FEBRUARIUS

Die 2 februarii

IN PRÆSENTATIONE DOMINI

Festum

HYMNUS

Legis sacrátæ sanctis cæremóniis

subiéctus omnis cálamo Mosáico

dignátur esse, qui regit perfúlgidos

in arce Patris órdines angélicos,

cælúmque, terram fundávi ac mária.

Mater beáta carnis sub velámine

Deum ferébat úmeris castíssimis,

dúlcia strictis óscula sub lábiis

Deíque veri hominísqu{i}e{/i} imprésserat

ori, iubénte quo sunt cuncta cóndita.

Hic lumen ardens géntium in óculis,

glória plebis Israélis gérminis;

pósitus hic est in ruínam scándali

et in salútem populórum ómnium,

donec secréta reveléntur córdium.

Glória Patri per imménsa sǽcula,

sit tibi, Nate, decus et impérium,

honor, potéstas Sanctóque Spirítui:

sit Trinitáti salus indivídua

per infiníta sæculórum sǽcula. Amen.

Ant. 1Ecce pósitus est hic in ruínam et resurrectiónem multórum in Israel.

Ant. 2Surge, illumináre, Ierúsalem: quia venit lumen tuum, et glória Dómini in te vidébitur.

Ant. 3Gaude et lætáre, nova Sion: ecce enim Rex tuus venit, mitis et salvans pópulum suum.

Recólimus, Deus, misericórdiam tuam.

In médio templi tui.

De libro Exodi

{r:Ex}13, 1-3a. 11-16{/r}

{p}

Consecratio primogeniti

In diébus illis: {v}1{/v}Locútus est Dóminus ad Móysen dicens: {v}2{/v}«Sanctífica mihi omne primogénitum, quod áperit vulvam in fíliis Israel, tam de homínibus quam de iuméntis: mea sunt enim ómnia».

{v}3{/v}Et ait Móyses ad pópulum:

{v}11{/v}«Cum introdúxerit te Dóminus in terram Chananǽi, sicut iurávit tibi et pátribus tuis, et déderit tibi eam, {v}12{/v}separábis omne, quod áperit vulvam Dómino et quod primitívum est in pecóribus tuis; quidquid habúeris masculíni sexus, consecrábis Dómino. {v}13{/v}Primogénitum ásini mutábis ove; quod, si non redémeris, interfícies. Omne autem primogénitum hóminis de fíliis tuis prétio rédimes. {v}14{/v}Cumque interrogáverit te fílius tuus cras dicens: “Quid est hoc?”, respondébis ei: “In manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto, de domo servitútis. {v}15{/v}Nam, cum indurátus esset phárao et nollet nos dimíttere, occídit Dóminus omne primogénitum in terra Ægýpti, a primogénito hóminis usque ad primogénitum iumentórum; idcírco ímmolo Dómino omne, quod áperit vulvam masculíni sexus, et ómnia primogénita filiórum meórum rédimo”. {v}16{/v}Erit ígitur quasi signum in manu tua et quasi appénsum quid ob recordatiónem inter óculos tuos; eo quod in manu forti edúxit nos Dóminus de Ægýpto».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Lc 2, 28{/r}

Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe regem Christum: {*} Quem Virgo concépit, Virgo péperit, Virgo post partum, quem génuit, adorávit.

Accípiens Símeon púerum in mánibus, grátias agens benedíxit Dóminum. {*} Quem Virgo concépit, Virgo péperit, Virgo post partum, quem génuit, adorávit.

Ex Oratiónibus sancti Sophrónii epíscopi

(Orat. 3, de Hypapante, 6. 7: PG 87, 3, 3291-3293)

{p}

Lucem claram ac sempiternam excipiamus

In occúrsum currámus Christi univérsi, qui tam pie illíus cólimus veneramúrque mystérium, propénso cuncti ánimo eámus. Nemo sit occúrsus non párticeps, nemo a luce ferénda aliénus.

Cereórum étiam splendórem áddimus, tum ostendéndo splendórem accedéntis divínum, a quo cuncta splendéscunt, pessimísque depúlsis ténebris illustrántur abundántia lucis ætérnæ; tum vel máxime manifestándo splendórem ánimæ, quocum nos occúrrere Christo necésse sit.

Ut enim Dei Mater Virgóque integérrima, veram ulnis tulit lucem, iísque áffuit, qui iacébant in ténebris; ita et illustratiónibus illíus nos illustráti, ac lumen ómnibus appárens tenéntes mánibus, ei qui vere lux est, óbviam ire festinémus.

Nam profécto, quia lux venit in mundum, eúmque ténebris circumfúsum illustrávit, et quia visitávit nos Oriens ex alto atque his, qui in ténebris sedébant, affúlsit; hoc nostrum est mystérium; idcírco lámpades tenéntes incédimus, idcírco lúmina feréntes accúrrimus, tum ita designántes, quod illúxit nobis lumen; tum splendórem, ab eo nobis affutúrum, innuéntes. Quaprópter currámus una, Deo cuncti occurrámus.

Lux illa vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum, venit. Omnes ergo, o fratres, illuminémur; omnes illustrémur.

Nemo nostrum máneat hoc non initiátus splendóre, nemo opplétus illum nocte persístat; sed prodeámus omnes spléndidi; illustráti eámus óbviam simul univérsi, lucémque illam claram ac sempitérnam excipiámus cum sene Simeóne; exsultantésque cum eo ánimis, Genitóri Patríque lucis, qui misit lucem veram caliginémque dépulit ac nos omnes effécit spléndidos, cum gratiárum actióne hymnum concinámus.

Dei enim salutáre, quod parávit ante fáciem ómnium populórum atque ad nostram novi Israélis glóriam manifestávit, étiam nos per ipsum vídimus, fuimúsque vétere illo obscuróque crímine, uti vitæ præséntis vínculis, viso Christo Símeon, conféstim absolúti.

Nos étiam Christum e Bethlehémo ad nos proféctum compléxi fide, facti sumus ex géntibus Dei pópulus (ipse enim Dei Patrísque salutáre est) oculísque Deum carnem factum conspéximus, ac visa Dei præséntia ulnísque mentis admíssa, novus Israel nuncupámur, eámque festis anniversáriis, in obliviónem eius numquam ventúri, celebrámus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ez 43, 4. 5{/r}; cf. {r}Lc 2, 22{/r}

Maiéstas Dómini ingréssa est templum, per viam portæ, quæ respiciébat ad oriéntem, {*} Et ecce repléta erat glória Dómini domus.

Induxérunt púerum Iesum in templum paréntes eius. {*} Et ecce repléta erat glória Dómini domus.

AD VIGILIAM: Ant. Lauda et lætáre, fília Sion, quia ecce ego vénio et habitábo in médio tui, ait Dóminus.
Evangelium, ut ad Missam in die Nativitatis Domini: {r}Jn 1, 1-18{/r}, vel ad libitum de Missa feriæ IV hebd. II temporis paschalis: {r}Jn 3, 16-21{/r}. Si festum occurit die dominica, legi potest Evangelium de dominica currente, ut supra.

Die 3 februarii

S. BLASII, EPISCOPI ET MARTYRIS

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo Guelferbytanus 32, De ordinatrione episcopi; PLS 2, 639-640)

{p}

Patere pro ovibus meis

Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre et dare ánimam suam redemptiónem pro multis. Ecce quómodo Dóminus ministrávit, ecce quales servos nos esse præcépit. Dedit ánimam suam redemptiónem pro multis: redémit nos.

Quis nostrum idóneus est redímere áliquem? Illíus quidem sánguine, illíus morte a morte redémpti sumus, illíus humilitáte iacéntes erécti sumus; sed et nos debémus conférre portiúnculas nostras membris illíus, quia membra illíus facti sumus: ille caput, nos corpus sumus.

Exhórtans dénique nos apóstolus Ioánnes in epístola sua in exémplum Dómini, qui díxerat: Erit vester servus, quicúmque vult in vobis maior esse, sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis; exhórtans ergo nos ad similitúdinem, ait: Christus pro nobis ánimam pósuit; sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.

Ipse étiam Dóminus loquens post resurrectiónem: Petre, amas me? Respondébat ille: Amo. Hoc ille ter dixit, hoc ille ter respóndit; et totum ter Dóminus: Pasce oves meas.

Ubi mihi osténdis, quia amas me, nisi pascéndo oves meas? Quid mihi præstatúrus es amándo me, quando ómnia exspéctas a me? Quid ergo fácias amándo me, habes: pasce oves meas.

Hoc semel, et íterum, et tértio: Amas me? Amo. Pasce oves meas. Ter enim negáverat timóre: ter conféssus est amóre.

Deínde cum ei Dóminus oves suas tértio commendásset, respondénti et confiténti amórem, et damnánti et delénti timórem, contínuo subiécit: Cum iúvenis esses, cingébas te, et ibas quo volébas; cum autem sénior factus fúeris, alter cinget te, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit signíficans qua morte glorificatúrus erat Deum. Crucem suam pronuntiávit illi, passiónem suam prædíxit illi.

Illuc ergo pergens, Dóminus ait: Pasce oves meas: pátere pro óvibus meis.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Phil 1, 20b{/r}; {r}Ps 68 (69), 21a{/r}

In nullo confúndar, {*} Sed in omni fidúcia magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

Oppróbrium contrívit cor meum, et elángui. {*} Sed in omni fidúcia magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

Eodem die 3 februarii

S. ANSGARII, EPISCOPI

E Decréto Ad gentes Concílii Vaticáni secúndi de activitáte missionáli Ecclésiæ

(Nn. {r:AdG}23-24{/r})

{p}

Cum fiducia notum facere oportet mysterium Christi

Quamvis cuílibet discípulo Christi onus fídei disseminándæ pro parte sua incúmbat, Christus Dóminus semper e número discipulórum vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos géntibus prædicáre.

Quare per Spíritum Sanctum, qui charísmata prout vult ad utilitátem dívidit, vocatiónem missionáriam in córdibus singulórum inspírat, simúlque in Ecclésia súscitat institúta, quæ munus evangelizatiónis ad totam Ecclésiam pértinens tamquam próprium offícium suscípiant.

Speciáli enim vocatióne signántur, qui cóngrua naturáli índole prǽditi, dótibus et ingénio idónei, paráti sunt ad opus missionále suscipiéndum, sive autóchtones sive éxteri: sacerdótes, religiósi, láici. A legítima auctoritáte missi, fide et obœdiéntia ad eos, qui longe sunt a Christo, éxeunt, segregáti in opus ad quod assúmpti sunt tamquam minístri Evangélii, ut fiat oblátio géntium accépta et sanctificáta in Spíritu Sancto.

At vero Deo vocánti homo respondére debet tali modo, ut carni et sánguini non acquiéscens totum sese devínciat óperi Evangélii. Hoc autem respónsum dari nequit nisi Spíritu Sancto incitánte et roboránte.

Missus enim intrat in vitam et missiónem eius, qui semetípsum exinanívit formam servi accípiens. ídeo parátus esse debet ad vitam stare vocatióni suæ, renuntiáre sibi et ómnibus quæ hucúsque sua hábuit, et ómnibus ómnia sese fácere.

Annúntians Evangélium in géntibus, cum fidúcia notum fáciat mystérium Christi, pro quo legatióne fúngitur, ita ut in ipso áudeat, prout opórtet, loqui, scándalum crucis non erubéscens.

Vestígia premens Magístri sui, mitis et húmilis corde, maniféstet iugum eius suáve esse et onus leve.

Vita revéra evangélica, in multa patiéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in caritáte non ficta testimónium reddat Dómino suo, si necésse est, usque ad sánguinis effusiónem.

Virtútem et fortitúdinem a Deo impetrábit, ut cognóscat in multo experiménto tribulatiónis et altíssimæ paupertátis abundántiam esse gáudii.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 9, 16. 22b{/r}

Si evangelizávero, non est mihi glória; necéssitas enim mihi incúmbit. {*} Væ mihi, si non evangelizávero.

Omnibus ómnia factus sum, ut áliquos útique fácerem salvos. {*} Væ mihi, si non evangelizávero.

Die 5 februarii

S. AGATHÆ, VIRGINIS ET MARTYRIS

Memoria

Ex Oratióne sancti Methódii Sículi epíscopi in sanctam Agatham

(Analecta Bollandiana 68, 76-78)

{p}

Ab ipso bonitatis fonte Deo donata

Anniversária sanctæ mártyris commemorátio in unum hunc locum nos omnes collégit, ut nostis, o mei auditóres, antíquæ quidem mártyris et primáriæ propter insígne certámen, sed vero recéntis, quæ quasi nunc decertándo vincat propter divína mirácula, quibus cotídie coronátur, pulchréque decorátur.

Virgo quidem est, quia ex immortális Dei Verbo (quod étiam propter me in carne sua mortem gustávit) indivisóque Dei Fílio nata est, ut lóquitur theólogus Ioánnes: Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri.

Múlier ígitur virgo, quæ vos invitávit ad nostrum religiósum épulum, illa est múlier bene despónsa uni viro Christo, ut verbis utar apóstoli Pauli de thálami coniunctióne.

Virgo, quæ consciéntiæ a lúmine, coloréque sánguinis veri diviníque Agni et lábia sua et genas et linguam purpurissábat exornabátque, necnon étiam contínua mentis suæ cognitióne necem sui studiósi amatóris, quasi nuper sánguine madéntis, revolvébat intúsque circumferébat; ut hæc stola eius confessiónis non solum indelébilem ferret Christi notam purpúrei sánguinis alte iam imbíbiti, sed étiam virginális eloquéntiæ thesáuros adveniéntibus pósteris elegántes eiúsmodi colóres una cum non deficiénte verbórum scaturígine impartíret.

Hæc ítaque vere bona, quippe Dei pars exsístens, eídem Sponso suo et rursus nobis boni communióne, qua nóminis sui vim significationémque refert, Agatha, ab ipso bonitátis fonte Deo concéssa, donóque data.

Quid autem magis benéficum quam summum bonum? et quid magis celebrándum laudum præcóniis quíspiam invéniat quam Agatham?

Agatha, cuius bónitas ad nomen, ad ipsámque rem quadrat; Agatha, quæ rebus præcláre gestis bonum nomen præ se fert, et in ipso nómine præcláre abs se gesta demónstrat; Agatha, quæ vel suo nómine állicit, ut ad sese omnes maximópere occúrrant, quæ étiam suo exémplo docet, ut ad verum bonum, qui solus Deus est, omnes sine mora secum conténdant.

{p}

RESPONSORIUM

Ego autem, adiúta a Dómino, perseverábo in confessióne eius, {*} Qui me salvam fecit et consolátus est me.

Immaculátus Dóminus immaculátam sibi fámulam misericórditer consecrávit. {*} Qui me salvam fecit et consolátus est me.

Die 6 februarii

SS. PAULI MIKI ET SOCIORUM, MARTYRUM

Memoria

Ex História martýrii sanctórum Pauli Miki eiúsque sociórum ab auctóre coǽvo conscrípta

(Cap., 109-110: Acta Sanctorum Febr. 1, 769)

{p}

Eritis mihi testes

Crúcibus defíxis, mirábile fuit vidére ómnium constántiam, ad quam eos hortabántur, partim Pater Pásius, partim Pater Rodríguez. Pater Commissárius semper cónstitit quasi immótus óculis in cælum coniéctis. Frater Martínus ad agéndum divínæ bonitáti grátias concinébat quosdam psalmos, adiúncto versículo In manus tuas, Dómine. Frater Francíscus Blancus étiam clara voce Deo agébat grátias. Frater Gunsálvus ádmodum eláta voce dicébat domínicam oratiónem et salutatiónem angélicam.

Paulus Miki frater noster, videns se consístere in suggéstu ómnium, quos umquam habúerat, honoratíssimo, primum circumstántibus apéruit se Iapónium et de Societáte Iesu esse, moríque propter annuntiátum Evangélium, et grátias Deo ob benefícium tam exímium ágere, deínde hæc verba subiécit: «Cum ad hoc témporis punctum pervénerim e vobis néminem esse opínor, qui me credat velle párcere veritáti. Decláro ítaque vobis nullam esse ad salútem viam, nisi quam tenent christiáni. Quæ cum dóceat me ignóscere inimícis, et ómnibus qui me offendérunt, ego libénter regi omnibúsque meæ mortis auctóribus ignósco, eósque rogo ut christiáno baptísmo initiári velint».

Hinc óculis in sócios convérsis cœpit eos in hoc extrémo conflíctu animáre; in quorum ómnium vúltibus lætítia quædam apparébat, sed in Ludovíco singuláris; cui cum álius quidam christiánus acclamáret, brevi eum futúrum in Paradíso, digitórum totiúsque córporis gestu gáudii pleno, ómnium in se spectántium óculos convértit.

Antónius, qui Ludovíci claudébat latus, óculis cælo infíxis, post invocátum sanctíssimum nomen Iesu et Maríæ, occínuit psalmum Laudáte, púeri, Dóminum, quem didícerat Nagasáki in institutióne catechéseos; in ea enim dédita ópera púeris quidam psalmi hanc in rem ediscéndi tradúntur.

Alii dénique repetébant: «Iesu, María», seréna fácie; nonnúlli étiam exhortabántur circumstántes ad vitam christiáno dignam; hisque et áliis simílibus actiónibus promptitúdinem moriéndi demonstrábant.

Tum carnífices quáttuor cœpére vagínis (quæ Iapóniis usitátæ sunt) exímere lánceas, ad quarum horríficum conspéctum omnes fidéles acclamárunt: «Iesu, María» et, quod plus, est complorátio secúta miserábilis ipsos fériens cælos. Carnífices quemque eórum uno alteróque ictu, brevíssimo témpore, exanimárunt.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Gal 6, 14{/r}; {r}Phil 1, 29{/r}

Nos autem gloriári opórtet in cruce Dómini nostri Iesu Christi, in quo est salus, vita et resurréctio nostra, {*} Per quem salváti et liberáti sumus.

Vobis donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro illo patiámini. {*} Per quem salváti et liberáti sumus.

Die 8 februarii

S. HIERONIMI EMILIANI

E Lítteris sancti Hierónymi Emiliáni ad confrátres suos

(Venetiis, die 21 iunii 1535)

{p}

In Domino tantum confidere debemus

Dilectíssimi in Christo fratres ac fílii Societátis Servórum páuperum.

Vos miser pater vester salútat atque, ut in Christi amóre et fida christiánæ legis observántia perseverétis, hortátur, sicut ópere et verbo demonstrávi cum fui vobíscum, ita ut Dóminus per me glorificátus sit in vobis.

Finis noster est Deus, fons ómnium bonórum, ac debémus, ut in nostra dícimus oratióne, in ipso tantum confídere et non in áliis. Benígnus autem Dóminus noster, vestram adaugére fidem (sine qua, ut ait Evangelísta, multa Christus signa operári nequit) vestrámque oratiónem exaudíre volens, státuit vos adhibére páuperes, vexátos, afflíctos, defatigátos, ab ómnibus quoque despéctos, et mea ipsíus corporáli præséntia, non autem spíritu míseri vestri ac dilectíssimi dulcísque patris, destitútos.

Cur vos ita habúerit, ipse solus novit; póssumus tamen tres causas conspicári. Primo quidem ádmonet vos benedíctus Dóminus noster velle se diléctis fíliis suis vos annumeráre, dúmmodo in suis viis perseverétis: sic enim cum suis egit amícis illósque sanctos effécit.

Altera autem causa hæc est, quod conténdit ut semper magis in ipso solo confidátis et non in áliis, quóniam Deus, ut dixi, sua ópera non facit in iis qui ábnuant totam fidem spemque suam in eo tantum collocáre, caritátis vero plenitúdinem in eos infúdit qui magna fide ac spe erant prǽditi, eísque magna fecit. Quaprópter si fide atque spe instrúcti fuéritis, magna ipse vobis fáciet exáltans húmiles. Itaque a vobis me áuferens et álium quemque vobis accéptum, unum de duóbus vobis eligéndum præbébit: aut a fide discedétis et ad res redíbitis mundánas, aut in fide fortes manébitis et sic ab illo probabímini.

En ígitur tértia causa: Deus vult vos sicut aurum in fornáce probáre. Scóriæ enim auri igne consumúntur, aurum vero bonum manet pretióque augétur. Eódem Deus modo se gerit cum servo bono, qui sperat et in ipso constántem manet in tribulatióne. Deus illum érigit et eórum, quæ propter ipsíus amórem relíquerit, céntuplum in hoc sǽculo et vitam ætérnam in futúro repéndet.

Hac ratióne se cum ómnibus sanctis gessit. Ita cum pópulo Israel egit post ea quæ passus erat in Ægýpto: non solum enim illum inde tot signis edúxit et in desérto manna enutrívit, sed terram étiam promissiónis donávit. Si ergo et vos constántes in fide contra tentatiónes fuéritis, dabit vobis Dóminus pacem ac réquiem ad tempus in hoc sǽculo, pérpetim in áltero.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}1 Petr 3, 8. 9{/r}; {r}Rom 12, 10-11{/r}

Sitis omnes unánimes, compatiéntes, fraternitátis amatóres, misericórdes, húmiles; {*} Quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.

Caritáte fraternitátis ínvicem diligéntes, honóre ínvicem præveniéntes, sollicitúdine non pigri, spíritu fervéntes, Dómino serviéntes. {*} Quia in hoc vocáti estis, ut benedictiónem hereditáte accipiátis.

Eodem die 8 februarii

S. IOSEPHINÆ BAKHITA, VIRGINIS

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 53, 1-6: Revue bénédictine 104, 1994, 21-24)

{p}

Beati mundicordes, quóniam ipsi Deum videbunt

Non recusétur certámen, si dilígitur prǽmium, et accendátur ánimus ad alacritátem óperis commendatióne mercédis. Quod vólumus, quod desiderámus, quod pétimus, post erit; quod autem iubémur ut faciámus propter illud quod post erit, modo sit.

Ecce íncipe divína dicta recólere et ipsa evangélica præcépta vel múnera. «Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum». Póstea erit tuum regnum cælórum; modo esto pauper spíritu. Vis ut póstea regnum cælórum tuum sit? Vide modo tu ipse cuius sis. Esto pauper spíritu. Quæris a me fortásse quid sit esse páuperem spíritu. Omnis inflátus non est pauper spíritu; ergo húmilis pauper est spíritu. Altum est regnum cælórum; sed, qui se humíliat, exaltábitur.

Atténde quod séquitur: «Beáti, ínquit, mites, quóniam ipsi hæreditáte possidébunt terram». Iam vis possidére terram? Vide ne possideáris a terra. Possidébis mitis, possidebéris immítis. Nec cum audis prǽmium propósitum, ut possídeas terram, exténdas avarítiæ sinum, qua vis possidére modo terram, exclúso étiam utcúmque vicíno tuo: non te ista fallat opínio. Tunc vere possidébis terram, quando inhæseris ei qui fecit cælum et terram. Hoc enim est esse mitem, non resístere Deo tuo: ut in eo quod bene facis, ipse tibi pláceat, non tu tibi; in eo autem quod mala iuste páteris, ipse tibi non displíceat, sed tu tibi. Neque enim parum est quia placébis ei, dísplicens tibi; displicébis enim ei, placens tibi.

Accédat et opus et munus: «Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur». Saturári vis. Unde? Si caro saturitátem concupíscit, digésta saturitáte famem íterum patíeris. Et, qui bibit, inquit, ex hac aqua, sítiet íterum. Medicaméntum quod ad vulnus pónitur, si sanáverit, iam non dolet; quod autem pónitur contra famem, hoc est esca, ita pónitur, ut ad módicum rélevet. Transácta saturitáte, redit fames. Accédit quidem quotídie remédium saturitátis, sed non est sanátum vulnus infirmitátis. Esuriámus ergo sitiamúsque iustítiam, ut ipsa iustítia saturémur, quam nunc esurímus et sitímus. Inde enim saturábimur, quod esurímus et sitímus. Intérior ergo noster esúriat et sítiat: habet enim cibum suum, habet potum suum. Ego sum, inquit, panis qui de cælo descéndi. Habes panem esuriéntis; desídera et potum sitiéntis, quóniam apud te est fons vitæ.

Atténde quod séquitur: «Beáti mundicórdes», hoc est qui mundi corde sunt, «quóniam ipsi Deum vidébunt». Hic est finis amóris nostri; finis quo perficiámur, non quo consumámur. Finítur cibus, finítur vestis: cibus, quia consúmitur edéndo; vestis, quia perfícitur texéndo. Et illud finítur, et illud; sed finis iste pértinet ad consumptiónem, ille ad perfectiónem. Quidquid ágimus, sed quidquid bene ágimus, quidquid nítimur, quidquid laudabíliter æstuámus, quidquid inculpabíliter desiderámus, ad Dei visiónem cum vénerit, plus non requirémus. Quid enim quærat, cui adest Deus? aut quid suffíciat ei, cui non súfficit Deus? Vidére Deum vólumus, vidére Deum quǽrimus, vidére Deum inardéscimus. Quis non? Sed vide quid dictum est: «Beáti mundicórdes, quóniam ipsi Deum vidébunt». Hoc para, unde vídeas. Ut enim secúndum carnem loquar, quid desíderas ortum solis cum óculis lippis? Sani sint óculi, et erit lux illa gáudium; non sint óculi sani, erit lux illa torméntum. Non enim corde non mundo vidére permittéris, quod non vidétur nisi corde mundo. Repelléris, auferéris, non vidébis.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Mt 11, 29-30; 11, 28{/r}

Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me quia mitis sum et húmilis corde; {*} Iugum enim meum suave est et onus meum leve.

Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis et ego refíciam vos. {*} Iugum enim meum suave est et onus meum leve.

Die 10 februarii

S. SCHOLASTICÆ, VIRGINIS

Memoria

E libris Dialogórum sancti Gregórii Magni papæ

(Lib. 2, 33: PL 66, 194-196)

{p}

Plus potuit, quæ amplius amavit

Scholástica, soror beáti Benedícti, omnipoténti Dómino ab ipso infántiæ témpore dicáta, ad fratrem semel per annum veníre consuéverat. Ad quam vir Dei non longe extra iánuam in possessióne monastérii descendébat.

Quadam vero die venit ex more, atque ad eam cum discípulis venerábilis eius descéndit frater; qui totum diem in Dei láudibus sacrísque collóquiis ducéntes, incumbéntibus iam noctis ténebris, simul accepérunt cibos.

Cumque inter sacra collóquia tárdior se hora protráheret, éadem sanctimoniális fémina eum rogávit, dicens: «Quæso te, ut ista nocte me non déseras, ut usque mane áliquid de cæléstis vitæ gáudiis loquámur». Cui ille respóndit: «Quid est quod lóqueris, soror? manére extra cellam nullátenus possum».

Sanctimoniális autem fémina, cum verba fratris negántis audísset, insértas dígitis manus super mensam pósuit, et caput in mánibus omnipoténtem Dóminum rogatúra declinávit. Cumque leváret de mensa caput, tanta coruscatiónis et tonítrui virtus, tantáque inundátio plúviæ erúpit, ut neque venerábilis Benedíctus, neque fratres qui cum eo áderant, extra loci limen quo conséderant, pedem movére potuíssent.

Tunc vir Dei cœpit cónqueri contristátus, dicens: «Parcat tibi omnípotens Deus, soror: quid est quod fecísti?». Cui illa respóndit: «Ecce rogávi te, et audíre me noluísti; rogávi Deum meum, et audívit me. Modo ergo, si potes, egrédere, et me dimíssa ad monastérium recéde».

Ipse autem, qui remanére sponte nóluit, in loco mansit invítus, sicque factum est ut totam noctem pervígilem dúcerent, atque per sacra spiritális vitæ collóquia sese vicária relatióne satiárent.

Nec mirum, quod plus illo fémina váluit; quia enim, iuxta Ioánnis vocem, Deus cáritas est, iusto valde iudício illa plus pótuit, quæ ámplius amávit.

Cum ecce post tríduum vir Dei in cella consístens, elevátis in áera óculis, vidit eiúsdem soróris suæ ánimam de eius córpore egréssam in colúmbæ spécie cæli secréta penetráre. Qui tantæ eius glóriæ congáudens, omnipoténti Deo in hymnis et láudibus grátias réddidit, fratrésque misit, ut eius corpus ad monastérium deférrent, atque in sepúlcro, quod sibi ipse paráverat, pónerent.

Quo facto cóntigit ut, quorum mens una semper in Deo fúerat, eórum quoque córpora nec sepultúra separáret.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 133, 1{/r}

Cum Deum rogásset sanctimoniális virgo, ne se frater deséreret, {*} Plus a Dómino cordis sui obtinére pótuit, quia plus amávit.

Ecce quam bonum et quam iucúndum, habitáre fratres in unum! {*} Plus a Dómino cordis sui obtinére pótuit, quia plus amávit.

Die 11 februarii

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE LOURDES

Ex Epístola sanctæ Maríæ Bernárdæ Soubirous vírginis

(Ep. ad P. Gondrad, a. 1861: cf. A. Ravier, Les écrits de sainte Bernadette, Paris 1961, pp. 53-59)

{p}

Domina mihi locuta est

Quadam die, cum me contulíssem ad ripam flúminis Gavi ut ligna collígerem cum duábus puéllis, rumórem quendam audívi. Me verti ad pratum, sed árbores vidi mínime agitári. Unde caput levávi et antrum aspéxi. Dóminam autem vidi véstibus albis indútam: cándido enim hábitu erat amícta zonáque cærúlea cincta, et gilvam super utróque pede rosam habébat, quæ eiúsdem colóris erat ac coróna eius rosárii.

Quæ cum vidi, óculos perfrícui, putans me falli; manus autem in vestis sinu insérui, ubi meam invéni corónam rosárii. Vólui étiam frontem cruce signáre, sed manum illuc attóllere non válui, quæ décidit. Cum vero Dómina illa signum fecísset crucis, ego quoque, treménte licet manu, conáta sum, et tandem pótui. Simul rosárium recitáre cœpi, ipsa quoque Dómina corónæ rosárii sui volvénte gránula nec tamen lábia movénte. Cum rosário finem dedi, vísio statim evánuit.

Quæsívi ígitur a duábus puéllis num quidquam conspexíssent: quod illæ negárunt; quin étiam interrogavérunt quid habérem sibi revelándum. Quas certióres feci vidísse me Dóminam albis vestiméntis indútam, nescíre autem quæ esset; sed ut hoc tacérent admónui. Hortátæ sunt me dein et illæ, ne illuc redírem; quod ego recusávi. Revérsa sum ígitur die domínico, cum intérius me ciéri sentírem…

Dómina illa nónnisi tértium mihi locúta est, atque rogávit num ire ad se per dies quíndecim vellem. Quod me velle respóndi. Adiécit autem illa debére a me presbýteros admonéri ut sacéllum ibídem ædificándum curárent; deínde iussit ut e fonte bíberem. Cum nullum conspícerem fontem, ibam ad flúvium Gavum; at ipsa significávit non de illo se loqui, et dígito fontem monstrávit. Cumque ad hunc adiíssem, non invéni nisi parum lutuléntæ aquæ. Admóta manu, nihil cápere pótui; unde scálpere cœpi, ac tandem paulum aquæ hauríre valens, ter proiéci, quarta autem vice bíbere pótui. Vísio dein dilápsa est et ego recéssi.

Per dies vero quíndecim illuc rédii, atque Dómina síngulis diébus, præter quandam fériam secúndam et fériam sextam, mihi appáruit, idéntidem mandans debére me presbýteros monére de sacéllo ibídem erigéndo, et fontem ad me lavándam pétere, et pro peccatórum conversióne deprecári. Plúries quidem eam interrogávi quæ esset, at illa léniter arridébat; demum suspénsa tenens brácchia oculósque in cælum élevans, dixit mihi se esse Immaculátam Conceptiónem.

Intra quíndecim dies illos tria quoque mihi secréta patefécit, quæ omníno ne cuíquam pánderem interdíxit; quod fidéliter hucúsque servávi.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Lc 1, 46b. 49. 48b{/r}

Magníficat ánima mea Dóminum, {*} Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. {*} Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

Die 14 februarii

SS. CYRILLI, MONACHI, ET METHODII, EPISCOPI

Memoria

In Europa festum patronorum sanctorum

In Slovacia die 5 julii ut sollemnitas celebratur

E Vita Constantíni slávica

(Cap. 18: Denkschriften der kaiserl. Akademie der Wissenschaften, 19, [Wien 1870], 246)

{p}

Auge Ecclésiam tuam, et omnes in unitate collige

Constantínus Cyríllus multis labóribus onerátus in morbum íncidit et, morbum per multos dies ferens, vidit quondam visiónem Dei et ita cánere cœpit: «De iis, quæ mihi dixérunt: In domum Dómini intrábimus, lætátus est spíritus meus et cor exsultávit».

Postquam indútus est venerándis vestiméntis, ita permánsit totum diem illum, gavísus et dicens: «Ab hoc témpore non sum servus neque imperatóris neque hóminis cuiúspiam in terra, sed Dei tantum omnipoténtis. Non eram et éxstiti et ero in ætérnum. Amen». Sequénte vero die, sanctum hábitum monásticum índuit, et lucem luci addens índidit sibi nomen Cyrílli. In hoc hábitu permánsit quinquagínta dies.

Cum hora venísset, ut réquiem accíperet et migráret in habitatiónes ætérnas, mánibus ad Deum sublátis orábat, ita cum lácrimis loquens:

«Dómine, Deus meus, qui omnes angélicos órdines et vires incorpóreas creásti, cælum extendísti et terram firmásti et ómnia, quæ exsístunt, ex nonexsisténtia in exsisténtiam perduxísti; qui semper exáudis eos, qui voluntátem tuam fáciunt et te veréntur et præcépta tua servant, exáudi oratiónem meam et fidélem gregem tuum serva, cui me servum tuum inéptum et indígnum præfecísti.

Líbera eos ab ímpia et gentíli malítia eórum qui te blasphémant, et auge Ecclésiam tuam multitúdine, et omnes in unitáte cóllige. Fac pópulum exímium, concórdem in vera fide tua et confessióne recta, et inspíra córdibus eórum verbum doctrínæ tuæ: tuum enim est donum, quod nos ad prædicatiónem Evangélii Christi tui accepísti, incitántes ad bona ópera et faciéntes ea, quæ tibi grata sunt. Quos mihi dedísti, tamquam tuos tibi reddo; rege eos forti tua déxtera, et tege eos tégmine alárum tuárum, ut omnes laudent et gloríficent nomen tuum, Patris et Fílii et Spíritus Sancti. Amen».

Deosculátus vero omnes sancto ósculo, dixit: «Benedíctus Deus, qui nos non in prædam dedit déntibus invisibílium adversariórum nostrórum, sed rete eórum rupit et nos a perditióne eórum liberávit». Et ita obdormívit in Dómino, quadragínta duos annos natus.

Præcépit Apostólicus ut omnes Græci, qui essent Romæ, et Románi céreos feréntes congregáti super eum cánerent, et ut funus eius prosequeréntur non áliter ac ipsi papæ fecíssent; quod étiam fecérunt.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 88 (89), 20. 21-22a{/r}; {r}Ier 3, 15{/r}

Locútus es sanctis tuis, et dixísti: Exaltávi eléctum de plebe. Invéni David servum meum; {*} Oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea firma erit cum eo.

Dabo vobis pastóres iuxta cor meum, et pascent vos sciéntia et doctrína. {*} Oleo sancto meo unxi eum; manus enim mea firma erit cum eo.

Die 17 februarii

SS. SEPTEM FUNDATORUM ORDINIS SERVORUM B. M. V.

E Legénda de orígine Ordinis Servórum beátæ Maríæ Vírginis

(Monumenta Ord. Serv. B. Mariæ Virginis, 1, 3. 5. 6. 11: pp. 71 ss.)

{p}

Laudemus viros gloriosos

Fuérunt septem viri multa reveréntia et honóre digni, quos Dómina nostra, velut septem stellas coniúngens, per eórum ánimæ et córporis uniónem, suum et servórum suórum Ordinem inchoávit.

Horum autem nullum, cum nostrum Ordinem introívi, répperi corporáliter supervívere, præter unum, qui frater Aléxius vocabátur. Hunc autem fratrem Aléxium plácuit Dóminæ nostræ usque ad nostra témpora a corpórea morte líberum reserváre, quátenus ipso referénte oríginem nostri Ordinis haberémus. Vita autem dicti fratris Aléxii talis erat, prout experiménto dídici et óculis conspéxi, quod non solum præséntes movébat suo exémplo, verum étiam suæ et sociórum perfectiónis et antedíctæ religiositátis statum approbábat.

Horum status, ántequam corporáliter se unírent, fuit quádruplex.

Primus fuit quantum ad Ecclésiam. Nam eórum áliqui, virginitátem vel castitátem perpétuo serváre statuéntes, nondum matrimónio se ligáverant, álii vero matrimónio iam coniúncti, et álii nihilóminus erant per mortem uxórum a matrimónio tunc solúti.

Secúndus autem status erat quantum ad civitátis utilitátem. Etenim ista terréna negotiándi et mútuo commutándi secúndum mercantíæ artem erant constitúti. At vero ubi margarítam pretiósam invenérunt, scílicet Ordinem nostrum, non solum ómnia quæ possidébant paupéribus erogábant, verum étiam seípsos Deo et Dóminæ, ad eis fidelíssime serviéndum, voluntáte hílari impendérunt.

Tértius eórum status fuit quantum ad Dóminæ nostræ reveréntiam et honórem. Nam Floréntiæ erat quædam socíetas ad honórem Vírginis Maríæ a longíssimo témpore institúta, quæ, ex sui diuturnitáte et hóminum et mulíerum multitúdine et sanctitáte, nomen maioritátis præ céteris erat consecúta, ita ut speciáliter Socíetas maior Dóminæ nostræ appellabátur. Ex ista prædícti septem viri, velut Dóminæ nostræ præcípui amatóres, ante eórum corporálem uniónem, exstitérunt.

Quartus eórum status fuit quantum ad ánimæ eórum perfectiónem. Deum super ómnia diligébant, et, in eum cuncta quæ per eos fiébant débito órdine dirigéndo, eum in cunctis cogitatiónibus, verbis et opéribus honorábant.

Postquam autem firmo propósito se velle ínvicem corporáliter congregáre divíno spirámine iam firmássent, Dómina nostra ad hoc eos speciáliter inducénte, domos próprias et famílias disposuérunt, famíliis necessária reliquérunt, resíduum vero paupéribus erogárunt. Tandem viros boni consílii, vitæ et exémpli perquiréntes, eis suum concéptum aperuérunt.

Itaque montem Senárium ascendéntes et in eius summitáte quandam domúnculam cóngruam erigéntes, se ad eam corporáliter inhabitándam transtulérunt. Ibi cogitáre incepérunt se non solum ad sanctitátem acquiréndam, sed étiam ut sibi álios aggregándo Ordinem novum per eos a Dómina nostra incéptum augmentárent. Idcírco se ad sibi fratres aggregándos disponéntes, quosdam eórum recepérunt et ita Ordinem nostrum erexérunt. Hoc autem fuit a Dómina nostra principáliter ædificátum, in humilitáte fratrum nostrórum fundátum, ipsórum concórdia fabricátum et paupertáte conservátum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Act 4, 32; 2, 46b-47a{/r}

Multitúdinis erat cor et ánima una, {*} Nec quisquam eórum, quæ possidébant, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia.

Sumébant cibum cum exsultatióne et simplicitáte cordis, collaudántes Deum et habéntes grátiam ad omnem plebem. {*} Nec quisquam eórum, quæ possidébant, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia.

Die 21 februarii

S. PETRI DAMIANI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Ex Epístolis sancti Petri Damiáni epíscopi

(Lib. 8, 6; PL 144, 473-476)

{p}

Gaudium post tristitiam lætus exspecta

Rogásti me, dilectíssime, ut consolatória tibi per epístolas verba transmítterem, et amárum ánimum tuum inter tot flagélla, quæ páteris, blandis admonitiónibus obdulcárem.

Sed si prudéntiæ tuæ rátio non obdórmiat, præsto est consolátio, cum et ipsa verba ad hereditátem capesséndam te divínitus erudíri, ut puta fílium, indubitánter osténdant. Quid enim apértius eo quod dícitur: Fili, accédens ad servitútem Dei, sta in iustítia et timóre, et prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem?

Ubi enim timor est et iustítia, adversitátis cuiúslibet tentátio non servílis est tortúra, sed patérna pótius disciplína.

Unde et beátus Iob inter ipsa vérberum flagélla cum díceret: Qui cœpit, ipse me cónterat, solvat manum suam, et succídat me; prótinus áddidit: Et hæc mihi consolátio, ut afflígens me dolóre non parcat.

Magna quippe eléctis Dei est consolátio ipsa divína percússio, quia, per momentánea flagélla quæ pérferunt, ad nanciscéndam supérnæ beatitúdinis glóriam firmæ spei gréssibus convaléscunt.

Ad hoc enim aurum málleus tundit, ut scóriam faber eíciat; ad hoc lima frequénter erádit, ut vibrántis vena metálli rutilántius enitéscat. Vasa síquidem fíguli probat fornax, et hómines iustos tentátio tribulatiónis. Unde et per beátum Iacóbum dícitur: Omne gáudium existimáte, fratres, cum in tentatiónes várias incidéritis.

Illis quippe iure gaudéndum est, quibus et pro malis suis hic afflíctio temporális infértur, et pro bonis quæ gésserant, prǽmia in cælo sempitérna servántur.

Quaprópter, caríssime et dulcíssime frater, dum verbéribus cíngeris, dum cæléstis disciplínæ tunsiónibus castigáris, non mente desperátio déprimat, non queréla murmuratiónis erúmpat, non tristítiæ mæror absórbeat, non impatiéntem pusillanímitas reddat; sed semper serénitas in vultu, hiláritas in mente, gratiárum áctio resúltet in ore.

Laudánda quippe divína est dispensátio, quæ ad hoc suos temporáliter vérberat, ut perpétuis eos flagéllis abscóndat; ad hoc premit, ut élevet; ad hoc secat, ut sanet; ad hoc déicit, ut exáltet.

Iis ígitur aliísque Scriptúræ divínæ testimóniis, dilectíssime, mentem ad patiéntiam róbora, et gáudium post tristítiam lætus exspécta.

Ad illud te gáudium spes érigat, cáritas fervórem accéndat, ut obliviscátur mens bene ébria quod extrínsecus pátitur, et ad hoc gliscat et tendat quod intérius contemplátur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sir 31, 8. 11a. 10cd{/r}

Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit nec sperávit in pecúnia et thesáuris. {*} ídeo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.

Pótuit enim tránsgredi et non est transgréssus, fácere mala et non fecit. {*} Ideo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.

Die 22 februarii

CATHEDRÆ S. PETRI APOSTOLI

Festum

HYMNUS

Iam, bone pastor, Petre, clemens áccipe

vota precántum, et peccáti víncula

resólve, tibi potestáte trádita,

qua cunctis cælum verbo claudis, áperis.

Sit Trinitáti sempitérna glória,

honor, potéstas atque iubilátio,

in unitáte, c{i}u{/i}i manet impérium

ex tunc et modo per ætérna sǽcula. Amen.

Ant. 1Ait Petrus: Iesum, quem vos interemístis, hunc Deus suscitávit a mórtuis et exaltávit in glória.

Ant. 2Misit Dóminus ángelum suum, et liberávit me de manu Heródis.

Ant. 3Ecce nubes lúcida obumbrávit eos, patérna vox audíta est: Hic est Fílius meus diléctus.

Dómine, ad quem íbimus?

Verba vitæ ætérnæ habes.

De Actibus Apostolórum

{r:Act}11, 1-18{/r}

{p}

Petrus narrat conversionem gentium

In diébus illis: {v}1{/v}Audiérunt apóstoli et fratres, qui erant in Iudǽa, quóniam et gentes recepérunt verbum Dei. {v}2{/v}Cum ascendísset autem Petrus in Ierúsalem, disceptábant advérsus illum, qui erant ex circumcisióne, {v}3{/v}dicéntes: «Introísti ad viros præpútium habéntes et manducásti cum illis!».

{v}4{/v}Incípiens autem Petrus exponébat illis ex órdine dicens: {v}5{/v}«Ego eram in civitáte Ioppe orans et vidi in excéssu mentis visiónem, descéndens vas quoddam velut línteum magnum quáttuor inítiis submítti de cælo, et venit usque ad me; {v}6{/v}in quod íntuens considerábam et vidi quadrupédia terræ et béstias et reptília et volatília cæli. {v}7{/v}Audívi autem et vocem dicéntem mihi: “Surgens, Petre, occíde et mandúca!”. {v}8{/v}Dixi autem: Nequáquam, Dómine, quia commúne aut immúndum numquam introívit in os meum. {v}9{/v}Respóndit autem vox secúndo de cælo: “Quæ Deus mundávit, tu ne commúne díxeris”. {v}10{/v}Hoc autem factum est per ter, et retrácta sunt rursum ómnia in cælum.

{v}11{/v}Et ecce conféstim tres viri astitérunt in domo, in qua erámus, missi a Cæsaréa ad me. {v}12{/v}Dixit autem Spíritus mihi, ut irem cum illis nihil hǽsitans. Venérunt autem mecum et sex fratres isti, et ingréssi sumus in domum viri. {v}13{/v}Narrávit autem nobis quómodo vidísset ángelum ad domum suam stantem et dicéntem: “Mitte in Ioppen et accérsi Simónem, qui cognominátur Petrus, {v}14{/v}qui loquétur tibi verba, in quibus salvus eris tu et univérsa domus tua”.

{v}15{/v}Cum autem cœpíssem loqui, décidit Spíritus Sanctus super eos sicut et super nos in inítio. {v}16{/v}Recordátus sum autem verbi Dómini sicut dicébat: “Ioánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini in Spíritu Sancto”. {v}17{/v}Si ergo æquále donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credídimus in Dóminum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibére Deum?».

{v}18{/v}His autem audítis acquievérunt et glorificavérunt Deum dicéntes: «Ergo et géntibus Deus pæniténtiam ad vitam dedit».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Lc 22, 32{/r}; {r}Mt 16, 17b{/r}

Ego rogávi pro te, Petre, ut non defíciat fides tua; {*} Et tu, aliquándo convérsus, confírma fratres tuos.

Caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui est in cælis. {*} Et tu, aliquándo convérsus, confírma fratres tuos.

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 4 de Natali ipsius, 2-3: PL 54, 149-151)

{p}

Ecclésia Christi in Petri fidei firmitate consurgit

De toto mundo unus Petrus elígitur, qui et universárum géntium vocatióni, et ómnibus Apóstolis cunctísque Ecclésiæ pátribus præponátur: ut, quamvis in pópulo Dei multi sacerdótes sint multíque pastóres, omnes tamen próprie regat Petrus, quos principáliter regit et Christus. Magnum et mirábile, dilectíssimi, huic viro consórtium poténtiæ suæ tríbuit divína dignátio; et, si quid cum eo commúne céteris vóluit esse princípibus, numquam nisi per ipsum dedit quidquid áliis non negávit.

Omnes dénique Apóstolos Dóminus quid de se hómines opinéntur intérrogat; et támdiu sermo respondéntium commúnis est, quámdiu humánæ ignorántiæ ambigúitas explicátur.

At ubi quid hábeat sensus discipulórum exígitur, primus est in Dómini confessióne, qui primus est in apostólica dignitáte. Qui cum dixísset: Tu es Christus, Fílius Dei vivi, respóndit ei Iesus: Beátus es, Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus qui in cælis est; id est, ídeo beátus es, quia te Pater meus dócuit, nec terréna opínio te feféllit, sed inspirátio cæléstis instrúxit; et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cuius sum unigénitus Fílius, indicávit.

Et ego, inquit, dico tibi: hoc est, sicut Pater meus tibi manifestávit divinitátem meam, ita et ego tibi notam fácio excelléntiam tuam: Quia tu es Petrus: id est, cum ego sim inviolábilis petra, ego lapis anguláris, qui fácio utráque unum, ego fundaméntum præter quod nemo potest áliud pónere; tamen tu quoque petra es, quia mea virtúte solidáris, ut quæ mihi potestáte sunt própria, sint tibi mecum participatióne commúnia.

Et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Super hanc, inquit, fortitúdinem ætérnum éxstruam templum, et Ecclésiæ meæ cælo inserénda sublímitas in huius fídei firmitáte consúrget.

Hanc confessiónem portæ ínferi non tenébunt, mortis víncula non ligábunt: vox enim ista vox vitæ est. Et sicut confessóres suos in cæléstia próvehit, ita negatóres ad inférna demérgit.

Propter quod dícitur beatíssimo Petro: Tibi dabo claves regni cælórum. Et quæcúmque ligáveris super terram, erunt ligáta et in cælis; et quæcúmque sólveris super terram, erunt solúta et in cælis.

Transívit quidem étiam in álios Apóstolos ius potestátis istíus, et ad omnes Ecclésiæ príncipes decréti huius constitútio commeávit; sed non frustra uni commendátur, quod ómnibus intimétur. Petro enim ídeo hoc singuláriter créditur, quia cunctis Ecclésiæ rectóribus Petri forma præpónitur.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Mt 16, 19{/r}

Simon Petre, ántequam de navi vocárem te, novi te, et super plebem meam príncipem te constítui, {*} Et claves regni cælórum trádidi tibi.

Quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cælis; et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cælis. {*} Et claves regni cælórum trádidi tibi.

Die 23 februarii

S. POLYCARPI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Memoria

Ex Epístola Ecclésiæ Smyrnénsis de martýrio sancti Polycárpi

(Cap. 13, 2 – 15, 3; Funk 1, 297-299)

{p}

Tamquam sacrificium pingue et acceptum

Cum rogus apparátus esset, Polycárpus, sibi detráctis ómnibus vestiméntis et cíngulo solúto, conabátur étiam se excalceáre, quod prius non faciébat, quia semper cuncti fidéles contendébant, quisnam celérius corpus eius tángeret; omni enim bono, propter sanctos mores suos, ille étiam ante martýrium ornátus erat.

Illico nunc ille ómnibus instruméntis circumdabátur, quæ pro rogo paráta erant. Cum vero et clavis ipsum affígere vellent, dixit: «Sínite me sic; qui enim dat ignem pati, dabit et sine vestra ex clavis cautióne imperturbátum in pyra permanére». Illi ergo non clavis defixérunt, sed alligavérunt eum.

Hic vero mánibus in tergum reiéctis ac vinctus, tamquam áries insígnis ex magno grege ad oblatiónem, víctima acceptábilis Deo præparáta, cælum intúitus, dixit:

«Dómine Deus omnípotens, Pater dilécti ac benedícti Fílii tui Iesu Christi, per quem tui notítiam accépimus, Deus angelórum et virtútum et univérsæ creatúræ totiúsque géneris iustórum in conspéctu tuo vivéntium; benedíco tibi, quóniam me hac die atque hac hora dignátus es, ut in número mártyrum accíperem partem cálicis Christi tui, ad resurrectiónem in vitam ætérnam ánimæ et córporis in incorruptióne per Spíritum Sanctum; inter quos útinam suscípiar hódie coram te tamquam sacrifícium pingue et accéptum, quemádmodum præparásti et mihi præmonstrásti et nunc adimplevísti, Deus, mendácii néscius ac verax.

Quaprópter de ómnibus te laudo, tibi benedíco, te glorífico per sempitérnum et cæléstem pontíficem Iesum Christum, diléctum tuum Fílium, per quem tibi, cum ipso et Spíritu Sancto, glória et nunc et in futúra sǽcula. Amen».

Et postquam «Amen» emisísset precationémque complevísset, minístri ignis ignem accendérunt.

Cum vero ingens flamma emicásset, miráculum vídimus nos, quibus illud spectáre concéssum fuit, qui et ídeo reserváti sumus, ut áliis, quæ contigérunt, annuntiarémus. Ignis enim fórnicis spéciem præbens, tamquam navis velum a vento replétum, in círculo corpus mártyris circúmdedit; quod in médio pósitum, non ut caro assa videbátur, sed véluti panis coctus vel sicut aurum et argéntum in fornáce candens. Tantam autem nos percépimus suavitátem odóris, ac si tus aut áliud quoddam pretiosórum arómatum oluísset.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ap 2, 8-9a. 10a{/r}

Angelo ecclésiæ, quæ est Smyrnæ, scribe: Hæc dicit Primus et Novíssimus, qui fuit mórtuus et vixit: Scio tribulatiónem tuam et paupertátem, sed dives es; {*} esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ.

Nihil horum tímeas, quæ passúrus es. Ecce missúrus est diábolus ex vobis in cárcerem, ut tentémini. {*} Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ.

Die 23 februarii

S. GREGORII NARECENSIS, ABBATIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Pro commemoratione

Ex Libro Lamentatiónum sancti Gregórii Narecénsis abbátis et Ecclésiæ doctóris

(Oratio 70, III-IV: SCh 78, 369-370)

{p}

Ad te confugiam, Christe

Quandóquidem virtus hóminum quoad salútem existimáta et circumscrípta est, atque ádeo osténsum est quod illi in misericórdiis tuis, beneficiórum Auctor, versáti sunt; a te, Omnípotens, roboráti sunt; a te, Defénsor, cui ómnia possibília, vocáti dimissíque sunt; indulgéntia tua, Liberátor, gavísi sunt; a te, ad nullum morbum proclívi, o Incorrúpte, vivificáti et a te Instauratóre illumináti sunt; quamóbrem, sciens quid sit mea humána natúra, ad te confúgiam, Christe, Fili Dei vivéntis, in toto Benedíctum.

Prætérea, mentiónem hic faciéndo senténtiæ ad hanc precem aptæ, quod ántea scripsi étiam iustificátur: incidémus in manus Dómini et non in manus hóminum; secúndum enim magnitúdinem ipsíus, sic et misericórdia illíus.

Nam non stúdeo in hoc meo libro Lamentatiónum méritum minúere illórum qui salútem ímpetrant, quia sine mérita impossíbile est Deum adíre.

Sed ego Nomen Salvatóris glorífico atque grátiam eius, ómnibus diréctam, laudo et verbis meis profiteor ómnibus illis, qui per bonam vitam in magnum honórem ascendérunt, semper opus fuísse misericórdiæ tuæ remédium.

Quia tu es Vita, tu Salus, tu Valetúdo, tu Immortálitas, tu Beatitúdo, tu Illuminátio!

Quiétem mihi concéde a peccatórum meórum tædio, ita ut et tu quiéscere a planctu instantiísque meis importúnis, quæ constánter te efflágitant, o Iudex meus, váleas.

Quia nulla re gaudes nisi de hóminum salúte, o in sǽcula Benedícte. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 33 (34), 6. 23{/r}; {r}1 Petr 5, 9 {/r}

Accédite ad Deum et illuminámini, et fácies vestræ non confundéntur. {*} Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, et non delínquent omnes qui sperant in eo.

Sectámini iustítiam, fidem, caritátem et pacem. {*} Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum, et non delínquent omnes qui sperant in eo.