exspectábat enim fundaménta habéntem civitátem, cuius ártifex et cónditor Deus.

{v}11{/v}Fide — et ipsa Sara stérilis — virtútem in conceptiónem séminis accépit étiam præter tempus ætátis, quóniam fidélem crédidit esse, qui promíserat; {v}12{/v}propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emórtuo, tamquam sídera cæli in multitúdine et sicut aréna, quæ est ad oram maris innumerábilis.

{v}13{/v}Iuxta fidem defúncti sunt omnes isti, non accéptis promissiónibus, sed a longe eas aspiciéntes et salutántes, et confiténtes quia peregríni et hóspites sunt supra terram; {v}14{/v}qui enim hæc dicunt, signíficant se pátriam inquírere. {v}15{/v}Et síquidem illíus meminíssent, de qua exíerant, habébant útique tempus reverténdi; {v}16{/v}nunc autem meliórem áppetunt, id est cæléstem. Ideo non confúnditur Deus vocári Deus eórum, parávit enim illis civitátem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Rom 4, 20. 22{/r}; {r}Iac 2, 22{/r}

In repromissióne Dei non hæsitávit diffidéntia, sed confortátus est fide, dans glóriam Deo; {*} ídeo reputátum est illi ad iustítiam, allelúia.

Fides cooperabátur opéribus illíus, et ex opéribus fides consummáta est. {*} Ideo reputátum est illi ad iustítiam, allelúia.

Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri

(Sermo 2, de S. Ioseph: Opera 7, 16. 27-30)

{p}

Fidelis nutritius atque custos

Omnium singulárium gratiárum alícui rationáli creatúræ communicatárum generális régula est, quod, quandocúmque divína grátia éligit áliquem ad áliquam grátiam singulárem, seu ad áliquem sublímem statum, ómnia charísmata donat, quæ illi persónæ sic eléctæ et eius offício necessária sunt atque illam copióse décorant.

Quod máxime verificátum est in sanctíssimo Ioseph, putatívo patre Dómini Iesu Christi et vero sponso regínæ mundi et dóminæ angelórum, qui ab ætérno Patre eléctus est fidélis nutrítius atque custos principálium thesaurórum suórum, scílicet Fílii eius et sponsæ suæ; quod offícium fidelíssime prosecútus est. Cui proptérea Dóminus ait: Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui.

Si cómpares Ioseph ad totam Ecclésiam Christi, nonne iste est homo eléctus et speciális per quem et sub quo Christus est ordináte et honéste introdúctus in mundum? Si ergo Vírgini Matri tota Ecclésia sancta débitrix est, quia per eam Christum suscípere dignáta est; sic profécto post eam huic debet grátiam et reveréntiam singulárem.

Ipse enim est cláusula véteris testaménti, in qua patriarchális et prophetális dígnitas promíssum conséquitur fructum. Porro hic est solus, qui corporáliter possédit quod eis divína dignátio repromísit.

Profécto dubitándum non est, quod Christus familiaritátem, reveréntiam atque sublimíssimam dignitátem, quam illi exhíbuit dum ágeret in humánis tamquam fílius patri suo, in cælis útique non negávit, quin pótius complévit et consummávit.

Unde non immérito a Dómino subinfértur: Intra in gáudium Dómini tui. Unde, licet gáudium ætérnæ beatitúdinis in cor hóminis intret, máluit tamen Dóminus ei dícere: Intra in gáudium, ut mýstice innuátur quod gáudium illud non solum in eo sit intra, sed úndique illum circúmdans et absórbens, et ipsum velut abýssus infiníta submérgens.

Meménto ígitur nostri, beáte Ioseph, et tuæ oratiónis suffrágio apud tuum putatívum Fílium intercéde; sed et beatíssimam Vírginem sponsam tuam nobis propítiam redde, quæ mater est eius, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat per infiníta sǽcula. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Sir 51, 2-3{/r}

Fecit me Deus quasi patrem regis et dóminum univérsæ domus eius; {*} Exaltávit me, ut salvos fáceret multos pópulos, allelúia.

Adiútor et protéctor factus est mihi Dóminus in salútem. {*} Exaltávit me, ut salvos fáceret multos pópulos, allelúia.

AD VIGILIAM: Ant. Vir fidélis multum laudábitur, et qui custos est Dómini sui glorificábitur allelúia.
Evangelium alterum de sollemnitate, quod in Missa non legitur: {r}Mt 1, 16. 18-21. 24a{/r}, vel {r}Lk 2, 41-51a{/r}.

Die 23 martii

S. TURIBII DE MOGROVEIO, EPISCOPI

Ex Decréto Christus Dóminus Concílii Vaticáni secúndi de pastoráli episcopórum múnere in Ecclésia

(Nn. {r:ChD}12-13. 16{/r})

{p}

Ad omne opus bonum parati

In exercéndo suo múnere docéndi, Christi Evangélium homínibus annúntient, quod inter præcípua episcopórum múnera éminet, eos in Spíritus fortitúdine ad fidem vocántes aut in fide viva confirmántes; íntegrum Christi mystérium ipsis propónant, illas nempe veritátes, quarum ignorántia Christi ignorántia est, itémque viam quæ divínitus reveláta est ad glorificatiónem Dei atque eo ipso ad beatitúdinem ætérnam consequéndam.

Osténdant ínsuper res ipsas terréstres et humána institúta, secúndum Dei creatóris consílium, ad hóminum salútem quoque ordinári et ídeo ad ædificatiónem córporis Christi non parum conférre posse.

Edóceant ídeo quanti, iuxta doctrínam Ecclésiæ, æstimánda sit persóna humána, cum sua libertáte et ipsa córporis vita; família eiúsque únitas et stabílitas, prolísque procreátio et educátio; civíle consórtium cum suis légibus et professiónibus; labor et ótia, artes et téchnica invénta; paupértas et opum affluéntia; ratiónes dénique expónant, quibus solvéndæ sunt de bonórum materiálium possessióne, increménto ac recta distributióne, de pace et bello, de fratérna ómnium populórum conversatióne gravíssimæ quæstiónes.

Doctrínam christiánam propónant ratióne témporum necessitátibus aptáta, quæ scílicet respóndeat difficultátibus et quæstiónibus, quibus máxime hómines premúntur et angúntur; eándem doctrínam quoque tueántur, ipsos fidéles docéntes illam deféndere et propagáre. In eádem tradénda, matérnam Ecclésiæ sollicitúdinem cómprobent erga omnes hómines, sive fidéles sive non fidéles, et peculiári cura prosequántur páuperes et tenuióres, quos evangelizáre misit eos Dóminus.

In exercéndo suo múnere patris ac pastóris, sint epíscopi in médio suórum sicut qui minístrant, boni pastóres qui cognóscunt suas oves quosque et ipsæ cognóscunt, veri patres qui spíritu dilectiónis et sollicitúdinis erga omnes præstant, quorúmque auctoritáti divínitus quidem collátæ omnes grato ánimo sese subíciunt. Integram sui gregis famíliam ita cóngregent atque effórment, ut omnes, officiórum suórum cónscii, in communióne caritátis vivant et operéntur.

Quæ ut efficáciter fácere váleant, epíscopi, ad omne opus bonum paráti et ómnia sustinéntes propter eléctos, vitam suam ita órdinent opórtet, ut necessitátibus témporum accommodáta sit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Petr 5, 2. 3-4{/r}; {r}Act 20, 28{/r}

Páscite gregem Dei, forma facti gregis; {*} Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.

Atténdite univérso gregi, in quo vos Spíritus Sanctus pósuit epíscopos páscere ecclésiam Dei. {*} Et cum apparúerit Princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriæ corónam.

Die 25 martii

IN ANNUNTIATIONE DOMINI

Sollemnitas

HYMNUS

Iam cæca vis mortálium

vénerans inánes nǽnias,

vel æra vel sax{i}a{/i} álgida

vel ligna credébat Deum.

Hæc dum sequúntur pérfidi,

prædónis in ius vénerant

et mancipátam fúmido

vitam baráthr{i}o{/i} immérserant.

Stragem sed istam non tulit

Christus cadéntum géntium;

impúne ne forsan sui

Patris períret fábrica,

Mortále corpus índuit

ut, excitáto córpore,

mortis caténam frángeret

hominémque portáret Patri.

Hic ille natális dies,

quo te Creátor árduus

spirávit et lim{i}o{/i} índidit,

Sermóne carnem glútinans.

O quanta rerum gáudia

alvus pudíca cóntinet,

ex qua novéllum sǽculum

procédit et lux áurea!

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Ant. 1Quando advénit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, ut adoptiónem filiórum reciperémus, allelúia.

Ant. 2Ingrédiens mundum, dicit: Corpus aptásti mihi; ecce vénio, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam, allelúia.

Ant. 3In hoc appáruit cáritas Dei in nobis, quóniam Fílium suum unigénitum misit in mundum, ut vivámus per eum, allelúia.

Verbum caro factum est, allelúia.

Et habitávit in nobis, allelúia.

De libro primo Chronicórum

{r:1Chr}17, 1-15{/r}

{p}

Vaticinium de filio David

{v}1{/v}Cum habitáret David in domo sua, dixit ad Nathan prophétam: «Ecce ego hábito in domo cédrina, arca autem fœderis Dómini sub péllibus est». {v}2{/v}Et ait Nathan ad David: «Omnia, quæ in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est».

{v}3{/v}Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens: {v}4{/v}«Vade et lóquere David servo meo: Hæc dicit Dóminus: Non ædificábis tu mihi domum ad habitándum; {v}5{/v}neque enim mansi in domo ex eo témpore, quo edúxi Israel usque ad hanc diem, sed fui semper migrans de tabernáculo in tabernáculum et de habitatióne in habitatiónem. {v}6{/v}Ubicúmque ambulábam in omni Israel, numquid locútus sum uni iúdicum Israel, quibus præcéperam, ut páscerent pópulum meum, et dixi: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam? {v}7{/v}Nunc ítaque, sic loquéris ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te, cum in páscuis sequeréris gregem, ut esses dux pópuli mei Israel; {v}8{/v}et fui tecum, quocúmque perrexísti, et interféci omnes inimícos tuos coram te fecíque tibi nomen quasi uníus magnórum, qui celebrántur in terra. {v}9{/v}Et dedi locum pópulo meo Israel et plantávi eum, ut habitáret in eo, et ultra non commovébitur, nec fílii iniquitátis átterent eos sicut in princípio {v}10{/v}et ex diébus, quibus dedi iúdices pópulo meo Israel et humiliávi univérsos inimícos tuos. Annúntio ergo tibi quod ædificatúrus sit domum tibi Dóminus. {v}11{/v}Cumque impléveris dies tuos, ut vadas ad patres tuos, suscitábo semen tuum post te, quod erit de fíliis tuis, et stabíliam regnum eius. {v}12{/v}Ipse ædificábit mihi domum, et firmábo sólium eius usque in ætérnum. {v}13{/v}Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium; et misericórdiam meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli ab eo, qui ante te fuit. {v}14{/v}Et státuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempitérnum, et thronus eius erit firmíssimus in perpétuum».

{v}15{/v}Iuxta ómnia verba hæc et iuxta univérsam visiónem istam, sic locútus est Nathan ad David.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Lc 1, 26-32{/r}

Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph, núntians ei verbum; expavéscit Virgo de lúmine. Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum; {*} Ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius, allelúia.

Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum. {*} Ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius, allelúia.

Ex Epístolis sancti Leónis Magni papæ

(Epist. 28 ad Flavianum, 3-4: PL 54, 763-767)

{p}

Sacramentum reconciliationis nostræ

Suscépta est a maiestáte humílitas, a virtúte infírmitas, ab æternitáte mortálitas; et ad resolvéndum condiciónis nostræ débitum, natúra inviolábilis natúræ est uníta passíbili, ut, quod nostris remédiis congruébat, unus atque idem mediátor Dei et hóminum, homo Iesus Christus, et mori posset ex uno, et mori non posset ex áltero.

In íntegra ergo veri hóminis perfectáque natúra verus natus est Deus, totus in suis, totus in nostris. Nostra autem dícimus, quæ in nobis ab inítio Creátor cóndidit, et quæ reparánda suscépit.

Nam illa quæ decéptor íntulit, et homo decéptus admísit, nullum habuérunt in Salvatóre vestígium. Nec, quia communiónem humanárum súbiit infirmitátum, ídeo nostrórum fuit párticeps delictórum.

Assúmpsit formam servi sine sorde peccáti, humána augens, divína non mínuens: quia exinanítio illa, qua se invisíbilis visíbilem prǽbuit, et Creátor ac Dóminus ómnium rerum unus vóluit esse mortálium, inclinátio fuit miseratiónis, non deféctio potestátis. Proínde, qui manens in forma Dei fecit hóminem, idem in forma servi factus est homo.

Ingréditur ergo hæc mundi ínfima Fílius Dei, de cælésti sede descéndens, et a patérna glória non recédens, novo órdine, nova nativitáte generátus.

Novo órdine, quia, invisíbilis in suis, visíbilis factus est in nostris; incomprehensíbilis, vóluit comprehéndi; ante témpora manens, esse cœpit ex témpore; universitátis Dóminus servílem formam, obumbráta maiestátis suæ immensitáte, suscépit; impassíbilis Deus non dedignátus est homo esse passíbilis, et immortális mortis légibus subiacére.

Qui enim verus est Deus, idem verus est homo, et nullum est in hac unitáte mendácium, dum ínvicem sunt et humílitas hóminis et altitúdo Deitátis.

Sicut enim Deus non mutátur miseratióne, ita homo non consúmitur dignitáte. Agit enim utráque forma, cum alteríus communióne, quod próprium est: Verbo scílicet operánte quod Verbi est, et carne exsequénte quod carnis est.

Unum horum corúscat miráculis, áliud succúmbit iniúriis. Et sicut Verbum ab æqualitáte patérnæ glóriæ non recédit, ita caro natúram nostri géneris non relínquit.

Unus enim idémque est, quod sæpe dicéndum est, vere Dei Fílius, et vere hóminis fílius. Deus per id quod in princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; homo per id quod Verbum caro factum est, et habitávit in nobis.

{p}

RESPONSORIUM

Súscipe verbum, Virgo María, quod tibi a Dómino per Angelum transmíssum est: concípies et páries Deum páriter et hóminem. {*} Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres, allelúia.

Páries quidem fílium, et virginitátis non patiéris detriméntum; efficiéris grávida, et eris mater semper intácta. {*} Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres, allelúia.

AD VIGILIAM: Ant. Lauda et lætáre, fília Sion, quia ecce ego vénio et habitábo in médio tui, ait Dóminus allelúia.

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

{r:Mt}1, 18-24{/r}

{p}

Quod in ea natum est, de Spiritu Sancto est

{v}18{/v}Iesu Christi generátio sic erat.

Cum esset desponsáta mater eius Maria Ioseph, ántequam convenírent invénta est in útero habens de Spíritu Sancto.

{v}19{/v}Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam tradúcere, vóluit occúlte dimíttere eam. {v}20{/v}Hæc autem eo cogitánte, ecce ángelus Dómini in somnis appáruit ei dicens: «Ioseph fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est; {v}21{/v}páriet autem fílium, et vocábis nomen eius Iesum: ipse enim salvum fáciet pópulum suum a peccátis eórum».

{v}22{/v}Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur id, quod dictum est a Dómino per prophétam dicéntem: {v}23{/v}«Ecce, virgo in útero habébit et páriet fílium, et vocábunt nomen eius Emmánuel», quod est interpretátum Nobíscum Deus.

{v}24{/v}Exsúrgens autem Ioseph a somno fecit, sicut præcépit ei ángelus Dómini, et accépit cóniugem suam.