JANUARIUS

2 ianuarii

SS. BASILII MAGNI ET GREGORII NAZIANZENI, EPISCOPORUM ET ECCLESIÆ DOCTORUM

Memoria

Ex Oratiónibus sancti Gregórii Nazianzéni epíscopi

(Oratio 43, in laudem Basilii Magni, 15, 16-17, 19-21: PG 36, 514-523)

{p}

Quasi una ánima, duo corpora ferens

Habébant nos Athénæ, velut fluxum quendam flúminis, ex eódem pátriæ fonte in divérsas regiónes doctrínæ cupiditáte disséctos, rursúmque, velut ex compósito, Deo vidélicet ita impellénte, coeúntes.

Tunc ígitur meum magnúmque Basilíum, non ipse solum veneratióne prosequébar, quod illíus tum in móribus gravitátem, tum in sermónibus maturitátem et prudéntiam conspícerem; sed áliis étiam, quibus non perínde cógnitus erat, ut idem fácerent persuadébam. Nam apud multos statim in veneratióne erat, ut qui fama et auditióne iam eum præcepíssent.

Ex quo quid cóntigit? Ipse solus fere ex ómnibus, qui studiórum causa Athénas veniébant, commúni lege solútus est, maiórem útique honórem, quam tirónis condício ferre videbátur, consecútus. Hoc nobis amicítiæ prælúdium; hinc necessitúdinis ignículus; sic mútuo amóre sauciáti sumus.

Ut témporis progréssu desidérium nostrum mútuo inter nos conféssi sumus, ac philosophíam id esse quod a nobis expeterétur, tum vero iam utérque álteri quidvis erámus, contubernáles, convictóres, concórdes, unum idémque spectántes, fervéntius cotídie ac fírmius desidérium nobis ínvicem colligéntes.

Par spes doctrínæ, hoc est, rei ómnium invidiosíssimæ, nos ducébat; et tamen áberat invídia, æmulátio autem in prétio habebátur. Hoc utríque certámen, non uter primas ferret, sed uter álteri eas concéderet; utérque enim alteríus glóriam pro sua ducébat.

Una utríque ánima videbátur, duo córpora ferens. Quod si fides iis mínime habénda est, qui ómnia in ómnibus rebus sita esse dicunt; at nobis certe credéndum est, quod utérque in áltero et apud álterum siti erámus.

Unum utríque opus et stúdium, virtus erat, et ad futúras spes vívere, nosque ita comparáre, ut, ante discéssum ex hac vita, hinc migrarémus. Quod quidem nobis ob óculos ponéntes, vitam actionésque omnes nostras dirigebámus, tum divíni præcépti ductum sequéntes, tum alter álteri virtútis stúdium exacuéntes; atque, nisi hoc arrogántius dícere vídear, utérque álteri norma et amússis erámus, qua rectum a pravo discérnitur.

Et cum áliis ália quædam cognoménta sint, vel a paréntibus accépta, vel ex seípsis, hoc est, ex própriis vitæ stúdiis institutísque comparáta: nobis contra, magna res et magnum nomen erat, christiános et esse et nominári.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Dan 2, 21-22{/r}; {r}1 Cor 12, 11{/r}

Dat Dóminus sapiéntiam sapiéntibus et sciéntiam intellegéntibus disciplínam: {*} Ipse revélat profúnda et abscóndita, et lux cum eo inhábitat.

Hæc autem operátur ómnia unus atque idem Spíritus, dívidens síngulis prout vult. {*} Ipse revélat profúnda et abscóndita, et lux cum eo inhábitat.

Die 3 ianuarii

SANCTISSIMI NOMINIS IESU

Memoria ad libitum

Ex Sermónibus sancti Bernardíni Senénsis presbýteri

(Sermo 49, cap. 1: Opera Omnia, IV, 495ss.)

{p}

Magnum fidei fundamentum Nomen Iesu

Hoc quidem est illud sanctíssimum Nomen quod tantum fuit ab antíquis pátribus desiderátum, tantis anxietátibus exspectátum, tantis languóribus prolongátum, tantis suspíriis invocátum, tantis lácrimis postulátum, sed témpore grátiæ misericórditer est donátum. Abscónde, quæso, nomen poténtiæ, non audiátur nomen vindíctæ, teneátur nomen iustítiæ. Da nobis nomen misericórdiæ, sonet nomen Iesu in áuribus meis, quia tunc vere vox tua dulcis et fácies tua décora.

Magnum ígitur fídei fundaméntum nomen Iesu effíciens fílios Dei. Fides enim cathólicæ religiónis consístit in notítia Iesu Christi et lúmine, qui est lumen ánimæ, óstium vitæ, fundaméntum salútis ætérnæ. Hanc si quis non habúerit aut relíquit, véluti sine lúmine per ténebras noctis vadit et clausis óculis per discrímina præcipitánter incédit, et quantacúmque ratiónis eminéntia fúlgeat, ducem séquitur cæcum, dum ad intelligénda secréta cæléstia próprium séquitur intelléctum, aut, fundaménto neglécto, constrúere nítitur domum, aut, óstium prætermísso, vult intráre per tectum. Fundaméntum ígitur istud Iesus est, lumen et óstium, qui se viam monstratúrus errántibus, fídei lumen exhíbuit ómnibus, per quam posset Deus ignótus requíri, quæsítus credi, créditus inveníri. Fundaméntum hoc susténtat Ecclésiam in Iesu nómine fabricátam. Nomen Iesu est splendor prædicántium, eo quod luminóse splendére, annuntiáre et audíre fáciat verbum suum. Et unde putas in toto orbe tanta et tam súbita atque fervens fídei lux, nisi de prædicáto Iesu? Nonne et huius nóminis luce ac sapóre Deus nos vocávit in admirábile lumen suum? Quibus illuminátis et in lúmine isto vidéntibus lumen mérito Apóstolus dicat: «Erátis aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte».

O ígitur nomen gloriósum, o nomen gratiósum, o nomen amorósum et virtuósum! Per te crímina relaxántur, per te adversárii superántur, per te infírmi liberántur, per te patiéntes in adversitátibus roborántur et iucundántur! Tu credéntium honor, tu prædicántium doctor, tu operántium roborátor, tu deficiéntium sustentátor. Igneo fervóre et calóre tuo desidéria inardéscunt, postuláta suffrágia impetrántur, inebriántur ánimæ contemplántes atque per te glorificántur omnes in cælésti glória triumphántes. Cum quibus, dulcíssime Iesu, per hoc sanctíssimum nomen tuum conregnáre nos fácias.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ps 5, 12; 88, 16b-17a{/r}

Omnes qui sperant in te, Dómine, læténtur, in ætérnum exsúltent. Obumbrábis eis, et gloriabúntur in te, {*} qui díligunt nomen tuum.

Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die. {*} Qui díligunt nomen tuum.

Die 7 ianuarii

S. RAIMUNDI DE PENYAFORT, PRESBYTERI

Ex Epístola sancti Raimúndi presbýteri

(Monumenta Ord. Præd. Hist. 6, 2, Romæ 1901, pp. 84-85)

{p}

Deus dilectionis et pacis corda vestra pacificet

Si omnes qui pie volunt vívere in Christo, persecutiónem passúros prædicátor veritátis, non méntiens, vere dixit, nullus, ut árbitror, ab hac generalitáte excípitur, nisi qui sóbrie, iuste et pie vívere in hoc sæculo aut néglegit aut non novit.

Vos autem absit ut in eórum número computémini quorum domus pacátæ sunt et quiétæ, secúræ, et non est virga Dómini super eos, qui ducunt in bono dies suos et in puncto ad inférna descéndent.

Vestra vero púritas ac píetas hoc merétur et éxigit, ut, quia accépti estis Deo et grati, ideóque usque ad sinceritátem pleníssimam crebris tunsiónibus vestra púritas expurgétur. Quod si duplicátur intérdum aut triplicátur super vos gládius, et hoc ipsum omne gáudium et amóris indícium existimári opórtet.

Gládius ex utráque parte acútus sunt foris pugnæ intúsque timóres; iste duplicátur aut triplicátur intérius, cum spíritus ille cállidus cum dolo atque blandíciis corda íntima inquiétat; et hæc quidem bellándi génera satis háctenus didicístis, alióquin ad illam pulchritúdinem pacis ac tranquillitátis intérnæ fúerat impossíbile perveníre.

Duplicátur autem extérius et triplicátur gládius, cum sine causa egréditur persecútio ecclesiástica circa spiritália, ubi gravióra sunt vúlnera máxime ab amícis.

Hæc est illa desiderábilis et beáta crux Christi, quam ille vere virílis Andréas gaudénti ánimo suscépit, in qua sola vas electiónis ásserit gloriándum.

Aspícite ítaque in auctórem fídei et conservatórem Iesum, qui innocentíssime passus est et a suis, atque cum scelerátis est deputátus; et, cálicem Dómini Iesu quam præclárum bibéntes, ágite grátias Dómino, bonórum ómnium largitóri.

Ipse autem Deus dilectiónis et pacis corda vestra pacíficet et iter vestrum accéleret, ut in abscóndito faciéi suæ a conturbatióne hóminum ínterim vos abscóndat, donec ad illam plenitúdinem introdúxerit et transplantáverit, ubi sedébitis æternáliter in pulchritúdine pacis et tabernáculis fidúciæ et in réquie opuléntiæ.

{p}

RESPONSORIUM

Doctrínæ suæ rádiis illustrávit sedéntes in ténebris: {*} Et caritátis ardóre vinctos in mendicitáte et ferro redémit.

Edúxit pérditos de via iniquitátis, liberávit a poténte páuperem. {*} Et caritátis ardóre vinctos in mendicitáte et ferro redémit.

Die 13 ianuarii

S. HILARII, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte

(Lib. 1, 37-38: PL 10, 48-49)

{p}

prædicando te, tibi serviam

Ego quidem hoc vel præcípuum vitæ meæ offícium debére me tibi, Pater omnípotens Deus, cónscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquátur.

Neque enim ullum áliud maius prǽmium hic ipse usus mihi a te concéssus loquéndi potest reférre, quam ut prædicándo te tibi sérviat, teque quod es, Patrem, Patrem scílicet unigéniti Dei, aut ignoránti sǽculo, aut negánti hærético demónstret.

Et in hoc quidem tantum voluntátis meæ proféssio est, céterum auxílii et misericórdiæ tuæ munus orándum est, ut exténsa tibi fídei nostræ confessionísque vela flatu Spíritus tui ímpleas, nosque in cursum prædicatiónis ínitæ propéllas. Non enim nobis infidélis sponsiónis istíus auctor est, dicens: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis.

Nos quidem ínopes ea quibus egémus precábimur, et in scrutándis prophetárum tuórum Apostolorúmque dictis stúdium pérvicax afferémus, et omnes observátæ intellegéntiæ áditus pulsábimus; sed tuum est, et orátum tribúere, et quæsítum adésse, et patére pulsátum.

Torpémus enim quodam natúræ nostræ pigro stupóre, et ad res tuas intellegéndas intra ignorántiæ necessitátem ingénii nostri imbecillitáte cohibémur; sed doctrínæ tuæ stúdia ad sensum nos divínæ cognitiónis instítuunt, et ultra naturálem opiniónem fídei obœdiéntia próvehit.

Exspectámus ergo ut trépidi huius cœpti exórdia íncites, et proféctu accrescénte confírmes, et ad consórtium vel prophetális vel apostólici spíritus voces: ut dicta eórum non álio quam ipsi locúti sunt sensu apprehendámus, verborúmque proprietátes iísdem rerum significatiónibus exsequámur.

Locutúri enim sumus quæ ab iis in sacraménto prædicáta sunt: te ætérnum Deum, ætérni unigéniti Dei Patrem; et unum te sine nativitáte, et unum Dóminum Iesum Christum ex te nativitátis ætérnæ, non in deórum númerum veritátis diversitáte referéndum, neque non ex te génitum, qui Deus unus es, prædicándum, neque áliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero Patre natus est, confiténdum.

Tríbue ergo nobis verbórum significatiónem, intellegéntiæ lumen, dictórum honórem, veritátis fidem; et præsta, ut quod crédimus, et loquámur, scílicet ut contíngat nobis, unum te Deum Patrem et unum Dóminum Iesum Christum de prophétis atque Apóstolis cognoscéntibus, nunc advérsum negántes hæréticos, ita Deum et te celebráre, ne solum, et eum prædicáre, ne falsum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 4, 2b-3a. 6c. 15{/r}

Omnis spíritus, qui confitétur Iesum Christum in carne venísse, ex Deo est, et omnis spíritus, qui non confitétur Iesum, ex Deo non est. {*} Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.

Quisque conféssus fúerit: «Iesus est Fílius Dei», Deus in ipso manet, et ipse in Deo. {*} Ex hoc cognóscimus Spíritum veritátis et spíritum erróris.

Die 17 ianuarii

S. ANTONII, ABBATIS

Memoria

E Vita sancti Antónii a sancto Athanásio epíscopo conscrípta

(Cap. 2-4: PG 26, 842-846)

{p}

De vocatione sancti Antonii

Post paréntum óbitum, solus cum sola soróre ádmodum parva relíctus, cum Antónius decem et octo vel vigínti annórum esset, domus sororísque curam gessit.

Sex autem nondum exáctis ménsibus a paréntum éxitu, cum de more ad Domínicum procéderet, atque secum ánimo cogitáret, qua ratióne Apóstoli relíctis ómnibus secúti sint Salvatórem, et qui in Actibus Apostolórum, vénditis possessiónibus, prétia afferébant ad pedes Apostolórum ut egénis distribueréntur; nec non quænam quantáque istis spes in cælis repósita sit; hæc secum réputans, in ecclésiam ingréditur, contigítque ut tum Evangélium legerétur, et audívit Dóminum díviti illi dixísse: Si vis perféctus esse, vade, vende ómnia quæ habes, et da paupéribus, et veni, séquere me, et habébis thesáurum in cælis.

Antónius porro quasi divínitus immíssa sibi esset sanctórum memória, et quasi sui causa lecta illa fuíssent, egréssus quamprímum ex Domínico, quas a maióribus hábuit possessiónes (erant autem illi arúræ trecéntæ, fértiles et perquam amœ́næ) vicánis dono dedit, ne sibi sororíque moléstiam afférrent. Mobílibus vero ómnibus vénditis, multam hinc colléctam pecúniam paupéribus distríbuit, paucis solum soróris causa reservátis.

Rursus in Domínicum ingréssus, audívit Dóminum in Evangélio dícere: Nolíte sollíciti esse in crástinum. Nec ultra illic remanére sústinens, egréssus, illa quoque tenuióribus largítus est. Soróre vero virgínibus notis sibi atque fidélibus commendáta, atque ad Parthenónem trádita, ut illic educarétur, ipse ante domum suam ascéticæ vitæ deínceps óperam dedit, atque atténtus sibi, ásperum vitæ genus toleránter agébat.

Laborábat ítaque mánibus suis; audíerat nempe: Qui otiósus fúerit ne mandúcet; atque hinc partim panem sibi emébat, partim egénis largiebátur.

Frequens orábat, quod didicísset oportére seórsim sine intermissióne oráre: étenim ita atténtus erat lectióni, ut nihil sibi scriptórum excíderet, sed retinéret ómnia; ita ut ipsi deínde memória librórum loco esset.

Omnes autem vici íncolæ, atque probi viri, quorum consuetúdine utebátur, eiúsmodi hóminem cernéntes, Dei amícum vocábant; et álii ut fílium diligébant, álii ut fratrem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 19, 21{/r}; {r}Lc 14, 33b{/r}

Si vis perféctus esse, vade, vende quæ habes et da paupéribus, et habébis thesáurum in cælo; {*} Et veni, séquere me.

Qui non renúntiat ómnibus quæ póssidet, non potest meus esse discípulus. {*} Et veni, séquere me.

Die 20 ianuarii

S. FABIANI, PAPÆ ET MARTYRIS

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris et Ecclésiæ Románæ de martýrio sancti Fabiáni papæ

(Ep. 9, 1 et 8, 2-3: CSEL 3, 488-489. 487-488)

{p}

Fabianus fidei et virtutis nobis præbet exemplum

Cum cértior factus esset de morte Fabiáni papæ, sanctus Cypriánus hanc misit epístolam ad Romæ presbýteros et diáconos:

«Cum de excéssu boni viri collégæ mei rumor apud nos incértus esset, fratres caríssimi, et opínio dúbia nutáret, accépi a vobis lítteras ad me missas per Creméntium hypodiáconum, quibus pleníssime de glorióso eius éxitu instrúerer, et exsultávi satis quod pro integritáte administratiónis eius consummátio quoque honésta procésserit.

In quo vobis quoque plúrimum grátulor quod eius memóriam tam célebri et illústri testimónio prosequámini, ut per vos innotésceret nobis quod et vobis esset circa præpósiti memóriam gloriósam et nobis quoque fídei ac virtútis præbéret exémplum.

Nam quantum perniciósa res est ad sequéntium lapsum ruína præpósiti, in tantum contra útile est et salutáre cum se epíscopus per firmaméntum fídei frátribus præbet imitándum».

Prius vero quam, ut vidétur, hanc epístolam recéperat, Ecclésia Romána Carthaginiénsi perhibébat testimónium suæ in persecutióne fidelitátis:

«Ecclésia stat fórtiter in fide, licet quidam terróre ipso compúlsi, sive quod essent insígnes persónæ sive apprehénsi timóre hóminum, ruérunt: quos quidem separátos a nobis non derelíquimus, sed ipsos cohortáti sumus et hortámur ágere pæniténtiam, si quo modo indulgéntiam póterint recípere ab eo qui potest præstáre, ne si relícti fúerint a nobis, peióres efficiántur.

Vidétis ergo, fratres, quóniam et vos hoc fácere debétis, ut étiam illi qui cecidérunt, hortátu vestro corrigéntes ánimos eórum, si apprehénsi fúerint iteráto, confiteántur, ut possint priórem errórem corrígere, et ália quæ incúmbunt vobis, quæ étiam et ipsa subdídimus, ut si hi qui in hanc tentatiónem incidérunt cœperint apprehéndi infirmitáte et agant pæniténtiam facti sui et desíderent communiónem, útique subveníri eis debet: sive víduæ sive thlibómeni qui se exhibére non possunt sive hi qui in carcéribus sunt sive exclúsi de sédibus suis útique habére debent qui eis minístrent: sed et catechúmeni apprehénsi infirmitáte decépti esse non debébunt, ut eis subveniátur.

Salútant vos fratres qui sunt in vínculis et presbýteri et tota Ecclésia, quæ et ipsa cum summa sollicitúdine éxcubat pro ómnibus qui ínvocant nomen Dómini. Sed et nos pétimus mútua vice mémores sitis nostri».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Phil 1, 23b; 3, 8b; 1, 21; 2, 17{/r}

Desidérium habens dissólvi et cum Christo esse; ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucri fáciam; {*} Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum.

Si delíbor supra sacrifícium et obséquium fídei vestræ, gáudeo et congáudeo ómnibus vobis. {*} Mihi enim vívere Christus est et mori lucrum.

Eodem die 20 ianuarii

S. SEBASTIANI, MARTYRIS

Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in psalmum centésimum décimum octávum

(Cap. 20, 43-45. 48: CSEL 62, 466-468)

{p}

Testimonium Christi fidele

Per multas tribulatiónes opórtet nos introíre in regnum Dei. Si multæ persecutiónes, multæ probatiónes; ubi multæ corónæ, multa certámina. Tibi ergo próficit quod multi persecutóres sunt, ut inter multas persecutiónes facílius invénias quemádmodum coronéris.

Utámur exémplo Sebastiáni mártyris, cuius hódie natális est.

Hic Mediolanénsis oriúndo est. Fortásse aut iam discésserat persecútor aut adhuc non vénerat in hæc pártium, aut mítior erat. Advértit hic aut nullum esse aut tepére certámen.

Romam proféctus est, ubi propter fídei stúdium persecutiónes acérbæ fervébant; ibi passus est, hoc est ibi coronátus. Itaque illic, quo hospes advénit, domicílium immortalitátis perpétuæ collocávit. Si unus persecútor fuísset, coronátus hic martyr útique non fuísset.

Sed quod peius, non hi solum persecutóres sunt qui vidéntur, sed étiam qui non vidéntur, et multo plures persecutóres.

Sicut enim unus persecútor rex multis persecutiónis præcépta mittébat et per síngulas vel civitátes vel províncias erant divérsi persecutóres, ita étiam diábolus multos minístros suos dírigit, qui non foris tantúmmodo, sed étiam intus fáciant persecutiónes in ánimis singulórum.

De his dictum est persecutiónibus: Omnes qui volunt pie vívere in Christo Iesu persecutiónem patiúntur. Omnes dixit, nullum excépit. Quis enim excéptus potest esse, cum ipse Dóminus persecutiónum tentaménta toleráverit?

Quanti cotídie in occúlto mártyres Christi sunt et Iesum Dóminum confiténtur! Novit hoc martýrium Apóstolus et testimónium Christi fidéle, qui dixit: Hæc est enim gloriátio nostra et testimónium consciéntiæ nostræ.

{p}

RESPONSORIUM

Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; {*} Fundátus enim erat supra firmam petram.

Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. {*} Fundátus enim erat supra firmam petram.

Die 21 ianuarii

S. AGNETIS, VIRGINIS ET MARTYRIS

Memoria

HYMNUS

Igne divíni rádians amóris

córporis sexum superávit Agnes,

et super carnem potuére carnis

claustra pudícæ.

Spíritum celsæ cápiunt cohórtes

cándidum, cæli super astra tollunt;

iúngitur Sponsi thálamis pudíca

sponsa beátis.

Virgo, nunc nostræ miserére sortis

et, tuum quisquis célebrat tropǽum,

ímpetret sibi véniam reátus

atque salútem.

Redde pacátum pópulo precánti

príncipem cæli dominúmque terræ,

donet ut pacem pius et quiétæ

témpora vitæ.

Láudibus mitem celebrémus Agnum,

casta quem sponsum sibi legit Agnes,

astra qui cæli moderátur atque

cuncta gubérnat. Amen.

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De virgínibus

(Lib. 1, cap. 2. 5. 7-9; PL 16 [edit. 1845], 189-191)

{p}

Nondum idonea pœnæ et iam matura victoriæ

Natális est vírginis, integritátem sequámur; natális est mártyris, hóstias immolémus. Natális est sanctæ Agnétis. Hæc duódecim annórum martýrium fecísse tráditur. Quo detestabílior crudélitas, quæ nec minúsculæ pepércit ætáti, immo magna vis fídei, quæ étiam ab illa testimónium invénit ætáte.

Fuítne in illo corpúsculo vúlneri locus? Et quæ non hábuit quo ferrum recíperet, hábuit quo ferrum vínceret. At istíus ætátis puéllæ torvos étiam vultus paréntum ferre non possunt, et acu distrícta solent puncta flere quasi vúlnera.

Hæc inter cruéntas carníficum impávida manus, hæc stridéntium grávibus immóbilis tráctibus catenárum, nunc furéntis mucróni mílitis totum offérre corpus, mori adhuc néscia, sed paráta; vel si ad aras invíta raperétur, téndere Christo inter ignes manus atque in ipsis sacrílegis focis trophǽum Dómini signáre victóris; nunc ferrátis colla manúsque ambas insérere néxibus, sed nullus tam ténuia membra póterat nexus inclúdere.

Novum martýrii genus? Nondum idónea pœnæ et iam matúra victóriæ; certáre diffícilis, fácilis coronári; magistérium virtútis implévit, quæ præiudícium vehébat ætátis. Non sic ad thálamum nupta properáret, ut ad supplícii locum læta succéssu, gradu festína virgo procéssit, non intórto crine caput compta sed Christo; non flósculis redimíta, sed móribus.

Flere omnes, ipsa sine fletu. Mirári pleríque quod tam fácile vitæ suæ pródiga, quam nondum háuserat, iam quasi perfúncta donáret. Stupére univérsi quod iam Divinitátis testis exsísteret, quæ adhuc árbitra sui per ætátem esse non posset. Effécit dénique ut ei de Deo crederétur cui de hómine adhuc non crederétur, quia quod ultra natúram est, de Auctóre natúræ est.

Quanto terróre egit cárnifex ut timerétur, quantis blandítiis ut suadéret, quantórum vota ut sibi ad núptias perveníret. At illa: «Et hæc Sponsi iniúria est exspectáre placitúrum; qui me sibi prior elégit, accípiet. Quid, percússor, moráris? Péreat corpus, quod amári potest óculis, quibus nolo». Stetit, orávit, cervícem infléxit.

Cérneres trepidáre carníficem, quasi ipse addíctus fuísset; trémere percussóris déxteram, pallére ora aliéno timéntis perículo, cum puélla non timéret suo. Habétis ígitur in una hóstia duplex martýrium, pudóris et religiónis. Et virgo permánsit et martýrium obtínuit.

{p}

RESPONSORIUM

Diem festum beátæ Agnétis celebrémus, quáliter passa sit ad memóriam revocémus; {*} In iuventúte sua mortem pérdidit et vitam invénit.

Solum enim vitæ diléxit Auctórem. {*} In iuventúte sua mortem pérdidit et vitam invénit.

Die 22 ianuarii

S. VINCENTII, DIACONI ET MARTYRIS

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 276, 1-2: PL 38, 1256)

{p}

In illo Vincentius vicit, a quo victus est mundus

Vobis, inquit, donátum est pro Christo non solum ut credátis in eum, verum étiam ut patiámini pro eo.

Accéperat hæc utráque levíta Vincéntius, accéperat et habébat. Si enim non accepísset, quid habéret? Habébat in sermóne fidúciam, habébat in passióne tolerántiam.

Nemo ergo de corde suo præsúmat, quando profert sermónem; nemo de suis víribus confídat, quando suffert tentatiónem, quia et, ut bona prudénter loquámur, ab illo est nostra sapiéntia et, ut mala fórtiter perferámus, ab illo est nostra patiéntia.

Recólite Dóminum Christum suos in Evangélio discípulos admonéntem; recólite mártyrum Regem cohórtes suas armis spiritálibus instruéntem, bella monstrántem, adiutória ministrántem, prǽmia pollicéntem, qui, cum dixísset discípulis suis: In hoc mundo pressúram habébitis, mox unde térriti consolaréntur, adiúnxit dicens: Sed confídite, ego vici mundum.

Quid ergo mirámur, caríssimi, si in illo Vincéntius vicit, a quo victus est mundus? In hoc, inquit, mundo pressúram habébitis: ut si premit, non ópprimat; si oppúgnat, non expúgnat. Dúplicem mundus áciem prodúcit contra mílites Christi. Blandítur enim ut decípiat, terret ut frangat. Non nos téneat volúptas própria, non nos térreat crudélitas aliéna, et victus est mundus.

Ad utrósque áditus occúrrit Christus, et non víncitur christiánus. Si considerétur, in ista passióne, humána patiéntia, íncipit esse incredíbilis; si agnoscátur divína poténtia, désinit esse mirábilis.

Tanta grassabátur crudélitas in mártyris córpore, et tanta tranquíllitas proferebátur in voce tantáque pœnárum aspéritas sæviébat in membris, et tanta secúritas sonábat in verbis, ut miro modo putarémus, Vincéntio patiénte, álium non loquéntem torquéri.

Et vere, fratres, ita erat; prorsus ita erat: álius loquebátur. Promísit enim et hoc téstibus suis Christus in Evangélio, quos ad huiúsmodi certámina præparábat. Sic enim ait: Nolíte præmeditári quómodo aut quid loquámini. Non enim vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

Caro ergo patiebátur, et Spíritus loquebátur, et loquénte Spíritu, non solum convincebátur impíetas, sed étiam confortabátur infírmitas.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Iob 23, 11{/r}; {r}Phil 3, 8. 10{/r}

Probávit me Dóminus quasi aurum, quod per ignem transit; vestígia eius secútus est pes meus; {*} Viam eius custodívi, et non declinávi ex ea.

Omnia detriméntum feci ad cognoscéndum Christum et communiónem passiónum illíus. {*} Viam eius custodívi, et non declinávi ex ea.

Die 24 ianuarii

S. FRANCISCI DE SALES, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Introductióne ad vitam devótam sancti Francísci de Sales epíscopi

(Pars 1, Cap 3)

{p}

Diversimode devotio est exercenda

In ipsa rerum creatióne plantis mandávit Creátor Deus, ut unaquǽque fructum ferret secúndum genus suum: ita christiánis, qui vivæ Ecclésiæ suæ plantæ sunt, imperávit ut quisque devotiónis fructum pro qualitáte, statu et vocatióne sua proférret.

Diversímode, inquam, devótio est exercénda a nóbili vidélicet et ab opífice, a fámulo et a príncipe, a vídua et a puélla innúpta, ac coniugáta. Immo ne hoc quidem satis est; sed et ipsa devotiónis praxis, víribus, negótiis et offíciis cuiúsque particulátim est accommodánda.

Dic mihi, óbsecro, Philóthea mea, num consentáneum sit, ut epíscopi, Carthusianórum instar, solitúdinem consectári velint; coniugáti non magis de pecúlio suo adaugéndo sollíciti sint quam Capuccíni; religiósi in morem, ópifex totos dies in templo agat; et religiósus, ex contrário, ad omnes casus et evéntus, qui próximi necessitátem consequúntur, epíscopi exémplo, semper sit expósitus; an non devótio hæc ridícula, inordináta et intolerábilis esset?

Hic tamen error et absúrditas sæpíssime occúrrit. Nequáquam, Philóthea mea: étenim devótio, dúmmodo ea vera et sincéra sit, nihil omníno déstruit, sed cuncta pérficit et consúmmat, et si quando legítime alicúius vocatióni ac státui repúgnat et adversátur, haud dúbie falsa est.

Apis ita suum ex flóribus mel cólligit, ut eos mínime lædat aut déstruat, tam eos íntegros, intaminátos et recéntes relínquens atque eos répperit. Mélius vero id præstat vera devótio: nam ádeo nullum vocatiónis aut negotiórum genus déstruit, ut ea étiam exórnet ac condécoret.

Nam ut quǽlibet gemmæ, melli impósitæ, pro suo quæque colóre fulgentióres et rutilantióres sunt, sic in sua quisque vocatióne accéptior fit et perféctior, si devotióni illam coniúngat. Per hanc tibi enim et famíliæ cura longe rédditur quiétior, mútuus inter marítum et uxórem amor sincérior, obséquium príncipi débitum fidélius, et omnes quotquot sunt, occupatiónes suavióres et melióres.

Error proínde est, quin et hǽresis, devotiónis exercítium a cohórtibus militáribus, ab officína opíficum, ab aulis príncipum, a família coniugatórum velle exclúdere; fáteor quidem, caríssima Philóthea, devotiónem, quæ pure contemplatíva, monástica et religiósa est, hisce in offíciis et státibus mínime exercéri posse; at præter triplex hoc devotiónis genus, sunt et ália multa ad eos qui in státibus sæculáribus vivunt perficiéndos peraccommodáta.

Ubicúmque locórum ergo sumus, ad vitam perféctam aspiráre et debémus et póssumus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 4, 32 – 5, 1{/r}; {r}Mt 11, 29ab{/r}

Estóte ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem, sicut et Deus in Christo donávit vobis. {*} Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi.

Tóllite iugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde. {*} Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi.

Die 25 ianuarii

IN CONVERSIONE S. PAULI, APOSTOLI

Festum

HYMNUS

Pressi malórum póndere

te, Paul{i}e{/i}, adímus súpplices,

qui certa largus désuper

dabis salútis pígnora.

Nam tu beáto cóncitus

divín{i}i{/i} amóris ímpetu,

quos insecútor óderas,

defénsor ind{i}e{/i} amplécteris.

Amóris, eia, prístini

ne sis, precámur, ímmemor,

et nos supérnæ lánguidos

in spem redúcas grátiæ.

Te deprecánte flóreat

ignára damni cáritas,

quam nulla turbent iúrgia

nec ullus error sáuciet.

O grata cælo víctima,

te, lux amórque Géntium,

o Paule, clarum víndicem,

nos te patrónum póscimus.

Laus Trinitáti, cántica

sint sempitérnæ glóriæ,

quæ nos boni certáminis

tecum corónet prǽmiis. Amen.

Ant. 1Quis es, Dómine? Ego sum Iesus, quem tu perséqueris; durum est tibi contra stímulum calcitráre.

Ant. 2Vade, Ananía, et quære Saulum, ecce enim orat; quia vas electiónis est mihi, ut portet nomen meum coram géntibus et régibus et fíliis Israel.

Ant. 3Ingréssus Paulus in synagógas prædicábat Iudǽis Iesum, affírmans quia hic est Christus.

Miserátor et miséricors Dóminus.

Longánimis et multum miséricors.

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Gálatas

{r:Gal}1, 11-24{/r}

{p}

Revelavit Filium suum in me ut evangelizarem

{v}11{/v}Notum enim vobis fácio, fratres, evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem; {v}12{/v}neque enim ego ab hómine accépi illud, neque dídici, sed per revelatiónem Iesu Christi. {v}13{/v}Audístis enim conversatiónem meam aliquándo in Iudaísmo quóniam supra modum persequébar ecclésiam Dei et expugnábam illam {v}14{/v}et proficiébam in Iudaísmo supra multos coætáneos in génere meo, abundántius æmulátor exsístens paternárum meárum traditiónum. {v}15{/v}Cum autem plácuit Deo, qui me segregávit de útero matris meæ et vocávit per grátiam suam, {v}16{/v}ut reveláret Fílium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus, contínuo non cóntuli cum carne et sánguine, {v}17{/v}neque ascéndi Hierosólymam ad antecessóres meos apóstolos, sed ábii in Arábiam et íterum revérsus sum Damáscum.

{v}18{/v}Deínde post annos tres ascéndi Hierosólymam vidére Cepham et mansi apud eum diébus quíndecim; {v}19{/v}álium autem apostolórum non vidi nisi Iacóbum fratrem Dómini. {v}20{/v}Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non méntior. {v}21{/v}Deínde veni in partes Sýriæ et Cilíciæ. {v}22{/v}Eram autem ignótus fácie ecclésiis Iudǽæ, quæ sunt in Christo, {v}23{/v}tantum autem audítum habébant: «Qui persequebátur nos aliquándo, nunc evangelízat fidem, quam aliquándo expugnábat», {v}24{/v}et in me glorificábant Deum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Gal 1, 11b-12{/r}; {r}2 Cor 11, 10a. 7b{/r}

Evangélium quod evangelizátum est a me, non est secúndum hóminem; {*} Neque enim ego ab hómine accépi illud, sed per revelatiónem Iesu Christi.

Est véritas Christi in me, quóniam gratis evangélium Dei evangelizávi vobis. {*} Neque enim ego ab hómine accépi illud, sed per revelatiónem Iesu Christi.

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Hom. 2 de laudibus sancti Pauli: PG 50, 477-480)

{p}

Pro Christi amore Paulus omnia sustinuit

Quid sit homo, et quanta natúræ nostræ nobílitas, quantǽque capax virtútis hoc sit ánimal, vel præcípue ex ómnibus Paulus osténdit. Cotídie célsior, cotídie assurgébat ardéntior, et inténtis sibi perículis nova semper alacritáte pugnábat, idque signíficans dicébat: Eórum quæ retro oblivíscens, in ea vero quæ prióra sunt exténdens me, qui cum sibi iam mortem imminéntem vidéret, ad communiónem delectationémque gáudii álios provocábat, dicens: Gaudéte, et congratulámini mihi; ac perículis, iniúriis opprobriísque propósitis, rursus exsúltat, et Corínthiis scribens, ait: Pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in persecutiónibus; cum útique hæc ipsa esse díceret arma iustítiæ, osténdens hinc sibi fructum máximum proveníre.

Itaque cum inter médias inimicórum versarétur insídias, ovans tamen de omni eórum referébat impugnatióne victórias, et ubíque cæsus verbéribus, afféctus iniúriis atque maledíctis, quasi triumpháles pompas ágeret, crebra tropǽa strúeret, gloriabátur, gratiásque referébat Deo, dicens: Deo autem grátias, qui semper triúmphat in nos. Itaque ad confusiónem et iniúrias, quas ob prædicándi stúdium sustinébat, magis quam nos ad honórum oblectaménta properábat, mortem pótius quam nos vitam áppetens; paupertátem quam opuléntiam; et multo ámplius labórem desíderans, quam álii réquiem post labórem. Unum enim illi formidándum erat atque metuéndum, offénsa nimírum Dei, nec quidquam áliud omníno. Ergo nec desiderábile illi áliud erat, nisi placére semper Deo.

Quod autem erat maius ómnibus, Christi amóre fruebátur; cum hoc beatiórem se cunctis putábat; sine hoc autem neque dominátuum, neque principátuum sócius esse cupiébat, sed cum hac dilectióne magis esse extrémus optábat, immo étiam ex número punitórum, quam sine hac inter summos et honóre sublímes.

Hoc enim erat illi máximum et singuláre torméntum, ab hac caritáte discédere: hæc illi erat gehénna, hæc sola pœna, hæc infiníta et intoleránda supplícia.

Sicut étiam pérfrui caritáte Christi, hoc illi vita, hoc mundus, hoc ángelus, hoc præséntia, hoc futúra, hoc regnum, hoc promíssio, hoc bona videbátur innúmera; præter hoc vero nihil in trístium vel iucundórum parte ponébat. Horum enim quæ hic habéntur, nihil ásperum, nihil étiam suáve reputábat.

Sic despiciébat univérsa quæ cérnimus, ut solet herba iam putrefácta contémni. Tyránnos vero ipsos, ac pópulos spirántes furórem, velut quosdam esse cúlices existimábat.

Mortem vero et cruciátus et mille supplícia, quasi ludum putábat esse puerórum, dúmmodo propter Christum áliquid sustinéret.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Tim 1, 13b-14{/r}; {r}1 Cor 15, 9b{/r}

Misericórdiam Dei consecútus sum, quia ignórans feci in incredulitáte, {*} Superabundávit autem grátia Dómini nostri, cum fide et dilectióne quæ sunt in Christo Iesu.

Non sum dignus vocári apóstolus, quóniam persecútus sum ecclésiam Dei. {*} Superabundávit autem grátia Dómini nostri, cum fide et dilectióne quæ sunt in Christo Iesu.

Die 26 ianuarii

SS. TIMOTHEI ET TITI, EPISCOPORUM

Memoria

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Hom. 2 de laudibus sancti Pauli: PG 50, 480-484)

{p}

Bonum certámen certavi

Coarctátus cárcere, Paulus habitábat cælum, ac libéntius vérbera excipiébat et vúlnera, quam álii bravía dirípiunt; et dolóres non minus quam prǽmia diligébat, cum ipsos útique dolóres loco dúceret præmiórum; proptérea enim illos et grátiam nominábat. Quem sensum diligénter expénde. Prǽmium certe erat dissólvi et esse cum Christo; permanére autem in carne, certámen; sed tamen propter Christi desidérium prǽmia differébat cupiditáte certáminis, idque magis necessárium esse ducébat.

E regióne vero anáthema a Christo fíeri certámen erat et dolor, magis autem et supra certámen, supráque omnem dolórem. At vero esse cum Christo erat prǽmium singuláre; Paulus tamen propter Christum illud máluit quam istud elígere.

Sed profécto dicat hic áliquis quóniam hæc ómnia propter Christum suávia esse dicébat. Hoc plane étiam ipse confíteor; quóniam quæ nobis sunt causa tristítiæ, hæc illi pariébant máximam voluptátem. Et quid ego perícula ærumnásque commémoro? In mæróre enim máximo ille versabátur, propter quod dicébat: Quis infirmátur, et ego non infírmor? quis scandalizátur, et ego non uror?

Vos autem rogo ut non mirémini solum, verum étiam imitémini hoc tam clarum virtútis exémplum: sic namque potérimus coronárum eius esse partícipes.

Quod si áliquis nos dixísse mirátur, quia quicúmque habúerit Pauli mérita, éadem sit étiam habitúrus prǽmia, ipsum áudiat ita dicéntem: Certámen, inquit, bonum certávi, cursum consummávi, fidem servávi; de cétero repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in die illa iustus iudex; non solum autem mihi, sed et iis qui díligunt advéntum eius. Vides certe quómodo cunctos in eándem glóriæ communiónem vocet?

Quia ígitur ómnibus éadem coróna glóriæ propósita est, studeámus omnes fíeri digni illis bonis, quæ promíssa sunt.

Neque solum magnitúdinem atque eminéntiam in illo debémus consideráre virtútum et promptum illud ánimi eius atque robústum propósitum, per quod ad tantam méruit grátiam perveníre; sed et natúræ societátem, per quam et nobis in cunctis ille partícipat: et sic étiam quæ valde sunt árdua, nobis facília videbúntur et lévia, brevíque hoc témpore laborántes incorruptíbilem illam gestábimus atque immortálem corónam, grátia et misericórdia Dómini nostri Iesu Christi, cui est glória et impérium nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Tim 6, 11-12a{/r}; {r}Tit 2, 1{/r}

Tu, homo Dei, sectáre iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. {*} Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.

Lóquere quæ decent sanam doctrínam. {*} Certa bonum certámen fídei, apprehénde vitam ætérnam.

Die 27 ianuarii

S. ANGELÆ MERICI, VIRGINIS

Ex Testaménto spiritáli sanctæ Angelæ Meríci vírginis.

{p}

Disposuit omnia suaviter

Dulcíssimæ mihi matres et soróres in Christo Iesu, in primis omni ope atque stúdio conámini, ut, Deo auxiliánte, consílium eiúsmodi in vobis bonum concipiátis, quo únice Dei amóre et salútis animárum zelo ductæ, hanc curam et gubernatiónem suscipiátis.

Solúmmodo enim in hac dúplici caritáte radicáta et fundáta, vestra cura et gubernátio bonos et salutíferos fructus áfferet, Salvatóre nostro dicénte: Bona arbor non potest malos fructus fácere.

Bona arbor, dicit, id est bonum cor, et ánimus caritáte accénsus, fácere nequit nisi bona et sancta ópera, unde et sanctus Augustínus aiébat: Ama et fac quod vis; amórem scílicet et caritátem habe et dein fac quod vis, ac si palam díceret: Cáritas peccáre non potest.

Rogo étiam vos, ut singulárum filiárum vestrárum ratiónem habeátis eásque quasi in corde inscúlptas ferátis, non nomínibus tantum, sed quálibet ipsárum condicióne ac statu. Quod vobis diffícile non erit, si eas viva cum caritáte amplectémini.

Quæ enim natúra sunt matres, etiámsi mille líberos hábeant, síngulos univérsos in corde fixos gerunt, nec umquam alicúius eórum obliviscúntur, veríssimo in eis amóre ita operánte. Vidétur immo, quanto plures habent líberos, eo magis amor et cura singulórum in ipsis augéri. Amplius ergo quæ spíritu matres sunt, possunt et debent ita se gérere, quia spiritális amor poténtior est quam qui ex sánguinis coniunctióne procédit.

Ideóque, caríssimæ mihi matres, si diligétis hasce fílias vestras viva et sincéra caritáte, impossíbile erit ut eas omnes et síngulas in memória et in ánimo vestro inscúlptas non habeátis.

Rogo adhuc vos ut eas tráhere conémini amóre, modéstia et caritáte, non vero supérbia et asperitáte, ómnibus factæ ex ánimo iucúndæ ut opórtet, iuxta illud Dómini nostri: Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, Deum imitántes, de quo légitur: Dispósuit ómnia suáviter. Et íterum Iesus dicit: Iugum enim meum suáve est et onus meum leve.

Páriter et vos omnímodam suavitátem erga omnes adhibeátis, cavéntes præcípue ne vi fiant quæ a vobis iubéntur: Deus enim unicuíque largítus est libertátem, ideóque néminem cogit, sed tantum signíficat, vocat, suádet. Aliquándo tamen et severióre império erit agéndum, opportúne sane et iuxta statum et necessitátes personárum; áttamen et tunc caritáte tantum impélli debémus et animárum zelo.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 5, 8b-9{/r}; {r}Mt 5, 14a. 16a{/r}

Vos estis lux in Dómino: ut fílii lucis ambuláte. {*} Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte.

Vos estis lux mundi. Lúceat lux vestra coram homínibus. {*} Fructus lucis est in omni bonitáte et iustítia et veritáte.

Die 28 ianuarii

S. THOMÆ DE AQUINO, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Collatiónibus sancti Thomæ de Aquíno, presbýteri

(Collatio 6 super Credo in Deum)

{p}

Nullum virtutis exemplum abest a cruce

Quæ necéssitas quod Fílius Dei pro nobis paterétur? Magna, et potest cólligi duplex necéssitas; una est ad remédium contra peccáta, ália est ad exémplum quantum ad agénda.

Ad remédium quidem quia contra ómnia mala, quæ incúrrimus propter peccáta, invenímus remédium per passiónem Christi.

Sed non minor est utílitas quantum ad exémplum. Nam pássio Christi súfficit ad informándum totáliter vitam nostram. Quicúmque enim vult perfécte vívere, nihil áliud fáciat nisi ut contémnat quæ Christus in cruce contémpsit et áppetat quæ Christus appétiit. Nullum enim virtútis exémplum abest a cruce.

Si enim quæris exémplum caritátis: Maiórem caritátem nemo habet ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Hoc Christus in cruce. Et ídeo si pro nobis dedit ánimam suam, non debet esse grave sustinére quæcúmque mala pro eo.

Si quæris patiéntiam, excelléntior in cruce invenítur. Patiéntia enim ex duóbus rédditur magna, aut cum magna quis patiénter suffert, aut cum ea suffert quæ vitáre posset et non vitat. Sed Christus magna pértulit in cruce, et patiénter, quia cum paterétur non comminabátur; tamquam ovis ad víctimam ductus est et non apéruit os suum. Magna ergo est patiéntia Christi in cruce: per patiéntiam currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem Iesum, qui propósito sibi gáudio sustínuit crucem, confusióne contémpta.

Si quæris exémplum humilitátis, réspice crucifíxum: nam Deus vóluit iudicári sub Póntio Piláto et mori.

Si quæris exémplum obœdiéntiæ, séquere eum qui factus est obœ́diens Patri usque ad mortem: Sicut enim per inobœdiéntiam uníus, scílicet Adæ, peccatóres constitúti sunt multi, ita per uníus obœdiéntiam iusti constituéntur multi.

Si quæris exémplum contemnéndi terréna, séquere eum, qui est rex regum et dóminus dominántium, in quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ abscónditi, in cruce nudátum, delúsum, conspútum, cæsum, spinis coronátum et demum acéto et felle potátum.

Non ergo afficiáris ad vestes et divítias, quia divisérunt sibi vestiménta mea; non ad honóres, quia ludíbria et vérbera expértus; non ad dignitátes, quia plecténtes corónam spíneam imposuérunt cápiti meo; non ad delícias, quia in siti mea potavérunt me acéto.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sap 7, 7-8; 9, 17{/r}

Optávi, et datus est mihi sensus; et invocávi, et venit in me spíritus sapiéntiæ. {*} Præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus.

Consílium autem tuum, Dómine, quis sciet, nisi tu déderis sapiéntiam, et míseris spíritum sanctum tuum de altíssimis? {*} Præpósui illam regnis et sédibus, et divítias nihil esse duxi in comparatióne illíus.

Die 31 ianuarii

S. IOANNIS BOSCO, PRESBYTERI

Memoria

Ex Epístolis sancti Ioánnis Bosco, presbýteri

(Epistolario, Torino 1959, 4, 201-203)

{p}

Semper amanter adlaboravi

In primis, si vidéri cúpimus sollíciti veræ beatitúdinis nostrórum alumnórum quo facílius eos inducámus ad própria offícia adimplénda, opórtet ne umquam obliviscámini vos vices ágere paréntum iúvenum dilectórum, pro quibus semper amánter adlaborávi, stúdui et sacerdotália múnera exércui, et non ego solus, sed tota Salesiána socíetas.

Quóties, filíoli mei, in meo non brevi currículo mihi persuadéndum fuit de huiúsmodi magna veritáte! Facílius est irásci quam sustinére, púero minári quam persuadére; dicam immo commódius esse nostræ impatiéntiæ et supérbiæ pœna affícere pervicáces pótius quam eos corrígere, fírmiter suavitérque tolerándo.

Caritátem tamen Pauli vobis comméndo, qua ipse se gerébat in neóphytos, quæ sæpe ad lácrimas eum adducébat et ad supplicatiónem, quando eos parum dóciles et suæ dilectióni obniténtes inveniébat.

Cavéte ne quis iúdicet vos veheménti ánimi ímpetu commovéri. Diffícile est in puniéndo illam ánimi constántiam serváre, quæ necessária est, ne dúbium exoriátur nos ad ostendéndam nostram auctoritátem ágere vel ad ánimi ímpetum effundéndum.

Ut fílios aspiciámus eos, in quos áliqua potéstas est nobis exercénda. Constituámus nos quasi in eórum famulátum, quemádmodum Iesus, qui ad obœdiéndum venit, non ad imperándum, pudeátque nos ipsíus speciéi dominándi; nec dominémur in ipsis, nisi ad mélius eísdem serviéndum.

Huiúsmodi erat agéndi rátio Iesu cum Apóstolis, qui eos, ignorántes et rudes, immo et parum fidéles sustinébat, et in peccatóres se ea cum benignitáte et familiári amicítia gerébat, ut álii stupórem, álii vero scándalum concíperent, aliíque dénique spem a Deo impetrándi véniam. Ideóque nobis mandávit ut essémus mites et húmiles corde.

Nostri sunt fílii, quaprópter cum eórum erróres compéscimus, omnem iram deponámus vel ádeo temperémus quasi omníno exstinxérimus.

Non in ánimo concitátio, non in óculis contémptio, non in ore contumélia, sed misericórdia in præsénti, spes futúri témporis, ut veros decet patres, qui veræ stúdeant correctióni et emendatióni.

In gravíssimis rerum adiúnctis præstat Deum supplíciter et humíliter exoráre, quam verbórum flumen emíttere, quæ, dum audiéntium ánimos offéndunt, nullam sóntibus áfferunt utilitátem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mc 10, 13-14{/r}; {r}Mt 18, 5{/r}

Offerébant Iesu párvulos, ut tángeret illos; discípuli autem comminabántur eis. At videns Iesus, ait illis: {*} Sínite párvulos veníre ad me. Ne prohibuéritis eos; tálium est enim regnum Dei.

Qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. {*} Sínite párvulos veníre ad me. Ne prohibuéritis eos; tálium est enim regnum Dei.