DECEMBER

Die 3 decembris

S. FRANCISCI XAVIER, PRESBYTERI

Memoria

E Lítteris sancti Francísci Xavier presbýteri ad sanctum Ignátium

(E Vita Francisci Xavier presbyteri, auctore H. Tursellini, Romæ, 1956, Lib. 4, epist. 4 [1542] et 5 [1544])

{p}

Væ mihi, si non evangelizavero!

Obíimus neophytórum vicos, qui paucis abhinc annis christiána sacra suscéperant. Hæc terra nequáquam a Lusitánis incólitur, útpote quæ summe et stérilis est et pauper: christiáni autem indígenæ, destitúti a sacerdótibus, nihil áliud norunt nisi se esse christiános. Nemo est qui eis rem divínam fáciat; nemo est qui sýmbolum, Pater et Ave divinǽque legis præcépta tradat.

Ex quo ígitur huc veni, haudquáquam cessávi: vicos sédulo circumíbam, púeros omnes nondum baptizátos sacra abluébam aqua. Itaque permágnum infántium númerum expiávi, qui, ut dici solet, plane ignorárent quid interésset inter déxteram et sinístram. Púeri autem me neque divínum offícium persólvere neque cibum súmere neque quiétem cápere sinébant, quoad áliquam precatiónem eos docuíssem; tum vero sentíre cœpi tálium esse regnum cælórum.

Proínde cum tam pium postulátum non possem nisi ímpie repudiáre, inítio facto a confessióne Patris, Fílii et Spíritus Sancti, sýmbolum Apostolórum, oratiónes Pater noster et Ave María eis inculcábam. Animadvérti magna in illis ingénia; ac si foret qui christiánis eos præcéptis informáret, non dúbito quin perbóni christiáni essent futúri.

Complúres his locis ob id unum modo christiáni non fiunt, quod desint, qui eos fáciant christiános. Mihi vero persǽpe venit in mentem circum Európæ academías, ac præcípue Parisiénsem, cursáre et insáni ritu passim vociferáre, eósque qui doctrínæ plus habent quam caritátis his compéllere verbis: «Heu, quam ingens animórum númerus, vestro vítio exclúsus cælo, deturbátur ad ínferos!».

Utinam illi quemádmodum in lítteras, ita in hanc quoque curam incúmberent, ut réddere Deo possent doctrínæ creditorúmque talentórum ratiónem!

Enimvéro istórum plúrimi, hac cogitatióne commóti, appósitis rerum divinárum meditatiónibus, exercérent sese ut audírent quid in eis loquerétur Dóminus, suísque cupiditátibus ac rebus humánis posthábitis, se totos ad Dei nutum atque arbítrium fígerent. Clamárent útique ex ánimo: Dómine, ecce adsum; quid me vis fácere? Mitte me quocúmque tibi cordi est, vel usque in Indiam.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Lc 10, 2{/r}; {r}Act 1, 8{/r}

Messis quidem multa, operárii autem pauci; {*} Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.

Accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terræ. {*} Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.

Die 4 decembris

S. IOANNIS DAMASCENI, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

E Declaratióne Fídei sancti Ioánnis Damascéni presbýteri

(Cap. 1: PG 95, 417-419)

{p}

Vocasti me, Domine, ad ministrandum alumnis tuis

Tu, Dómine, eduxísti me de lumbis patris mei; tu me formásti in útero matris meæ; tu in lucem me púerum nudum edidísti, quia natúræ nostræ leges præcéptis tuis perpétuo morem gerunt.

Tu præparásti per benedictiónem Spíritus Sancti creatiónem meam et exsisténtiam meam, non ex voluntáte viri, aut desidério carnis, sed grátia tua, quæ non potest enarrári. Præparásti nativitátem meam præparatióne, quæ natúræ nostræ leges súperat, me in fílium adoptándo in lucem emisísti, et ascripsísti inter alúmnos Ecclésiæ tuæ sanctæ et immaculátæ.

Tu me nutrivísti lacte spiritáli, lacte, inquam, divinórum eloquiórum tuórum. Tu me sustentásti esca sólida córporis Iesu Christi Dei nostri, Unigéniti tui sanctíssimi, et inebriásti divíno cálice, vivífico scílicet sánguine eius, quem effúdit pro salúte totíus mundi.

Quia, Dómine, dilexísti nos, et substituísti Fílium tuum unigénitum diléctum pro redemptióne nostra, quam suscépit volens, nec repúgnans, quinímmo ceu qui destinátus erat ad sacrifícium velut agnus ínnocens, cum se ipse ad hoc posúerit: quia, cum Deus esset, factus fuit homo suáque voluntáte humána subiécit se, factus obœdiens tibi Deo Patri suo usque ad mortem, mortem autem crucis.

Sic quidem, o Christe Deus meus, humiliásti temetípsum, ut me ovem errántem úmeris tuis túleris, paverísque me in loco virénti, et nutríeris aquis rectæ doctrínæ per manus pastórum tuórum, quos tu cum ipse páveris, eléctum subínde illi eximiúmque gregem tuum pavérunt.

Vocásti me nunc, o Dómine, per manus pontíficis tui ad ministrándum alúmnis tuis. Qua vero id providéntia féceris néscio: tu solus id nosti.

Verum, o Dómine, levem fácito sárcinam gravem peccatórum meórum, quibus gráviter delíqui; mentémque et cor meum munda. Deduc me per viam rectam ceu lucérna lucens.

Da mihi sermónem in apertióne oris, claram expeditámque linguam præbe per ígneam Spíritus tui linguam, ut præséntia tua me semper inspíciat.

Pasce me, Dómine, et pasce mecum, ne cor meum inclínet me neque ad déxteram, neque ad sinístram, sed Spíritus tuus bonus dírigat me in viam rectam, méaque ópera secúndum voluntátem tuam fiant atque última ita fiant.

Tu vero, o vertex nóbilis exactíssimæ puritátis, o cœtus Ecclésiæ præstantíssime, qui auxílium a Deo præstoláris, o tu, in quo requiéscit Deus, áccipe a nobis doctrínam fídei ab erróre immúnem, qua roborétur Ecclésia, quemádmodum a Pátribus nostris tráditum fuit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mal 2, 6{/r}; {r}Ps 89, 22{/r}

Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius: {*} In pace et in æquitáte ambulávit mecum, dicit Dóminus.

Manus enim mea firma erit cum eo, et brácchium meum confortábit eum. {*} In pace et in æquitáte ambulávit mecum, dicit Dóminus.

Die 6 decembris

S. NICOLAI, EPISCOPI

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 123, 5: CCL 36, 678-680)

{p}

Molestiam mortis vincat vis amoris

Prius Dóminus quod sciébat intérrogat, nec semel, sed íterum ac tértio, utrum Petrus eum díligat; nec áliud tóties audit a Petro quam se díligi, nec áliud tóties comméndat Petro quam suas oves pasci.

Rédditur negatióni trinæ trina conféssio, ne minus amóri lingua sérviat quam timóri, et plus vocis elicuísse videátur mors ímminens quam vita præsens. Sit amóris offícium páscere domínicum gregem, si fuit timóris indícium negáre pastórem.

Qui hoc ánimo pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se convincúntur amáre, non Christum.

Contra hos ergo vígilat tóties inculcáta ista vox Christi, quos Apóstolus gemit sua quǽrere, non quæ Iesu Christi.

Nam quid est áliud: Díligis me? Pasce oves meas, quam si dicerétur: Si me díligis, non te páscere cógita, sed oves meas; sicut meas pasce, non sicut tuas; glóriam meam in eis quære, non tuam; domínium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eórum societáte qui pértinent ad témpora periculósa, seípsos amántes et cétera, quæ huic malórum inítio conectúntur?

Non sint ergo seípsos amántes qui pascunt oves Christi, ne tamquam suas, sed tamquam ipsíus eas pascant.

Quod vítium máxime cavéndum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quærant, non quæ Iesu Christi, et in usus cupiditátum suárum cónferant pro quibus sanguis fusus est Christi.

Cuius amor in eo, qui pascit oves eius, in tam magnum debet spirituálem créscere ardórem, ut vincat étiam mortis naturálem timórem, quo mori nólumus et quando cum Christo vívere vólumus.

Sed, moléstia quantacúmque sit mortis, debet eam víncere vis amóris, quo amátur ille qui, cum sit vita nostra, étiam mortem vóluit perférre pro nobis.

Nam si nulla esset mortis vel parva moléstia, non esset tam magna mártyrum glória. Sed si pastor bonus, qui pósuit ánimam suam pro óvibus suis, ex ipsis óvibus tam multos sibi mártyres fecit, quanto magis debent usque ad mortem pro veritáte certáre et usque ad sánguinem advérsus peccátum, quibus oves ipsas pascéndas, hoc est docéndas regendásque commíttit?

Ac per hoc, præcedénte passiónis eius exémplo, quis non vídeat magis debére imitándo pastóri hærére pastóres, si eum multæ étiam imitátæ sunt oves, sub quo pastóre uno in grege uno, et pastóres ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves pro quibus est ómnibus passus, quia et ipse, ut pro ómnibus paterétur, ovis est factus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Sir 45, 3{/r}; {r}Ps 78, 70. 71{/r}

Dóminus glorificávit illum in conspéctu regum, ius dedit illi ad pópulum suum: {*} Et osténdit illi glóriam suam.

Elégit Dóminus servum suum páscere Israel hereditátem suam. {*} Et osténdit illi glóriam suam.

Die 7 decembris

S. AMBROSII, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Epístolis sancti Ambrósii epíscopi

(Epist 2, 1-2. 4-5. 7: PL 16 [edit. 1845], 847-881)

{p}

Gratia verborum tuorum plebem demulceas

Suscepísti munus sacerdótii et, in puppe Ecclésiæ sedens, navim advérsus fluctus gubérnas. Tene clavum fídei, ut et graves huius sǽculi turbáre non possint procéllæ. Mare quidem magnum et spatiósum, sed noli veréri; quia ipse super mária fundávit eam, et super flúmina præparávit eam.

Itaque non immérito inter tot mundi freta Ecclésia Dómini tamquam supra apostólicam ædificáta petram immóbilis manet, et inconcússo advérsum ímpetus sæviéntis salis persevérat fundámine. Ablúitur undis, non quátitur, et licet frequénter eleménta mundi huius magno illísa resúltent fragóre, habet tamen, quo laborántes excípiat, tutíssimum portum salútis. Sed tamen, etsi in mari flúctuat, currit in flumínibus; et vide ne in illis flumínibus magis, de quibus dictum est: Elevavérunt flúmina vocem suam. Sunt enim flúmina, quæ de ventre eius fluent, qui potum a Christo accéperit, et de Spíritu Dei súmpserit. Hæc ergo flúmina, cum redúndant spiritáli grátia, élevant vocem suam.

Est et flúvius, qui decúrrit in sanctos suos sicut torrens. Est et flúminis ímpetus, qui lætíficat ánimam pacíficam atque tranquíllam. Ex huius flúminis plenitúdine quicúmque accéperit, sicut Ioánnes evangelísta, sicut Petrus et Paulus, élevat vocem suam: et sicut Apóstoli evangélicæ prædicatiónis vocem usque in totos fines orbis terrárum canóro diffudérunt præcónio, ita et iste íncipit evangelizáre Dóminum Iesum.

Accipe ergo a Christo, ut et tuus sonus éxeat. Cóllige aquam Christi, illam quæ laudat Dóminum. Cóllige aquam de plúribus locis, quam effúndunt nubes prophéticæ.

Quicúmque cólligit de móntibus aquam, atque ad se trahit vel haurit e fóntibus, et ipse rorat sicut nubes. Imple ergo grémium mentis tuæ, ut terra tua huméscat, et domésticis irrigétur fóntibus.

Ergo qui multa legit et intéllegit, implétur: qui fúerit implétus, álios rigat; ideóque Scriptúra dicit: Si implétæ fúerint nubes, plúviam in terram effúndent.

Sint ergo sermónes tui próflui, sint puri et dilúcidi, ut moráli disputatióne suavitátem infúndas populórum áuribus et grátia verbórum tuórum plebem demúlceas, ut volens, quo ducis, sequátur.

Allóquia tua plena intelléctus sint. Unde et Sálomon ait: Arma intelléctus lábia sapiéntis; et álibi: Lábia tua alligáta sint sensu, id est, fúlgeat sermónum tuórum manifestátio, intelléctus corúscet, et allóquium tuum atque tractátus aliéna non indígeat assertióne; sed sermo tuus velut armis suis sese ipse tueátur, nec ullum verbum tuum in vanum éxeat, et sine sensu pródeat.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Tim 4, 2{/r}; {r}Sir 48, 4. 8{/r}

Prǽdica verbum, insta opportúne, importúne; árgue, óbsecra, íncrepa, {*} In omni patiéntia et doctrína.

Quis potest simíliter gloriári tibi, qui ungis reges ad pæniténtiam? {*} In omni patiéntia et doctrína.

Die 8 decembris

IN CONCEPTIONE IMMACULATA BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Sollemnitas

HYMNUS

Te dícimus præcónio,

mater Dei puríssima;

nostris benígna láudibus

tuam repénde grátiam.

Sontes Adámi pósteri,

infécta proles gígnimur;

labis patérnæ néscia

tu sola, Virgo, créderis.

Caput dracónis ínvidi

tu cónteris vestígio,

gerísque sola glóriam

intaminát{i}æ{/i} oríginis.

Nostræ decus propáginis,

quæ tollis Ev{i}æ{/i} oppróbrium,

tu nos tuére súpplices,

tu nos labántes érige.

Serpéntis antíqui potens

astus retúnd{i}e{/i} et ímpetus,

ut cǽlitum perénnibus

per te fruámur gáudiis.

Patri sit et Paráclito

tuóque Nato glória,

qui sanctitátis únicæ

te munerárunt grátia. Amen.

Ant. 1In Conceptióne sua accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.

Ant. 2Adiúvit eam Deus mane dilúculo: sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Ant. 3Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei: fundávit te Dóminus in móntibus sanctis.

Deus omnípotens præcínxit me virtúte.

Et pósuit immaculátam viam meam.

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános

{r:Rim}5, 12-21{/r}

{p}

Ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia

Fratres: {v}12{/v}Sicut per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit et per peccátum mors, et ita in omnes hómines mors pertránsiit, eo quod omnes peccavérunt. {v}13{/v}Usque ad legem enim peccátum erat in mundo; peccátum autem non imputátur, cum lex non est, {v}14{/v}sed regnávit mors ab Adam usque ad Móysen étiam in eos, qui non peccavérunt in similitúdine prævaricatiónis Adæ, qui est figúra futúri.

{v}15{/v}Sed non sicut delíctum, ita et donum; si enim uníus delícto multi mórtui sunt, multo magis grátia Dei et donum in grátia uníus hóminis Iesu Christi in multos abundávit. {v}16{/v}Et non sicut per unum, qui peccávit, ita et donum; {v}17{/v}nam iudícium ex uno in condemnatiónem, grátia autem ex multis delíctis in iustificatiónem. Si enim uníus delícto mors regnávit per unum, multo magis, qui abundántiam grátiæ et donatiónis iustítiæ accípiunt, in vita regnábunt per unum Iesum Christum.

{v}18{/v}Igitur sicut per uníus delíctum in omnes hómines in condemnatiónem, sic et per uníus iustítiam in omnes hómines in iustificatiónem vitæ; {v}19{/v}sicut enim per inobœdiéntiam uníus hóminis peccatóres constitúti sunt multi, ita et per uníus obœditiónem iusti constituéntur multi.

{v}20{/v}Lex autem subintrávit, ut abundáret delíctum; ubi autem abundávit peccátum, superabundávit grátia, {v}21{/v}ut sicut regnávit peccátum in morte, ita et grátia regnet per iustítiam in vitam ætérnam per Iesum Christum Dóminum nostrum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Rom 5, 12{/r}; {r}Lc 1, 30{/r}; cf. {r}Ps 116, 8; 18, 19{/r}

Per unum hóminem peccátum in hunc mundum intrávit, eo quod omnes peccavérunt. {*} Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Deum.

Erípuit Dóminus ánimam tuam de morte, et contra inimícum factus est protéctor tuus. {*} Ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Deum.

Ex Oratiónibus sancti Ansélmi epíscopi

(Oratio 52: PL 158, 955-956)

{p}

O Virgo, per cuius benedictionem benedicitur omnis natura!

Cælum, sídera, terra, flúmina, dies, nox et quæcúmque humánæ potestáti vel utilitáti sunt obnóxia in amíssum decus sese gratulántur, dómina, per te quodámmodo resuscitáta, et nova quadam ineffábili grátia donáta. Quasi enim ómnia mórtua erant, cum amíssa congénita dignitáte favéndi dominátui vel úsibus Deum laudántium, ad quod facta erant; obruebántur oppressióne, et decolorabántur abúsu idólis serviéntium, propter quos facta non erant. Quasi vero éadem resuscitáta lætántur, cum iam Deum confiténtium et dominátu regúntur, et usu decorántur.

Nova autem et inæstimábili grátia quasi exsultavérunt, cum ipsum Deum, ipsum creatórem suum, non solum invisibíliter supra se illa regéntem sensérunt, sed étiam visibíliter intra se eísdem uténdo sanctificántem vidérunt. Hæc tanta bona per benedíctum fructum benedícti ventris benedíctæ Maríæ provenérunt.

Per plenitúdinem enim grátiæ tuæ, et quæ in inférno erant, se lætántur liberáta; et quæ supra mundum sunt, se gaudent restauráta. Per eúndem quippe gloriósum Fílium gloriósæ virginitátis tuæ, omnes iusti qui obiérunt ante vitálem eius mortem, exsúltant diruptióne captivitátis suæ, et ángeli gratulántur restitutióne semírutæ civitátis suæ.

O fémina plena et superpléna grátia, de cuius plenitúdinis exundántia respérsa sic reviréscit omnis creatúra! O Virgo benedícta et superbenedícta, per cuius benedictiónem benedícitur omnis natúra, non solum creáta a Creatóre, sed et Creátor a creatúra!

Deus Fílium suum, quem solum de corde suo æquálem sibi génitum, tamquam seípsum diligébat, ipsum dedit Maríæ: et ex María fecit sibi fílium non álium, sed eúndem; ut naturáliter esset unus idémque commúnis Fílius Dei et Maríæ. Omnis natúra a Deo est creáta, et Deus ex María est natus. Deus ómnia creávit, et María Deum génuit. Deus qui ómnia fecit, ipse se ex María fecit; et sic ómnia quæ fécerat, refécit. Qui pótuit ómnia de níhilo fácere, nóluit ea violáta sine María refícere.

Deus ígitur est pater rerum creatárum et María mater rerum recreatárum. Deus est Pater constitutiónis ómnium, et María est mater restitutiónis omnium. Deus enim génuit illum, per quem ómnia sunt facta; et María péperit illum, per quem ómnia sunt salváta. Deus génuit illum, sine quo pénitus nihil est; et María péperit illum, sine quo omníno nihil bene est.

O vere Dóminus tecum, cui dedit Dóminus, ut omnis natúra tantum tibi debéret secum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 34, 4; 86, 13{/r}; {r}Lc 1, 48{/r}

Magnificáte Dóminum mecum: {*} Quia misericórdia Dómini magna est super me.

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. {*} Quia misericórdia Dómini magna est super me.

Die 9 decembris

S. IOANNIS DIDACI CUAUHTLATOATZIN

E lítteris decretálibus Ioánnis Pauli Secúndi, papæ

(Mexicopoli, die 31 iulii 2002 datis)

{p}

Virgo Maria Ioannem Didacum solamine affecit

«Exaltávit húmiles»{n}{r}Lk 1,52{/r}{/n}: Dei Patris contúitus ad húmilem indígenam Mexicánum se convértit, nempe Ioánnem Dídacum, quem dono ditávit in Christo renascéndi, beáta María Vírginis vultum contemplándi et sociátam prastándi óperam pro Americána Continéntis evangelizatióne. Ex quo apérte erúitur quam vera sint verba, quibus Apóstolus Paulus divínam edócet méthodum salútem peragéndi.

«Ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, qua non sunt, ut ea, qua sunt, destrúeret, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei»{n}{r}1Kor 1,28-29{/r}{/n}. Hic beátus, cui tráditum nomen est Cuauhtlatoatzin, quod «áquila loquens» sibi vult, anno círciter 1474 in loco Cuauhtitlan natus est, apud regnum vulgo Texcoco. Adúltus cum sit et matrimónio iunctus, ampléxus est Evangélium et una cum uxóre baptismáli aqua est ablútus, sibi propónens vívere sub lúmine fídei et secúndum obligatiónes coram Deo et Ecclésia assúmptas.

Mense Decémbri anno 1531, cum iter fáceret ad locum Tlatelolco, in colle, qui Tepeyac appellátur, apparéntem sibi vidit veram Dei Matrem, qua mandávit illi, ut ab epíscopo Mexicáno péteret templum in loco apparitiónis ædificári. Sacer Prasul, atténtis indígena instántiis, evidéntem miri evéntus probatiónem ab illo requisívit. Die 12 mensis Decémbris beatíssima Virgo María Ioánni Dídaco conspiciéndam rursus se dedit, eum solámine affécit et iussit, ut in fastígium collis Tepeyac se conférret, ibi flores collígeret et reférret. Licet hiemále frigus et aríditas loci obversaréntur, beátus pulchérrimos répperit flores, quos in panula pósuit Virginíque tulit. Hac autem prascrípsit illi, ut eos tamquam veritátis indícium Epíscopo tráderet. Stans coram illo, Ioánnes Dídacus panulam apéruit florésque cádere sivit; tunc in textúra panula appáruit, mirabíliter impréssa, imágo Vírginis Guadalupénsis, qua ab illo inde témpore facta est spiritále natiónis centrum.

Constrúcto templo in «Dómina calórum» honórem, beátus, summa compúlsus pietáte, ómnia relíquit et vitam impéndit in parvum illud sacéllum custodiéndum et peregrínos excipiéndos. Sanctitátis viam in oratióne et in caritáte percúrrit, vim háuriens ex eucharístico Redemptóris nostri convívio, ex cultu in Matrem Redemptóris, ex communióne cum Sancta Ecclésia necnon ex obodiéntia sacris Pastóribus. Omnes qui novérunt eum splendórem virtútum, prasértim fídei, spei, caritátis, humilitátis et contémptus rerum terrenárum sunt miráti.

Ioánnes Dídacus in simplicitáte cotidiána vita fidéliter servávit Evangélium, quin respúeret suam indígenam condiciónem, prorsus cónscius Deum díscrimen stírpium vel cultúra pratermíttere et omnes invitáre, ut fílii sui efficiántur. Hoc modo beátus faciliórem réddidit viam, qua indígena gentes Mexicána et Novi Orbis congressiónem cum Christo suscíperent et cum Ecclésia. Usque ad suprémum vita diem cum Deo ambulávit, qui anno 1548 ad se vocávit eum. Eius recordátio, qua ad apparitiónem Dómina Nostra a Guadalúpe semper refértur, sacula transcéndit diversásque orbis regiónes áttigit.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}1 Cor 1, 27-29{/r}; {r}Lc 1, 51. 52{/r}

Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia; quæ non sunt, {*} Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

Fecit poténtiam in bráchio suo et exaltávit húmiles; {*} Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

Die 10 decembris

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE LORETO

Ex Epístola sancti Ioánnis Pauli II papæ pro VII sæculári anniversário Almæ Domus Lauretánæ

(Lettera a Mons. P. Macchi, 15 agosto 1993: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XVI/2, 526-537)

{p}

Maria spatium corporale spiritualeque Incarnationis

Lauretána Alma Domus, non “relíquia” tantum est, sed pótius pretiósa ac vera “icóna”. “Icóna” non veritátum a sénsibus sepositárum, sed uníus evéntus et mystérii, id est Incarnatiónis Verbi.

Incarnátio quidem, quæ intra has sacras paríetes memorátur, statim próprium germanúmque sensum bíblicum recúperat; non enim de mera doctrína ágitur, quæ ad uniónem inter divínum et humánum áttinet, sed pótius de evéntu, qui in exácto témporis moménto ac definíto loco áccidit, sicut verba Apóstoli mirabíliter maniféstant: Ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere.

María est Múlier; illa est, ut ita dicámus, spátium eódem témpore corpóreum et spirituále in quo Incarnátio facta est. sed Domus étiam, in qua vixit, huius rei evocátio est manifésta.

Memória vitæ abscónditæ Nazarethánæ res certas évocat et vitæ próprias ómnium hóminum mulierúmque. Ea nempe sensum sanctitátis famíliæ rénovat, repénte osténdens univérsam summam virtútum, quæ hódie tam minitátæ sunt, id est fidélitas, vitæ obséquium, educátio filiórum, cura oratiónis, et quas christiánæ famíliæ dénuo inveníre possunt intra paríetes Domus illíus sanctæ, primæ atque exímiæ históriæ ecclésiæ domésticæ.

Domus illa alma commémorat, eódem témpore, magnitúdinem vocatiónis ad vitam consecrátam ac virginitátem pro Dei Regno, quæ præclárum hábuit inítium in persóna Maríæ, Vírginis et Matris.

Iuvénibus deínde, qui innumerábiles petunt peregrinántes ad Domum Matris, iteráre cúpimus ea verba quæ olim eis díximus: «Ite ad Maríam, ite cum María … in corde vestro eius “fiat” résonet». Utinam iúvenes, iuxta præcépta Domus Nazarethánæ, renováre váleant suam diligéntiam in cathólico laicórum órdine ad Christum in córdibus, famíliis, sciéntia atque societáte restituéndum.

Iustus ímpetus nostri témporis ad agnoscéndum pro mulíere illum statum qui ad eam pértinet in Ecclésia et societáte, hic vero aptíssimam opportunitátem pervestigatiónis ínvenit. Quia misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, omnes mulíeres, in María, ad talem dignitátem ita elevátæ sunt ut áliam illa maiórem cogitári néqueat.

Nulla theórica considerátio, prætérea, dignitátem humáni labóris exaltáre póterit magis quam scire quod Ipse Fílius Dei Názareth laborávit et vocári permísit fabri fílius.

Quómodo, dénique, non mentiónem fácere possímus “electiónis páuperum”, quam Ecclésia in Concílio fecit et magis magísque clare póstea confirmávit? Austéræ et modéstæ sanctæ Domus paríetes nos ádmonent Deum Ipsum hanc electiónem inauguravísse in María, quæ, sicut légitur in textum conciliarem, «præcéllit inter húmiles ac páuperes Dómini, qui salútem cum fidúcia ab Eo sperant et accípiunt».

Omni témpore étenim, ad paupertátem et passiónem quod áttinet, locum præcípuum in história Sanctuárii ægróti habuérunt, qui, primi ex ómnibus, peregrinántes ad Almam Domum accurrérunt et eius famam in géntibus diffudérunt. Ubinam céterum illi mélius excipiántur, nisi in Domo Illíus quam in Litaníis Lauretánis invocámus sicut “salútem infirmórum” et “consolatrícem afflictórum”?

«Hoc Sanctuárium Lauretánum – sicut dixit Ioánnes XXIII – semper pátula fenéstra in univérsum orbem terrárum esse váleat, voces illas arcánas révocans, quæ animárum, familiárum populorúmque sanctificatiónem annúntiant».

{p}

RESPONSORIUM

Vere benedícta tu in muliéribus quia Deus in te pósuit tabernáculum suum. {*} Consecrábis Dómino multitúdines populórum.

Quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti. {*} Consecrábis Dómino multitúdines populórum.

Die 11 decembris

S. DAMASI I, PAPÆ

Ex Tractátu sancti Augustíni epíscopi Contra Faustum

(Lib. 20, 21; CSEL 25, 562-563)

{p}

Martyres celebramus cultu dilectionis et societatis

Pópulus christiánus memórias mártyrum religiósa sollemnitáte concélebrat et ad excitándam imitatiónem et ut méritis eórum consociétur atque oratiónibus adiuvétur, ita tamen, ut nulli mártyrum, quamvis in memóriis mártyrum, constituámus altária.

Quis enim antístitum in locis sanctórum córporum assístens altári aliquándo dixit: Offérimus tibi, Petre; aut, Paule; aut, Cypriáne? Sed, quod offértur, offértur Deo, qui mártyres coronávit, apud memórias eórum quos coronávit, ut ex ipsórum locórum admonitióne maior afféctus exsúrgat, ad acuéndam caritátem et in illos, quos imitári póssumus, et in illum, quo adiuvánte possímus.

Cólimus ergo mártyres eo cultu dilectiónis et societátis, quo et in hac vita colúntur sancti hómines Dei, quorum cor ad talem pro evangélica veritáte passiónem parátum esse sentímus; sed illos tanto devótius, quanto secúrius post certámina ómnia superáta, quanto étiam fidentióre laude prædicámus iam in vita felicióre victóres, quam in ista adhuc usque pugnántes.

At illo cultu, quæ latría dícitur, cum sit quædam próprie divinitáti débita sérvitus, nec cólimus, nec coléndum docémus, nisi unum Deum.

Cum autem ad hunc cultum pertíneat oblátio sacrifícii, unde idololatría dícitur eórum qui hoc étiam idólis éxhibent, nullo modo tale áliquid offérimus, aut offeréndum præcípimus vel cuíquam mártyri vel cuíquam sanctæ ánimæ vel cuíquam ángelo; et quisquis in hunc errórem delábitur, corrípitur per sanam doctrínam, sive ut corrigátur, sive ut caveátur.

Etiam ipsi enim sancti, vel hómines, exhibéri sibi nolunt, quod uni Deo debéri norunt. Appáruit hoc in Paulo et Bárnaba, cum commóti miráculis, quæ per eos facta sunt, Lycaónii tamquam diis immoláre voluérunt, conscíssis enim vestiméntis suis, confiténtes et persuadéntes se deos non esse, ista sibi fíeri vetuérunt.

Sed áliud est, quod docémus, áliud, quod sustinémus; áliud, quod præcípere iubémur, áliud, quod emendáre præcípimur et, donec emendémus, toleráre compéllimur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}PS 116, 15; 34, 21{/r}; cf. {r}Iudt 10, 3{/r}

Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius. {*} Custódit ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.

Stola iucunditátis índuit eos Dóminus. {*} Custódit ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.

Die 12 decembris

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS DE GUADALUPE

Memoria

Ex trádita relátione, quæ «Nican Mopohua» nuncupátur

(sæc. XVI, ex archivo Archidiocesis Mexicopolitanæ)

{p}

Numquid hic non adsum ego Mater tua?

Anno 1531, post dies áliquot mensis decémbris, cum esset quidam indus pauper et affábilis, cui nomen Ioánnes Dídacus, ut fertur, ex Cuauhtitlan, cuius cura, quoad spirituálem administratiónem, ad religiósos in Tlatilolco residéntes pertinébat, die sábbato, valde mane, Tlatilolco rem divínam ille adíbat. Ut autem ad collem Tepeyac dictum advénit, iam illucescébat. Cantum ergo supra collem audívit. Ut vero cantus cessávit, nec iam fuit ámplius áditus, vocátum se audívit e superióre parte collis: «Dilécte, Ioánnes Dídace», dictum est ei. Statim illuc ausus est ascéndere, unde se vocári cognóvit.

Ut autem supra collem advénit, dóminam vidit stantem, quæ illum, ut ipse adíret, vocávit. Cum ante illam pervénit, valde mirátus est quantum esset décora: vestis eius sicut sol effulgébat. Illico voluntátem suam illi Virgo declarávit. Ait illi: «Scito, dilectíssime fili, Sanctam Maríam me esse, perféctam semper Vírginem, Matrem veríssimi Dei, vitæ Auctóris, qui ómnia creávit et sústinet, Dómini cæli et terræ. Magnópere volo, ardénter desídero, ut isto in loco templum meum ædificétur, ubi eum osténdam, eum maniféstans laudábo, meum amórem ac pietátem, auxílium et defensiónem impértiam, quóniam revéra ego clemens Mater vestra sum, et tua et ómnium qui hac in terra in unum consistétis et aliórum quorumcúmque qui díligunt me, qui me quærunt, qui devóte et confidénter me invocáverint. Ibi lácrimas ac mostítiam eórum exáudiam, in angústiis benefáciam et in omni tribulatióne remédium áfferam. Ut autem meum desidérium adimpleátur, Mexicópolim adi in palátium epíscopi. Te a me missum dices illi, ut ipsum scire fácias quómodo mihi domum hic volo ædificári, templum hic in valle mihi érigi».

Ut pervénit intra civitátem, statim domum adívit epíscopi, cui nomen Ioánnes de Zumarrága, Ordinis Sancti Francísci. Ut autem antístes Ioánnem Dídacum audívit, quasi non omníno credens, illis respóndit: «Fili, íterum vénies et adhuc áudiam te. Ego autem mihi cogitábo quid fácere opórteat de tua voluntáte et desidério».

Altera die, vidit ergo Regínam de colle descendéntem unde ipsum aspiciébat. Quæ venit óbviam illi prope collem, eum detínuit dixítque: «Audi, dilécte fili: Nullátenus tímeas neque corde dóleas, nec áliquid fácias tui avúnculi infirmitátem aut quámlibet angústiam. Numquid hic non adsum ego Mater tua? Numquid non sub umbra et protectióne mea tu es constitútus? Numquid ego non sum fons tua vitæ et felicitátis? Numquid tu non in meo grémio, in bráchiis meis subsístis? Numquid áliud quodcúmque tibi necésse est? Nihil dóleas, nec turbéris. Ascénde, inquit, dilécte fili, supra collem atque in eo loco, ubi me vidísti et tibi locúta sum, flores ibi divérsas vidébis. Accipe et cóllige illas atque inde descéndens affer illas coram me».

Descéndit ergo Ioánnes atque Cæli Regínæ détulit, quas collégerat flores. Illa autem, ut eos vidit, suis venerabílibus mánibus illos accépit rursúmque in Ioánnis pallíolo collocávit dixítque illi: «Fili dilectíssime, hi flores signum, quod déferes ad epíscopum, sunt. Eh, tu meus núntius es, cuius fidelitáti hæc commítto. Te rigoróse præcípio: cáveas ne pallíolum tuum, nisi coram epíscopo, éxplices et, quæ defers, illi osténdas. Narrábis quoque quómodo, ut collem ascénderes et inde flores accípere, tibi præcépi et quidquid vidísti et admirátus es, ut credat et agat de templo erigéndo quod volo».

Ut ergo hæc præcépit Cæli Regína, iter arrípuit Mexicópolim versus. Lætus ibat, quia ómnia próspere fient. Ingréssus autem Ioánnes, coram epíscopo se prostrávit atque illi narrávit quæcúmque víderat et ad quid ad ipsum missus erat. Dixit illi: «Dómine, mihi quæ præcepísti adimplévi. Dictúrus adívi Dóminam meam, Cæli Regínam, Sanctam Maríam Dei Genitrícem, te signum pétere ad mihi credéndum atque ut templum ibi éxstruas ubi ipsa Virgo desíderat. Dixi ergo illi me signum áliquod eius voluntátis ad te afférre promisísse. Audívit ergo quæ tu expéteres: benígne tulit te signum pétere ad impléndam voluntátem eius atque hódie, valde mane, me rursus ad te veníre præcépit».

Occúrrit ergo univérsa cívitas: venerábilem imáginem vidébant, mirabántur, ut opus divínum eam mirábant, deprecabántur. Et die ella dixit avúnculus Ioánnis Dídaci necnon quæ sit Vírginis advocátio et quod eius imágo nuncupétur Sanctæ Maríæ semper Vírginis de Guadalúpe.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ap 12, 1{/r}

Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius; {*} Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

Gaudent ángeli, exsúltent archángeli in Vírgine María. {*} Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

Die 13 decembris

S. LUCIÆ, VIRGINIS ET MARTYRIS

Memoria

E Libro sancti Ambrósii epíscopi De Virginitáte

(Cap. 12, 68. 74-75; 13, 77-78: PL 16 [edit. 1845], 281. 283. 285-286)

{p}

Corporis tui gratiam splendore mentis illuminas

Tu, una de pópulo, una de plebe, certe tu una de virgínibus, quæ córporis tui grátiam splendóre mentis illúminas (própior enim es quæ Ecclésiæ comparáris), tu, inquam, in cubíli tuo et noctúrno témpore constitúta, semper meditáre Christum, et eius advéntum ómnibus speráto moméntis.

Talem te Christus desiderávit, talem te Christus elégit. Apérto ítaque ingréditur óstio; neque enim potest fállere, qui se ingressúrum esse promísit. Compléctere ígitur quem quæsísti; accéde ad ipsum et illumináberis; tene illum, roga ne cito ábeat, óbsecra ne recédat. Verbum enim Dei currit, fastídio non cápitur, neglegéntia non tenétur. Obeat ánima tua in verbo eius, et cæléstis sermónis insíste vestígio; cito enim transit.

Dénique quid ait illa? Quæsívi eum, et non invéni illum: vocávi eum, et non obaudívit me. Ne putes displicére te, quæ vocásti, quæ rogásti, quæ aperuísti, quod tam cito ábiit: sinit nos sæpe tentári. Dénique turbis rogántibus ne recéderet, quid ait in Evangélio? Et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre verbum Dei; quia ídeo missus sum. Sed étiam si tibi ille abiísse vidétur, exi, rursus explóra.

Quis autem te, nisi sancta Ecclésia, debet docére quemádmodum Christum téneas? immo iam dócuit, si quæ legis, intéllegas: Quam módicum, inquit, fuit, cum transívi ab ipsis, donec invéni quem diléxit ánima mea: ténui eum, et non relínquam eum.

Quibus ígitur Christus tenétur? Non iniúriæ néxibus, non réstium nodis; sed vínculis caritátis, mentis habénis stríngitur, et ánimæ tenétur afféctu.

Si vis et tu tenére Christum, quære ígitur, nec pœnam métuas; inter supplícia enim frequénter córporis, inter ipsas persecutórum manus Christus mélius invenítur.

Quam módicum, inquit, fuit, cum transívi ab ipsis. Exíguo enim spátio brevíque moménto cum persecutórum manus eváseris, nec succubúeris potestátibus mundi, tibi Christus occúrret, nec te diu tentári patiétur.

Quæ sic Christum requírit, quæ Christum ínvenit, potest dícere: Ténui eum, nec relínquam eum; donec introdúcam eum in domum matris meæ, et in cubículum eius quæ me concépit. Quæ est domus matris tuæ et cubículum eius, nisi intérnum tuæ secretúmque natúræ?

Hanc domum serva, huius domus mundáto penetrália; ut, cum immaculáta domus fúerit, spiritális domus in sacerdótium sanctum lápide angulári coagmentáta consúrgat, et Spíritus Sanctus hábitet in ea.

Quæ sic Christum requírit, quæ sic Christum óbsecrat, non relínquitur ab eo, immo étiam frequénter revísitur; est enim nobíscum usque ad consummatiónem mundi.

{p}

RESPONSORIUM

Grata facta est a Dómino in certámine, quia apud Deum et apud hómines glorificáta est: in conspéctu príncipis loquebátur sapiéntiam: {*} Et Dóminus ómnium diléxit eam.

Ista est virgo, quæ iucúndum Deo in corde suo habitáculum præparávit. {*} Et Dóminus ómnium diléxit eam.

Die 14 decembris

S. IOANNIS A CRUCE, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Cántico spiritáli sancti Ioánnis a Cruce presbýteri

(Red. B, str. 36-37, Edit. E. Pacho, S. Juan de la Cruz, Obras completas, Burgos, 1982, pp. 1124-1135)

{p}

Agnitio mysterii absconditi in Christo Iesu

Licet plura mystéria et mirabília sancti doctóres detéxerint et ánimæ devótæ in huiúsmodi vitæ statu cognóverint, adhuc tamen illis pótior pars enuntiánda, immo et intellegénda restat.

Quare profúnde fodiéndum est in Christo, qui est instar fodínæ abundántis, plúrimos thesaurórum sinus habéntis, ubi quantumcúmque alte quis fodit, eórum finem vel términum numquam invéniet. Immo, in quólibet sinu novæ novárum divitiárum venæ hic et illic reperiúntur.

Hanc ob causam de eódem Christo apóstolus Paulus dixit: In quo sunt omnes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ Dei abscónditi. Quos thesáuros íngredi nequit ánima, nec ad illos pertíngere valet, nisi prius densitátem labórum transíerit et ingréssa fúerit, intérius exteriúsque patiéndo, nísique prius plúrima a Deo benefícia intellectuália et sensibília recéperit diutúrnaque spirituális præcésserit exercitátio.

Hæc ómnia quippe inferióra sunt et dispositiónes ad sublímia penetrália cognitiónis mysteriórum Christi, quæ est ómnium altíssima sapiéntia quæ in hac vita obtinéri possit.

O útinam tandem hómines agnóscerent esse omníno impossíbile perveníre ad densitátem divitiárum et sapiéntiæ Dei nisi ingrediéndo prius densitátem labórum, multiplíciter patiéndo, ita ut ánima solámen ac desidérium suum repónat. Quam vero ánima quæ concupíscit divínam sapiéntiam, vere prius optat intráre densitátem crucis.

Quaprópter sanctus Paulus Ephésios adhortabátur ne defícerent in tribulatiónibus, et ut fortíssimi essent et in caritáte radicáti et fundáti, ut possent comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleréntur in omnem plenitúdinem Dei.

Quia porta per quam in huiúsmodi divítias eius sapiéntiæ íngredi potest, crux est, eadémque porta angústa est, et dum plures delícias áppetunt quæ per ipsam pertíngi valent, paucórum ádmodum est ipsam íngredi desideráre.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 2, 9-10{/r}

Oculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, {*} Quæ præparávit Deus iis qui díligunt illum.

Nobis autem revelávit Deus per Spíritum. {*} Quæ præparávit Deus iis qui díligunt illum.

Die 21 decembris

S. PETRI CANISII, PRESBYTERI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Pro commemoratione

Ex Scriptis sancti Petri Canísii presbýteri

(Edit. O. Braunsberger, Petri Canisii Epistulæ et Acta, I, Friburgi Brisgoviæ, 1896, pp. 53-55)

{p}

Nosti, Domine, quantopere et quoties illo ipso die mihi Germaniam commisisti

Antequam proficiscerétur in Germániam, cuius alter apóstolus mérito appellátur, sanctus Petrus Canísius, apostólica benedictióne recépta, res spiritáles altíssimas expértus est, quas ipse sequéntibus verbis descrípsit:

«Plácuit imménsæ bonitáti tuæ, ætérne Póntifex, ut [illíus] apostólicæ benedictiónis efféctum atque confirmatiónem sollícite commendárem Apóstolis tuis, qui in Vaticáno visúntur et mirabília, te duce, operántur, ubi magnam sensi consolatiónem præsentémque grátiam tuam, quæ per tales intercessóres mihi offerebátur. Benedicébant enim et illi, missiónem in Germániam confirmábant, suam mihi velut apóstolo Germániæ concedéndam benevoléntiam promíttere videbántur. Nosti, Dómine quantópere et quóties illo ipso die mihi Germániam commisísti, pro qua dein sollícitus esse pérgerem, pro qua vívere moríque cúperem.

Tu tandem, velut apérto mihi Corde sanctíssimi Córporis tui, quod inspícere coram vidébar, ex fonte illo ut bíberem iussísti, invítans scílicet ad hauriéndas aquas salútis meæ de fóntibus tuis, Salvátor meus. Ego vero máxime cupiébam ut fluénta fídei, spei, caritátis in me inde derivaréntur. Sitiébam paupertátem, castitátem, obœdiéntiam; lavári a te totus et vestíri ornaríque postulábam. Unde postquam Cor tuum dulcíssimum attíngere et meam in eo sitim recóndere ausus fúeram, vestem mihi contéxtam tribus e pártibus promittébas, quæ nudam protégere ánimam possent, et ad professiónem hanc máxime pertinérent: erant pax, amor et perseverántia. Quo salutári induménto munítus, confidébam nihil mihi defutúrum, sed ómnia in glóriam tuam successúra».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 13, 52{/r}; cf. {r}Prov 14, 33{/r}

Omnis scriba, doctus in regno cælórum, {*} Símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quosque erúdiet. {*} Símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

Die 23 decembris

S. IOANNIS DE KĘTY, PRESBYTERI

Pro commemoratione

E Lítteris Cleméntis papæ Décimi tértii

(2. febr. 1767: Bullarii romani continuatio, IV, pars II, Pratis 1843, pp. 1314-1316)

{p}

Omnino unus in corde, unus in ore Deus erat

Inter egrégios viros doctrína et sanctitáte præstántes, qui fácerent simul et docérent atque orthodóxam fidem ab adversáriis oppugnátam defénderent, dignum certe qui numerétur in paucis beátum Ioánnem Cántium fuísse, nemo ámbiget, qui eúndem nóverit in Cracoviénsi academía puríssimo haustam e fonte sciéntiam tradidísse, cum per ea témpora in áliis non longe díssitis regiónibus hǽreses et schísmata grassaréntur, et sanctiórem morum disciplínam, quam concionándo e suggéstu explicáre pópulo satagébat, humilitáte, castimónia, misericórdia, córporis afflictatióne, ceterísque integérrimi sacerdótis et strénui operárii virtútibus confirmásse.

Itaque non modo illíus academíæ professóribus ornaméntum ac decus áddidit singuláre, sed exémplum étiam mirífice profutúrum relíquit céteris ómnibus qui in símili múnere versántur, ut perfécti doctóris obíre munus ímpigre stúdeant, et sciéntiam Sanctórum simul cum áliis facultátibus ad uníus Dei laudem et glóriam docére omni stúdio atque ope nitántur.

Religióni, qua res divínas tractábat, humílitas adiúncta erat, qua sibi viléscens némini umquam, tamétsi sciéntia ómnium fácile princeps, præferébat sese, quin étiam sperni se ab ómnibus ac déspici optábat; tantum áberat ut obtrectántes sibi suíque contemptóres parum æquo ánimo ferret.

Humilitátis comes erat rara quædam ac púero digna simplícitas; ítaque in factis eius ac dictis nihil súbdolum, nihil fictum; quod clausum habébat in péctore, hoc in lingua promptum habébat. Si quam forte e verbis suis, dum vera lóquitur, ortam in áliis offensiónem suspicarétur, ántequam ad aram accéderet, supplex véniam non tam sui quam aliéni erróris petébat. Per diem vero, postquam suo múnere perfúnctus esset, e licéo statim recta in templum, ubi ante Christum in eucharistía laténtem contemplatiónes ac preces diu protrahébat. Omníno unus in corde, unus in ore Deus erat.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Is 58, 7-8{/r}

Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam: {*} Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.

Cum víderis nudum óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. {*} Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.

Die 26 decembris

S. STEPHANI, PROTOMARTYRIS

Festum

HYMNUS

Festum celébre mártyris

digne colámus Stéphani,

qui primus in certámine

palma nitet victóriæ.

Martyr fidélis, cómminus

falsis renítens téstibus,

Iesu vidébat glóriam,

stantis Patris ad déxteram.

Nunc te precámur, ínclite,

succúrre, martyr, cóncite;

nobis rogátus ímpetra

cæl{i}i{/i} ut patéscat régia.

Lotus cruóris flúmine,

splendéscis alto lúmine;

nostri memor nunc súpplica

tecum fruámur glória.

Præstet favens hæc múnera

natus Puer de Vírgine,

cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu

regnans per omne sǽculum. Amen.

Ant. 1Cum esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum vidit glóriam Dei, et Iesum stantem ad déxteram Patris.

Ant. 2Stéphanus, pósitis génibus, clamábat voce magna dicens: Dómine Iesu, ne státuas illis hoc peccátum.

Ant. 3Nemo póterat resístere sapiéntiæ, et Spirítui qui loquebátur.

Tribulátio et angústia invenérunt me.

Mandáta tua meditátio mea est.

De libro Actuum Apostolórum

{r:Act}6, 8 – 7, 2a. 44-60; 8, 1a{/r}

{p}

Martyrium Stephani

{v}6,8{/v}Stéphanus plenus grátia et virtúte faciébat prodígia et signa magna in pópulo. {v}9{/v}Surrexérunt autem quidam de synagóga, quæ appellátur Libertinórum et Cyrenénsium et Alexandrinórum et eórum, qui erant a Cilícia et Asia, disputántes cum Stéphano, {v}10{/v}et non póterant resístere sapiéntiæ et Spirítui, quo loquebátur. {v}11{/v}Tunc submisérunt viros, qui dícerent: «Audívimus eum dicéntem verba blasphéma in Móysen et Deum»; {v}12{/v}et commovérunt plebem et senióres et scribas, et concurréntes rapuérunt eum et adduxérunt in concílium {v}13{/v}et statuérunt testes falsos dicéntes: «Homo iste non cessat loqui verba advérsus locum sanctum et legem; {v}14{/v}audívimus enim eum dicéntem quóniam Iesus Nazarénus hic déstruet locum istum et mutábit consuetúdines, quas trádidit nobis Móyses».

{v}15{/v}Et intuéntes eum omnes, qui sedébant in concílio, vidérunt fáciem eius tamquam fáciem ángeli.

{v}7,1{/v}Dixit autem princeps sacerdótum: «Si hæc ita se habent?». {v}2a{/v}Qui ait: «Viri fratres et patres, audíte. {v}44{/v}Tabernáculum testimónii erat pátribus nostris in desérto, sicut dispósuit, qui loquebátur ad Móysen, ut fáceret illud secúndum formam, quam víderat; {v}45{/v}quod et induxérunt suscipiéntes patres nostri cum Iesu, in possessiónem géntium, quas éxpulit Deus a fácie patrum nostrórum usque in diébus David, {v}46{/v}qui invénit grátiam ante Deum et pétiit, ut inveníret tabernáculum dómui Iacob. {v}47{/v}Sálomon autem ædificávit illi domum. {v}48{/v}Sed non Altíssimus in manufáctis hábitat, sicut prophéta dicit:

{v}49{/v}“Cælum mihi thronus est,

terra autem scabéllum pedum meórum.

Quam domum ædificábitis mihi, dicit Dóminus,

aut quis locus requietiónis meæ?

{v}50{/v}Nonne manus mea fecit hæc ómnia?”.

{v}51{/v}Duri cervíce et incircumcísi córdibus et áuribus, vos semper Spirítui Sancto resístitis, sicut patres vestri et vos. {v}52{/v}Quem prophetárum non sunt persecúti patres vestri? Et occidérunt eos, qui prænuntiábant de advéntu Iusti, cuius vos nunc proditóres et homicídæ fuístis, {v}53{/v}qui accepístis legem in dispositiónibus angelórum et non custodístis».

{v}54{/v}Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis et stridébant déntibus in eum. {v}55{/v}Cum autem esset plenus Spíritu Sancto, inténdens in cælum vidit glóriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei {v}56{/v}et ait: «Ecce vídeo cælos apértos et Fílium hóminis a dextris stantem Dei». {v}57{/v}Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas et ímpetum fecérunt unanímiter in eum {v}58{/v}et eiciéntes extra civitátem lapidábant. Et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adulescéntis, qui vocabátur Saulus. {v}59{/v}Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem: «Dómine Iesu, súscipe spíritum meum». {v}60{/v}Pósitis autem génibus clamávit voce magna: «Dómine, ne státuas illis hoc peccátum»; et cum hoc dixísset, obdormívit.

{v}8,1a{/v}Saulus autem erat conséntiens neci eius.

{p}

RESPONSORIUM

Stéphanus, servus Dei, quem lapidábant Iudǽi, vidit cælos apértos: vidit et introívit: {*} Beátus homo, cui cæli patébant.

Cum ígitur saxórum crepitántium túrbine quaterétur, inter æthéreos aulæ cæléstis sinus divína ei cláritas fulsit. {*} Beátus homo, cui cæli patébant.

Ex Sermónibus sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi

(Sermo 3, 1-3. 5-6: CCL 91 A, 905-909)

{p}

Arma caritatis

Heri celebrávimus temporálem sempitérni regis nostri natálem; hódie celebrámus triumphálem mílitis passiónem.

Heri enim Rex noster, trábea carnis indútus, de aula úteri virginális egrédiens, visitáre dignátus est mundum; hódie miles, de tabernáculo córporis éxiens, triumphátor migrávit ad cælum.

Rex noster, cum sit altíssimus, pro nobis húmilis venit, sed inánis veníre non pótuit. Magnum quippe donatívum suis milítibus áttulit, quo eos non solum copióse ditávit, sed étiam ad certándum invictíssime confortávit. Attulit namque donum caritátis, quæ perdúceret hómines ad consórtium deitátis.

Quod ergo áttulit, erogávit; nec sibi áliquid mínuit, sed mirabíliter et suórum fidélium paupériem ditávit et indeficiéntibus thesáuris plenus ipse permánsit.

Cáritas ergo, quæ ad terram de cælo depósuit Christum, ipsa Stéphanum de terris elevávit ad cælum. Cáritas, quæ præcéssit in rege, ipsa subsequénter refúlsit in mílite.

Stéphanus ergo, ut nóminis sui corónam meruísset accípere, caritátem pro armis habébat et per ipsam ubíque vincébat. Per caritátem Dei sæviéntibus Iudǽis non cessit, per caritátem próximi pro lapidántibus intercéssit. Per caritátem arguébat errántes, ut corrigeréntur; per caritátem pro lapidántibus orábat, ne puniréntur.

Caritátis virtúte subníxus, vicit Saulum crudéliter sæviéntem et, quem hábuit in terra persecutórem, in cælo méruit habére consórtem. Ipsa sancta et indeféssa cáritas desiderábat orándo acquírere, quos nequívit monéndo convértere.

Et ecce nunc Paulus cum Stéphano lætátur, cum Stéphano Christi claritáte perfrúitur, cum Stéphano exsúltat, cum Stéphano regnat. Quo enim præcéssit Stéphanus, trucidátus lapídibus Pauli, illuc secútus est Paulus, adiútus oratiónibus Stéphani.

Quam vera vita, fratres mei, ubi non Paulus de Stéphani occisióne confúnditur, sed Stéphanus de Pauli consórtio gratulátur, quóniam cáritas in utróque lætátur. Cáritas quippe in Stéphano superávit sævítiam Iudæórum, cáritas in Paulo coopéruit multitúdinem peccatórum, cáritas in utróque páriter regnum méruit possidére cælórum.

Cáritas est ígitur ómnium fons et orígo bonórum, munímen egrégium, via quæ ducit ad cælum. In caritáte qui ámbulat, nec erráre póterit, nec timére. Ipsa dírigit, ipsa prótegit, ipsa perdúcit.

Quocírca, fratres, quóniam scalam caritátis constítuit Christus, per quam ad cælum omnis possit conscéndere christiánus, puram caritátem fórtiter retinéte, ipsam vobis ínvicem exhibéte et in ea proficiéndo conscéndite.

{p}

RESPONSORIUM

Hestérna die Dóminus natus est in terris, ut Stéphanus nascerétur in cælis; ingréssus est in mundum, {*} Ut Stéphanus ingrederétur in cælum.

Heri rex noster, trábea carnis indútus, de aula úteri virginális egrédiens, visitáre dignátus est mundum. {*} Ut Stéphanus ingrederétur in cælum.

Die 27 decembris

S. IOANNIS, APOSTOLI ET EVANGELISTÆ

Festum

HYMNUS

Vírginis virgo veneránde custos,

præco qui Verbi cóleris fidélis,

terge servórum fácinus tuórum,

sancte Ioánnes.

Fonte prorúmpens flúvius perénni

curris, aréntis satiátor orbis;

hausit ex pleno, modo quod propínat,

péctore pectus.

Tu, decus mundi iubar atque cæli,

ímpetra nostris véniam ruínis;

da sacraméntum penetráre summum,

quod docuísti.

Patris arcánum speculándo Verbum

grátiam fundis fídei per orbem;

nos ad ætérnam spéciem fruéndam,

dux bone, transfer.

Sit decus summo sine fine Christo,

sancta quem virgo génuit María,

qui Patri compar Flaminíque Sancto

regnat in ævum. Amen.

Ant. 1Ioánnes testimónium perhíbuit Verbo Dei, et testimónium Iesu Christi quæcúmque vidit.

Ant. 2Hic est discípulus ille, quem diligébat Iesus.

Ant. 3Iste est Ioánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit: beátus apóstolus, cui reveláta sunt secréta cæléstia.

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

{r:1Jn}1, 1 – 2, 3{/r}

{p}

Verbum vitæ et lux Dei

{v}1,1{/v}Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt, de verbo vitæ — {v}2{/v}et vita appáruit, et vídimus et testámur et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat coram Patre et appáruit nobis — {v}3{/v}quod vídimus et audívimus, annuntiámus et vobis, ut et vos communiónem habeátis nobíscum. Commúnio autem nostra est cum Patre et cum Fílio eius Iesu Christo. {v}4{/v}Et hæc scríbimus nos, ut gáudium nostrum sit plenum. {v}5{/v}Et hæc est annuntiátio, quam audívimus ab eo et annuntiámus vobis, quóniam Deus lux est et ténebræ in eo non sunt ullæ.

{v}6{/v}Si dixérimus quóniam communiónem habémus cum eo et in ténebris ambulámus, mentímur et non fácimus veritátem; {v}7{/v}si autem in luce ambulémus, sicut ipse est in luce, communiónem habémus ad ínvicem, et sanguis Iesu Fílii eius mundat nos ab omni peccáto.

{v}8{/v}Si dixérimus quóniam peccátum non habémus, nosmetípsos sedúcimus, et véritas in nobis non est. {v}9{/v}Si confiteámur peccáta nostra, fidélis est et iustus, ut remíttat nobis peccáta et emúndet nos ab omni iniustítia. {v}10{/v}Si dixérimus quóniam non peccávimus, mendácem fácimus eum, et verbum eius non est in nobis.

{v}2,1{/v}Filíoli mei, hæc scribo vobis, ut non peccétis. Sed si quis peccáverit, advocátum habémus ad Patrem, Iesum Christum iustum; {v}2{/v}et ipse est propitiátio pro peccátis nostris, non pro nostris autem tantum sed étiam pro totíus mundi.

{v}3{/v}Et in hoc cognóscimus quóniam nóvimus eum: si mandáta eius servémus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Jn 1, 2. 4{/r}; {r}Jn 20, 31{/r}

Annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat coram Patre et appáruit nobis; et hæc scríbimus nos, {*} Et gáudium nostrum sit plenum.

Hæc scripta sunt, ut credátis quia Iesus est Christus Fílius Dei; et ut, credéntes, vitam habeátis in nómine eius. {*} Et gáudium nostrum sit plenum.

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Epístolam primam Ioánnis

(Tract. 1, 1. 3: PL 35, 1978. 1980)

{p}

Manifestata est ipsa Vita in carne

Quod erat ab inítio, quod audívimus, et quod vídimus óculis nostris, et manus nostræ tractavérunt de Verbo vitæ. Quis est qui mánibus tractat Verbum, nisi quia Verbum caro factum est, et habitávit in nobis?

Hoc autem Verbum, quod caro factum est, ut mánibus tractarétur, cœpit esse caro ex vírgine María: sed non tunc cœpit Verbum, quia quod erat ab inítio dixit. Vidéte si non attestátur Epístola sua Evangélio suo, ubi modo audístis. In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum.

Forte de Verbo vitæ sic quisque accípiat quasi locutiónem quandam de Christo, non ipsum corpus Christi, quod mánibus tractátum est. Vidéte quid sequátur: Et ipsa vita manifestáta est. Christus ergo Verbum vitæ.

Et unde manifestáta est? Erat enim ab inítio, sed non erat manifestáta homínibus: manifestáta autem erat ángelis vidéntibus et tamquam pane suo cibántibus. Sed quid ait Scriptúra? Panem angelórum manducávit homo.

Ergo manifestáta est ipsa Vita in carne; quia in manifestatióne pósita est, ut res, quæ solo corde vidéri potest, viderétur et óculis, ut corda sanáret. Solo enim corde vidétur Verbum: caro autem et óculis corporálibus vidétur. Erat unde viderémus carnem, sed non erat unde viderémus Verbum: factum est Verbum caro, quam vidére possémus, et sanarétur in nobis unde Verbum viderémus.

Et testes, inquit, sumus; et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat apud Patrem, et manifestáta est in nobis, hoc est: manifestáta est inter nos; quod apértius dicerétur, manifestáta est nobis.

Quæ ergo vídimus et audívimus, nuntiámus vobis. Inténdat cáritas vestra: Quæ ergo vídimus et audívimus, nuntiámus vobis. Illi vidérunt ipsum Dóminum præséntem in carne, et audiérunt verba ex ore Dómini, et annuntiavérunt nobis. Et nos ergo audívimus, sed non vídimus.

Minus ergo sumus felíces quam illi qui vidérunt et audiérunt? Et quómodo adiúngit: Ut et vos societátem habeátis nobíscum? Illi vidérunt, nos non vídimus, et tamen sócii sumus; quia fidem commúnem tenémus.

Et socíetas nostra sit cum Deo Patre et Iesu Christo Fílio eius. Et hæc, inquit, scríbimus vobis, ut gáudium vestrum sit plenum. Plenum gáudium dicit in ipsa societáte, in ipsa caritáte, in ipsa unitáte.

{p}

RESPONSORIUM

Iste est Ioánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit: {*} Beátus apóstolus, cui reveláta sunt secréta cæléstia.

Fluénta Evangélii de ipso sacri domínici péctoris fonte potávit. {*} Beátus apóstolus, cui reveláta sunt secréta cæléstia.

Die 28 decembris

SS. INNOCENTIUM, MARTYRUM

Festum

HYMNUS

Hymnum canéntes mártyrum

dicámus Innocéntium,

quos terra deflens pérdidit,

gaudens sed æthra súscipit;

Quos rex perémit ímpius,

pius sed Auctor cólligit,

secum beátos cóllocans

in luce regni pérpetis.

Præclára Christo splénduit

mors ínnocens fidélium;

cælis ferébat ángeli

bimos et infra párvulos.

O quam beáta cívitas,

in qua Redémptor náscitur,

natóque primæ mártyrum

in qua dicántur hóstiæ!

Astant niténtes fúlgidis

eius throno nunc véstibus,

stolas suas qui láverant

Agni rubéntes sánguine.

Iesu, tibi sit glória,

qui natus es de Vírgine,

cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,

in sempitérna sǽcula. Amen.

Ant. 1Púeri tui tamquam agni exsultavérunt, magnificántes te, Dómine, qui liberásti illos.

Ant. 2Hi empti sunt ex homínibus, primítiæ Deo et Agno: sine mácula sunt ante thronum Dei.

Ant. 3Lætítia sempitérna super caput eórum: gáudium et lætítiam obtinébunt, et fúgiet dolor et gémitus.

Cantábant sancti cánticum novum ante sedem Dei et Agni.

Et resonábat terra in voces illórum.

De libro Exodi

{r:Ex}1, 8-16. 22{/r}

{p}

Cædes infantium Hebræorum in Ægypto

{v}8{/v}In diébus illis: Surréxit rex novus super Ægýptum, qui ignorábat Ioseph, {v}9{/v}et ait ad pópulum suum: «Ecce, pópulus filiórum Israel multus et fórtior nobis est: {v}10{/v}veníte, prudénter agámus cum eo, ne forte multiplicétur; et, si ingrúerit contra nos bellum, addátur inimícis nostris, expugnatísque nobis, egrediátur de terra».

{v}11{/v}Præpósuit ítaque eis magístros óperum, ut afflígerent eos onéribus; ædificaverúntque urbes promptuárias pharaóni, Phithom et Ramésses. {v}12{/v}Quantóque opprimébant eos, tanto magis multiplicabántur et crescébant. {v}13{/v}Formidaverúntque fílios Israel Ægýptii et in servitútem redegérunt eos {v}14{/v}atque ad amaritúdinem perducébant vitam eórum opéribus duris luti et láteris omníque famulátu, quo in terræ opéribus premebántur.

{v}15{/v}Dixit autem rex Ægýpti obstetrícibus Hebræórum, quarum una vocabátur Sephra, áltera Phua, {v}16{/v}præcípiens eis: «Quando obstetricábitis Hebrǽas et partus tempus advénerit, si másculus fúerit, interfícite eum; si fémina, reserváte».

{v}22{/v}Præcépit ergo phárao omni pópulo suo dicens: «Quidquid masculíni sexus natum fúerit, in flumen proícite; quidquid femínei, reserváte».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Is 65, 19{/r}; {r}Ap 21, 4. 5{/r}

Gaudébo in pópulo meo: {*} Non audiétur in eo ultra vox fletus et vox clamóris.

Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor. Ecce nova fácio ómnia. {*} Non audiétur in eo ultra vox fletus et vox clamóris.

Ex Sermónibus sancti Quodvultdéus epíscopi

(Sermo 2 de Symbolo: PL 40, 655)

{p}

Necdum loquuntur et Christum confitentur

Náscitur infans parvus, Rex magnus. Adducúntur de longínquo magi; véniunt ut adórent adhuc in præsépi iacéntem, sed in cælo et in terra regnántem. Annuntiántibus magis Regem natum, turbátur Heródes, et ne regnum perdat, vult eum occídere, in quem si créderet, et hic secúrus, et in illa vita sine fine regnáret.

Quid times, Heródes, quia audis Regem natum? Non venit ille ut te exclúdat, sed ut diábolum vincat. Sed tu hæc non intéllegens turbáris et sævis; et ut perdas unum quem quæris, per tot infántium mortes effíceris crudélis.

Non te ulla píetas plangéntium matrum, aut lugéntium patrum fúnera filiórum, non mugítus et gémitus révocat infántium. Necas párvulos córpore, quia te necat timor in corde; et putas, si hoc quod cupis impléveris, diu te posse vívere, cum ipsam Vitam quæras occídere.

Ille autem fons grátiæ, parvus et magnus, qui in præsépi iacet, thronum tuum terret: agit per te nesciéntem causas suas, et a captivitáte diáboli ánimas líberat. Suscépit fílios inimicórum in númerum adoptatórum.

Moriúntur párvuli pro Christo nesciéntes, paréntes plangunt mártyres moriéntes: ille, nondum loquéntes, idóneos suos éfficit testes. Ecce quómodo regnat, qui sic regnáre vénerat. Ecce iam líberat liberátor, et salútem præstat salvátor.

Sed tu, Heródes, nésciens hoc, turbáris et sævis; et dum contra párvulum sævis, iam illi obséquium præbes, et nescis.

O magnum donum grátiæ! Quibus eórum méritis prǽstitum est ut sic víncerent infántes? Necdum loquúntur, et Christum confiténtur. Necdum mótibus membrórum valent suscípere pugnam, et victóriæ iam éfferunt palmam.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ap 4, 10; 7, 11{/r}

Adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum. {*} Mitténtes corónas suas ante thronum Dómini Dei sui.

Et cecidérunt in conspéctu throni in fácies suas: et benedixérunt vivéntem in sǽcula sæculórum. {*} Mitténtes corónas suas ante thronum Dómini Dei sui.

Die 29 decembris

S. THOMÆ BECKET, EPISCOPI ET MARTYRIS

Pro commemoratione

Ex Epístolis sancti Thomæ Becket epíscopi

(Epist. 74: PL 190, 533-536)

{p}

Non coronatur nisi qui legitime certaverit

Si curámus esse quod dícimur, et nostri nóminis, qui appellámur epíscopi et pontífices, nosse vólumus significatiónem, opórtet nos iugi sollicitúdine consideráre et imitári vestígia illíus, qui, póntifex in ætérnum a Deo constitútus, seípsum pro nobis Patri óbtulit in ara crucis, et de summa cælórum spécula ómnium actus et áctuum intentiónes iúgiter speculátur, tandem unicuíque redditúrus secúndum ópera sua.

Vices enim illíus in terris geréndas suscépimus, adépti sumus glóriam nóminis, honórem dignitátis, fructúsque labórum spiritálium temporáliter possidémus, Apóstolis et apostólicis viris in Ecclesiárum fastígiis succedéntes, ut nostro ministério peccáti et mortis destruátur impérium, et in fide et proféctu virtútum coaléscens ædifícium Christi crescat in templum sanctum in Dómino.

Et quidem episcopórum multus est númerus. Qui docéndi et pascéndi sollicitúdinem et instántiam diligentiórem promísimus in consecratióne, et verbis cotídie profitémur, sed útinam fides pollicitatiónis de testimónio óperis convaléscat! Messis útique multa est, nec ad eam colligéndam et congregándam in hórreum Dómini unus suffíceret aut pauci.

Quis tamen Románam Ecclésiam caput ómnium Ecclesiárum et fontem cathólicæ doctrínæ ámbigit esse? Quis claves regni cælórum Petro tráditas esse ignórat? Nonne in fide et doctrína Petri totíus Ecclésiæ structúra consúrgit, donec occurrámus omnes Christo in virum perféctum, in unitáte fídei et agnitióne Fílii Dei?

Necésse quidem est multos esse qui plantent, multos qui írrigent, quóniam hoc éxigit procéssus verbi, et dilatátio populórum, cum et antíquus pópulus, cui unum sufficiébat altáre, plures ex necessitáte magístros habúerit, nedum modo in concúrsu et affluéntia géntium, quibus Líbanus non súfficit ad succendéndum, et animália non modo Líbani, sed nec totíus Iudǽæ suffícerent ad holocáustum.

Sed quicúmque sit qui rigat aut plantat, Deus nulli dat increméntum, nisi illi qui plantávit in fide Petri et doctrínæ ipsíus acquiéscit.

Sane ad eum máxima pópuli iudícia referúntur, a Románo examinánda Pontífice, et dispósiti sub eo matris Ecclésiæ magistrátus, quátenus in partem sollicitúdinis accíti sunt, créditam exercérent potestátem.

Mementóte dénique quómodo salvi facti sunt patres nostri, quómodo et quibus tribulatiónibus Ecclésia créverit et dilatáta sit; quas procéllas eváserit navis Petri, quæ Christum habet vectórem; quáliter ad corónam pervénerint, quorum fides ex tribulatióne clárius elucéscit.

Sic ómnium sanctórum turba procéssit, ut perpétuo verum sit, quia non coronátur, nisi qui legítime certáverit.

{p}

RESPONSORIUM

Coronávit te Dóminus coróna iustítiæ: {*} Stola glóriæ suæ circúmdedit te, et hábitat in te Deus, Sanctus Israel.

Certámen bonum certásti, cursum consummásti, repósita est tibi coróna iustítiæ. {*} Stola glóriæ suæ circúmdedit te, et hábitat in te Deus, Sanctus Israel.

Die 31 decembris

S. SILVESTRI I, PAPÆ

Pro commemoratione

Ex Ecclesiástica História Eusébii Cæsariénsis epíscopi

(Lib. 10, 1-3: PG 20, 842-847)

{p}

De pace constantiniana

De ómnibus glória sit omnipoténti regíque ómnium Deo; grátia item servatóri ac redemptóri animárum nostrárum Iesu Christo, per quem precámur, ut pax nobis firma et stábilis, immunísque tum ab externárum rerum, tum ab ómnibus ánimi moléstiis ac perturbatiónibus perpétuo conservétur.

Iamque dies serénus ac líquidus, nulla ámplius nube fuscátus, Ecclésias Christi toto orbe diffúsas cæléstis lucis splendóre illustrábat. Licebátque iis étiam qui a cœtu religiónis nostræ aliéni essent, si non iísdem frui nobíscum, at certe partem áliquam et quasi efflúxum percípere eórum bonórum, quæ nobis a Deo fúerant procuráta.

Nobis vero præcípue, qui spem omnem in Christo pósitam habémus, incredíbilis quædam ínerat lætítia, et divína quædam hiláritas in ómnium vultu emicábat, cum loca cuncta, quæ tyrannórum impíetas paulo ante subrúerat, tamquam ex diutúrna ac pestífera labe revivíscere viderémus; templáque rursus a solo in imménsam altitúdinem érigi, et longe maióre cultu ac splendóre quam illa, quæ prius expugnáta fuíssent, nitéscere.

Votívum enim nobis ac desiderátum spectáculum præbebátur, dedicatiónum scílicet festívitas per síngulas urbes, et oratoriórum recens structórum consecratiónes.

Ad hæc episcopórum convéntus; peregrinórum ab extérnis et procul díssitis regiónibus concúrsus; populórum mútua inter se cáritas ac benevoléntia cum membra córporis Christi in unam compágem coaléscerent.

Itaque iuxta prophéticum oráculum, quo ea quæ ventúra erant sub arcána quadam imágine prædicebántur: Os aptabátur ossi, et iunctúra iunctúræ, et quæcúmque ália idem prophéticus sermo sub obscúris verbórum involúcris vere útique pronuntiávit.

Una erat divíni Spíritus virtus per univérsa cómmeans membra; una ómnium ánima, éadem alácritas fídei; unum ómnium concéntus, divinitátem hymnis celebrántium.

Iam vero antístitum absolutíssimæ cæremóniæ et accuráta sacrifícia sacerdótum, et divíni quidam augustíque Ecclésiæ ritus, hinc psalmos canéntium et réliquas nobis divínitus tráditas voces auscultántium; illinc divína et arcána obeúntium ministéria. Mýstica quoque salutáris passiónis sýmbola tradebántur.

Dénique omnis ætas et promíscua utriúsque sexus multitúdo, toto péctore precatiónibus et gratiárum actiónibus incúmbens, cum summa animórum lætítia Deum bonórum auctórem venerabátur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Col 3, 15{/r}; {r}Gal 3, 28{/r}; {r}Ps 149, 1{/r}

Pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore; et grati estóte. {*} Omnes enim vos unus estis in Christo.

Cantáte Dómino cánticum novum; laus eius in ecclésia sanctórum. {*} Omnes enim vos unus estis in Christo.