JULIUS

Die 3 julii

S. THOMÆ, APOSTOLI

Festum

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Hom. 26, 7-9: PL 76, 1201-1202)

{p}

Dominus meus et Deus meus

Thomas autem unus ex duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis quando venit Iesus. Iste unus discípulus défuit, revérsus quod gestum est audívit, audíta crédere rénuit. Venit íterum Dóminus, et non credénti discípulo latus palpándum prǽbuit, manus osténdit, et, osténsa suórum cicatríce vúlnerum, infidelitátis illíus vulnus sanávit. Quid, fratres caríssimi, quid inter hæc animadvértitis? Numquid casu gestum créditis, ut eléctus ille discípulus tunc deésset, post autem véniens audíret, áudiens dubitáret, dúbitans palpáret, palpans créderet?

Non hoc casu, sed divína dispensatióne gestum est. Egit namque miro modo supérna cleméntia ut discípulus ille dúbitans, dum in magístro suo vúlnera palpáret carnis, in nobis vúlnera sanáret infidelitátis. Plus enim nobis Thomæ infidélitas ad fidem quam fides credéntium discipulórum prófuit, quia dum ille ad fidem palpándo redúcitur, nostra mens, omni dubitatióne postpósita, in fide solidátur. Nam ita factus est discípulus dúbitans et palpans, testis veræ resurrectiónis.

Palpávit autem, et exclamávit: Dóminus meus et Deus meus. Dicit ei Iesus: Quia vidísti me, Thoma, credidísti. Cum Paulus apóstolus dicat: Est autem fides sperandárum substántia rerum, arguméntum non apparéntium, profécto liquet quia fides illárum rerum arguméntum est quæ apparére non possunt. Quæ étenim appárent iam fidem non habent, sed agnitiónem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpávit, cur ei dícitur: Quia vidísti me, credidísti? Sed áliud vidit, áliud crédidit. A mortáli quippe hómine divínitas vidéri non pótuit. Hóminem ergo vidit, et Deum conféssus est, dicens: Dóminus meus et Deus meus. Vidéndo ergo crédidit, qui considerándo verum hóminem, hunc Deum, quem vidére non póterat, exclamávit.

Lætíficat valde quod séquitur: Beáti qui non vidérunt et credidérunt. In qua nimírum senténtia nos speciáliter signáti sumus, qui eum quem carne non vídimus, mente retinémus. Nos signáti sumus, sed si fidem nostram opéribus séquimur. Ille étenim vere credit, qui exércet operándo quod credit. Quo contra de his qui fidem nómine tenus rétinent Paulus dicit: Confiténtur se nosse Deum, factis autem negant. Hinc Iacóbus ait: Fides sine opéribus mórtua est.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 1, 2. 1. 3a{/r}

Vita appáruit et vídimus et testámur et annuntiámus vobis {*} Vitam ætérnam, quæ erat coram Patre, et appáruit nobis.

Quod vídimus óculis nostris et manus nostræ contrectavérunt de verbo vitæ, quod vídimus et audívimus annuntiámus et vobis. {*} Vitam ætérnam, quæ erat coram Patre, et appáruit nobis.

Die 4 julii

S. ELISABETH LUSITANIÆ

Ex Sermóne sancto Petro Chrysólogo epíscopo attribúto

(De pace: PL 52, 347-348)

Beati pacifici

Beáti pacífici, ait evangelísta, caríssimi, quia ipsi fílii Dei vocabúntur. Mérito christiánæ virtútes viréscunt in eo qui unanimitátem christiánæ habet pacis, nec pervenítur ad vocábulum fílii Dei, nisi per nomen pacífici.

Pax est, caríssimi, quæ spóliat hóminem servitúte, dat nomen ingénuum, mutat apud Deum cum condicióne persónam, ex fámulo fílium, líberum facit ex servo. Pax fratrum volúntas est Dei, iucúnditas Christi, perféctio est sanctitátis, iustítiæ régula, magístra doctrínæ, morum custódia, atque in rebus ómnibus laudábilis disciplína. Pax suffrágium precum est, supplicatiónum fácilis atque impetrábilis via, desideriórum ómnium cómpetens plenitúdo. Pax dilectiónis mater est, concórdiæ vínculum ac puræ mentis indícium maniféstum, quæ sibi éxigit de Deo quod velit; quæ quidquid volúerit petit, quidquid petíerit, sumit. Pax præcéptis regálibus conservánda est, ipso Dómino Christo dicénte: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis; hoc est dícere: In pace vos dimísi, in pace vos invéniam; proficíscens vóluit dare quod desiderábat rédiens in ómnibus inveníre.

Cæléste mandátum est serváre quod dedit: una vox est, invéniam quod dimísi. Plantáre pacem radícitus est Dei; evéllere pénitus, inimíci. Nam sicut amor fraternitátis ex Deo est, ita ódium ex diábolo; quaprópter damnánda sunt ódia, quóniam scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicída est.

Vidétis ergo, fratres dilectíssimi, quare pax amánda est, et diligénda concórdia; ista sunt enim quæ génerant et nútriunt caritátem. Scitis autem, secúndum Apóstolum, quia cáritas ex Deo est; sine Deo ergo est, qui non habet caritátem.

Servémus ergo, fratres, mandáta, quæ vitæ sunt; téneat se profúndæ pacis néxibus colligáta fratérnitas, et salutári vínculo caritátis mútua se dilectióne constríngat, quæ óperit multitúdinem peccatórum. Diléctio ergo ómnibus desidériis amplecténda est, quæ tot bona potest habére quot prǽmia. Custodiénda præ ómnibus virtútibus pax est, quóniam Deus semper in pace est.

Amáte pacem, et tranquílla sunt ómnia: ut et nobis prǽmia, et vobis gáudia reservétis, ut Ecclésia Dei in pacis unitáte fundáta, perféctam in Christo téneat disciplínam.

RESPONSORIUM

Cf. {r}Is 58, 7-8{/r}

Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagos indus in domum tuam; {*} Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.

Cum víderis nudum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. {*} Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.

Die 5 julii

S. ANTONII MARIÆ ZACCHARIA, PRESBYTERI

Ex Sermóne sancti Antónii Maríæ Zaccaría presbýteri ad confrátres suos

(J. A. Gabutio, Historia Congregationis Clericorum Regularium S. Pauli, 1, 8)

{p}

Pauli apostoli discipulus

Nos stulti propter Christum: de se ceterísque Apóstolis, deque áliis christiánam et apostólicam disciplínam profiténtibus, dicébat beátus dux et patrónus noster sanctíssimus. Sed non est cur mirémur aut timeámus, fratres caríssimi: nondiscípulus super magístrum, neque servus maior dómino suo. Qui nobis adversántur, cum de se male, de nobis vero bene mereántur, nosque ætérnæ glóriæ corónis adáugeant, sibi vero próvocent iram Dei, miserári eos pótius ac dilígere, quam detestári et odísse debémus. Quin étiam pro illis oráre nec vinci a malo, sed víncere in bono malum, et offícia pietátis tamquam carbónes ardéntis caritátis, ut noster monet Apóstolus, supra cápita eórum congérere, ut illi patiéntiam et mansuetúdinem nostram intuéntes et ad meliórem frugem convérsi, ad Deum amándum incendántur.

Nos autem licet indígnos elégit Deus de mundo, pro sua misericórdia, ut ei serviéntes eámus de virtúte in virtútem, et plúrimum caritátis fructum afferámus in patiéntia, gloriántes non solum in spe glóriæ filiórum Dei, sed étiam in tribulatiónibus.

Vidéte vocatiónem vestram, fratres caríssimi: quam si diligénter consideráre voluérimus, fácile vidébimus eius ratiónem ita postuláre, et qui sanctórum Apostolórum et aliórum Christi mílitum vestígia, licet a longe, sectári sumus ingréssi, eórum étiam passiónibus communicáre non recusémus. Per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum.

Qui ergo talem ac tantum Apóstolum, ducem ac patrem elégimus sectaríque profitémur, doctrínam eius et exémpla móribus exprímere conémur; non enim decet sub tanto duce ignávos mílites esse vel tránsfugas, aut tam præclári paréntis fílios esse degéneres.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Act 20, 21. 24{/r}; {r}Rom 1, 16a{/r}

Testíficans fidem in Dóminum nostrum Iesum Christum, nihil véreor; {*} Nec fácio ánimam meam pretiósam mihi dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium quod accépi, testificári evangélium grátiæ Dei.

Non erubésco evangélium. {*} Nec fácio ánimam meam pretiósam mihi dúmmodo consúmmem cursum meum, et ministérium quod accépi, testificári evangélium grátiæ Dei.

Die 6 julii

S. MARIÆ GORETTI, VIRGINIS ET MARTYRIS

Ex Homilía Pii papæ Duodécimi in canonizatióne sanctæ Maríæ Gorétti hábita

(AAS 42 [1959], 581-582)

{p}

Non timebo mala, quia tu mecum es

Acérrimum certámen, ut omnes norunt, inérmis hæc virgo ággredi débuit; túrbida ac cæca procélla advérsus eam ex improvíso erúpit, eiúsque angélicum candórem maculáre ac violáre conténdit. At cum in gravíssimo illo discrímine verterétur, hæc póterat verba áurei libélli «De imitatióne Christi» divíno repétere Redemptóri: «Si fúero tentáta et vexáta tribulatiónibus multis, non timébo mala; dum mecum fúerit grátia tua. Ipsa fortitúdo mea; ipsa consílium confert et auxílium. Cunctis hóstibus poténtior est». Itaque cælésti grátia suffúlta, cui generósa ac fortis respóndit volúntas, vitam profúdit, virginitátis glóriam non amísit.

In hac húmilis puéllæ vita, quam summis lineaméntis adumbrávimus, spectáculum cérnere licet, non modo cælo dignum, sed dignum étiam quod nostra hæc ætas admirabúnda, venerabúnda intueátur. Discant patres matrésque famílias quantópere opórteat fílios sibi a Deo datos recte, sancte fortitérque educáre, ac cathólicæ religiónis conformáre præcéptis; ita quidem ut, cum eórum virtus in discrímen addúcta fúerit, divína iuvánte grátia hábeant, ut invícti, íntegri, intamináti evádant.

Discat læta puerítia, discat animósa iuvéntus non ad volúcria atque inánia voluptátis gáudia, non ad fascinántium vitiórum oblectaménta mísere prolábi, sed pótius conténdere alácriter, etsi per árdua et áspera, ad christiánam illam morum perfectiónem, quam quidem strénua voluntáte, cæléstibus adiúta munéribus, eniténdo, allaborándo precandóque omnes ássequi aliquándo póssumus.

Non omnes profécto ad subeúndum martýrium vocámur; ad christiánam tamen assequéndam virtútem vocámur omnes. Virtus autem vim póstulat, quæ etiámsi angélicæ huius puéllæ fortitúdinis vérticem non attíngit, níhilo sécius óperam diutúrnam diligentíssimam, intermitténdam numquam a nobis exquírit ad vitæ usque óbitum. Quámobrem quasi lentum continuatúmque martýrium dici potest, ad quod quidem patrándum hæc divína Iesu Christi senténtia nos ádmonet: Regnum cælórum vim pátitur, et violénti rápiunt illud.

Ad hoc ígitur, cælésti grátia inníxi contendámus omnes; hoc nobis suádeat sancta virgo et martyr María Gorétti; idque e cæléstibus sédibus, ubi sempitérna frúitur beatitáte, a divíno Redemptóre precándo ímpetret, ut omnes, pro peculiári cuiúsque nostra vitæ condicióne, præclára vestígia sua libéntes, voléntes operantésque sequámur.

{p}

RESPONSORIUM

O quam pulchra es, virgo Christi, {*} Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.

Non potuísti a virginitátis palma sedúci, nec ab amóre Fílii Dei separári. {*} Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.

Die 9 julii

SS. AUGUSTINI ZHAO RONG, PRESBYTERI, ET SOCIORUM, MARTYRUM

Ex Homília Ioánnis Pauli Papæ Secúndi in canonizatióne beatórum mártyrum in Sinis

(AAS 92 [2000], 849-850)

Sanguis martyrum fidem christianam testificat

«Sanctífica eos in veritáte; sermo tuus véritas est». Hæc invocátio, quæ vocem Christi precis sacerdotális ad Patrem in última Cena elevátæ reddit, e sanctórum et beatórum ágmine ascéndere vidétur, quos Spiritus Sanctus per generatiónes in Ecclésia sua súscitat. Bismillénio post incéptum opus redemptiónis, nobis hódie assúmimus hanc invocatiónem, ante óculos habéntes exémpla sanctitátis Augustíni Zhao Rong eiúsque centum et undevigínti sociórum mártyrum in Sinis. Deus Pater, «eos sanctificávit in suo amóre», oratiónem exáudiens Fílii, qui ei «pópulum sanctum acquírens exténdit manus cum paterétur, ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret».

Ecclésia Dómino grátias agit, quóniam eam benedícit et in eam lucem effúndit cum splendóre sanctitátis horum filiórum et filiárum Sinénsium. Puélla Anna Wang, quattuórdecim annos nata, minis réstitit carníficis, qui eam adhortábat ut a Christi fide defíceret, dicens, dum æquo ánimo ad cápitis amputatiónem se parábat: «Cælórum porta ómnibus apérta est», ac ter múrmurans Iesum invocávit; Xi Guizi, iúvenis duodevigínti annórum, iis, qui bráchium dextrum vix ei abscíderant atque, eo vivente, pellem detráhere moliebántur, impávidus acclamávit: «Unaquǽque pars carnis meæ, unaquǽque stilla sánguinis mei in memóriam vestram revocábit, quia christiánus sum».

Eadem fortitúdine et lætítia álii octogínta quinque Sinénses testimónium præbuérunt, viri et mulíeres cuiúsvis ætátis et condiciónis, sacerdótes, religiósæ et christifidéles láici, qui dono vitæ indefectíbilem suam fidelitátem erga Christum et Ecclésiam confirmavérunt. Quod áccidit váriis in ætátibus et in angústis difficilibúsque tempóribus históriæ Ecclésiæ in Sinis.

In hoc mártyrum ágmine etiam trigínta et tres missionárii ac missionáriæ respléndunt, qui, pátriam suam dereliquéntes, se in natúram rerum et mentem Sinénsium ínseri conáti sunt, particularitátes illárum pártium contéxtus magno cum amóre assuméntes, desidério capti Christum annuntiándi et huic pópulo serviéndi. Eórum sepúlcra eo adhuc manent, ut demónstrent se illíus esse pátriæ próprios, quam sincéro corde, etiámsi humána infirmitáte, dilexérunt, in eam omnes vires suas impendéntes. «Némini nocúimus», respóndit epíscopus Francíscus Fogolla ad gubernatórem, qui próprio gládio ad eum percutiéndum se parábat, «e contrário multis profúimus».

RESPONSORIUM

{r}Mt 5, 44-45. 48{/r}

Dilígite inimícos vestros, benefácite his, qui odérunt vos, et oráte pro persequéntibus et calumniántibus vos, {*} Ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est.

Estóte ergo perfécti, sicut et Pater vester cæléstis perféctus est. {*} Ut sitis fílii Patris vestri, qui in cælis est.

Die 11 julii

S. BENEDICTI, ABBATIS

Memoria

In Europa festum patroni sancti

HYMNUS

Inter ætérnas súperum corónas,

quas sacro partas cólimus triúmpho,

émicas celsis méritis corúscus,

o Benedícte!

Sancta te compsit púerum senéctus,

nil sibi de te rápuit volúptas,

áruit mundi tibi flos, ad alta

mente leváto.

Hinc fuga lapsus pátriam, paréntes

déseris, fervens némorum colónus;

inde conscríbis documénta vitæ

pulchra beátæ.

Iam docens omnes pópulos subésse

légibus tandem placitísque Christi,

fac tuis cuncti précibus petámus

cǽlica semper.

Cláritas Patri genitǽque Proli,

Flámini Sancto decus atque cultus,

grátia quorum tibi tanta laudis

glória lucet. Amen.

E Régula sancti Benedícti abbátis

(Prologus, 4-22; cap. 72; 1-12: CSEL 75, 2-5. 162-163)

{p}

Christo omnino nihil præponant

In primis, ut quidquid agéndum ínchoas bonum, ab eo pérfici instantíssima oratióne depóscas, ut, qui nos iam in filiórum dignátus est número computáre, non debet aliquándo de malis áctibus nostris contristári; ita enim ei omni témpore de bonis suis in nobis paréndum est, ut non solum irátus pater suos non aliquándo fílios exherédet, sed nec ut metuéndum dóminus, irritátus a malis nostris, ut nequíssimos servos perpétuam tradat ad pœnam, qui eum sequi nolúerint ad glóriam.

Exsurgámus ergo tandem aliquándo, excitánte nos Scriptúra ac dicénte: Hora est iam nos de somno súrgere. Et apértis óculis nostris ad deíficum lumen, attónitis áuribus audiámus divína cotídie clamans quid nos ádmonet vox dicens: Hódie si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra; et íterum: Qui habet aures audiéndi, áudiat quid Spíritus dicat Ecclésiis.

Et quid dicit? Veníte, fílii, audíte me; timórem Dómini docébo vos. Cúrrite, dum lumen vitæ habétis, ne ténebræ mortis vos comprehéndant.

Et quǽrens Dóminus in multitúdine pópuli, cui hæc clamat, operárium suum, íterum dicit: Quis est homo qui vult vitam et cupit vidére dies bonos? Quod si tu áudiens respóndeas: «Ego», dicit tibi Deus: «Si vis habére veram et perpétuam vitam, próhibe linguam tuam a malo, et lábia tua ne loquántur dolum; divérte a malo et fac bonum; inquíre pacem et séquere eam. Et cum hæc fecéritis, óculi mei super vos et aures meæ ad preces vestras; et ántequam me invocétis, dicam vobis: Ecce adsum».

Quid dúlcius nobis ab hac voce Dómini invitántis nos, fratres caríssimi? Ecce pietáte sua demónstrat nobis Dóminus viam vitæ.

Succínctis ergo fide vel observántia bonórum áctuum lumbis nostris, per ducátum Evangélii pergámus itínera eius, ut mereámur eum qui nos vocávit in regnum suumvidére. In cuius regni tabernáculo si vólumus habitáre, nisi illuc bonis áctibus cúrritur, mínime pervenítur.

Sicut est zelus amaritúdinis malus, qui séparat a Deo et ducit ad inférnum, ita est zelus bonus, qui séparat a vítiis et ducit ad Deum et ad vitam ætérnam. Hunc ergo zelum ferventíssimo amóre exérceant mónachi, id est, ut honóre se ínvicem prævéniant; infirmitátes suas sive córporum sive morum patientíssime tólerent; obœdiéntiam sibi certátim impéndant; nullus quod sibi útile iúdicat sequátur, sed quod magis álio; caritátem fraternitátis caste impéndant; amóre Deum tímeant; abbátem suum sincéra et húmili caritáte díligant; Christo omníno nihil præpónant, qui nos páriter ad vitam ætérnam perdúcat.

{p}

RESPONSORIUM

Beátus Benedíctus, relícta domo rebúsque patris, soli Deo placére cúpiens, sanctæ conversatiónis hábitum quæsívit, {*} Et solus in supérni Inspectóris óculis habitávit secum.

Recéssit ígitur sciénter néscius et sapiénter indóctus. {*} Et solus in supérni Inspectóris óculis habitávit secum.

Die 13 julii

S. HENRICI

E Vita antíqua sancti Henríci

(MGH, Scriptores 4, 792-799)

{p}

Bona pacis et tranquillitatis Ecclesiæ providebat

Unctus in regem beatíssimus Dei fámulus, temporális regni non conténtus angústiis, pro adipiscénda immortalitátis coróna, summo Regi, cui servíre regnáre est, militáre dispósuit. Summam étenim diligéntiam in amplificándo cultu religiónis adhíbuit; ecclésias ditáre possessiónibus et imménsis ornátibus augére cœpit. Episcopátum Bambergénsem ex íntegro in suo dómate fundávit, eundémque princípibus Apostolórum Petro et Paulo et pretiosíssimo mártyri Geórgio attitulátum, speciáli iure sanctæ Románæ Ecclésiæ contrádidit, ut et primæ sedi débitum divínitus impénderet honórem et suam plantatiónem tanto patrocínio fírmius communíret.

Ut autem cunctis liquídius enitéscat, qua vigilántia vir beatíssimus novéllæ suæ Ecclésiæ bona pacis et tranquillitátis étiam per succedéntia témpora províderit, áliquam hic insérimus confirmatiónis epístolam.

«Henrícus, divína præordinánte cleméntia rex, ómnibus Ecclésiæ fíliis, tam futúris quam præséntibus. Salubérrimis sacri elóquii institutiónibus erudímur et præmonémur, ut temporália relinquéntes bona, et terréna postponéntes cómmoda, ætérna et sine fine mansúra in cælis studeámus adipísci consistória. Glória enim præsens fugitíva est et vana, dum possidétur, nisi in ea áliquid de cælésti æternitáte cogitétur. Sed Dei miserátio humáno géneri útile provídit remédium, quando partem cæléstis pátriæ terrénæ substántiæ fecit esse prétium.

Huius ergo nos cleméntiæ non immémores, nec ignorántes nos gratuíto divínæ miseratiónis respéctu regáli dignitáte sublimátos, cóngruum esse dúcimus non solum ecclésias ab antecessóribus nostris constrúctas ampliáre, sed ad maiórem Dei glóriam novas ædificáre eásque devotiónis nostræ donis gratíssimis exaltáre. Quaprópter domínicis non surdum audítum præbéntes præcéptis et deíficis obtemperándo intendéntes suasiónibus, thesáuros divínæ largitátis munificéntia nobis collátos, in cælo desiderámus repónere, ubi neque fures effódiant neque furéntur, neque ærúgo vel tínea demoliátur, ubi et, dum ómnia nunc congésta recólimus, cor nostrum desidério et amóre sǽpius versétur.

Proínde patére vólumus ómnium fidélium universitáti, quod quemdam patérnæ hereditátis nostræ locum, Babenberch dictum, in sedem et culmen episcopátus provéximus, ut ínibi nostrum parentúmque nostrórum célebre habeátur memoriále, et iugis pro ómnibus orthodóxis mactétur hóstia salutáris».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sap 10, 11b-12a. 14c. 10a{/r}

Honéstum fecit illum Dóminus, et custodívit eum ab inimícis, et ab insidiántibus tutávit illum, {*} Et dedit illi claritátem ætérnam.

Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei. {*} Et dedit illi claritátem ætérnam.

Die 14 julii

S. CAMILLI DE LELLIS, PRESBYTERI

E Vita sancti Camílli ab eius sócio conscrípta

(S. Cicatelli, Vita del P. Camillo de Lellis, Viterbo, 1615)

{p}

Domino in fratribus serviens

Ut a sancta caritáte, tamquam a virtútum ómnium radíce et dono, Camíllo præ réliquis familiári, ducam inítium, dico eum huius sanctæ virtútis igni ita fuísse inflammátum, non modo erga Deum, sed étiam erga próximos, ac speciátim infírmos: ut vel solus eórum conspéctus satis illi esset ad concipiéndam cordis teneritúdinem, liquefactiónem, et ómnium dénique deliciárum ac terrenórum oblectamentórum atque afféctuum perféctam obliviónem. Quippe qui videbátur, cum uni cuípiam infirmórum ministráret, præ nímia pietáte ac miseratióne se quodámmodo totum confícere atque consúmere. Nam libénter in semetípsum omnem eórum languórem et áliud quodvis malum suscepísset, quo ipsórum vel dolóres leníret, vel tólleret infirmitátes.

Christi enim persónam tam viva imaginatióne in illis attendébat, ut sæpenúmero inter præbéndum cibos concíperet ánimo suos esse christos, adeóque ab iis grátiam et peccatórum remissiónem efflagitáret. Hinc tanta coram stabat reveréntia, ac si vere et próprie in Dómini sui esset præséntia. De nulla re sǽpius, de nulla fervídius, quam de sancta caritáte sermónes miscébat, eámque optásset cunctórum mortálium córdibus insérere.

Ut fratres suos religiósos ad hanc principálem virtútem inflammáret, solébat iis dulcíssima illa Iesu Christi verba inculcáre: Infírmus eram et visitástis me. Quæ verba ipse revéra cordi suo inscúlpta habére videbátur; tóties ea dicébat, tóties repetébat.

Tanta erat Camílli et tam late patens cáritas, ut non modo infírmos et moribúndos, sed étiam generátim quoscúmque álios páuperes et miserábiles, insígni suæ pietátis ac benevoléntiæ sinu complecterétur. Dénique cor illi erat tantæ erga índigos pietátis, ut dícere esset sólitus: «Cum páuperes in mundo non reperiréntur, oportére hómines ad eos investigándos et de sub terra eruéndos, bene illis faciéndi et misericórdiam exhibéndi grátia, se impéndere».

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Th 5, 14b. 15b. 18b{/r}; {r}Rom 15, 7{/r}

Suscípite infírmos, semper quod bonum est sectámini in omnes; {*} Hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.

Suscípite ínvicem, sicut et Christus suscépit vos in glóriam Dei. {*} Hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.

Die 15 julii

S. BONAVENTURÆ, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Opúsculo sancti Bonaventúræ epíscopi De itinerário mentis in Deum

(Cap. 7, 1. 2. 4. 6; Opera omnia, 5, 312-313)

{p}

Mystica sapientia per Spiritum Sanctum revelata

Christus est via et óstium. Christus est scala et vehículum tamquam propitiatórium super arcam Dei collocátum et sacraméntum a sǽculis abscónditum. Ad quod propitiatórium qui áspicit plena conversióne vultus, aspiciéndo eum in cruce suspénsum, per fidem, spem et caritátem, devotiónem, admiratiónem, exsultatiónem, appretiatiónem, laudem et iubilatiónem; pascha, hoc est tránsitum, cum eo facit, ut per virgam crucis tránseat mare Rubrum, ab Ægýpto intrans desértum, ubi gustat manna abscónditum, et cum Christo requiéscat in túmulo quasi extérius mórtuus, séntiens tamen, quantum possíbile est secúndum statum viæ, quod in cruce dictum est latróni cohærénti Christo: Hódie mecum eris in paradíso.

In hoc autem tránsitu, si sit perféctus, opórtet quod relinquántur omnes intellectuáles operatiónes, et apex afféctus totus transferátur et transformétur in Deum. Hoc autem est mýsticum et secretíssimum, quod nemo novit, nisi qui áccipit, nec áccipit nisi qui desíderat, nec desíderat nisi quem ignis Spíritus Sancti medúllitus inflámmat, quem Christus misit in terram. Et ídeo dicit Apóstolus, hanc mýsticam sapiéntiam esse per Spíritum Sanctum revelátam.

Si autem quæras quómodo hæc fiant, intérroga grátiam, non doctrínam; desidérium, non intelléctum; gémitum oratiónis, non stúdium lectiónis; sponsum, non magístrum; Deum, non hóminem; calíginem, non claritátem; non lucem, sed ignem totáliter inflammántem et in Deum excessívis unctiónibus et ardentíssimis affectiónibus transferéntem. Qui quidem ignis Deus est, et hic camínus est in Ierúsalem, et Christus hunc accéndit in fervóre suæ ardentíssimæ passiónis, quem solus ille vere pércipit, qui dicit: Suspéndium elégit ánima mea, et mortem ossa mea. Quam mortem qui díligit, vidére potest Deum, quia indubitánter verum est: Non vidébit me homo et vivet. Moriámur ígitur et ingrediámur in calíginem, imponámus siléntium sollicitudínibus, concupiscéntiis et phantasmátibus; transeámus cum Christo crucifíxo ex hoc mundo ad Patrem, ut, osténso nobis Patre, dicámus cum Philíppo: Súfficit nobis; audiámus cum Paulo: Súfficit tibi grátia mea; exsultémus cum David dicéntes: Déficit caro mea et cor meum, Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum. Benedíctus Dóminus in ætérnum, et dicat omnis pópulus: Fiat, Fiat.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 3, 24{/r}; {r}Sir 1, 9a. 10{/r}

Qui servat mandáta Dei, in ipso manet, et ipse in eo: {*} Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.

Deus creávit sapiéntiam in spíritu sancto, et effúdit illam super omnem carnem, et prǽbuit illam diligéntibus se. {*} Et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem dedit nobis.

Die 16 julii

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE MONTE CARMELO

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo I in Nativitate Domini, 2. 3: PL 54, 191-192)

{p}

Maria prius concepit mente quam corpore

Virgo régia davídicæ stirpis elígitur, quæ sacro gravidánda fetu divínam humanámque prolem prius concíperet mente quam córpore. Et ne supérni ignára consílii ad inusitátos pavéret efféctus, quod in ea operándum erat a Spíritu Sancto, collóquio discit angélico. Nec damnum credit pudóris, Dei Génetrix mox futúra. Cur enim de conceptiónis novitáte despéret, cui efficiéntia de Altíssimi virtúte promíttitur? Confirmátur credéntis fides étiam præeúntis attestatióne miráculi, donatúrque Elísabeth inopináta fecúnditas, ut qui concéptum déderat stérili, datúrus non dubitarétur et vírgini.

Verbum ígitur Dei Deus, Fílius Dei, qui in princípio erat apud Deum, per quem facta sunt ómnia et sine quo factum est nihil, propter liberándum ab ætérna morte hóminem, factus est homo; ita se ad susceptiónem humilitátis nostræ sine diminutióne suæ maiestátis inclínans, ut manens quod erat, assuménsque quod non erat, veram servi formam ei formæ, in qua Deo Patri est æquális, uníret et tanto fœ́dere natúram utrámque conséreret, ut nec inferiórem consúmeret glorificátio nec superiórem minúeret assúmptio.

Salva ígitur proprietáte utriúsque substántiæ et in unam coeúnte persónam, suscípitur a maiestáte humílitas, a virtúte infírmitas, ab æternitáte mortálitas; et ad dependéndum nostræ condiciónis débitum, natúra inviolábilis natúræ est uníta passíbili, Deúsque verus et homo verus, in unitátem Dómini temperátur; ut quod nostris remédiis congruébat, unus atque idem Dei hominúmque mediátor et mori posset ex uno et resúrgere posset ex áltero. Mérito ígitur virgíneæ integritáti nihil corruptiónis íntulit partus salútis, quia custódia fuit pudóris, edítio veritátis.

Talis ígitur, dilectíssimi, natívitas décuit Dei virtútem et Dei sapiéntiam Christum, qua nobis et humanitáte congrúeret et divinitáte præcélleret. Nisi enim esset Deus verus, non afférret remédium; nisi esset homo verus, non præbéret exémplum.

Ab exsultántibus ergo ángelis, nascénte Dómino, Glória in excélsis Deo cánitur, et pax in terra bonæ voluntátis homínibus nuntiátur. Vident enim cæléstem Ierúsalem ex ómnibus mundi géntibus fabricári; de quo inenarrábili divínæ pietátis ópere, quantum lætári debet humílitas hóminum, cum tantum gáudeat sublímitas angelórum?

{p}

RESPONSORIUM

Gloriósæ Vírginis Maríæ memóriam digníssimam recolámus, cuius Dóminus humilitátem respéxit; {*} Quæ, ángelo nuntiánte, concépit Salvatórem mundi.

Christo canámus glóriam in hac sacra celebratióne mirábilis Genetrícis Dei. {*} Quæ, ángelo nuntiánte, concépit Salvatórem mundi.

Die 20 julii

S. APOLLINARIS, EPISCOPI ET MARTYRIS

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 128, 1-3: CCL 24A, 789-791)

{p}

Ecce martyr regnat et vivit

Beátus Apollináris Ecclésiam vernáculo atque ínclito martýrii honóre decorávit. Mérito Apollináris, quia iuxta mandátum Dei sui hic pérdidit ánimam suam, ut eam in vita conquíreret sempitérnam. Beátus qui ita cursum consummávit, fidem servávit, ut vere primus sibi credéntibus repperirétur in loco. Nec eum quisquam confessóris vocábulo minórem credat esse quam mártyrem, quem Dei nutu cotidiánum et multíplicem revérsum cónspicit ad agónem. Audi Paulum dicéntem: «Cotídie mórior». Semel mori parum est eum, qui potest regi suo gloriósam sæpe de hóstibus reférre victóriam. Non tam mors quam fides et devótio mártyrem facit; et sicut virtútis est in ácie, in conflíctu, pro regis amóre succúmbere, ita perféctæ virtútis est diu ágere et consummáre certámina. Non ídeo perfúnctum mártyrem, quia non statim íntulit mortem, sed probávit mártyrem, quia non elícuit fidem; eiécit tela quæ pótuit, et ómnia armórum suórum génera cállidus éxpetit inimícus, nec tamen fortíssimi ductóris locum movére pótuit aut temeráre constántiam. Summum est, fratres, pro Dómino præséntem vitam, si necésse sit, contémnere, sed gloriósum est étiam cum vita mundum suo témnere et conculcáre cum príncipe.

Festinábat Christus ad mártyrem, martyr suum festinábat ad regem. Bene díximus festinábat, iuxta illud prophétæ: «Exúrge in occúrsum mihi, et vide». Sed ut propugnatórem suum sibi Ecclésia sancta retinéret, Christo veheménter occúrrit, ut et vincénti iustítiæ reserváret corónam et sibi belli témpore præliatóris sui præséntiam condonáret. Fundébat sæpe conféssor sánguinem suum suísque vulnéribus, fide mentis, suum testabátur auctórem. Cælum suspíciens carnem despiciébat et terram. Vicit tamen, ténuit, et a suo desidério retardári mártyrem ténera adhuc Ecclésiæ impetrávit infántia. Infántiam dico, quæ totum semper óbtinet; quæ plus lácrimis quam vírium ratióne conténdit. Neque enim tantum vultus et sudor fórtium quantum possunt lácrimæ parvulórum, quia ibi córpora, hic corda frangúntur; ibi mentis iudícia vix movéntur, hic tota píetas inclináta descéndit.

Et quid plura? Egit, egit Ecclésia sancta mater, ut nusquam a suo separarétur antístite. Ecce vivit, ecce ut bonus pastor suo médius assístit in grege, nec umquam separátur spíritu, qui córpore præcéssit ad tempus. Præcéssit, dico, hábitu; cǽtero ipsa inter nos córporis sui habitatióne requiéscit. Extínctus est diábolus, persecútor occúbuit; ecce regnat et vivit, qui pro rege suo desiderávit occídi.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}2 Tim 4, 7-8b{/r}; {r}Phil 1, 21{/r}

Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi: {*} Nunc autem repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex.

Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. {*} Nunc autem repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex.

Die 21 julii

S. LAURENTII DE BRINDISI, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Ex Sermónibus sancti Lauréntii de Bríndisi presbýteri

(Sermo Quadragesimalis 2: Opera omnia 5, 1, nn. 48, 50. 52)

{p}

Prædicatio munus est apostolicum

Ad ducéndam spiritálem vitam, quæ nobis cum ángelis cæléstibus divinísque spirítibus commúnis est, cum quibus ad imáginem et similitúdinem Dei cónditi sumus, necessárius útique est panis grátiæ Spíritus Sancti et caritátis Dei. Grátia autem et cáritas sine fide nulla, quóniam sine fide impossíbile est placére Deo. Nec fides concípitur sine verbi Dei prædicatióne: Fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Prædicátio ígitur verbi Dei necessária est ad spiritálem vitam, sicut semináre ad vitam corporálem ducéndam.

Hinc Christus ait: Exiit qui séminat semináre semen suum. Exiit qui séminat præco iustítiæ, cuius quidem præcónem aliquándo légimus fuísse Deum, uti cum univérso pópulo in desérto dedit viva voce de cælo legem iustítiæ; aliquándo ángelum Dómini qui in loco fléntium árguit pópulum de transgressióne divínæ legis, unde omnes fílii Israel, audíta ángeli concióne, compúncti corde elevántes vocem flevérunt veheménter; legem étiam Dómini Móyses univérso pópulo prædicávit in campéstribus Moab, uti in Deuteronómio patet. Tandem venit Christus Deus et homo ad prædicándum verbum Dómini, et ad hoc idem misit Apóstolos, sicut prius míserat prophétas.

Prædicátio ígitur munus est apostólicum, angélicum, christiánum, divínum. Sic multíplici bonitáte refértum est verbum Dei, cum sit véluti thesáurus ómnium bonórum. Hinc enim fides, hinc spes, hinc cáritas, hinc omnes virtútes, ómnia dona Spíritus Sancti, omnes beatitúdines evangélicæ, ómnia bona ópera, ómnia mérita vitæ, omnis glória paradísi: Suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.

Est enim verbum Dómini intelléctui lux, voluntáti ignis, ut homo possit Deum cognóscere et dilígere; et interióri hómini, qui Spíritu Dei vivit per grátiam, panis et aqua, sed panis dúlcior melle ac favo, aqua mélior vino et lacte; est ánimæ spiritális thesáurus meritórum, hinc dícitur aurum et lapis pretiósus multum; est contra duram cordis obstinatiónem in vítiis málleus, et contra carnem, mundum atque diábolum gládius occídens omne peccátum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 40, 9ac{/r}; {r}Lc 9, 59a. 60b{/r}

Super montem excélsum ascénde tu, qui evangelízas Sion; {*} Dic civitátibus Iuda: Ecce Deus vester.

Séquere me, vade et annúntia regnum Dei. {*} Dic civitátibus Iuda: Ecce Deus vester.

Die 22 julii

S. MARIÆ MAGDALENÆ

Festum

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános

{r:Rom}12, 1-21{/r}

Vita christiana, cultus spiritalis

{v}1{/v}Obsecro vos, fratres, per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem, rationábile obséquium vestrum; {v}2{/v}et nolíte conformári huic sǽculo, sed transformámini renovatióne mentis, ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

{v}3{/v}Dico enim per grátiam, quæ data est mihi, ómnibus, qui sunt inter vos, non áltius sápere quam opórtet sápere, sed sápere ad sobrietátem, unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei. {v}4{/v}Sicut enim in uno córpore multa membra habémus, ómnia autem membra non eúndem actum habent, {v}5{/v}ita multi unum corpus sumus in Christo, sínguli autem alter alteríus membra. {v}6{/v}Habéntes autem donatiónes secúndum grátiam, quæ data est nobis, differéntes, sive prophetíam secúndum ratiónem fídei, {v}7{/v}sive ministérium in ministrándo, sive qui docet in doctrína, {v}8{/v}sive qui exhortátur in exhortándo; qui tríbuit in simplicitáte, qui præest in sollicitúdine, qui miserétur in hilaritáte.

{v}9{/v}Diléctio sine simulatióne. Odiéntes malum, adhæréntes bono; {v}10{/v}caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, {v}11{/v}sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes, {v}12{/v}spe gaudéntes, in tribulatióne patiéntes, oratióni instántes, {v}13{/v}necessitátibus sanctórum communicántes, hospitalitátem sectántes. {v}14{/v}Benedícite persequéntibus; benedícite et nolíte maledícere! {v}15{/v}Gaudére cum gaudéntibus, flere cum fléntibus. {v}16{/v}Idípsum ínvicem sentiéntes, non alta sapiéntes, sed humílibus consentiéntes. Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos.

{v}17{/v}Nulli malum pro malo reddéntes; providéntes bona coram ómnibus homínibus; {v}18{/v}si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes; {v}19{/v}non vosmetípsos vindicántes, caríssimi, sed date locum iræ, scriptum est enim: «Mihi vindicta, ego retríbuam», dicit Dóminus. {v}20{/v}Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim fáciens, carbónes ignis cóngeres super caput eius. {v}21{/v}Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.

RESPONSORIUM

{r}Rom 12, 2{/r}; {r}Eph 4, 23-24{/r}

Transformámini renovatióne mentis, {*} Ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

Renovámini spíritu mentis vestræ et indúite novum hóminem. {*} Ut probétis quid sit volúntas Dei, quid bonum et bene placens et perféctum.

Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia

(Hom. 25, 1-2. 4-5: PL 76, 1189-1193)

{p}

Christi, quem ablatum credidit, ardebat desiderio

María Magdaléne, postquam venit ad monuméntum, ibíque corpus domínicum non invénit, sublátum crédidit atque discípulis nuntiávit. Qui veniéntes vidérunt atque ita esse ut múlier díxerat credidérunt. Et de eis prótinus scriptum est: Abiérunt ergo discípuli ad semetípsos. Ac deínde subiúngitur: María autem stabat ad monuméntum foris plorans.

Qua in re pensándum est huius mulíeris mentem quanta vis amóris accénderat, quæ a monuménto Dómini, étiam discípulis recedéntibus, non recedébat. Exquirébat quem non invénerat, flebat inquiréndo et, amóris sui igne succénsa, eius quem ablátum crédidit ardébat desidério. Unde cóntigit ut eum sola tunc vidéret, quæ remánsit ut quǽreret, quia nimírum virtus boni óperis perseverántia est, et voce Veritátis dícitur: Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

Quæsívit ergo prius, et mínime invénit; perseverávit ut quǽreret, unde et cóntigit ut inveníret, actúmque est ut desidéria diláta créscerent, et crescéntia cáperent quod inveníssent. Sancta enim desidéria dilatióne crescunt. Si autem dilatióne defíciunt, desidéria non fuérunt. Hoc amóre arsit, quisquis ad veritátem pertíngere pótuit. Hinc namque David ait: Sitívit ánima mea ad Deum vivum; quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? Hinc íterum Ecclésia in Cánticis canticórum dicit: Vulneráta caritáte ego sum. Hinc rursus ait: ánima mea liquefácta est.

Múlier, quid ploras? Quem quæris? Interrogátur dolóris causa, ut augeátur desidérium, quátenus cum nomináret quem quǽreret in amóre eius ardéntius æstuáret.

Dicit ei Iesus: María. Postquam eam commúni vocábulo appellávit ex sexu, et ágnitus non est, vocat ex nómine. Ac si ei apérte dicat: «Recognósce eum, a quo recognósceris. Non te generáliter ut céteros, sed speciáliter scio». María ergo, quia vocátur ex nómine, recognóscit auctórem, atque eum prótinus «rabbóni», id est «magístrum» vocat, quia et ipse erat qui quærebátur extérius, et ipse qui eam intérius ut quǽreret docébat.

{p}

RESPONSORIUM

Rédiens a monuménto Dómini, María Magdaléna nuntiávit discípulis: Quia vidi Dóminum. {*} Beáta quæ digna fuit vitæ resurgéntis primum ferre núntium.

Diu diléctum flens quæsítum vidit, visum nuntiávit. {*} Beáta quæ digna fuit vitæ resurgéntis primum ferre núntium.

Die 23 julii

S. BIRGITTÆ, RELIGIOSÆ

Ex Oratiónibus sanctæ Birgíttæ attribútis“

(Oratio 2: Revelationum S. Birgittæ libri, 2, Romæ 1628, pp. 408-410)

{p}

Elevatio mentis ad Christum salvatorem

Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui mortem tuam ante tempus prædixísti et in última cena de pane materiáli tuum corpus pretiósum mirabíliter consecrásti, ac étiam illud Apóstolis in memóriam tuæ digníssimæ passiónis caritatíve tribuísti et ipsórum pedes lavándo tuis sanctis mánibus pretiósis máximam humilitátem tuam humíliter ostendísti.

Honor sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui timóre passiónis et mortis de innocénti córpore tuo pro sudóre sánguinem emisísti, et nihilóminus redemptiónem nostram, quam fácere volébas, perfecísti et táliter caritátem tuam, quam habébas ad genus humánum, manifestíssime ostendísti.

Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui ad Cáipham ductus fuísti, et tu, qui es iudex ómnium, Piláti iudício te tradi humíliter permisísti.

Glória sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, pro derisióne quam sustinuísti, dum, púrpura indútus, spinis acutíssimis coronátus stetísti, et quia in fáciem tuam gloriósam cónspui, óculos tuos velári ac in maxílla et collo ab iniquórum funéstis mánibus gravíssime cædi patientíssime sustulísti.

Laus sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, qui ad colúmnam ligári, immániter flagellári et ante iudícium Piláti sanguinoléntus duci et vidéri velut Agnus ínnocens patientíssime permisísti.

Honor sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, qui toto tuo glorióso córpore cruentáto ad crucis mortem iudicátus fuísti tuísque sacris úmeris crucem cum dolóre portásti et, ad locum passiónis furibúnde ductus vestibúsque tuis spoliátus, sic ligno crucis affígi voluísti.

Honor perpétuus sit tibi, Dómine Iesu Christe, qui, pósitus in tali angústia tuam digníssimam matrem, quæ numquam peccávit nec étiam mínimo peccáto umquam consénsit, tuis benígnis óculis caritátis humíliter respexísti; et consolándo eam tuo discípulo custodiéndam fidéliter commisísti.

Benedíctio ætérna sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui exsístens in mortis agonía ómnibus peccatóribus spem de vénia tribuísti, quando latróni ad te convérso paradísi glóriam misericórditer promisísti.

Laus ætérna sit tibi, Dómine mi Iesu Christe, pro quálibet hora, qua, in cruce máximas amaritúdines et angústias pro nobis peccatóribus sustinuísti; nam dolóres acutíssimi de tuis vulnéribus procedéntes dire tuam felícem ánimam penetrábant et cor tuum sacratíssimum crudéliter pertransíbant, donec crepánte corde spíritum felíciter emisísti, et inclináto cápite in manus Dei Patris tui ipsum humíliter commendásti, et tunc mórtuus córpore totus frígidus remansísti.

Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui tuo pretióso sánguine et sacratíssima morte ánimas redemísti, et eas ad vitam ætérnam de exsílio misericórditer reduxísti.

Benedíctus sis tu, Dómine mi Iesu Christe, qui pro salúte nostra tuum latus et cor perforári láncea permisísti, et pretiósum sánguinem tuum affluénter et aquam de eódem látere, ut nos redímeres, emisísti.

Glória sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, eo quod corpus tuum benedíctum ab amícis tuis de cruce depóni et in mánibus tuæ mæstíssimæ matris reclinári voluísti, et ab ea pannis invólvi ac in monuménto sepelíri, a milítibus quoque ibídem custodíri permisísti.

Honor sempitérnus sit tibi, mi Dómine Iesu Christe, qui die tértia a mórtuis resurrexísti et, quibus tibi plácuit, te vivéntem manifestásti, post quadragínta quoque dies ad cælos multis vidéntibus ascendísti, ibíque amícos tuos, quos a tártaris liberáveras honorífice collocásti.

Iubilátio et laus ætérna sint tibi, Dómine Iesu Christe, qui Sanctum Spíritum in discipulórum córdibus transmisísti et imménsum amórem divínum in eórum spirítibus augmentásti.

Benedíctus sis tu et laudábilis et gloriósus in sǽcula, mi Dómine Iesu, qui sedes super thronum in tuo regno cælórum in glória tuæ divinitátis, vivens corporáliter cum ómnibus membris tuis sanctíssimis, quæ de carne Vírginis assumpsísti. Et sic ventúrus es in die iudícii ad iudicándum ánimas ómnium vivórum et mortuórum: qui vivis et regnas cum Patre et Spíritu Sancto in sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ap 1, 5. 6a{/r}; {r}Eph 5, 2a{/r}

Christus díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo; {*} Et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri suo.

Ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis. {*} Et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri suo.

Die 24 julii

S. SARBELII MAKHLÜF, PRESBYTERI

Ex Epístolis sancti Ammónii eremítæ

(Ep. 12: PO 10/6, 1973, 603 – 607)

{p}

Deo proximi, medici animarum constituti sunt

Dilectíssimi in Dómino, vos scitis, facta prævaricatióne præcépti, ánimam non posse Deum cognóscere nisi seípsam ab homínibus et ómnibus occupatiónibus elongáverit. Tunc enim videt adversárium suum, quantópere sibi resístat. Viso autem adversário suo secum colluctánte eóque devícto secum aliquándo conflictánte, dein Deus hábitat in ea et ex tristítia in gáudium et exultatiónem transfórmatur. Quodsi autem in pugna superáta est, supervénit ei tristítia et tepor cum multis áliis rebus et moléstia génerum diversórum.

Huius causa Patres in erémo solitário modo vitam agébant, cum Elías Thesbítes, tum Ioánnes. Nolíte existimáre eos inter hómines iustos fuísse, eo quod inter hómines invénti sunt operántes ipsam iustítiam, sed prius in magno erant siléntio et hac ratióne accepérunt Dei virtútes, ut in eis hábitet, et tunc misit eos Deus inter hómines, postquam omnes virtútes assecúti erant, ut essent dispensatóres Dei et sanárent infirmitátes eórum. Médici erant enim animárum imbecillitátem eárum sanáre voléntes. Qua ígitur de causa e siléntio erépti ad hómines mittúntur, sed tunc demum mittúntur, quando omnes eórum infirmitátes sanátæ erant. Fíeri enim nequit, ut ánima ædificatiónis causa ad hómines mittátur, dum áliquas imperfectiónes hábeat. Qui autem ántequam perfectiónem consecúti sunt, proficiscúntur, próprio arbítrio véniunt, non vero Dei volúntate, Deus autem de his, qui huiúsmodi sunt, eos vitúperans dicit: «Ego — ait — non misi eos et ipsi currébant». Quaprópter ne ánimam quidem suam possunt serváre, eo minus ánimas aliénas possunt ædificáre.

Qui vero a Deo mittúntur, non libénter elongántur a siléntio. Sciunt enim se in siléntio acquisiísse virtútem divínam. Attamen ne tales sint, qui Creatóri non obœ́diant, proficiscúntur ad ædificatiónem spiritálem ipsum imitántes: quemádmodum Pater misit Fílium suum verum de cælo, ut sanáret omnes morbos et infirmitátes hóminum. Scriptum est enim: «Hic dolóres nostros tulit et infirmitátes nostras portávit». Quaprópter omnes sancti, qui ad hómines véniunt eos sanatúri, Creatórem imitántur in ómnibus, quo nempe modo digni efficiántur adoptióne filiórum Dei et, ut quemádmodum est Pater et Fílius, ipsi quoque sint in sǽculum sæculórum.

En, dilectíssimi, osténdi vobis siléntii virtútem, quómodo omni ex parte sanet et quómodo Deo accéptum sit. Quaprópter scripsi vobis, ut fortes vos exhibeátis in illa re, cui óperam datis, et sciátis ope siléntii profecísse omnes sanctos et ídeo virtútem divínam in eis habitásse et ídeo mystéria cæléstia eis indicásse et eius grátia totam vetustátem mundi huius profligásse. Et qui hæc scripsit vobis, ope ipsíus pervénit ad hanc mensúram.

Multi autem sunt hac ætáte anachorétæ, qui non possunt in siléntio perseveráre, quóniam non póterant víncere voluntátem suam. Et ídeo assíduo inter hómines hábitant, qui néqueunt se ipsos contémnere et consuetúdinem humáni géneris fúgere et in pugna luctári. Proptérea, relícto siléntio, restant se cum propínquis suis consolántes toto vitæ suæ témpore. Et ídeo non sunt dignáti suavitáte divína, nec eo ut in eis inhábitet virtus divína. Apparénte enim eis virtúte, ínvenit eos consolántes se sǽculo tabernáculi huius et passiónibus ánimæ ac córporis, nec proínde potest descéndere super eos; immo neque amor pecúniæ et vana hóminum glória et omnes infirmitátes ánimæ et occupatiónes sinunt virtútem divínam descéndere super eos.

Vos autem fortes vos exhibeátis in illa re, cui óperam datis. Qui enim a siléntio recédunt, non possunt superáre passiónes suas, nec possunt pugnáre contra adversárium suum, cum sint passiónibus suis súbditi; vos autem et passiónes superátis et virtus divína vobíscum sit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Phil 3, 8bc. 10b{/r}; {r}Rom 6, 8{/r}

Omnia detriméntum feci, ut Christum lucrifáciam. {*} Ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus.

Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo. {*} Ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus.

Die 25 julii

S. IACOBI, APOSTOLI

Festum

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Matthǽum

(Hom. 65, 2-4: PG 58, 619-622)

{p}

Consortes passionis Christi

Christum urgent fílii Zebedǽi hoc verbo: Dic ut sédeat unus a dextris tuis et unus a sinístris. Quid ígitur ille? Ut osténdat illos nec spiritále quídpiam pétere,neque si scirent quid hoc esset, umquam pétere ausúros fuísse, ait: Nescítis quid petátis; quam magnum nempe sit, quam mirábile, quam súperet ipsas supérnas potestátes. Deínde subiúngit: Potéstis bíbere cálicem quem ego bibitúrus sum, et baptísmo quo ego baptízor baptizári? «Vos quidem de honóre deque corónis mecum loquímini», inquit; «ego vero de certamínibus et de sudóribus loquor. Non est enim hoc præmiórum tempus, neque nunc glória illa mea apparébit; sed præsens vita est cǽdium, belli ac periculórum».

Et vide quo pacto ex modo interrogándi et hortétur et trahat. Neque enim dixit: «Potéstis cædem ferre? potéstis sánguinem vestrum fúndere?». Sed quómodo? Potéstis bíbere cálicem? Deínde allíciens eos, ait: Quem ego bibitúrus sum, ut ex consórtio suo promptióres fíerent. Baptísma autem vocat illud, osténdens magnam inde purgatiónem toti orbi fore. Póstea dicunt illi: Póssumus. Ex ánimi fervóre statim promíttunt, nesciéntes quid dícerent, sed exspectántes se quod petébant impetratúros esse.

Quid ígitur ille? Cálicem quidem meum bibétis, et baptísmate quo ego baptízor baptizabímini. Magna illis prophetávit bona; hoc est: «Martýrio dignabímini, et hæc patiémini quæ ego pátiar, violénta morte vitam terminábitis, in hisque mihi consórtes éritis. Sedére autem ad déxteram meam et ad sinístram non est meum dare, sed quibus parátum est a Patre meo». Postquam illórum ánimos eréxit, sublimiorésque fecit, illósque mæróre superióres réddidit, tunc illórum petitiónem córrigit.

Tunc indignáti sunt decem de duóbus frátribus. Viden’ quantum imperfécti omnes essent, tum hi qui decem illos præcédere tentábant, tum decem illi qui duóbus invidébant? Sed, ut dixi, post hæc osténde illos mihi, et vidébis ómnibus hisce afféctibus vácuos. Audi quómodo hic ipse Ioánnes, qui nunc hac de causa accéssit, primas semper Petro cedat, et concionánti et mirácula edénti in Actibus Apostolórum. Iacóbus vero non multo póstea témpore vixit; ab inítio enim magno ferebátur ardóre, et missis humánis ómnibus, ad tam ineffábile culmen ascéndit, ut statim occiderétur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 18 (19), 5{/r}

Isti sunt, qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo; {*} Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.

In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum. {*} Cálicem Dómini bibérunt et amíci Dei facti sunt.

Die 26 julii

SS. IOACHIM ET ANNÆ, PARENTUM BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Memoria

Ex Sermónibus sancti Ioánnis Damascéni presbýteri

(Orat. 6, in Nativitatem B. Mariæ V., 2. 4. 5. 6; PG 96, 663. 667. 670)

{p}

Ex fructibus eorum cognoscetis eos

Quóniam futúrum erat ut Dei Génetrix Virgo ex Anna nascerétur, natúra grátiæ germen antevértere non ausa est; sed mansit fructus expers, dum grátia fructum éderet. Nasci síquidem primogénitam oportébat, ex qua nascitúrus esset omnis creatúræ primogénitus, in quo ómnia constant.

O par beátum Ióachim et Anna! Vobis omnis creatúra obstrícta est. Per vos enim donum ómnium donórum præstantíssimum Creatóri óbtulit, nempe castam matrem, quæ sola Creatóre digna erat.

Lætáre, Anna stérilis, quæ non paris: erúmpe et clama, quæ non párturis. Exsúlta, Ióachim, quóniam ex fília tua puer natus est nobis, et fílius datus est nobis, et vocábitur nomen eius magni consílii, salútis univérsi mundi, Angelus, Deus fortis. Puer iste Deus est.

O beátum par Ióachim et Anna, immaculatíssimum prorsus! Ex fructu ventris vestri cognoscímini, velut alícubi Dóminus ait: Ex frúctibus eórum cognoscétis eos. Uti Deo gratum erat, atque ea dignum quæ ex vobis orta est, vitæ vestræ ratiónes instituístis. Casta enim et sancta conversatióne vestra virginitátis moníle protulístis, eam, quæ ante partum virgo foret, atque in partu virgo nec non virgo post partum; illam, inquam, quæ sola semper, tum mente tum ánimo, tum étiam córpore virginitátem cultúra esset.

O castíssimum par Ióachim et Anna! Vos castitátem, quam natúræ lex præscríbit, conservántes, ea quæ natúram súperant, divínitus estis consecúti: mundo quippe Dei matrem viri nésciam peperístis. Vos pie et sancte in humána natúra vitam agéntes, fíliam ángelis superiórem nuncque angelórum dóminam edidístis. O speciosíssima dulcissimáque puélla! O fília Adámi et Dei mater! Beáti lumbi et venter, ex quibus prodiísti! Beátæ ulnæ, quæ te gestavérunt; lábia item, quibus castis ósculis frui concéssa es, paréntum nempe dumtáxat tuórum, ut in ómnibus semper virginitátem cóleres! Iubiláte Deo, omnis terra, cantáte, exsultáte et psállite. Exaltáte vocem vestram, exaltáte, nolíte timére.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Lc 2, 37. 38; 7, 16{/r}

Ieiúniis et obsecratiónibus Dómino serviébant nocte ac die, {*} Exspectántes redemptiónem Israel.

Orábant Deum, ut visitáret plebem suam. {*} Exspectántes redemptiónem Israel.

Die 29 julii

SS. MARTHÆ, MARIÆ ET LAZARI

Memoria

Ex sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 3 in Assumptione beatæ Mariæ Virginis, 4. 5: PL 183, 423. 424)

{p}

In domo nostra tria ministeria distribuit ordinatio caritatis

Considerémus, fratres, quemádmodum in hac domo nostra tria hæc distribúerit ordinátio caritátis: Marthæ administratiónem, Maríæ contemplatiónem, Lázari pæniténtiam. Habet hæc simul quæcúmque perfécta est ánima; magis tamen vidéntur ad síngulos síngula pertinére, ut álii vacent sanctæ contemplatióni, álii déditi sint fratérnæ administratióni, álii in amaritúdine ánimæ suæ recógitent annos suos, tamquam vulneráti dormiéntes in sepúlcris. Sic plane, sic opus est, ut María pie et sublímiter séntiat de Deo suo, Martha benígne et misericórditer de próximo, Lázarus mísere et humíliter de se ipso.

Gradum suum quisque consíderet. Si invénti fúerint in civitáte hac Noe, Dániel, Iob, ipsi iustítia sua liberabúntur, ait Dóminus: sed fílium aut fíliam non liberábunt.{n}{r}Ez 14,20{/r}{/n} Némini nos blandímur, útinam nec vestrum quíspiam se sedúcat! Quibus enim nulla crédita est dispensátio, administrátio nulla commíssa, his omníno sedéndum erit, aut secus pedes Iesu cum María, aut certe cum Lázaro intra septa sepúlcri. Quidni erga multa turbétur Martha, quæ sollícita est pro multis? Tibi vero cui nécessitas hæc non incúmbit, e duóbus unum est necessárium: aut non turbári pénitus, sed delectári magis in Dómino; aut, si id necdum potes, turbári non erga plúrima, sed, ut de se prophéta lóquitur, ad te ipsum.

Sed et ipsam quoque Martham admónitam esse necésse est, id máxime quæri inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur. Erit autem fidélis, si neque quæ Iesu Christi, ut sit inténtio pura; nec suam fáciat, sed Dómini voluntátem, ut sit áctio ordináta. Sunt enim quorum non simplex est óculus, et recípiunt mercédem suam. Sunt qui ferúntur própriis mótibus animórum, et contamináta sunt univérsa quæ ófferunt, quippe cum voluntátes eórum inveniántur in eis.

Veni nunc mecum ad nuptiále carmen, et considerémus quemádmodum sponsus, ubi sponsam vocat, nec ullum omíserit ex his tribus, nec his addíderit quidquam. Surge, inquit, própera, amíca mea, formósa mea, colúmba mea, et veni.{n}{r}Cant 2,10{/r}{/n} An non amíca est, quæ Domínicis lucris inténta, fidéliter ipsam quoque pro eo ponit ánimam suam? Quóties enim pro uno ex mínimis eius spirituále stúdium intermíttit, tóties pro eo spirituáliter ponit ánimam suam. An non formósa, quæ revelatá fácie glóriam Dómini speculándo, in eándem imáginem transformátur de claritáte in claritátem, tamquam a Dómini Spíritu? An non colúmba, quæ plangit et gemit in foramínibus petræ, in cavérnis macériæ, tamquam sepúlta sub lápide?

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 12, 3{/r}

Postquam Iesus suscitávit Lázarum, fecérunt ei Bethániæ cenam, {*} et Martha ministrábat.

María ergo accépit libram unguénti pretiósi et unxit pedes Iesu. {*} Et Martha ministrábat.

Vel:

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 103, 1-2. 6: PL 38, 613. 615)

{p}

Beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt

Verba Dómini nostri Iesu Christi ádmonent nos esse unum áliquid quo tendámus, quando in huius sǽculi multitúdine laborámus. Téndimus autem adhuc peregrinántes, nondum manéntes; adhuc in via, nondum in pátria; adhuc desiderándo, nondum fruéndo. Tamen tendámus, et sine pigrítia et sine intermissióne tendámus, ut aliquándo perveníre valeámus.

Martha et María duæ soróres erant, ambæ non solum carne, sed étiam religióne germánæ; ambæ Dómino cohæsérunt, ambæ Dómino in carne præsénti concórditer serviérunt. Suscépit eum Martha, sicut solent súscipi peregríni. Sed tamen suscépit fámula Dóminum, ægra Salvatórem, creatúra Creatórem. Suscépit autem Spíritu pascénda in carne pascéndum. Vóluit enim Dóminus formam servi accípere, et accépta forma servi in illa pasci a servis, dignatióne, non condicióne. Nam et ista dignátio fuit, se præbére pascéndum. Habébat carnem, in qua esuríret quidem et sitíret.

Sic ergo suscéptus est Dóminus tamquam hospes, qui in sua própria venit, et sui eum non recepérunt; sed quotquot recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri; adóptans servos, et fratres fáciens; rédimens captívos, et fáciens coherédes. Ne quis tamen vestrum fórsitan dicat: «O beáti qui Christum suscípere in domum própriam meruérunt!». Noli dolére, noli murmuráre quia tempóribus natus es, quando iam Dóminum non vides in carne; non tibi ábstulit istam dignitátem. Cum uni, inquit, ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis.

Céterum tu, Martha, pace tua díxerim, in bono ministério benedícta, pro isto labóre tuo mercédem quæris, quiétem. Modo occupáta es circa multum ministérium, páscere vis mortália córpora, licet sanctórum; numquid cum véneris ad illam pátriam, invénies peregrínum, quem suscípias hospítio? Invénies esuriéntem, cui panem frangas? Sitiéntem, cui potum pórrigas? Ægrum, quem vísites? Litigántem, quem concórdes? mórtuum, quem sepélias?

Omnia ista ibi non erunt; sed quid ibi erit? Quod María elégit: ibi pascémur, non pascémus. ídeo hoc ibi erit plenum atque perféctum, quod hic elégit María: de illa mensa opulénta, de verbo Dómini micas colligébat. Nam vultis nosse quid ibi erit? Dóminus ipse dicit de servis suis: Amen dico vobis, quia fáciet eos recúmbere et transíbit et ministrábit illis.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Io 12, 3{/r}

Postquam Iesus suscitávit Lázarum, fecérunt ei Bethániæ cenam, {*} et Martha ministrábat.

María ergo accépit libram unguénti pretiósi et unxit pedes Iesu. {*} Et Martha ministrábat.

Die 30 julii

S. PETRI CHRYSOLOGI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 148: PL 52, 596-598)

{p}

De Incarnationis sacramento

Quando cóncipit Virgo, virgo parit, manet virgo, non est consuetúdo, sed signum; non est rátio, sed virtus; auctor est, non natúra; non est commúne, sed solum; divínum est, non humánum. Nasci Christum non fuit necéssitas, sed potéstas; fuit sacraméntum pietátis, reparátio salútis humánæ. Qui non nascéndo ex intácto limo fecit hóminem, nascéndo ipse hóminem de córpore fecit intácto; manus quæ in nostrum plasma lutum dignánter assúmpsit, ad reparatiónem nostram dignánter assúmpsit et carnem. Ergo quod Creátor in creatúra sua, quod Deus invenítur in carne, creatúræ honor est, non est Creatóris iniúria.

Homo, quare tibi tam vilis es, qui tam pretiósus es Deo? Quare sic honorátus a Deo teípsum táliter inhonóras? Quare quæris unde factus sis, et ad quid factus sis non requíris? Nonne tota ista quam vides tibi facta est mundi domus? Tibi infúsa lux circumfúsas rémovet ténebras, tibi est temperáta nox, tibi diménsus est dies: tibi cælum solis, lunæ, stellárum vário fulgóre radiátum est; tibi terra flóribus, nemóribus, frúctibus est depícta; tibi creáta est in áere, campis, in qua speciósa cóntinens mirábilis animántium multitúdo, ne gáudium novi sǽculi tristis solitúdo confúnderet.

Adhuc tamen quid adíciat ad honórem tuum tuus Creátor excógitat: in te imáginem suam ponit, ut terris invisíbilem conditórem visíbilis imágo præséntem póneret, et in terrénis dedit tibi vices suas, ut non fraudarétur Dómini vicário mundi tam larga posséssio. Deus quod per se fecit in te, in se cleménter excépit, et in hómine se vere vidéri vóluit in quo ante imaginário vóluit se vidéri; dedítque ut propríetas esset ipse, qui ante ut similitúdo esset accéperat.

Náscitur ergo Christus, ut nascéndo corrúptam redíntegret natúram; infántiam suscépit ille, pátitur nutriménta, percúrrit ætátes, ut unam perféctam, manéntem, quam ipse fécerat, instauráret ætátem: portat hóminem, ne iam cádere homo possit; quem terrénum fécerat, fecit esse cæléstem; animátum humáno spíritu, spíritum vivíficat in divínum: et sic eum totum tollit in Deum, ut in eo quod peccáti, quod mortis, quod labóris, quod dolóris, quod terræ est, nil relínquat, præstánte Dómino nostro Iesu Christo, qui cum Patre vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, nunc et semper et per immortália sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}1 Petr 2, 4a. 5a{/r}; {r}Ps 117 (118), 22b{/r}

Ad Dóminum accedéntes lápidem vivum; {*} Et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini.

Hic est lapis, qui factus est in caput ánguli. {*} Et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini.

Die 31 julii

S. IGNATII DE LOYOLA, PRESBYTERI

Memoria

Ex Actis a Ludovíco Consálvo ex ore sancti Ignátii excéptis

(Cap. 1, 5-9: Acta Sanctorum Iulii, 7 [1868], 647)

{p}

Probate spiritus si ex Deo sint

Cum esset inánium librórum mendaciúmque lectióni deditíssimus, qui sunt de egrégiis illústrium virórum gestis inscrípti; ubi se incólumem sensit, Ignátius nonnúllos ex iis, falléndi témporis grátia, sibi dari popóscit. At in ea domo nullus eius géneris liber invéntus est; quare illi is datus fuit, cui «Vita Christi» est títulus, et alter, qui «Flos sanctórum» inscríbitur, atque hi pátria lingua.

Horum ígitur lectióne frequénti afféctum sibi nonnúllum comparávit erga res eas, quæ illic scriptæ habebántur. Nonnúmquam étiam ab horum lectióne ánimum ad eas res cogitándas transferébat, quas superióri témpore légerat; nonnúmquam ad inánia illa ánimi sensa, quæ ante cogitáre erat sólitus, multáque huiúsmodi, prout illi sese obtulíssent.

Aderat ínterim divína misericórdia, quæ ex lectióne recénti his cogitatiónibus álias subiciébat. Cum enim vitam Christi Dómini nostri ac sanctórum légeret, tum apud se cogitábat, secúmque ita colligébat: «Quid si ego hoc ágerem, quod fecit beátus Francíscus? quid si hoc, quod beátus Domínicus?». Atque ita multa ánimo tractábat. Perstábant autem hæ cogitatiónes satis diu, ac deínde, rebus áliis interpósitis, inánia illa et sæculária succedébant, quæ et ipsa longo témporis spátio protrahebántur. Diu ista cogitatiónum succéssio illum detínuit.

Sed in his cogitatiónibus hoc discrímen erat, quod, cum sæculáribus inténderet, magna voluptáte capiebátur; at ubi fessus destitísset, mæstum se atque áridum sentiébat; cum vero de rigóribus sectándis, quibus usos viros sanctos animadvertébat, cogitáret, non tunc solum cum ea ánimo versábat, voluptátem ánimo capiébat, sed ubi deposuísset, lætum se inveniébat. Ipse tamen discrímen hoc nec animadvertébat, nec æstimábat, donec apértis quodam die mentis eius óculis, mirári cœpit discrímen hoc, ipsa rei experiéntia intéllegens, ex uno cogitatiónum génere sibi mæstítiam, ex áltero lætítiam relínqui. Atque hæc prima fuit ratiocinátio, quam de rebus divínis colligábat. Post autem, cum in spiritália exercítia fuísset ingréssus, hinc primum illustrári cœpit ad intellegéndum quod de spirítuum diversitáte suos dócuit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Petr 4, 11. 8a{/r}

Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei; si quis minístrat, tamquam ex virtúte quam largítur Deus, {*} Ut in ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum.

Ante ómnia mútuam caritátem contínuam habéntes, {*} Ut in ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum.