JUNIUS

Die 1 junii

S. IUSTINI, MARTYRIS

Memoria

Ex Actis martýrii sanctórum Iustíni eiúsque sociórum

(Cap. 1-5: cf. PG 6, 1566-1571)

{p}

Adhæsi veris doctrinis christianorum

Comprehénsi sancti, addúcti sunt ad Romæ præféctum nómine Rústicum. Quibus ante tribúnal constitútis, Rústicus præféctus dixit ad Iustínum: «Ante ómnia fidem diis habe et obséquere imperatóribus». Iustínus dixit: «Accusári aut deprehéndi nequit quod obtemperémus præcéptis salvatóris nostri Iesu Christi».

Rústicus dixit: «Quales doctrínas profitéris?». Iustínus dixit: «Omnes quidem doctrínas conátus sum díscere, at adhæsi veris doctrínis christianórum, quamvis non probéntur iis qui detinéntur erróribus».

Rústicus præféctus dixit: «Illæne tibi probántur doctrínæ, misérrime?». Iustínus dixit: «Ita, quandóquidem cum dógmate recto eas sequor».

Rústicus præféctus dixit: «Quale est dogma?». Iustínus dixit: «Quod Deum christianórum cólimus, quem existimámus unum ab inítio creatórem et opíficem totíus creatiónis, visibílium et invisibílium, et Dóminum Iesum Christum Dei Fílium, qui étiam prænuntiátus est a prophétis ventúrus géneri hóminum præco salútis et præcéptor egregiórum discipulórum. Atque ego, homo cum sim, minúta puto me dícere præ eius infiníta Deitáte, prophéticam vim quandam agnóscens, quóniam prænuntiátus hic fuit, quem modo dixi Dei Fílium esse. Scio enim supérne vaticinátos esse prophétas de huius advéntu ad hómines».

Rústicus dixit: «Nonne ergo christiánus es?». Iustínus dixit: «Ita, christiánus sum».

Præféctus dixit ad Iustínum: «Audi, qui doctus díceris et putas veras scire doctrínas; si flagéllis cæsus cápite plectáris, persuasúmne habes te ascensúrum esse in cælum?». Iustínus dixit: «Spero me habitúrum eius domum, si hæc sustinúero; scio enim ómnibus qui recte víxerint conservári divínam grátiam usque ad consummatiónem totíus mundi».

Rústicus præféctus dixit: «Tu ígitur suspicáris futúrum ut in cælos ascéndas, prǽmia áliqua idónea acceptúrus?». Iustínus dixit: «Non súspicor, sed apte scio ac certíssimum hábeo».

Rústicus præféctus dixit: «Céterum ad rem veniámus propósitam, quæ necessária est atque urget. Conveniéntes ergo unanímiter sacrificáte diis». Iustínus dixit: «Nemo recte séntiens a pietáte in impietátem delábitur».

Rústicus præféctus dixit: «Nisi imperáta fácitis cruciabímini immisericórditer». Iustínus dixit: «In votis habémus propter Dóminum nostrum Iesum Christum cruciáti salvári, quia hoc nobis salútem et fidúciam præbébit ante terribílius et universále tribúnal Dómini nostri et Salvatóris».

Itidem étiam réliqui mártyres dixérunt: «Fac quod vis; nos enim christiáni sumus et idólis non sacrificámus».

Rústicus præféctus senténtiam pronuntiávit dicens: «Qui diis sacrificáre et imperatóris iusso obœdíre noluérunt, flagéllis cæsi abducántur, capitálem luitúri pœnam secúndum legum normam». Sancti mártyres glorificántes Deum, egréssi in consuétum locum, cápite obtruncáti sunt et consummárunt martýrium in Salvatóris confessióne.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Act 20, 21. 24{/r}; {r}Rom 1, 16{/r}

Testíficans fidem in Dóminum nostrum Iesum Christum, nihil véreor; {*} nec fácio ánimam meam pretiósam mihi, dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium quod accépi, testificári Evangélium grátiæ Dei, allelúia.

Non enim erubésco evangélium, virtus enim Dei est in salútem omni credénti, Iudǽo primum et Græco. {*} Nec fácio ánimam meam pretiósam mihi, dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium quod accépi, testificári Evangélium grátiæ Dei, allelúia.

Die 2 junii

SS. MARCELLINI ET PETRI, MARTYRUM

Ex Exhortatióne Orígenis presbýteri ad martýrium

(Nn. 41-42: PG 11, 618-619)

{p}

Socii passionum Christi, socii erunt et consolationis

Si a morte transívimus ad vitam, eo quod ab infidelitáte ad fidem transiérimus, ne mirémur si nos odit mundus. Nemo enim qui a morte ad vitam non transíerit, sed remánserit in morte, eos amáre potest qui transiérunt a tenebrósa mortis, ut ita dicam, domo ad ædifícia lucis vitæ, vivis ex lapídibus compléta.

Pro nobis pósuit ánimam suam Iesus, et nos ígitur ponámus eam, non dicam pro ipso, sed pro nobis, opínor autem pro iis qui martýrio nostro ædificándi sunt.

Adest nobis tempus, christiáne, gloriándi. Ait enim: Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus, sciéntes quia tribulátio patiéntiam operátur; patiéntia autem probatiónem; probátio autem spem; spes vero non confúndit. Tantum cáritas Dei diffúsa sit in córdibus nostris per Spíritum Sanctum.

Si, sicut abúndant passiónes Christi, ita per Christum abúndat consolátio, summa alacritáte passiónes Christi suscipiámus, et abúndent illæ in nobis, si abundántem consolatiónem appétimus, quam consequéntur omnes qui lugent; forte non ex æquo: si enim æquális consolátio esset, non esset scriptum: Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, sic abúndat et consolátio nostra.

Qui sócii passiónum sunt, proportióne passiónum quas cum Christo partiúntur, sócii erunt et consolatiónis. Hæc ab illo díscitis, qui confidénter dixit: Sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.

Ait autem per Prophétam Deus: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adiúvi te. Quodnam ígitur áliud tempus accéptius quam cum, propter nostram erga Deum in Christo pietátem, sub custódiam in pompa incedéntes in mundo, sed triumphántes pótius quam triumpháti, abdúcimur?

Mártyres enim Christi cum ipso exspóliant principátus et potestátes, cum ipso triúmphant illos, ut cum sócii fúerint passiónum eius, et sic in iis quæ patiéndo fórtiter gessit, partem hábeant. Quæ autem ália perínde dies salútis est ac illa qua hinc tali modo excéditis?

Sed, óbsecro, némini date ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum, sed in ómnibus exhibeátis vosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, dicéntes: Et nunc quæ est exspectátio mea, nonne Dóminus?

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 6, 12. 14a. 13{/r}

Non est nobis colluctátio advérsus sánguinem et carnem, sed advérsus principátus et potestátes, contra spiritália nequítiæ in cæléstibus; {*} state ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, allelúia.

Accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et, ómnibus perféctis, stare. {*} State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, allelúia.

Die 3 junii

SS. CAROLI LWANGA ET SOCIORUM, MARTYRUM

Memoria

Ex Homilía Pauli papæ Sexti in canonizatióne mártyrum Ugandénsium hábita

(AAS 56 [1964], 905-906)

{p}

Gloria martyrum, signum regenerationis

Hi mártyres Africáni albo victórum, quod est Martyrológium, páginam addunt, qua res simul funestíssimæ et magníficæ perhibéntur: páginam dícimus, sane dignam, quæ adiungátur egrégiis illis narratiónibus véteris Africæ, quas nos, hac ætáte vivéntes, útpote hómines módicæ fídei, opinabámur numquam habitúras esse æquam continuatiónem.

Quis umquam suspicári pótuit, ut exémplum afferámus, ad acta illa, ánimos commovéntia, mártyrum Scillitanórum, mártyrum Carthaginiénsium, mártyrum «massæ cándidæ» Uticénsis, de quibus sanctus Augustínus et Prudéntius commémorant, mártyrum Ægýpti, quorum amplíssimam laudem apud Ioánnem Chrysóstomum scriptam invénimus, mártyrum persecutiónis Vandálicæ, nostris tempóribus novas histórias accessúras esse, quibus res non minus fórtiter gestæ, res non minus fúlgidæ narraréntur?

Quis ánimo præsentíre pótuit fore, ut præcélsis sanctis martýribus et confessóribus Africánis, rerum memória notis, véluti Cypriáno, Felicitáti et Perpétuæ et Augustíno, viro summo, quondam aggregarémus Cárolum Lwanga, Matthíam Mulúmba Kalémba, quæ nómina cara nobis sunt, eorúmque vigínti sócios? Et mentióne digni sunt álii étiam, qui Anglicána institúta religiósa profiténtes, pro Christi nómine morte affécti sunt.

Hi profécto mártyres Africáni novæ ætátis inítia ponunt. Oh! mens non ad persecutiónes et conflictatiónes religiósas convertátur, sed ad regeneratiónem christiánam et civílem.

Africa enim, sánguine horum mártyrum irroráta, qui primi sunt novæ huius ætátis (et útinam, Deo volénte, postrémi, cum holocáustum eórum tantum sit tamque pretiósum!), Africa líbera et sui iuris facta renáscitur.

Fácinus illud, quo ii oppréssi sunt, tam infándum est ac tam signíficans, ut sufficiéntes causæ eæque maniféstæ præbeántur, quibus novus pópulus ratióne moráli formétur, ut novæ consuetúdines spiritáles ad pósteros transmitténdæ invaléscant, ut quasi symbólice exprimátur ac provehátur tránsitus a símplici et rudi vitæ institúto, in quo non déerant egrégia quædam bona humána, sed quod inquinátum erat et infírmum ac véluti sui ipsíus servitúte tenebátur, ad cultum civílem, quo celsióres significatiónes mentis humánæ et altióres condiciónes vitæ sociális expetúntur.

{p}

RESPONSORIUM

Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus; {*} quanta est glóriæ dígnitas et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári, allelúia.

Armémur víribus totis, et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. {*} Quanta est glóriæ dígnitas et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári, allelúia.

Die 5 junii

S. BONIFATII, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

Ex Epístolis sancti Bonifátii epíscopi et mártyris

(Ep. 78: MGH, Epistolæ, 3, 352. 354)

{p}

Pastor sollicitus, vigilans super gregem Christi

Ecclésia, quæ velut navis magna per mare mundi huius enávigat, quæ divérsis tentatiónum flúctibus in hac vita túnditur, non est relinquénda, sed regénda.

Cuius rei in exémplo prióres patres habémus Cleméntem et Cornélium et céteros complúres in urbe Roma, Cypriánum in Carthágine, Athanásium in Alexandría, qui sub pagánis imperatóribus navem Christi, immo caríssimam sponsam eius, Ecclésiam scílicet, docéndo, defendéndo, laborándo et patiéndo usque ad sánguinis effusiónem, gubernábant.

Horum et his simílium consideratióne pertérritus sum, et timor et tremor venérunt super me, et pæne contexérunt me peccatórum meórum ténebræ, et semel suscéptum gubernáculum Ecclésiæ libuísset et placuísset mihi omníno dimíttere, si valérem vel exémpla Patrum vel Scriptúras sacras consentáneas inveníre.

Idcírco, quia hæc ómnia ita se habent et véritas fatigári potest, vinci autem et falli non potest, fatigáta mens nostra confúgiat ad illum qui per Salomónem dicit: Habe fidúciam in Dómino ex toto corde tuo et ne innitáris prudéntiæ tuæ. In ómnibus viis tuis cógita illum, et ipse díriget gressus tuos. Et álibi: Turris fortíssima nomen Dómini. Ad ipsam cónfugit iustus et salvábitur.

Stemus in iustítia et præparémus ánimas nostras ad tentatiónem, ut sustineámus sustentatiónem Dei et dicámus ei: Dómine, refúgium factus es nobis a generatióne et progénie.

Confidámus in eum, qui nobis onus impósuit. Quod per nos portáre non póssumus, portémus per illum qui est omnípotens, qui dicit: Iugum enim meum suáve est, et onus meum leve.

Stémus in prœ́lio in die Dómini, quia dies angústiæ et tribulatiónis venérunt super nos. Moriámur, si Deus volúerit, pro sanctis légibus patrum nostrórum, ut hereditátem cum illis ætérnam cónsequi mereámur.

Non simus canes muti, non simus táciti speculatóres, non simus mercenárii lupum fugiéntes, sed pastóres sollíciti, vigilántes super gregem Christi, prædicántes maióri et minóri, díviti et páuperi, omne consílium Dei, ómnibus grádibus vel ætátibus, in quantum Deus donáverit posse, opportúne, importúne, eo modo quo sanctus Gregórius in libro Pastoráli conscrípsit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Th 2, 8{/r}; {r}Gal 4, 19{/r}

Cúpide volebámus trádere vobis non solum evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras, {*} Quóniam caríssimi nobis facti estis, allelúia.

Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. {*} Quóniam caríssimi nobis facti estis, allelúia.

Die 6 junii

S. NORBERTI, EPISCOPI

E Vita sancti Norbérti epíscopi

(Cf. Vita s. Norberti: PL 170, 1262. 1269. 1294. 1295; Litteræ Apostolicæ ab Innocentio II ad S. Norbertum: Acta Sanctorum, 21, in Appendice, p. 50)

{p}

Magnus inter magnos, et inter parvos exiguus

Norbértus, inter eos mérito computátus qui reformatióni Gregoriánæ efficácius sese impendérunt, útpote qui primum volúerit clerum institúere, germánæ vitæ evangélicæ simul et apostólicæ dicátum, castum et páuperem, qui suscíperet «simul novi hóminis induméntum páriter et ornaméntum: illud quidem in hábitu religiónis, istud vero in dignitáte sacerdótii», et inténderet «sanctas Scriptúras sequi et Christum ducem habére». Cui tria commendáre solébat: «circa altáre et divína offícia mundítiam, excéssuum et neglegentiárum in capítulo emendatiónem, páuperum curam et hospitalitátem».

Sacerdótibus vero, qui in cœnóbio Apostolórum vices gerébant, tantam adiúnxit, ad instar Ecclésiæ primitívæ, credéntium laicórum et feminárum multitúdinem, ut plúrimi assérerent a tempóribus Apostolórum nullum tam brevi témporis spátio sua institutióne tot perféctæ vitæ imitatóres Christo acquisivísse.

Archiepíscopus factus, confrátres suos advocávit ut regiónem Vendórum ad fidem addúcerent; clerum autem suæ diœcésis, non obstánte tumúltu et commotióne pópuli, ad reformatiónem addúcere est conátus.

Præcípuum dénique eius stúdium fuit ut bonam concórdiam inter Sedem Apostólicam et Impérium, serváta tamen libertáte electiónum ecclesiasticárum, ita muníret et augéret, ut Innocéntius papa Secúndus ei scrípserit: «Sedes Apostólica de te, tam devóto fílio, plenis viscéribus gratulátur», imperatórque eum fécerit archicancellárium impérii.

Quæ ómnia prǽstitit fide omníno intrépida: «In Norbérto éminet fides, aiébant, ut in Bernárdo Claravallénsi cáritas»; deínde lepiditáte conversatiónis, «quippe qui magnus inter magnos et inter parvos exíguus, ómnibus se amábilem præbéret»; summa demum eloquéntia: «verbum Dei ignítum, urens vítia, ácuens virtútes, benévolas ánimas ditans sapiéntia», contémplans divína assídue meditabátur et impávide diffúdit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Tim 4, 2. 5{/r}; cf. {r}Act 20, 28{/r}

Prædica verbum, insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra in omni patiéntia et doctrína; {*} in ómnibus labóra, opus fac evangelístæ, allelúia.

Atténde univérso gregi, in quo te Spíritus Sanctus pósuit epíscopum páscere ecclésiam Dei. {*} In ómnibus labóra, opus fac evangelístæ, allelúia.

Die 9 junii

S. EPHRÆM, DIACONI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Ex Sermónibus sancti Ephræm diáconi

(Sermo 3, Defineet admonitione, 2. 4 -5: ed. Lamy, 3, 216-222)

{p}

Divina œconomia, figura est mundi spiritalis

Diúrna, Dómine, sciéntiæ tuæ luce expélle noctúrnas mentis nostræ ténebras, ut mens nostra illumináta minístret tibi in renovatióne puritátis nostræ. Exórdium cursus solis inítium óperis est mortálibus; adórna, Dómine, in méntibus nostris mansiónem huius diéi qui nescit finem. Largíre nobis ut in nostra persóna videámus vitam resurrectiónis, et nihil remóveat mentes nostras a tuis oblectaméntis. Huius diéi, qui non íncipit a motu et cursu solis, signum ímprime, Dómine, in nostra persóna per assíduum nostrum in te stúdium.

In sacraméntis tuis cotídie te amplexámur et in córpore nostro recípimus; dignos nos redde experíri in nostra persóna resurrectiónem, quam sperámus. Thesáurum tuum in córpore nostro abscóndimus cum grátia baptísmi; idem ille thesáurus adaugétur in mensa sacramentórum tuórum; da nobis gaudére in grátia tua. Memoriále tuum, Dómine, in persóna nostra habémus e mensa tua spiritáli; ópere illud possideámus in renovatióne futúra.

Quantæ simus pulchritúdinis intellegámus per illam pulchritúdinem spiritálem, quam in ipsa mortalitáte éxcitat volúntas tua immortális.

Crucifíxio tua, o Salvátor noster, términus fuit vitæ corpóreæ; da nobis crucifígere mentem nostram in figúra vitæ spiritális. Resurréctio tua, o Iesu, magnitúdinem præstet hómini nostro spiritáli; vísio sacramentórum tuórum sit nobis spéculum ad cognitiónem eius.

Tua divína œconomía, o Salvátor noster, figúra est mundi spiritális; da nobis cúrrere in eo sicut homo spiritális.

Ne prives, Dómine, mentem nostram manifestatióne tua spiritáli, et ne rétrahas a membris nostris calórem suavitátis tuæ. Mortálitas in córpore nostro latens effúndit in nos corruptiónem; aspérsio amóris tui spiritális abstérgat efféctus mortalitátis a corde nostro. Da nobis, Dómine, festináre ad nostram civitátem et, sicut Móyses e vértice montis, e revelatióne possideámus eam.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sir 47, 10-11. 12cd{/r}

De omni corde suo laudávit Dóminum, et diléxit Deum, qui fecit illum; {*} et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos, allelúia.

Dum laudárent nomen sanctum Dómini, et ante mane resonáret sanctuárium. {*} Et stare fecit cantóres contra altáre, et in sono eórum dulces fecit modos, allelúia.

Die 11 junii

S. BARNABÆ, APOSTOLI

Memoria

HYMNUS

O vir beát{i}e{/i}, Apóstolis

comes labórum sédule

adiútor atque múneris,

laudes precésque súscipe.

Christi per illos núntios

exórta sunt lætíssima

et veritátis sǽcula

et pacis atque gáudii.

Assúmptus et tu cǽlitus

ad tanta consors póndera,

compar nitéscis glória

potentiáque prómines.

Tu, seminátor lúminis,

fac sole Christi vívido

virér{i}e{/i} ubíque gérmina

cæli replénd{i}a{/i} ad hórrea.

Simúlque cum primóribus

summ{i}o{/i} astitúrus Iúdici,

da nostra solvi débita,

nos da fovéri grátia.

Sit Trinitáti glória,

quæ præstet in cæléstibus

nos eius omni témpore

gaudére tecum prǽmiis. Amen.

Ex Tractátibus sancti Chromátii epíscopi in Evangélium Matthǽi

(Tract. 5, 1. 3-4: CCL 9, 405-407)

{p}

Vos estis lux mundi

Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi super montem pósita, neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sal terræ Dóminus discípulos suos appellávit, quia infatuáta a diábolo corda humáni géneris, per cæléstem sapiéntiam, condiérunt. Nunc quoque lumen mundi eos núncupat, quia, a se ipso, qui verum et ætérnum lumen est, illumináti, ipsi quoque lumen facti sunt tenebrárum.

Nam quia ipse sol iustítiæ est, non immérito étiam discípulos suos lumen mundi cognóminat; quia per ipsos, quasi per quosdam micántes rádios, univérso orbi cognitiónis suæ lumen infúdit; fugavérunt enim a córdibus hóminum ténebras erróris, luce veritátis osténsa.

Per ipsos namque illumináti étiam nos, ex ténebris lumen sumus effécti, dicénte Apóstolo: Erátis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino; sicut fílii lucis ambuláte. Et íterum: Non estis fílii noctis neque tenebrárum, sed estis fílii lúminis et fílii diéi.

Mérito et sanctus Ioánnes in epístola sua testátus est, dicens: Deus lux est, et qui manet in Deo, in lúmine est, sicut et ipse est in lúmine. Unde, quia de ténebris erróris liberátos nos esse gaudémus, semper quasi fílii lucis in lúmine ambuláre debémus. Unde Apóstolus ait: Inter quos lucétis sicut luminária in hoc mundo, verba vitæ continéntes.

Quod si non faciámus, vidébimur tam necessárii lúminis utilitátem, ad damnum tam nostrum quam aliórum, infidelitáte nostra velut quodam velámine obtégere et obumbráre. Quaprópter et illum, qui taléntum, ad lucrum cæléstis negotiatiónis accéptum, abscóndere magis vóluit quam ad mensam nummuláriis dare, débitam pœnam incurrísse scimus et légimus.

Et idcírco lucérna illa splendens, quæ ad usum salútis nostræ accénsa est, semper lucére debet in nobis. Habémus enim lucérnam cæléstis mandáti et grátiæ spiritális, de qua David rétulit: Mandátum tuum lucérna pédibus meis, et lux sémitis meis. De qua et Sálomon ait: Quóniam lucérna est præcéptum legis.

Unde lucérna hæc legis ac fídei non occultánda nobis est, sed ad salútem multórum semper in Ecclésia velut in candelábro constituénda, ut veritátis ipsíus luce et nos fruámur, et omnes credéntes illuminéntur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Act 11, 23-24{/r}

Cum pervenísset Bárnabas Antiochíam et vidísset grátiam Dei, gavísus est; {*} quia erat vir bonus, et plenus Spíritu Sancto et fide, allelúia.

Et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Dómino. {*} Quia erat vir bonus, et plenus Spíritu Sancto et fide, allelúia.

Die 13 junii

S. ANTONII DE PADOVA, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Sermónibus sancti Antónii de Pádova presbýteri

(Sermones Dominicales et in Solemnitatibus: Ed. A. M. Loca-telli, Padova 1895, I, 226b)

{p}

Viva est loquela, cum loquuntur ópera

Qui Spíritu Sancto replétur, váriis linguis lóquitur. Váriæ linguæ sunt vária de Christo testimónia, útpote humílitas, paupértas, patiéntia et obœdiéntia, quibus tunc lóquimur, cum eas in nobis ipsis áliis osténdimus. Viva est loquéla cum loquúntur ópera. Cessent, óbsecro, verba, loquántur ópera. Verbis sumus pleni, sed opéribus vácui, et ídeo a Dómino maledícti, quia ipse maledíxit ficúlneæ in qua non invénit fructum sed fólia tantum. «Lex, inquit Gregórius, prædicatóri pósita est, ut ea quæ prǽdicat operétur». Frustra iactat legis notítiam, qui opéribus déstruit doctrínam.

Sed Apóstoli loquebántur prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Beátus qui lóquitur prout dat Spíritus Sanctus, non prout suus ánimus! Sunt enim quidam qui ex suo spíritu loquúntur, verba aliórum furántur et ea ut sua propónunt et sibi attríbuunt. De tálibus et iis simílibus dicit Dóminus in Ieremía: Ecce ego ad prophétas, qui furántur verba mea unusquísque a próximo suo. Ecce ego ad prophétas, dicit Dóminus, qui assúmunt linguas suas et aiunt: Dicit Dóminus; ecce ego ad prophétas somniántes mendácium, ait Dóminus, qui narravérunt ea et seduxérunt pópulum meum in mendácio suo et in miráculis suis; cum ego non misíssem eos nec mandássem eis, qui nihil profuérunt pópulo huic, dicit Dóminus.

Loquámur ergo prout Spíritus Sanctus déderit éloqui nobis, ipsum humíliter et devóte postulántes, quátenus grátiam suam infúndat, ut diem Pentecóstes in quinque sénsuum perfectióne et decálogi observatióne compleámus, et spíritu veheménti contritiónis repleámur, et linguis ígneis confessiónis accendámur, ut accénsi et illumináti in splendóribus sanctórum, Deum trinum et unum vidére mereámur.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Os 14, 6b{/r}; cf. {r}Ps 91 (92), 13{/r}; {r}Sir 24, 4a{/r}

Iustus germinábit sicut lílium, {*} et florébit in ætérnum ante Dóminum.

In multitúdine electórum habébit laudem. {*} Et florébit in ætérnum ante Dóminum.

Die 19 junii

S. ROMUALDI, ABBATIS

E Vita sancti Romuáldi a sancto Petro Damiáno conscrípta

(Cap. 31 et 69: PL 144, 982-983. 1005-1006)

{p}

Semetipsum abnegans et Christum sequens

Romuáldus tribus annis in Parentínæ civitátis fínibus hábitans, in uno monastérium constrúxit et abbátem in eo cum frátribus ordinávit; in duóbus vero inclúsus mansit. Ibi nempe ad magnæ perfectiónis cúmulum píetas illum divína provéxit, ita ut Sancto afflátus Spíritu et nonnúlla ventúra prospíceret et multa véteris ac novi Testaménti occúlta mystéria rádiis intellegéntiæ penetráret.

Frequénter enim tanta illum divinitátis contemplátio rapiébat, ut quasi totus in lácrimas resolútus, æstuánte inenarrábili divíni amóris ardóre, clamáret: Care Iesu, care, mel meum dulce, desidérium ineffábile, dulcédo sanctórum, suávitas angelórum, et cétera huiúsmodi. Quæ ille Sancto Spíritu dictánte in iúbilum proferébat, nos humáno sensu exprímere non valémus.

Ubicúmque autem vir sanctus habitáre dispóneret, oratórium cum altári prímitus in céllula fáciens, deínde se reclúdens, áditum damnábat.

Post cuncta ígitur habitatiónum suárum loca, cum iam finem suum imminére conspíceret, tandem ad monastérium quod in Valle de Castro constrúxerat, rédiit, ibíque propinquántem óbitum indubitánter exspéctans, cellam sibi cum oratório ædificári, in qua recluderétur, et siléntium usque ad mortem serváret, instítuit.

Facto ítaque reclusório, cum mens eius in eo esset, ut mox inclúdi debéret, cœpit corpus eius magis magísque moléstiis ingravéscere, et deórsum iam velut non tam languóre quam decrépiti longævitáte sénii declináre. Quadam ígitur die cœpit paulátim córporis virtúte destítui et ingruénte moléstia grávius fatigári. Sole ítaque iam ad occásum vergénte, præcépit duóbus frátribus qui astábant, ut foras exírent, céllulæ post se iánuam cláuderent; celebratúri vero sibi matutínos hymnos ad eum dilúculo remeárent. Cumque illi de eius fine sollíciti velut invíti exírent, non statim ad quiescéndum próperant, sed ne magístrum obíre contíngeret ánxii, pretiósi thesáuri taléntum prope céllulam laténtes obsérvant. Aliquámdiu ígitur commorántes, cum deínceps curiósis áuribus atténtius auscultárent, et neque motum córporis, neque sonum vocis audírent, iam quod evénerat veráciter opinántes, impúlsa iánua, velóciter írruunt, lumen accéndunt, et beáta ánima in cælum rapta, supínum iacére sanctum cadáver invéniunt. Iacébat ítaque velut neglécta tunc cæléstis margaríta, in summi póstmodum regis ærárium honorífice reponénda.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Deut 2, 7; 8, 5b{/r}

Benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum; novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem magnam, {*} hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.

Sicut érudit homo fílium suum, sic erudívit te. {*} Hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.

Die 21 junii

S. ALOISII GONZAGA, RELIGIOSI

Memoria

Ex Epístola sancti Aloísii Gonzága ad matrem conscrípta

(Acta Sanctorum, Iunii, 5, 878)

{p}

Misericordias Domini in æternum cantabo

Spíritus Sancti grátiam et consolatiónem tibi, illustríssima dómina, perpétuam precor. Versábar équidem, cum tuæ lítteræ afferréntur, adhuc in hac mortuórum regióne. Verum age nunc, ad cælum aliquándo aspirándum est, ut in terra vivéntium Deum ætérnum laudémus. Quod quidem iter nuper sperábam ante hoc tempus a me conféctum iri. Si cáritas est, ut ait sanctus Paulus, flere cum fléntibus, gaudére cum gaudéntibus, ingens omníno te gáudium, mater illustríssima, ex eo hauríre necésse est, quod benefícii gratiǽque in te causa, veram mihi Deus lætítiam, atque a metu eius umquam amitténdi securitátem desígnat.

Equidem, fatébor enim tibi, illustríssima dómina, cum in consideratióne divínæ bonitátis, quæ instar est maris, cui nec fundus sit nec litus, mentem ingúrgito, ea mihi, illíus amplitúdine abrépta, aberráre neque satis compétere vidétur, quippe cum ille me, pro tam brevi et exíguo labóre, ad ætérnam réquiem accérsat, et me de cælo ad summam felicitátem, quam ádeo neglegénter quæsívi, vocet, fructúmque lacrimárum polliceátur, quas tam parce profúdi.

Vide étiam atque étiam, illustríssima dómina, et cave ne hanc infinítam Dei benignitátem víoles; quod profécto fáceres, si eum velut mórtuum lamentarére, qui in Dei conspéctu vivat longéque plus rebus tuis, quam in hac vita, sua commendatióne adiuménti áfferat. Non erit hæc diutúrna seiúnctio; in cælo revisémus inter nos, simúlque cum salútis nostræ víndice copuláti, tota ánimi contentióne eum laudántes eiúsque misericórdias in ætérnum cantántes, immortálibus lætítiis perfruémur. Adimit nobis quod ante commodáverat non álio consílio, nisi ut immunióre et tutióre loco repónat, iísque nos bonis ornet quæ nobis optarémus ipsi.

Hæc ómnia, eo dumtáxat a me dicta sunt, ut morigerárer desidério quo téneor, uti tu, illustríssima dómina, ceteráque omnis família, hunc meum discéssum in iucúndi benefícii loco habeátis, tuque hoc fretum traiciéntem, dum litus contíngam in quo spes omnes meæ sitæ sunt, matérna tua benedictióne prosequáre. Quod idcírco feci libéntius, quod nihil mihi supérfuit, quo evidéntius amórem ac reveréntiam quam ut fílius matri débeo, tibi significárem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 40 (41), 13; 83 (84), 11bc{/r}

Propter innocéntiam suscepísti me, Dómine, {*} et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.

Elégi ad limen esse in domo Dei mei, magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. {*} Et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.

Die 22 junii

S. PAULINI NOLANI, EPISCOPI

Ex Epístolis sancti Paulíni Noláni epíscopi

(Epist. 3 ad Alypium, 1. 5. 6: CSEL 29, 13-14, 17-18)

{p}

Deus ubique operatur in suis dilectionem suam Spiritu Sancto

Hæc est vera cáritas, hæc perfécta diléctio, quam tibi circa humilitátem nostram inésse docuísti, dómine vere sancte et mérito beatíssime ac desiderábilis. Accépimus enim per hóminem nostrum Iuliánum de Carthágine reverténtem lítteras tantam nobis sanctitátis tuæ lucem afferéntes, ut nobis caritátem tuam non agnóscere, sed recognóscere viderémur. Quia vidélicet ex illo, qui nos ab orígine mundi prædestinávit sibi, cáritas ista manávit, in quo facti sumus ántequam nati, quia ipse fecit nos et non ipsi nos, qui fecit quæ futúra sunt. Huius ígitur præsciéntia et ópere formáti, in similitúdinem voluntátum et unitátem fídei vel unitátis fidem, prǽveniénte notítiam, caritáte conéxi sumus, ut nos ínvicem ante corporáles conspéctus revelánte spíritu noscerémus.

Gratulámur ítaque et gloriámur in Dómino, qui unus atque idem ubíque terrárum operátur in suis dilectiónem suam Spíritu Sancto, quem super omnem carnem effúdit, flúminis ímpetu lætíficans civitátem suam, in cuius te cívibus principálem cum princípibus pópuli sui Sede Apostólica mérito collocávit nosque étiam, quos eréxit elísos et de terra ínopes suscitávit, in vestra vóluit sorte numerári. Sed magis gratulámur in eo Dómini múnere, quo nos in péctoris tui habitatióne constítuit quoque ita viscéribus tuis insinuáre dignátus est, ut peculiárem nobis caritátis tuæ fidúciam vindicémus, his offíciis atque munéribus provocáti, ut nos diffidénter aut léviter te amáre non líceat.

De me ne quid ignóres, scias antiquíssimum peccatórem non ita olim de ténebris et umbra mortis edúctum spíritum auræ vitális hausísse nec ita olim posuísse in arátro manum et crucem Dómini sustulísse, quam ut in finem perférre valeámus, oratiónibus tuis adiuvémur. Accumulábitur hæc méritis tuis merces, si intervéntu tuo ónera nostra releváveris. Sanctus enim laborántem ádiuvans, quia fratrem non audémus dícere, exaltábitur sicut cívitas magna.

Panem unum sanctitáti tuæ unitátis grátia mísimus, in quo étiam Trinitátis solíditas continétur. Hunc panem eulogíam esse tu fácies dignatióne suméndi.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sir 31, 8. 11a.{/r} cf. {r:Sir 31,}10{/r}

Beátus dives qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit nec sperávit in pecúnia et thesáuris; {*} ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino.

Pótuit enim tránsgredi et non est transgréssus, fácere mala et non fecit. {*} ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino.

Eodem die 22 junii

SS. IOANNIS FISCHER, EPISCOPI, ET THOMÆ MORE, MARTYRUM

Ex Epístola sancti Thomæ More ad Margarítam fíliam in cárcere conscrípta

(The English Works of Sir Thomas More, London 1557, p. 1454)

{p}

In omni spe et fiducia me Deo totum committam

Quamvis, mea Margaríta, bene mihi cónscius sim, eam fuísse vitæ meæ anteáctæ pravitátem, ut plane mérear a Deo déseri, tamen non désinam in eius imménsa bonitáte semper confídere, optiméque speráre, quod quemádmodum háctenus sanctíssima eius grátia mihi vires subministrávit ómnia ánimo contemnéndi, opes, rédditus ac vitam ipsam, potiúsquam reluctánte consciéntia ut iurem; ipsíque regi benígna mente suggéssit, ut háctenus sola me libertáte priváret (qua certe una in re sua maiéstas maius mihi benefícium cóntulit, propter spiritálem ánimæ meæ profectum, quem inde me cónsequi spero, quam in ómnibus illis honóribus et bonis sic ántea mihi accumulátis) sive éadem grátia vel regis ánimum ita moderábitur, ut nihil in me grávius státuat, vel mihi eas perpétuo vires dabit, ut quantumcúmque grávia patiénter (fórtiter et libénter) feram.

Quæ mea patiéntia cum méritis acerbíssimæ passiónis domínicæ coniúncta (quæ quidem meam omnem tolerántiam infinítis parasángis, et mérito et modo excéllit) mitigábit débitas mihi in purgatório pœnas et, divína largiénte bonitáte, aliquántulum étiam mercédis in cælo augméntum dabit.

De Dei bonitáte diffídere, mea Margaríta, nolo, utcúmque me débilem ac frágilem perséntiam. Immo si in eo terróre et consternatióne cérnerem, ut iámiam lapsúrus vidérer, memínero tamen sanctum Petrum único venti flatu, ex módica fide, submérgi cœpísse, faciámque quod ille fecit. Christum compellábo: Dómine, salvum me fac. Spero enim quod exténdens manum suam apprehéndet me, nec me submérgi patiétur.

Quodsi vero Petri partes adhuc ultérius me ágere permítteret, planéque præcípitem cádere, iuráre et abiuráre (quod pro sua misericórdia Deus longíssime avértat, potiúsque damnum mihi quam cómmodum ex eo lapsu áfferat) spero nihilóminus fore, ut óculo misericórdiæ pleno me respíciat, sicut Petrum respéxit, meque dénuo érigat, ut de novo veritátem confítear, et consciéntiam exónerem; pœnámque et pudórem prióris abnegatiónis fórtiter pérferam.

Dénique, mea Margaríta, illud compertíssimum hábeo, quod ábsque mea culpa Deus me non déseret. In omni ítaque spe et fidúcia me illi totum commíttam. Si propter peccáta mea me sinat períre, saltem iustítia eius in me laudábitur. Spero tamen et certíssime spero quod clementíssima eius bónitas ánimam meam fidéliter custódiet, faciétque ut misericórdia eius pótius quam iustítia in me commendétur.

Sis ergo bono ánimo, mea fília, neque de me ádmodum sollícita, quidquid mihi in hoc mundo contíngat. Nihil contíngere potest, quod Deus non velit. Quidquid autem ille vult, utcúmque nobis malum videátur, est tamen vere óptimum.

{p}

RESPONSORIUM

Cum essent in torméntis mártyres Christi, cæléstia contemplántes dicébant: {*} Adiuva nos, Dómine, ut perficiámus opus tuum sine mácula.

Réspice in servos tuos et in ópera tua. {*} Adiuva nos, Dómine, ut perficiámus opus tuum sine mácula.

Die 24 junii

IN NATIVITATE S. IOANNIS BAPTISTÆ

Sollemnitas

HYMNUS

Antra desérti téneris sub annis,

cívium turmas fúgiens, petísti,

ne levi saltem maculáre vitam

fámine posses.

Prǽbuit hirtum tégimen camélus

ártubus sacris, stróphium bidéntes,

cui latex haustum, sociáta pastum

mella locústis.

Céteri tantum cecinére vatum

corde præságo iubar affutúrum;

tu quidem mundi scelus auferéntem

índice prodis.

Non fuit vasti spátium per orbis

sánctior quisquam génitus Ioánne,

qui nefas sæcli méruit lavántem

tíngere lymphis.

Láudibus cives célebrant supérni

te, Deus simplex paritérque trine;

súpplices ac nos véniam precámur:

parce redémptis. Amen.

Ant. 1Dóminus ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei.

Psalmi de Communi sanctorum virorum.

Ant. 2Pósuit os meum Dóminus quasi gládium acútum, sub umbra manus suæ protéxit me.

Ant. 3Hoc est testimónium quod perhíbuit Ioánnes: Qui post me venit, ante me factus est.

Hic venit ut testimónium perhibéret de lúmine.

Ut omnes créderent per illum.

De libro Ieremíæ prophétæ

{r:Ier}1, 4-10. 17-19{/r}

{p}

Vocatio prophetæ

{v}4{/v}Et factum est verbum Dómini ad me dicens:

{v}5{/v}«Priúsquam te formárem in útero, novi te

et, ántequam exíres de vulva, sanctificávi te

et prophétam géntibus dedi te».

{v}6{/v}Et dixi: «Heu, Dómine Deus! Ecce néscio loqui, quia puer ego sum».

{v}7{/v}Et dixit Dóminus ad me:

«Noli dícere: “Puer sum”,

quóniam, ad quoscúmque mittam te, ibis

et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris.

{v}8{/v}Ne tímeas a fácie eórum,

quia tecum ego sum, ut éruam te»,

dicit Dóminus.

{v}9{/v}Et misit Dóminus manum suam et tétigit os meum et dixit Dóminus ad me:

«Ecce dedi verba mea in ore tuo;

{v}10{/v}ecce constítui te hódie super gentes et super regna,

ut evéllas et déstruas

et dispérdas et díssipes

et ædífices et plantes.

{v}17{/v}Tu ergo accínge lumbos tuos

et surge et lóquere ad eos ómnia,

quæ ego præcípio tibi:

ne tímeas a fácie eórum,

alióquin timére te fáciam vultum eórum.

{v}18{/v}Ego quippe dedi te hódie

in civitátem munítam

et in colúmnam férream

et in murum ǽreum

contra omnem terram,

régibus Iudæ, princípibus eius

et sacerdótibus et pópulo terræ;

et bellábunt advérsum te et non prævalébunt,

quia tecum ego sum,

ait Dóminus,

ut eríperem te».

RESPONSORIUM

{r}Ier 1, 5. 9b-10a{/r}

Priúsquam te formárem in útero, novi te et ántequam exíres de vulva, sanctificávi te, {*} Et prophétam géntibus dedi te.

Ecce dedi verba mea in ore tuo, ecce constítui te super gentes et regna. {*} Et prophétam géntibus dedi te.

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 293, 1-3: PL 38, 1327-1328)

{p}

Vox clamantis in deserto

Nativitátem Ioánnis quodámmodo consecrátam obsérvat Ecclésia: nec invenítur ullus in pátribus, cuius nativitátem sollémniter celebrémus; celebrámus Ioánnis, celebrámus et Christi: hoc vacáre non potest, et si forte a nobis pro tantæ rei dignitáte minus explicátur, fructuósius tamen et áltius cogitátur. Náscitur Ioánnes de anícula stérili, náscitur Christus de iuvéncula vírgine.

Non créditur Ioánnes nascitúrus, et fit pater mutus; créditur Christus, et fide concípitur. Proposúimus inquirénda, et discutiénda prædíximus; sed hoc prælocútus sum, et si ómnibus tanti mystérii sínibus perscrutándis non suffícimus vel facultáte vel témpore; mélius vos docébit qui lóquitur in vobis, étiam abséntibus nobis, quem pie cogitátis, quem corde suscepístis, cuius templa facti estis.

Vidétur ergo Ioánnes interiéctus quidam limes testamentórum duórum, véteris et novi. Nam eum esse quodámmodo límitem, Dóminus ipse testátur dicens: Lex et prophétæ usque ad Ioánnem Baptístam. Sústinet ergo persónam vetustátis, et præcónium novitátis. Propter persónam vetustátis, de sénibus náscitur; propter persónam novitátis, in viscéribus matris prophéta declarátur. Nondum enim natus ad sanctæ Maríæ advéntum, exsultávit in útero matris. Iam ibi designátus erat, designátus ántequam natus; cuius præcúrsor esset osténditur, ántequam ab eo viderétur. Divína sunt hæc, et mensúram humánæ fragilitátis excédunt. Postrémo náscitur, áccipit nomen, lingua sólvitur patris. Refer quod factum est ad significántem imáginem rerum.

Zacharías tacet et amíttit vocem, donec Ioánnes nascerétur, præcúrsor Dómini, et aperíret vocem. Quid est siléntium Zacharíæ, nisi prophetía latens, et ante prædicatiónem Christi quodam modo occúlta et clausa? Aperítur illíus advéntu, clara fit ventúro eo qui prophetabátur. Hoc est apértio vocis Zacharíæ in nativitáte Ioánnis, quod est discíssio veli in cruce Christi. Ioánnes si seípsum nuntiáret, Zacharíæ os non aperíret. Sólvitur lingua, quia náscitur vox; nam Ioánni iam prænuntiánti Dóminum dictum est: Tu quis es? Et respóndit: Ego sum vox clamántis in erémo. Vox Ioánnes, Dóminus autem in princípio erat Verbum. Ioánnes vox ad tempus, Christus Verbum in princípio ætérnum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Lc 1, 76-77{/r}

Tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis; {*} præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius.

Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius, in remissiónem peccatórum eórum. {*} Præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius.

AD VIGILIAM: Ant. Reges vidébunt et consúrgent príncipes, et adorábunt Dóminum Deum tuum, qui elégit te.
Evangelium, ut ad Missal in vigilia: {r}Lc 1, 5-17{/r}, vel ad libitum de Missa diei 3 ianuarii: {r}Io 1, 29-34{/r}, aut diei 12 ianuarii: {r}Io 3, 22-30{/r}.

Eodem die 27 junii

S. CYRILLI ALEXANDRINI,

EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Ex Epístolis sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi

(Epist. 1: PG 77, 14-18. 27-30)

{p}

Divinæ maternitatis Virginis Mariæ assertor

Miror maiórem in modum esse áliquos omníno qui utrum sacra Virgo Deípara appellánda sit, plane addúbitent. Etenim, si Dóminus noster Iesus Christus Deus est, quo tandem modo sacra Virgo, quæ illum édidit, Deípara non dicátur? Hanc fidem divíni discípuli nobis tradidérunt, quamvis istíus dictiónis non memínerint. Ad hunc modum a sanctis pátribus institúti sumus. Enimvéro percélebris memóriæ pater noster Athanásius, libro quem de sancta et consubstantiáli Trinitáte conscrípsit, oratióne tértia, sacram Vírginem passim Deíparam nóminat.

Cogor autem ipsis illíus verbis hoc loco uti, quæ hunc in modum se habent: «Itaque divínæ Scriptúræ scopus ac charácter, ut sæpe monúimus, eiúsmodi est ut utrúmque de Christo salvatóre nostro pronúntiet: puta Deum illum esse, et numquam non hoc ipsum exstitísse, ut qui Patris sit Verbum, eiusdémque splendor et sapiéntia; tum eúndem rursum novíssimis hisce tempóribus córpore ex Deípara Vírgine María sumpto, nostri causa hóminem factum esse».

Et nonnúllis interiéctis íterum: «Multi exstitére sancti, et ab omni peccáto immúnes: nam et Ieremías de matérno útero sanctificátus est, et Ioánnes in lucem nondum éditus, voce Deíparæ Maríæ percépta, lætabúndus exsíliit». Sane idóneus est hic vir, appriméque dignus cui intrépide fidem adiúngere, quemque tuto sequi líceat, ut qui nihil protulísset quod a divínis lítteris aliénum esset.

Et a Deo quidem inspiráta Scriptúra Dei Verbum carnem factum, hoc est, carni ánimam ratiónis cómpotem habénti unítum affírmat. Apprehéndit ergo Dei Verbum semen Abrahæ, corpúsque ex mulíere sibi cónstruens, carnis et sánguinis párticeps factus est, ita ut iam non solum Deus sit, sed propter coniunctiónem homo quoque nostri símilis factus intellegátur.

Ex duábus ígitur rebus, divinitáte nimírum et humanitáte, certo constat Emmánuel. Unus tamen Dóminus Iesus Christus, unus verus naturalísque Fílius, qui Deus simul et homo est; non homo deificátus, par illis qui per grátiam divínæ natúræ partícipes efficiúntur, sed Deus verus, qui salútis nostræ causa in humána forma appáruit, prout Paulus quoque hisce verbis testátur: Quando, ait, venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redímeret, ut nos filiórum adoptiónem reciperémus.

{p}

RESPONSORIUM

Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína eius repléta est; {*} ipse intercédat pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.

Iste est sacérdos Dómini, qui in mandátis eius meditátus est die ac nocte. {*} Ipse intercédat pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.

Die 28 junii

S. IRENÆI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 20, 5-7: SCh 100, 640-642. 644-648)

{p}

Gloria Dei vivens homo, vita hominis visio Dei

Vivíficat autem Dei cláritas: percípiunt ergo vitam qui vident Deum. Et propter hoc incapábilis et incomprehensíbilis et invisíbilis visíbilem se et comprehensíbilem et capácem homínibus præstat, ut vivíficet percipiéntes et vidéntes se. Quóniam vívere sine vita impossíbile est, subsisténtia autem vitæ de Dei participatióne évenit, participátio autem Dei est vidére Deum et frui benignitáte eius.

Hómines ígitur vidébunt Deum ut vivant, per visiónem immortáles facti et pertingéntes usque in Deum. Quod, sicut prædíxi, per prophétas figuráliter manifestabátur quóniam vidébitur Deus ab homínibus qui portant Spíritum eius et semper advéntum eius sústinent. Quemádmodum et in Deuteronómio Móyses ait: In die ista vidébimus, quóniam loquétur Deus ad hóminem, et vivet.

Qui ómnia in ómnibus operátur qualis et quantus est, invisíbilis et inenarrábilis est ómnibus quæ ab eo facta sunt, incógnitus autem nequáquam: ómnia enim per Verbum eius discunt quia est unus Deus Pater, qui cóntinet ómnia et ómnibus esse præstat, quemádmodum in Evangélio scriptum est: Deum nemo vidit umquam, nisi unigénitus Fílius, qui est in sinu Patris, ipse enarrávit.

Enarrátor ergo ab inítio Fílius Patris, quippe qui ab inítio est cum Patre, qui et visiónes prophéticas et divisiónes charísmatum et ministéria sua et Patris glorificatiónem consequénter et compósite osténderit humáno géneri apto témpore ad utilitátem: ubi est enim consequéntia, illic et consonántia; et ubi consonántia, illic et pro témpore; et ubi pro témpore, illic et utílitas.

Et proptérea Verbum dispensátor patérnæ grátiæ factus est ad utilitátem hóminum, propter quos fecit tantas dispositiónes, homínibus quidem osténdens Deum, Deo autem éxhibens hóminem; et invisibilitátem quidem Patris custódiens, ne quando homo contémptor fíeret Dei et ut semper habéret ad quod profíceret, visíbilem autem rursus homínibus per multas dispositiónes osténdens Deum, ne in totum defíciens a Deo homo cessáret esse: glória enim Dei vivens homo, vita autem hóminis vísio Dei. Si enim quæ est per condiciónem osténsio Dei vitam præstat ómnibus in terra vivéntibus, multo magis ea quæ est per Verbum manifestátio Patris vitam præstat his qui vident Deum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mal 2, 6{/r}; {r}Ps 88 (89), 22{/r}

Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius; {*} in pace et in æquitáte ambulávit mecum, dicit Dóminus.

Manus enim mea firma erit cum eo, et bráchium meum confortábit eum. {*} In pace et in æquitáte ambulávit mecum, dicit Dóminus.

Die 29 junii

SS. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM

Sollemnitas

HYMNUS

Felix per omnes festum mundi cárdines

apostolórum præpóllet alácriter,

Petri beáti, Pauli sacratíssimi,

quos Christus almo consecrávit sánguine,

ecclesiárum deputávit príncipes.

Hi sunt olívæ duæ coram Dómino

et candelábra luce radiántia,

præclára cæli duo luminária;

fórtia solvunt peccatórum víncula

portásque cæli réserant fidélibus.

Glória Patri per imménsa sǽcula,

sit tibi, Nate, decus et impérium,

honor, potéstas Sanctóque Spirítui;

sit Trinitáti salus indivídua

per infiníta sæculórum sǽcula. Amen.

Ant. 1Si díligis me, Simon Petre, pasce oves meas.

Psalmi de Communi Apostolorum.

Ant. 2Mihi vívere Christus est, et mori lucrum: gloriári me opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi.

Ant. 3Dómine, si tu es, iube me veníre ad te super aquas.

Verbum Dómini manet in ætérnum.

Hoc est quod evangelizátum est in vos.

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

{r:Gal}1, 15 – 2, 10{/r}

{p}

Conversatio Petri et Pauli

{v}1,15{/v}Fratres: Cum plácuit Deo, qui me segregávit de útero matris meæ et vocávit per grátiam suam, {v}16{/v}ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus, contínuo non cóntuli cum carne et sánguine, {v}17{/v}neque ascéndi Hierosólymam ad antecessóres meos apóstolos, sed ábii in Arábiam et íterum revérsus sum Damáscum.

{v}18{/v}Deínde post annos tres ascéndi Hierosólymam vidére Cepham et mansi apud eum diébus quíndecim; {v}19{/v}álium autem apostolórum non vidi nisi Iacóbum fratrem Dómini. {v}20{/v}Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non méntior. {v}21{/v}Deínde veni in partes Sýriæ et Cilíciæ. {v}22{/v}Eram autem ignótus fácie ecclésiis Iudǽæ, quæ sunt in Christo, {v}23{/v}tantum autem audítum habébant: «Qui persequebátur nos aliquándo, nunc evangelízat fidem, quam aliquándo expugnábat», {v}24{/v}et in me glorificábant Deum.

{v}2,1{/v}Deínde post annos quattuórdecim íterum ascéndi Hierosólymam cum Bárnaba, assúmpto et Tito; {v}2{/v}ascéndi autem secúndum revelatiónem; et cóntuli cum illis evangélium, quod prǽdico in géntibus, seórsum autem his, qui observabántur, ne forte in vácuum cúrrerem aut cucurríssem. {v}3{/v}Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset Græcus, compúlsus est circumcídi. {v}4{/v}Sed propter subintrodúctos falsos fratres, qui subintroiérunt exploráre libertátem nostram, quam habémus in Christo Iesu, ut nos in servitútem redígerent; {v}5{/v}quibus neque ad horam céssimus subiciéntes nos, ut véritas evangélii permáneat apud vos.

{v}6{/v}Ab his autem, qui videbántur esse áliquid — quales aliquándo fúerint, nihil mea ínterest; Deus persónam hóminis non áccipit — mihi enim, qui observabántur, nihil contulérunt, {v}7{/v}sed e contra, cum vidíssent quod créditum est mihi evangélium præpútii, sicut Petro circumcisiónis, {v}8{/v}— qui enim operátus est Petro in apostolátum circumcisiónis, operátus est et mihi inter gentes — {v}9{/v}et cum cognovíssent grátiam, quæ data est mihi, Iacóbus et Cephas et Ioánnes, qui videbántur colúmnæ esse, déxteras dedérunt mihi et Bárnabæ communiónis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisiónem; {v}10{/v}tantum ut páuperum mémores essémus, quod étiam sollícitus fui hoc ipsum fácere.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 16, 18-19{/r}

Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam; {*} et tibi dabo claves regni cælórum.

Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum in cælis; et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum in cælis. {*} Et tibi dabo claves regni cælórum.

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 295, 1-2. 4. 7-8: PL 38, 1348-1352)

{p}

Isti martyres viderunt quod prædicaverunt

Istum nobis diem beatissimórum apostolórum Petri et Pauli pássio consecrávit. Non de obscúris alíquibus martýribus lóquimur. In omnem terram éxiit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. Isti mártyres vidérunt quod prædicavérunt, secúti æquitátem, confiténdo veritátem, moriéndo pro veritáte.

Beátus Petrus, primus Apostolórum, véhemens Christi amátor, qui méruit audíre: Et ego dico tibi quia tu es Petrus. Díxerat enim ipse: Tu es Christus Fílius Dei vivi. Christus illi: Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Super hanc petram ædificábo fidem, quam confitéris. Super hoc quod dixísti: Tu es Christus Fílius Dei vivi, ædificábo Ecclésiam meam. Tu enim Petrus. A petra Petrus, non a Petro petra. Sic a petra Petrus, quómodo a Christo christiánus.

Dóminus Iesus discípulos suos ante passiónem suam, sicut nostis, elégit, quos Apóstolos appellávit. Inter hos pæne ubíque solus Petrus totíus Ecclésiæ méruit gestáre persónam. Propter ipsam persónam, quam totíus Ecclésiæ solus gestábat, audíre méruit: Tibi dabo claves regni cælórum. Has enim claves non homo unus, sed únitas accépit Ecclésiæ. Hinc ergo Petri excelléntia prædicátur, quia ipsíus universitátis et unitátis Ecclésiæ figúram gessit, quando ei dictum est: Tibi trado, quod ómnibus tráditum est. Nam ut novéritis Ecclésiam accepísse claves regni cælórum, audíte in álio loco quid Dóminus dicat ómnibus Apóstolis suis: Accípite Spíritum sanctum. Et contínuo: Si cui dimiséritis peccáta, dimitténtur ei; si cuius tenuéritis, tenebúntur.

Mérito étiam post resurrectiónem Dóminus ipsi Petro oves suas commendávit pascéndas. Non enim inter discípulos solus méruit páscere domínicas oves; sed quando Christus ad unum lóquitur, únitas commendátur; et Petro prímitus, quia in Apóstolis Petrus est primus. Noli tristis esse, Apóstole; respónde semel, respónde íterum, respónde tértio. Ter vincat in amóre conféssio, quia ter victa est in timóre præsúmptio. Solvéndum est ter, quod ligáveras ter. Solve per amórem, quod ligáveras per timórem. Et tamen Dóminus semel et íterum et tértio oves suas commendávit Petro.

Unus dies passiónis duóbus apóstolis. Sed et illi duo unum erant; quamquam divérsis diébus pateréntur, unum erant. Præcéssit Petrus, secútus est Paulus. Celebrámus diem festum apostolórum nobis sánguine consecrátum. Amémus fidem, vitam, labóres, passiónes, confessiónes, prædicatiónes.

{p}

RESPONSORIUM

Sancte Paule apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, {*} vere digne es glorificándus.

Per te omnes gentes cognovérunt grátiam Dei. {*} Vere digne es glorificándus.

AD VIGILIAM: Ant. Inseparábilis fides passióque germána laudábiles eos perpétuam transmísit ad vitam, quóniam doctrínam suam morte fortíssima consecrárunt.
Evangelium, ut ad Missam in vigilia: {r}Io 21, 15-19{/r}, vel ad libitum de Missa dominicæ V per annum, anno C: {r}Lc 5, 1-11{/r}, aut sabbati hebd. III temporis paschalis: {r}Io 6, 61-70{/r}.

Die 30 junii

SS. PROTOMARTYRUM SANCTÆ ROMANÆ ECCLESIÆ

Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios

(Cap. 5, 1-7, 4: Funk 1, 67-71)

{p}

Propter invidiam passi, exemplar optimum exstiterunt

Ut vétera exémpla relinquámus, ad próximos athlétas veniámus; sǽculi nostri generósa exémpla proponámus. Propter zelum et invídiam, qui máximæ et iustíssimæ colúmnæ erant, persecutiónem passi sunt et usque ad mortem certavérunt.

Ponámus nobis ante óculos bonos Apóstolos. Petrum, qui propter zelum iníquum non unum aut álterum, sed plures labóres sústulit atque ita martýrium passus in débitum glóriæ locum discéssit. Propter zelum et contentiónem Paulus patiéntiæ prǽmium exhíbuit, sépties in víncula coniéctus, fugátus, lapidátus, in oriénte ac occidénte verbi præco factus, illústrem fídei suæ famam sortítus est, qui postquam mundum univérsum iustítiam dócuit et ad occidéntis términos venit et coram præféctis martýrium súbiit, sic e mundo migrávit et in locum sanctum ábiit, summum patiéntiæ exémplar exsístens.

Viris istis sancte vitam instituéntibus magna electórum multitúdo aggregáta est, qui supplíciis multis et torméntis, propter zelum passi, exémplar óptimum inter nos exstitérunt. Propter zelum persecutiónem passæ mulíeres Danáidæ et Dircææ, postquam grávia et nefánda supplícia sustinuérunt, ad firmum fídei cursum pertigérunt et débiles córpore nóbile prǽmium accepérunt. Zelus uxórum ánimos a marítis abalienávit et dictum patris nostri Adam mutávit: Hoc iam os ex óssibus meis et caro ex carne mea. Zelus et conténtio urbes magnas evértit et gentes numerósas fúnditus delévit.

Hæc, caríssimi, non tantum, ut vos offícii vestri admoneámus, scríbimus, sed étiam, ut nos ipsos commonefaciámus; in eádem enim aréna versámur, et certámen idem nobis impósitum est. Quare inánes et vanas curas relinquámus, et ad gloriósam et venerándam traditiónis nostræ régulam veniámus, ac videámus, quid pulchrum et quid iucúndum et quid accéptum sit coram opífice nostro. Sánguinem Christi inténtis óculis intueámur et cognoscámus quam pretiósus Deo sit sanguis eius, qui propter nostram salútem effúsus toti mundo pæniténtiæ grátiam óbtulit.

{p}

RESPONSORIUM

Tradidérunt córpora sua propter Deum ad supplícia, {*} et meruérunt habére corónas perpétuas.

Isti sunt, qui venérunt ex magna tribulatióne et lavérunt stolas suas in sánguine Agni. {*} Et meruérunt habére corónas perpétuas.