AUGUSTUS

Die 1 augusti

S. ALFONSI MARIÆ DE’ LIGUORI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Opéribus sancti Alfónsi Maríæ de’ Liguóri epíscopi

(Tract. de praxi amandi Iesum Christum: edit. latina, Romæ, 1909, pp. 9-14)

{p}

De amore Christi

Tota ánimæ sánctitas et perféctio sita est in amóre erga Iesum Christum, Deum nostrum, summum nostrum bonum nostrúmque redemptórem. Caritátis est colligáre et tuéri omnes virtútes, quæ hóminem perféctum reddunt.

An Deus forte omnem amórem nostrum sibi non merétur? Ab ætérno nos diléxit. «Perpénde, o homo, — ita nos allóquitur — in te diligéndo me primum fuísse. Necdum tu in lucem prodíeras, neque ipse mundus exsistébat, et ego te iam diligébam. Ex quo ego sum, te díligo».

Deus, cum sciret hóminem benefíciis állici, donis suis ad sui amórem eum devincíre vóluit: «Quibus láqueis irretíri se sinunt hómines, iis ad me amándum eos captáre volo: amóris vínculis». Atque eo spectárunt cuncta dona, quæ hómini cóntulit. Cum ei donásset ánimam, ad imáginem suam memória, intelléctu et voluntáte prǽditam, cum corpus dedísset sénsibus instrúctum; pro eo étiam creávit cælum et terram et tantam rerum cópiam, hóminis amóre hæc ómnia cóndidit, ut omnes illæ creatúræ hómini servírent, homo autem ipsum dilígeret tot beneficiórum grátia.

Nec solúmmodo pulchras illas creatúras nobis dare vóluit; verum, ut nostrum amórem sibi conciliáret, vel eo progréssus est, ut semetípsum totum nobis largirétur. Ætérnus Pater vel eo procéssit, ut únicum suum Fílium nobis donáret. Cum nos omnes peccáto mórtuos suǽque grátiæ expértes vidéret, quid fecit? Imménso, immo ut lóquitur Apóstolus, nímio suo erga nos amóre compúlsus, diléctum suum Fílium misit, qui pro nobis satisfáceret, nosque ad vitam, peccáto ablátam, revocáret.

Donándo autem Fílium, cui non ignóvit, ut nobis ignósceret, simul omne bonum nobis largítus est: grátiam, caritátem et paradísum; nam ómnia illa certo minóra sunt Fílio: Qui étiam próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum; quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donávit!

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 144 (145), 19-20a{/r}; {r}1 Io 3, 9a{/r}

Voluntátem timéntium se fáciet Dóminus, et deprecatiónem eórum exáudiet, et salvos fáciet eos. {*} Custódit Dóminus omnes diligéntes se.

Omnis, qui natus est ex Deo, peccátum non facit, quóniam semen ipsíus in eo manet. {*} Custódit Dóminus omnes diligéntes se.

Die 2 augusti

S. EUSEBII VERCELLENSIS, EPISCOPI

Ex Epístolis sancti Eusébii Vercellénsis epíscopi

(Epist. 2, 1, 3 – 2, 3; 10, 1 – 11, 1: CCL 9, 104-105. 109)

{p}

Cursum consummavi, fidem servavi

Agnóvi, fratres caríssimi, vos, ut desiderábam, esse incólumes, et quasi súbito raptum omni longinquitáte terrárum, ut Hábacuc factum est, qui per ángelum portátus fuit usque ad Daniélem, sic me iudicávi ad vos pervenísse. Dum singulórum lítteras accípio, dumque sanctos ánimos vestros et amórem in scriptis vestris percúrro, miscebántur mihi cum gáudio lácrimæ et ávidus ad legéndum ánimus occupatióne lacrimárum tenebátur; et erant utráque necessária, ut sínguli sensus in hoc compleméntum desidérii sua dilectiónis offícia cúperent præveníre. Sic per dies in hoc occupátus vobíscum me fabulári iúdicans prætéritos labóres obliviscébar; ita enim úndique circúmdabant me gáudia, hinc stábilem fidem, hinc dilectiónem, hinc fructum porrigéntia, ut in tot tantísque constitútus bonis súbito me, non in exsílio, sed vobíscum esse iudicárem.

Gáudeo ítaque, fratres caríssimi, de fide vestra, gáudeo de salúte quæ fidem séquitur, gáudeo de frúctibus, quos non solum illic constitútis, sed et longe porrígitis; ut enim agrícola árbori bonæ insérvit illi, quæ frúctuum causa non secúrim pátitur, non ígnibus mancipátur, ita et nos vestræ sanctitáti non solum servítium secúndum carnem vólumus et cúpimus exhibére, sed ánimas nostras pro vestra salúte impéndere.

Céterum vix hanc epístolam quomodocúmque conscrípsimus, Deum semper postulántes ut custódes in horas refrenáret, et concéderet ne ad vos diáconus núntium magis labóris nostri quam qualescúmque salutatiónis lítteras ferret. Propter quod satis vos peto, ut cum omni vigilántia custodiátis fidem, servétis concórdiam, oratiónibus incumbátis, nostri mémores sine intermissióne sitis, ut dignétur Dóminus Ecclésiam suam liberáre, quæ per univérsum orbem labórat, et ut nos, qui deprímimur, possímus vobíscum liberáti gaudére.

Item peto et vos per misericórdiam Dei rogo, ut unusquísque in hac epístola salutatiónem suam núncupet; quia síngulis, ut solébam, faciénte necessitáte scríbere non pótui, ita in hac vos omnes fratres, sed et sanctæ soróres, fílii et fíliæ, omnem sexum appéllo, omnem ætátem peto, ut hac conténti salutatióne nostro obséquio étiam hos, qui foris sunt et nos dignántur dilígere, salutáre dignémini.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Lc 12, 35-36a{/r}; {r}Mt 24, 42{/r}

Sint lumbi vestri præcíncti et lucérnæ ardéntes. {*} Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Vigiláte ergo, quia nescítis qua die Dóminus vester ventúrus sit. {*} Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

Eodem die 2 augusti

S. PETRI IULIANI EYMARD, PRESBYTERI

Ex scriptis sancti Petri Iuliáni Eymárd, presbýteri

(La Présence réelle, vol. I, Paris 1950, pp. 270-271. 307-308

{p}

Eucharistia: sacramentum vitæ

Eucharístia est ómnium géntium vita. Eucharístia eísdem vitæ princípium præbet. Omnes possunt conveníre nullo impediménto admísso sive ex natióne sive ex sermóne ad Ecclésiæ sacra festa celebránda. Eucharístia vitæ legem eis tradit, quin immo caritátis, cuius hoc sacraméntum est fons: qua de causa ipsa tali ratióne cónficit inter eósdem éfficit commúne vínculum, quandam christiánam propinquitátem. Omnes eúndem panem mandúcant, omnes sunt Iesu Christi convívæ, qui creat inter ipsos supernaturáliter quandam concórdiam fraternórum morum. Actus Apostolórum legátis. Qui affírmant multitúdinem primórum christianórum, Iudæórum conversórum et paganórum baptizatórum, ex divérsis regiónibus proveniéntium esse cor unum et ánimam unam. Curnam? Quia assídui erant in Apostolórum doctrína audiénda et perseverántes in fractióne panis.

Eucharístia quidem est ánimæ et humánæ societátis vita, sicut sol est córporum et orbis terrárum vita. Sine sole térra est stérilis, ille eam lætíficat, exórnat locupletátque; ille efficacitátem, vim, pulchritúdinem corpóribus tríbuit. Coram his evéntibus mirabílibus opórtet nos non mirémur pagános eúndem velut mundi deum excoluísse. Diéi astrum enim obœ́dit et paret summo Soli, Verbo divíno, Iesu Christo, qui collústrat omnes hómines in hunc mundum veniéntes et qui ipse per eucharístiam agit, sacraméntum vitæ, in íntimis ánimis, ita ut hac ratióne famílias ac natiónes infórmet, beáta et quidem beatíssima fidélis ánima quæ hunc thesáurum abscónditum ínvenit, quæ sitim depéllit de vitæ fonte, quæ sæpe hunc vitæ Panem mandúcat.

Commúnitas christianórum ínsuper est família. Vínculum inter eiúsdem membra est Iesus-eucharístia. Ipse est pater qui mensam famíliæ parat. Fratérnitas christiána promulgáta est in Cena una cum Iesu Christi paternitáte; ipse suos Apostólos appéllat filíolos, scílicet meos púeros, et eísque mandat ut ínvicem se díligant sicut ille diléxit eos.

Apud sanctam mensam omnes sunt púeri qui eúndem cibum suscípiunt, et sanctus Paulus ex hoc conclúdit eósdem famíliam constitúere, idem corpus, quia omnes de uno pane participántes, qui Iesus Christus est. Eucharístia dénique communitáti christiánæ partícipat virtútem servándi legem honóris caritatísque erga próximum. Iesus Christus iubet suos fratres cólere ac dilígere. Quam ob rem ipse eorúndem persónam índuit: Quámdiu fecístis uni de his frátribus meis mínimis, mihi fecístis; ipse unicuíque per sanctam communiónem se tradit.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}1 Cor 10, 17{/r}; {r}Io 6, 58a{/r}

Unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participámur. {*} Hic est panis, qui de cælo descéndit.

Cibávit nos Dóminus ex ádipe fruménti {*} Hic est panis, qui de cælo descéndit.

Die 4 augusti

S. IOANNIS MARIÆ VIANNEY, PRESBYTERI

Memoria

Ex catechési sancti Ioánnis Maríæ Vianney presbýteri

(Catéchisme sur la priére: A. Monnin, Esprit du Curé d’Ars, Paris 1899, pp. 87-89)

{p}

Officium hominis pulchrum: ut oret ac diligat

Consideráte, filíoli mei: thesáurus hóminis christiáni non in terris est, sed in cælis. Cogitátio ígitur nostra illuc convérti debet ubi est thesáurus noster.

Hoc pulchrum est hóminis munus et offícium: ut oret ac díligat. Si vos orátis ac dilígitis, ecce, hæc est beatitúdo hóminis super terram.

Orátio nihil áliud est nisi únio cum Deo. Quando cor mundum áliquis habet et cum Deo coniúnctum, suavitáte quadam et dulcédine affícitur quæ inébriat, lúmine quod mire circumfúlget. In hac íntima unióne, Deus et ánima velut duæ ceræ sunt simul conflátæ, quas nemo ámplius separáre potest. Res pulchérrima est hæc Dei coniúnctio cum parva creatúra sua; felícitas hæc est, quæ comprehéndi non potest.

Nos indígni evaserámus qui orarémus; Deus vero, ut bonus est, permísit nobis ut cum ipso loquerémur. Orátio nostra incénsum est quod máxime illi placet.

Filíoli mei, cor vobis est exíguum, sed orátio illud dilátat et hábile facit ad amándum Deum. Orátio éfficit ut cælum prægustémus, ut quid e paradíso ad nos descéndat. Numquam ipsa nos sine dulcédine derelínquit; mel enim est quod in ánimam prófluit et facit ut dulcéscant ómnia. In oratióne quæ rite fiat, dolóres dissolvúntur sicut coram sole nives.

Hoc quoque cómparat orátio, ut tempus magna velocitáte procédat tantáque hóminis delectatióne, qua eius diutúrnitas non animadvertátur. Audíte: quando párochus in loco Bresse fui, cum aliquándo omnes fere collégæ mei ægróti essent, longas ego vias confíciens bonum Dóminum orábam, neque tempus — certi estóte — mihi longum videbátur.

Sunt étiam qui se pénitus in oratiónem immérgant sicut piscis in undas, eo quod toti sunt Deo bono déditi. Nihil divisiónis est in corde eórum. O quantum has ánimas díligo generósas! Sanctus Francíscus Assisiénsis et sancta Coléta Dóminum nostrum vidébant et cum illo colloquebántur eo modo quo nos ad ínvicem collóquimur.

Nos e contrário quóties ad ecclésiam venímus ignorántes quid faciéndum nobis sit vel peténdum! Attamen, quotiescúmque ad quémlibet hóminem imus, probe nóvimus cuius rei causa eámus. Quinímmo sunt qui videántur sic Deo bono dícere: «Duo tantum verba tibi sum prolatúrus, ut me a te absólvam…». Hoc sæpe quidem cógito: cum ad Dóminum adorándum venímus, ómnia postuláta consequerémur, si vívida prorsus fide ac corde mundíssimo peterémus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Cor 4, 17{/r}; {r}1 Cor 2, 9{/r}

. Quod in præsénti est, leve tribulatiónis nostræ supra modum in sublimitátem {*} Ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis.

Oculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his qui díligunt illum. {*} Ætérnum glóriæ pondus operátur in nobis.

Die 5 augusti

IN DEDICATIONE BASILICÆ S. MARIÆ

Ex Homilía sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in concílio Ephesíno hábita

(Hom. 4: PG 77, 991. 995-996)

{p}

Laus Mariæ Deiparæ

Sanctórum cœtum, qui a sancta et Deípara sempérque Vírgine María invitáti prompto ánimo huc confluxérunt, lætum erectúmque conspício. Quare licet multa prémerer mæstítia, áttamen hic sanctórum patrum conspéctus lætítiam mihi prǽbuit. Nunc dulce illud hymnógraphi Dávidis verbum apud nos implétum est: Ecce iam quid bonum aut quid iucúndum, nisi habitáre fratres in unum?

Salve ítaque a nobis, sancta mýstica Trínitas, quæ nos omnes in hanc sanctæ Maríæ Deíparæ ecclésiam convocásti.

Salve a nobis, Deípara María, venerándus totíus orbis thesáurus, lampas inexstinguíbilis, coróna virginitátis, sceptrum rectæ doctrínæ, templum indissolúbile, locus eius qui loco capi non potest, mater et virgo, per quam is benedíctus in sanctis Evangéliis nominátur, qui venit in nómine Dómini.

Salve, quæ imménsum incomprehensúmque in sancto virgíneo útero comprehendísti; per quam sancta Trínitas glorificátur et adorátur; per quam pretiósa crux celebrátur et in univérso orbe adorátur; per quam cælum exsúltat; per quam ángeli et archángeli lætántur; per quam dǽmones fugántur; per quam tentátor diábolus cælo décidit; per quam prolápsa creatúra in cælum assúmitur; per quam univérsa creatúra, idolórum vesánia deténta, ad veritátis agnitiónem pérvenit; per quam sanctum baptísma obtíngit credéntibus; per quam exsultatiónis óleum, per quam toto terrárum orbe fundátæ sunt Ecclésiæ, per quam gentes adducúntur ad pæniténtiam.

Et quid plura dicam? per quam unigénitus Dei Fílius iis, qui in ténebris et in umbra mortis sedébant, lux resplénduit; per quam prophétæ prænuntiárunt; per quam Apóstoli salútem géntibus prædicárunt; per quam mórtui exsuscitántur; per quam reges regnant, per sanctam Trinitátem.

Ecquis hóminum laudabilíssimam illam Maríam pro dignitáte celebráre queat? Ipsa et mater et virgo est; o rem admirándam! Miráculum hoc me in stupórem rapit. Quis umquam audívit ædificatórem prohibéri ne próprium templum, quod ipse constrúxerit, inhabitáret? Quis ob id ignomíniæ sit obnóxius quod própriam fámulam in matrem ascíscat?

Ecce ígitur ómnia gaudent; contíngat autem nobis ut uniónem revereámur et adorémus, ac indivísam Trinitátem tremámus et colámus, Maríam semper Vírginem, sanctum vidélicet Dei templum, eiusdémque Fílium et sponsum immaculátum láudibus celebrántes: quóniam ipsi glória in sǽcula sæculórum. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Lc 1, 48-49{/r}

Congratulámini mihi, omnes qui dilígitis Dóminum; quia, cum essem párvula, plácui Altíssimo, {*} Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem.

Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus. {*} Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem.

Die 6 augusti

IN TRANSFIGURATIONE DOMINI

Festum

HYMNUS

Cæléstis formam glóriæ,

quam spes quærit Ecclésiæ,

in monte Christus índicat,

qui supra solem émicat.

Res memoránda sǽculis:

tribus coram discípulis,

cum Elía, cum Móyse

grata promit elóquia.

Assístunt testes grátiæ,

legis vatúmque véterum;

de nube testimónium

sonat Patris ad Fílium.

Glorificáta fácie

Christus declárat hódie

quis honor sit credéntium

Deo pie fruéntium.

Visiónis mystérium

corda levat fidélium,

unde sollémni gáudio

clamat nostra devótio:

Pater, cum Unigénito

et Spíritu Paráclito

unus, nobis hanc glóriam

largíre per præséntiam. Amen.

Ant. 1Mélior est dies una in átriis tuis super mília.

Ant. 2Lux orta est iusto, et rectis corde lætítia, allelúia.

Ant. 3Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

In colúmna nubis loquebátur ad eos.

Custodiébant testimónia eius.

De Epístola secúnda beáti Pauli apóstoli ad Corínthios

{r:2Cor}3, 7 – 4, 6{/r}

{p}

Gloria novi fœderis a Christo diffusa

Fratres: {v}3,7{/v}Si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israel in fáciem Móysis propter glóriam vultus eius, quæ evacuátur, {v}8{/v}quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? {v}9{/v}Nam si ministérium damnatiónis glória est, multo magis abúndat ministérium iustítiæ in glória. {v}10{/v}Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam; {v}11{/v}si enim, quod evacuátur, per glóriam est, multo magis, quod manet, in glória est.

{v}12{/v}Habéntes ígitur talem spem multa fidúcia útimur, {v}13{/v}et non sicut Móyses: ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israel in finem eius, quæ evacuátur. {v}14{/v}Sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem idípsum velámen in lectióne Véteris Testaménti manet non revelátum quóniam in Christo evacuátur; {v}15{/v}sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen est pósitum super cor eórum. {v}16{/v}Quando autem convérsus fúerit ad Dóminum, aufértur velámen. {v}17{/v}Dóminus autem Spíritus est; ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. {v}18{/v}Nos vero omnes reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem tamquam a Dómini Spíritu.

{v}4,1{/v}Ideo habéntes hanc ministratiónem, iuxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, {v}2{/v}sed abdicávimus occúlta dedécoris non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.

{v}3{/v}Quod si étiam velátum est evangélium nostrum, in his, qui péreunt, est velátum, {v}4{/v}in quibus deus huius sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illuminátio evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei. {v}5{/v}Non enim nosmetípsos prædicámus sed Iesum Christum Dóminum; nos autem servos vestros per Iesum. {v}6{/v}Quóniam Deus qui dixit: «De ténebris lux splendéscat», ipse illúxit in córdibus nostris ad illuminatiónem sciéntiæ claritátis Dei in fácie Iesu Christi.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Io 3, 1. 2b{/r}

Vidéte qualem caritátem dedit nobis Deus Pater, {*} Ut fílii Dei nominémur et sumus.

Scimus quóniam, cum apparúerit, símiles ei érimus, quóniam vidébimus eum sícuti est. {*} Ut fílii Dei nominémur et sumus.

Ex Sermóne Anastásii Sinaítæ epíscopi in die Transfiguratiónis Dómini

(Nn. 6-10: Mélanges d’archéologie et d’histoire 67 [1955], 241-244)

{p}

Bonum est nos hic esse

Mystérium hoc manifestávit Iesus discípulis suis in monte Thabor. Postquam enim inter eos ámbulans sermónes de regno deque suo áltero in glória advéntu díxerat, ut, qui fortásse non satis certi erant de iis quæ circa regnum nuntiáverat, firmíssime tandem in cordis íntimis convinceréntur, utque étiam ex præséntibus futúra créderent, divínam manifestatiónem in monte Thabor mirabíliter exhíbuit tamquam præfiguratívam imáginem regni cælórum. Ita prorsus ac si díceret: «Ne témporis intervállum incredulitátem in vobis gignat, statim, in præsénti, amen dico vobis, sunt quidam de hic stántibus, qui non gustábunt mortem, donec vídeant Fílium hóminis veniéntem in glória Patris sui».

Osténdens autem Evangelísta poténtiam Christi cum ipsíus voluntáte conveníre, addit: Et post dies sex assúmit Iesus Petrum et Iacóbum et Ioánnem, et ducit illos in montem excélsum seórsum. Et transfigurátus est ante eos, et resplénduit fácies eius sicut sol, vestiménta autem eius facta sunt sicut nix. Et ecce apparuérunt Móyses et Elías cum eo loquéntes.

Hæc sunt præséntis sollemnitátis mirácula, hoc est nobis salutáre mystérium quod in monte nunc est adimplétum; simul enim nos modo cóngregat et mors et festívitas Christi. Ut ígitur íntima ineffabílium horum sacrorúmque mysteriórum una cum eléctis inter discípulos a Deo inspirátos penetrémus, vocem divínam sacrámque audiámus, quæ ex alto, e vértice montis nos instánter cónvocat.

Illuc nos opórtet festináre — audénter dico — sicut Iesus, qui hic in cælis dux noster est ac præcúrsor, quocum fulgébimus óculis spiritálibus, lineaméntis quodam modo ánimæ nostræ renováti, ad eius conformáti imáginem, ac sicut ipse sine intermissióne transfiguráti divinǽque natúræ facti consórtes et ad superióra paráti.

Illuc currámus, animósi ac lætántes, et intrémus in íntimam nubem, facti tamquam Móyses et Elías, vel Iacóbus et Ioánnes. Esto sicut Petrus, in divínam visiónem et apparitiónem raptus, pulchra hac Transfiguratióne transfigurátus, elátus e mundo, abstráctus a terra; relínque carnem, désere creatiónem et convértere ad Creatórem, cui Petrus a se abréptus: Dómine, inquit, bonum est nos hic esse.

Equidem, Petre, vere bonum est nos hic esse cum Iesu atque hic in sǽcula manére. Quid felícius, quid áltius, quid est præstántius quam esse cum Deo, ipsi conformári, in luce inveníri? Certe unusquísque nostrum, cum Deum in se hábeat et sit in divínam eius imáginem transfigurátus, cum lætítia exclámet: Bonum est nos hic esse, ubi ómnia sunt lúcida, ubi gáudium est et beatitúdo et iucúnditas, ubi ómnia in corde tranquílla sunt et seréna et dúlcia, ubi (Christus) Deus conspícitur; ubi mansiónem ipse cum Patre facit et advéniens ait: Hódie salus dómui huic facta est; ubi cum Christo thesáuri exstant et cumulántur bonórum æternórum; ubi primítiæ et imágines futurórum sæculórum velut in spéculo describúntur.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r} Mt 17, 2. 3{/r}; cf. {r}Lc 9, 32. 34{/r}

Spléndida facta est ut sol fácies Iesu; {*} Et vidéntes discípuli maiestátem eius, admirántes timuérunt valde.

Et apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. {*} Et vidéntes discípuli maiestátem eius, admirántes timuérunt valde.

AD VIGILIAM: Ant. Accéssit Iesus, et divínæ vocis pavóre prostrátos tétigit discípulos suos dicens: Súrgite et nolíte timére.
Evangelium de festo, quod hoc anno in Missa non legitur. Si festum occurrit die dominica, legi potest Evangelium de dominica, ut supra.

Die 7 augusti

SS. XYSTI II, PAPÆ, ET SOCIORUM, MARTYRUM

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Epist. 80: CSEL 3, 839-840)

{p}

Scimus Christi milites non perimi sed coronari

Ut non vobis in continénti scríberem, frater caríssime, illa res fecit quod univérsi clérici sub ictu agónis constitúti recédere istinc omníno non póterant, paráti omnes pro ánimi sui devotióne ad divínam et cæléstem glóriam. Sciátis autem eos venísse quos ad Urbem propter hoc míseram, ut quomodocúmque de nobis rescríptum fuísset, explorátam veritátem ad nos perférrent. Multa enim vária et incérta opiniónibus ventilántur.

Quæ autem sunt in vero ita se habent, rescripsísse Valeriánum ad senátum ut epíscopi et presbýteri et diácones in continénti animadvertántur, senatóres vero et egrégii viri et équites románi dignitáte amíssa étiam bonis spoliéntur et si adémptis facultátibus christiáni esse perseveráverint, cápite quoque multéntur, matrónæ adémptis bonis in exsílium relegéntur, Cæsariáni autem quicúmque vel prius conféssi fúerant vel nunc conféssi fúerint confiscéntur et vincti in Cæsariánas possessiónes descrípti mittántur.

Subiécit étiam Valeriánus imperátor oratióni suæ exémplum litterárum quas ad prǽsides provinciárum de nobis fecit: quas lítteras cotídie sperámus veníre, stantes secúndum fídei firmitátem ad passiónis tolerántiam et exspectántes de ope et indulgéntia Dómini vitæ ætérnæ corónam. Xystum autem in cœmetério animadvérsum sciátis octávo ídibus augústi die et cum eo diácones quáttuor. Sed et huic persecutióni cotídie insístunt præfécti in Urbe, ut si qui sibi obláti fúerint animadvertántur et bona eórum fisco vindicéntur.

Hæc peto per vos et céteris collégis nostris innotéscant, ut ubíque hortátu eórum possit fratérnitas corroborári et ad agónem spiritálem præparári, ut sínguli ex nostris non magis mortem cógitent quam immortalitátem et plena fide ac tota virtúte Dómino dicáti gáudeant magis quam tímeant in hac confessióne, in qua sciunt Dei et Christi mílites non périmi sed coronári.

Opto te, frater caríssime, semper in Dómino bene valére.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Cor 4, 11{/r}; {r}Ps 43 (44), 23{/r}

In mortem trádimur propter Iesum, {*} Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

Propter te, Dómine, mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis. {*} Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

Eodem die 7 augusti

S. CAIETANI, PRESBYTERI

Ex Epístolis sancti Caietáni presbýteri

(Epist. ad Elisabeth Porto: Studi e Testi 177, Città del Vaticano 1954, pp. 50-51)

{p}

Christus habitet per fidem in cordibus nostris

Ego sum peccátor et parvi me fácio, sed ad óptimos Dómini servos confúgio, ut benedíctum Christum eiúsque Matrem pro te orent; at ne obliviscáris quod omnes sancti te caram Christo réddere néqueunt quantum tu ipsa póteris: tuum est negótium, et si vis quod Christus te díligat tibíque auxiliétur, tu ipsum dílige tuámque voluntátem dírige ad ei semper placéndum et ne ámbigas, quod etiámsi omnes sancti et creatúræ te deserúerint, ipse tamen semper præsto erit in tuis necessitátibus.

Pro certo scias nos peregrínos itérque faciéntes hic in terris esse: pátria nostra cælum est; qui inflátur, ab itínere deérrat et ad mortem currit. Hic degéntes, vitam ætérnam acquírere debémus, quam tamen soli non valémus, quia propter peccáta eam amísimus, sed Iesus Christus nobis recuperávit. Ideóque grátias ei semper opórtet ut agámus, ipsum amémus, eíque obœdiámus atque cum ipso, quantum fíeri potest, semper simus.

Ipse pro nobis in cibum se dedit: infélix qui tantum donum ignórat; nobis datum est Christum, Fílium Vírginis Maríæ, possidére et nólumus; væ illi qui curam non ádhibet ad illum recipiéndum. Fília, bonum quod mihi opto, pro te quoque flágito, sed ad illum consequéndum nulla ália est via nisi sæpe Vírginem Maríam rogáre, ut cum præcláro Fílio suo te vísitet, immo áudeas illam rogáre ut tibi Fílium suum donet, qui verus est ánimæ cibus in sacrosáncto altáris sacraménto. Ipsa libénter tibi dabit, et ille libéntius véniet ad te firmándam, ut secúra pérgere possis in atra hac silva, in qua multi nobis hostes insidiántur, qui tamen a longe manent si tali nos vident freti auxílio.

Fília, ne sumas Iesum Christum eo fine ut illo iuxta tuum consílium utáris, sed volo ut tu ipsi te tradas et ipse te recípiat, ut ipse, Deus tuus salvátor, tibi et in te fáciat quidquid vult. Hoc cúpio et ad hoc te rogo, et quantum váleo compéllo.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Phil 1, 21{/r}

O beáti viri sancta præcónia, o inæstimábilis diléctio caritátis, {*} Qui dum sǽculi pompam contémpsit, ætérnæ vitæ coniúnctus est.

Cui vívere Christus fuit et mori lucrum. {*} Qui dum sǽculi pompam contémpsit, ætérnæ vitæ coniúnctus est.

Die 8 augusti

S. DOMINICI, PRESBYTERI

Memoria

E váriis scriptis históriæ Ordinis prædicatórum

(Libellus de principiis R. P.: Acta canonizationis sancti Dominici: Monumenta R. P. Mist. 16, Romæ 1935, pp. 30 ss., 146-147)

{p}

Cum Deo vel de Deo loquebatur

Tanta morum honestáte Domínicus pollébat, tanto divíni fervóris ímpetu ferebátur, ut ipsum esse vas honóris et grátiæ haud dúbie probarétur. Inerat ei firma valde mentis æquálitas, nisi cum ad compassiónem et misericórdiam turbarétur; et quia cor gaudens exhílarat fáciem, plácidam interióris hóminis compositiónem manifésta de foris benignitáte ac vultus hilaritáte prodébat.

Ubíque virum evangélicum verbo se exhibébat et ópere. Témpore diúrno cum frátribus sociísve nemo commúnior, nemo iucúndior. Noctúrnis horis nemo vigíliis et obsecratiónibus per omnem modum instántior. Raro loquebátur nisi cum Deo, scílicet orándo, vel de Deo, et de hoc monébat fratres suos.

Fuit autem ei frequens et speciális quædam ad Deum petítio, ut sibi largíri dignarétur veram caritátem, curándæ et procurándæ salúti hóminum efficácem, árbitrans sese tunc primum fore veráciter membrum Christi, cum se totum pro víribus lucrifaciéndis animábus impénderet, sicut Salvátor ómnium Dóminus Iesus totum se nostram óbtulit in salútem. Et ad hoc opus, alto iam dudum providénte consílio, Fratrum prædicatórum Ordinem instítuit.

Sæpe hortabátur fratres dicti Ordinis, verbis et lítteris suis, quod semper studérent in novo et vétere testaménto. Semper gestábat secum Matthǽi evangélium et epístolas Pauli, et multum studébat in eis, ita quod fere sciébat eas memóriter.

Bis vel ter eléctus fuit in epíscopum, et ipse semper rénuit, volens pótius cum frátribus suis in paupertáte vívere quam áliquem episcopátum habére. Virginitátis suæ decus illibátum usque in finem conservávit. Desiderábat flagellári et frustátim incídi et mori pro fide Christi. De quo Gregórius nonus affirmávit: «Novi virum totíus apostólicæ régulæ sectatórem, quem et in cælis non est ambíguum ipsórum Apostolórum glóriæ copulátum».

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Sir 48, 1{/r}; {r}Mal 2, 6a{/r}

Surréxit novus salútis præco quasi ignis, {*} Et verbum eius quasi fácula ardébat.

Lex veritátis fuit in ore eius, et iníquitas non est invénta in lábiis eius. {*} Et verbum eius quasi fácula ardébat.

Die 9 augusti

S. TERESIÆ BENEDICTÆ A CRUCE, VIRGINIS ET MARTYRIS

Festum

Ex ópere «Sciéntia Crucis» sanctæ Terésiæ Benedíctæ a Cruce vírginis et mártyris

(Edith Steins Werke, Ed. L. Gelber – R. Leuven, Tom. I, Freiburg 1983, 15-16)

{p}

Credentibus in Crucifixum porta vitæ aperitur

Christus iugum legis suscépit, legem plene servans et pro lege ac per legem móriens. Qua de re liberávit eos, qui per eum vitam recípere volunt. Sed recípere non possunt, nisi vitam própriam offeréntes. «Nam quicúmque baptizáti sunt in Christum Iesum, in mortem ipsíus baptizáti» sunt. In vitam eius immergúntur, ut membra córporis eius fiant et tamquam membra eius cum ipso pateréntur et moreréntur. Hæc vita die glóriæ abundántius véniet; sed iam nunc in carne degéntes ea participámus, si crédimus; si crédimus Christum pro nobis mórtuum esse, ut nobis vitam cónferat. Hac fide cum eo tamquam membra cum cápite únimur; hæc fides nos pro fonte vitæ eius áperit. ídeo fides quæ est in Crucifíxo, fides scílicet viva amóre devóto coniúncta, pro nobis porta vitæ et inítium glóriæ ventúræ est; ídeo crux gloriátio nostra única est: «Mihi autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucífixus est, et ego mundo».

Qui Christum elégit, mundo mórtuus est et mundus illi. Stígmata Christi in córpore suo portat, infírmus est et contémptus ab homínibus sed éadem causa valens est, qui virtus Dei in infirmitáte perfícitur. Hac cognitióne discípulus Iesu non tantum crucem sibi impósitam áccipit, sed étiam seípsum crucíficat: «Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis». Certámine duro contra natúram suam pugnavérunt, ut vita peccáti in eis moriátur et vitæ Spíritus spátium detur. In hoc certámine summa fortitúdo postulátur. Crux autem non finis est; crux exaltátur, ut cælum osténdet. Non solum signum est, sed étiam armatúra Christi invícta: báculum pastóris, quo David divínus contra Góliath nefándum certat; quo Christus fórtiter ad portam cæli pulsat eámque áperit. Quæ cum fiunt lux divína effundétur omnésque Crucifíxum sequéntes adimplébit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Gal 2, 19-20{/r}

Christo confíxus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. {*} Qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.

Quod autem vivo in carne, in fide vivo Fílii Dei. {*} Qui diléxit me et trádidit seípsum pro me.

Die 10 augusti

S. LAURENTII, DIACONI ET MARTYRIS

Festum

De Actibus Apostolórum

{r:Act}6, 1 – 6; 8, 1b. 4 – 8{/r}

{p}

Septem ministri ab Apostolis electi

{v}6,1{/v}In diébus illis, crescénte número discipulórum, factus est murmur Hellenistárum advérsus Hebrǽos, eo quod neglegeréntur in ministério cotidiáno víduæ eórum. {v}2{/v}Convocántes autem Duódecim multitúdinem discipulórum, dixérunt: «Non est æquum nos derelinquéntes verbum Dei ministráre mensis; {v}3{/v}consideráte vero, fratres, viros ex vobis boni testimónii septem plenos Spíritu et sapiéntia, quos constituémus super hoc opus; {v}4{/v}nos vero oratióni et ministério verbi instántes érimus». {v}5{/v}Et plácuit sermo coram omni multitúdine, et elegérunt Stéphanum, virum plenum fide et Spíritu Sancto, et Philíppum et Próchorum et Nicánorem et Timónem et Pármenam et Nicoláum prosélytum Antiochénum, {v}6{/v}quos statuérunt ante conspéctum apostolórum, et orántes imposuérunt eis manus.

{v}8,1{/v}Facta est autem in illa die persecútio magna in ecclésiam, quæ erat Hierosólymis; et omnes dispérsi sunt per regiónes Iudǽæ et Samaríæ præter apóstolos.

{v}4{/v}Igitur qui dispérsi erant, pertransiérunt evangelizántes verbum.

{v}5{/v}Philíppus autem descéndens in civitátem Samaríæ prædicábat illis Christum. {v}6{/v}Intendébant autem turbæ his, quæ a Philíppo dicebántur, unanímiter, audiéntes et vidéntes signa, quæ faciébat: {v}7{/v}ex multis enim eórum, qui habébant spíritus immúndos clamántes voce magna exíbant; multi autemparalýtici et claudi curáti sunt. {v}8{/v}Factum est autem magnum gáudium in illa civitáte.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 10, 32{/r}; {r}Io 12, 26a{/r}

Qui confitébitur me coram homínibus, dicit Dóminus, {*} Confitébor et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis.

Qui mihi minístrat, me sequátur; et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. {*} Confitébor et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis.

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 304, 1-4: PL 38, 1395-1397)

{p}

Sacrum Christi sanguinem ministravit

Beáti Lauréntii triumphálem diem, quo calcávit mundum freméntem, sprevit blandiéntem, et in utróque vicit diábolum persequéntem, hodiérnum nobis Ecclésia Romána comméndat. In ipsa enim Ecclésia, sicut solétis audíre, diáconi gerébat offícium. Ibi sacrum Christi sánguinem ministrávit; ibi pro Christi nómine suum sánguinem fudit. Domínicæ cenæ mystérium beátus apóstolus Ioánnes evidénter expósuit, dicens: Sicut Christus pro nobis ánimam suam pósuit, sic et nos debémus ánimas pro frátribus pónere. Intelléxit hoc, fratres, sanctus Lauréntius; intelléxit ac fecit; et prorsus quália sumpsit in illa mensa, tália præparávit. Amávit Christum in vita sua, imitátus est eum in morte sua.

Et nos ergo, fratres, si veráciter amámus, imitémur. Non enim meliórem réddere potérimus dilectiónis fructum, quam imitatiónis exémplum; Christus enim pro nobis passus est, relínquens nobis exémplum, ut sequámur vestígia eius. In hac senténtia vidísse vidétur apóstolus Petrus, quod pro his tantum passus est Christus, qui sequúntur vestígia eius, neque prosit quidquam Christi pássio, nisi illis qui sequúntur vestígia eius. Secúti sunt eum mártyres sancti, usque ad effusiónem cruóris, usque ad similitúdinem passiónis; secúti sunt mártyres, sed non soli. Non enim postquam illi transiérunt, pons incísus est; aut postquam ipsi bibérunt, fons ipse siccátus est.

Habet, habet, fratres, habet hortus ille domínicus, non solum rosas mártyrum, sed et lília vírginum et coniugatórum héderas, violásque viduárum. Prorsus, dilectíssimi, nullum genus hóminum de sua vocatióne despéret: pro ómnibus passus est Christus. Veráciter de illo scriptum est: Qui vult omnes hómines salvos fíeri, et in agnitiónem veritátis veníre.

Intellegámus ergo, præter effusiónem cruóris, præter perículum passiónis, quómodo Christum débeat sequi christiánus. Apóstolus dicit, lóquens de Dómino Christo: Qui cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse æquális Deo. Quanta maiéstas! Sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Quanta humílitas!

Humiliávit se Christus: habes, christiáne, quod téneas. Christus factus est obœ́diens: quid supérbis? Deínde hac humilitáte decúrsa et morte prostráta ascéndit Christus in cælum: sequámur eum. Audiámus Apóstolum dicéntem: Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt sápite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 17 (18), 3b{/r}

Beátus Lauréntius clamávit et dixit: Deum meum colo, illi soli sérvio; {*} Et ídeo non tímeo torménta tua.

Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum. {*} Et ídeo non tímeo torménta tua.

Die 11 augusti

S. CLARÆ, VIRGINIS

Memoria

Ex Epístola sanctæ Claræ vírginis ad beátam Agnétem de Praga

(Edit. I. Omaechevarria, Escritos de Santa Clara, Madrid 1970, pp. 339-341)

{p}

Attende paupertatem, humilitatem et caritatem Christi

Felix certe cui sacro datur potíri convívio, ut ei adhæreátur totis cordis præcórdiis, cuius pulchritúdinem ómnia beáta cælórum ágmina incessabíliter admirántur, cuius afféctus áfficit, cuius contemplátio réficit, cuius implet benígnitas, cuius replet suávitas, cuius memória lucéscit suáviter, cuius odóre mórtui revivíscent, cuiúsque vísio gloriósa beatificábit omnes cives supérnæ Ierúsalem: quæ cum sit splendor ætérnæ glóriæ, candor lucis ætérnæ et spéculum sine mácula, hoc spéculum cotídie intuére, o regína, sponsa Iesu Christi, et in eo fáciem tuam iúgiter speculáre, ut sic totam intérius et extérius te adórnes amíctam circumdatámque varietátibus, ómnium virtútum flóribus et vestiméntis páriter adornátam, sicut decet fíliam et sponsam castíssimam summi Regis. In hoc autem spéculo refúlget beáta paupértas, sancta humílitas et ineffábilis cáritas, sicut per totum spéculum póteris cum Dei grátia contemplári.

Atténde, inquam, princípium huius spéculi, paupertátem pósiti síquidem in præsépio et in pannículis involúti. O miránda humílitas, o stupénda paupértas. Rex angelórum, Dóminus cæli et terræ in præsépio reclinátur. In médio autem spéculi consídera humilitátem, saltem beátam paupertátem, labóres innúmeros ac pœnalitátes quas sustínuit pro redemptióne humáni géneris. In fine vero eiúsdem spéculi contempláre ineffábilem caritátem, qua pati vóluit in crucis stípite et in eódem mori omni mortis génere turpióre. Unde ipsum spéculum, in ligno crucis pósitum, hæc consideránda transeúntes monébat dicens: O vos omnes, qui transítis per viam, atténdite et vidéte si est dolor sicut dolor meus; respondeámus, inquit, ei clamánti et eiulánti una voce, uno spíritu: Memória memor ero et tabéscet in me ánima mea. Hinc ígitur caritátis ardóre accendáris iúgiter fórtius, o regína cæléstis regis.

Contémplans ínsuper indicíbiles eius delícias, divítias et honóres perpétuos et suspirándo præ nímio cordis desidério et amóre proclámes; Trahe me, post te currémus in odórem unguentórum tuórum, sponse cæléstis. Curram nec defíciam, donec introdúcas me in cellam vináriam, donec læva tua sit sub cápite meo et déxtera felíciter amplexábitur me, et osculéris me felicíssimo tui oris ósculo. In hac contemplatióne pósita, hábeas memóriam paupérculæ matris tuæ, sciens quod ego tuam felícem memóriam descrípsi inseparabíliter in tábulis cordis mei, habens te præ ómnibus cariórem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 72 (73), 26{/r}; {r}Phil 3, 8b{/r}

Defécit caro mea et cor meum, {*} Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum.

Omnia detriméntum feci, ut Christum lucri fáciam et invéniar in illo. {*} Deus cordis mei et pars mea Deus in ætérnum.

Die 12 augusti

S. IOANNÆ FRANCISCÆ DE CHANTAL, RELIGIOSÆ

E Memóriis conscríptis per religiósam a secrétis sanctæ Ioánnæ Francíscæ

(Francoise Madelaine de Chaugy. Mémoires eur la vie et les vertus de Sainte J. F. de Chantal. III, 3: 3. éditio, Paris 1853, pp. 306-307)

{p}

Fortis est ut mors dilectio

Die quodam beáta Ioánna hæc igníta verba dixit, quæ statim sunt fidéliter excépta:

«Fíliæ dilectíssimæ, pleríque ex nostris sanctis pátribus et colúmnis Ecclésiæ martýrio non sunt affécti: cur vobis vidétur hoc accidísse?». Postquam autem unaquǽque respóndit, «Ego vero — ait beáta illa mater — cénseo illud ídeo evenísse, quod et áliud exstat martýrium, quod appellátur amóris, in quo Deus, vitam servis suis et ancíllis sústinens, ut ad ipsíus glóriam labórent, eos mártyres simul facit et confessóres. Cui martýrio — ita áddidit ipsa — Fílias a Visitatióne scio addíctas ex iisdémque, Deo disponénte, illas id esse perpessúras, quæ, fortunatióres, expetíverint».

Quærénti autem soróri cuídam quómodo martýrium hoc fíeri posset, «Pénitus — respóndit — assentíte Deo, et experiémini. Etenim divínus amor suum gládium secretíssimis infert intimísque pártibus nostrárum animárum, nosque a nobis ipsis séparat. Novi ego quandam ánimam, quam amor non minus a rebus máxime gratis separávit, quam si tyránni ictu gládii spíritum eius a córpore disiunxíssent».

Nos quidem agnóvimus de se ipsam hunc habuísse sermónem. Cum vero soror ália interrogásset quámdiu martýrium hoc perduráret: «A témporis moménto — inquit — quo nos Deo sine ulla exceptióne devóvimus usque ad extrémum vitæ. Quod tamen intellegéndum est de magnánimis homínibus, qui, nihil sibi servántes, fidem amóri servant; nam débiles parúmque amóris et constántiæ detinéntes Dóminus noster martýrio non inténdit affícere, et sinit eos suam dúcere medíocri gressu vitam, ne a se abscédant; numquam enim líberæ vim infert voluntáti».

Cum dénique flagitátum esset an hoc amóris æquáre posset córporis martýrium, «Ne quærámus — inquit — æqualitátem; quamquam álterum puto álteri non cédere, quia fortis est ut mors diléctio, et mártyres amóris mílies gravióres patiúntur dolóres in servánda vita, ut voluntátem Dei fáciant, quam si mille dare vitas debérent ad testimónium fídei, caritátis et fidelitátis perhibéndum».

{p}

RESPONSORIUM

{r}Phil 4, 8-9{/r}

Quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, hæc ágite: {*} Et Deus pacis erit vobíscum.

Si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte. {*} Et Deus pacis erit vobíscum.

Die 13 augusti

SS. PONTIANI, PAPÆ ET HIPPOLYTI, PRESBYTERI, MARTYRUM

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Epist. 10, 2-3. 5: CSEL 3, 491-492. 494-495)

{p}

Fides inexpugnabilis

Quibus vos láudibus prǽdicem, fortíssimi fratres? Robur péctoris vestri et perseverántiam fídei quo præcónio vocis exórnem? Tolerástis usque ad consummatiónem glóriæ duríssimam quæstiónem, nec cessístis supplíciis, sed vobis pótius supplícia cessérunt. Finem dolóribus quem torménta non dabant corónæ dedérunt. Laniéna grávior ad hoc diu perseverávit, non ut stantem fidem deíceret, sed ut hómines Dei ad Dóminum velócius mítteret.

Vidit admírans præséntium multitúdo cæléste certámen Dei et spiritále prœ́lium Christi, stetísse servos eius voce líbera, mente incorrúpta, virtúte divína, telis quidem sæculáribus nudos, sed armis fídei credéntes armátos. Stetérunt torti torquéntibus fortióres et pulsántes ac laniántes úngulas pulsáta ac laniáta membra vicérunt.

Inexpugnábilem fidem superáre non pótuit sǽviens diu plaga repetíta, quamvis rupta compáge víscerum torqueréntur in servis Dei iam non membra sed vúlnera. Fluébat sanguis qui incéndium persecutiónis exstíngueret, qui flammas et ignes gehénnæ glorióso cruóre sopíret. O quale illud fuit spectáculum Dómini, quam sublíme, quam magnum, quam Dei óculis sacraménto ac devotióne mílitis eius accéptum, sicut scriptum est in psalmis, Spíritu Sancto loquénte ad nos páriter et monénte: Pretiósa est in conspéctu Dei mors iustórum eius. Pretiósa mors hæc est quæ emit immortalitátem prétio sui sánguinis, quæ accépit corónam Dei consummatióne virtútis.

Quam lætus illic Christus fuit, quam libens in tálibus servis suis et pugnávit et vicit, protéctor fídei et dans credéntibus tantum quantum se credit cápere qui sumit. Certámini suo ádfuit, prœliatóres atque assertóres sui nóminis eréxit, corroborávit, animávit. Et qui pro nobis mortem semel vicit, semper vincit in nobis.

O beátam Ecclésiam nostram, quam sic honor divínæ dignatiónis illúminat, quam tempóribus nostris gloriósus mártyrum sanguis illústrat. Erat ante in opéribus fratrum cándida: nunc facta est in mártyrum cruóre purpúrea. Flóribus eius nec lília nec rosæ desunt. Certent nunc sínguli ad utriúsque honóris amplíssimam dignitátem. Accípiant corónas vel de ópere cándidas vel de passióne purpúreas.

{p}

RESPONSORIUM

Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes, spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. {*} Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.

Armémur víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. {*} Quanta est glóriæ dígnitas, et quanta felícitas præsénte Deo cóngredi, et Christo iúdice coronári.

Die 14 augusti

S. MAXIMILIANI MARIÆ KOLBE, PRESBYTERI ET MARTYRIS

Memoria

Ex Epístolis sancti Maximiliáni Maríæ Kolbe

(O. Joachim Roman Bar, O.F.M. Conv., ed., Wybór Pism, Warszawa 1973, 41-42. 226)

{p}

Apostolicus impendendus zelus in procuranda animarum salute et sanctificatione

Magno affícior gáudio, dilécte frater, ob flagrántem zelum qui ad promovéndam Dei glóriam te adúrget. Nostris enim tempóribus, non sine mœróre, vidémus epidémicum quemdam morbum, quem indifferentísmum vocant, nedum inter sæculáres sed et inter religiósos sodáles, váriis quidem formis propagári. At vero, cum Deus sit dignus infiníta glória, id primum ac potíssimum nobis máximam est, pro tenuitátis nostræ facultáte, eídem glóriam reférre etsi tantam quam a nobis ipse merétur, éxiles cum simus creatúræ, numquam tribúere valeámus.

Cum autem Dei glória in animárum salúte, quas Christus próprio sánguine redémit, quam máxime respléndeat, áltius ac præcípuum apostólicæ vitæ stúdium illud esto, quamplúrium animárum salútem immo et altiórem sanctificatiónem procuráre. Quæ vero in hunc finem áptior præsto sit via, scílicet ad divínam comparándam glóriam necnon plurimárum animárum sanctificatiónem, paucis dicam. Deus, qui infiníta sciéntia ac sapiéntia est, adeóque quid a nobis contínuo præstándum sit ut eius adaugeátur glória óptime novit, voluntátem suam nobis per suos in terris vices geréntes, ut plúrimum, maniféstat.

Est ítaque obœdiéntia, eáque sola, quæ nobis divínam voluntátem certo maniféstat. Póterit quidem supérior in errórem incúrrere, fíeri autem non póterit ut nos, obœdiéntiam sectántes, in errórem inducámur. Tunc tantum obœdiéndi darétur excéptio si supérior quídpiam præcíperet quod divínæ legis violatiónem, vel in mínimo, manifésto invólveret: quo in casu fidélis ipse Dei voluntátis intérpres non esset.

Deus isque solus infinítus, sapientíssimus, sanctíssimus, clementíssimus est Dóminus, Creátor et Pater noster, princípium et finis, sapiéntia et poténtia et amor, ómnia ipse Deus. Quidquid vero extra Deum invenítur, eátenus valet quátenus ad ipsum refértur, qui est rerum ómnium Cónditor hominúmque Redémptor, últimus totíus creatiónis finis. Ipse ítaque est, qui adorábilem suam voluntátem per suos in terris vices geréntes nobis maniféstat et nos ad se trahit, álias quoque ánimas per nos ad se tráhere ac perfectióre sibi caritáte coniúngere inténdens.

Vide, frater, quanta sit, per Dei misericórdiam, condiciónis nostræ dígnitas. Per obœdiéntiam, exiguitátis nostræ términos véluti transcéndimus, divinǽque voluntáti conformámur, quæ infiníta sua sapiéntia ac prudéntia ad recte agéndum nos dírigit. Immo, eídem divínæ inhæréntes voluntáti, cui nulla res creáta resístere potest, cunctis fortióres effícimur.

Hæc est sapiéntiæ ac prudéntiæ sémita, hæc única via est, qua Deo summam glóriam reférre valeámus. Si ália et áptior via esset, eam Christus verbo exemplóque suo nobis profécto manifestásset. Sed diutúrnam eius in Názareth vitæ consuetúdinem divína Scriptúra iis perstrínxit verbis: Et erat súbditus illis, reliquúmque vitæ cursum sub obœdiéntiæ véluti signo nobis adumbrávit, passim osténdens eum in terras descendísse ut fáceret voluntátem Patris.

Diligámus ítaque, fratres, summópere diligámus cæléstem amantíssimum Patrem, sitque huius perféctæ caritátis arguméntum obœdiéntia nostra, tunc vel máxime exercénda cum própriæ voluntátis sacrifícium nobis postulétur. Nec enim sublimiórem librum nóvimus, quam Iesum Christum crucifíxum, ut in amóre Dei progrediámur.

Quæ ómnia expedítius per Vírginem Immaculátam obtinébimus, cui Deus benigníssimus suæ dispensatiónem misericórdiæ commísit. Nullum équidem dúbium, quin Maríæ volúntas ipsíssima Dei volúntas nobis sit. Cumque nosmetípsos eídem dedicámus, instruménta in eius mánibus, quemádmodum et ipsa in Dei mánibus, divínæ misericórdiæ effícimur. Sinámus ítaque nos ab ea dírigi, sinámus ab ea manudúci, simúsque sub eius ductu quiéti ac secúri: cuncta enim nobis ipsa prospíciet, cuncta providébit, córporis animíque necessitátibus prompta succúrret, difficultátes et angústias ipsa removébit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Eph 5, 1-2; 6, 6b{/r}

Estóte imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi, et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos et trádidit seípsum pro nobis. {*} Oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.

Ut servi Christi faciéntes voluntátem Dei ex ánimo. {*} Oblatiónem et hóstiam Deo in odórem suavitátis.

Die 15 augusti

IN ASSUMPTIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS

Sollemnitas

HYMNUS

Auróra velut fúlgida,

ad cæli meat cúlmina

ut sol María spléndida,

tamquam luna pulchérrima.

Regína mundi hódie

thronum conscéndit glóriæ,

illum eníxa Fílium

qui est ante lucíferum.

Assúmpta super ángelos

omnésque choros cǽlitum,

cuncta sanctórum mérita

transcéndit una fémina.

Quem fóverat in grémio,

locárat in præsépio,

nunc regem super ómnia

Patris videt in glória.

Pro nobis, Virgo vírginum,

tuum depósce Fílium,

per quam nostra suscéperat,

ut sua nobis prǽbeat.

Sit laus Patri cum Fílio

et Spíritu Paráclito,

qui te præ cunctis cǽlica

exornavérunt glória. Amen.

Ant. 1Surge, Virgo Regína, et, ætérno digna decóre, conscénde præclárum palátium Regis ætérni.

Psalmi de Communi b. Mariæ V.

Ant. 2Elégit eam Deus et præelégit eam, in tabernáculo suo habitáre fecit eam.

Ant. 3Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María.

Beáta es, María, quæ credidísti Dómino.

Perfécta sunt in te quæ dicta sunt tibi.

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

{r:Eph}1, 16-2, 10{/r}

{p}

Deus consedere fecit nos in cælestibus in Christo Iesu

Fratres: {v}1,16{/v}Non cesso grátias agens pro vobis memóriam fáciens in oratiónibus meis {v}17{/v}ut Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriæ, det vobis Spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne eius, {v}18{/v}illuminátos óculos cordis vestri, ut sciátis quæ sit spes vocatiónis eius, quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis {v}19{/v}et quæ sit superéminens magnitúdo virtútis eius in nos, qui crédimus, secúndum operatiónem poténtiæ virtútis eius, {v}20{/v}quam operátus est in Christo súscitans illum a mórtuis et constitúens ad déxteram suam in cæléstibus {v}21{/v}supra omnem principátum et potestátem et virtútem et dominatiónem et omne nomen, quod nominátur, non solum in hoc sǽculo sed et in futúro; {v}22{/v}et ómnia subiécit sub pédibus eius, et ipsum dedit caput supra ómnia ecclésiæ, {v}23{/v}quæ est corpus ipsíus, plenitúdo eius, qui ómnia in ómnibus adimplétur.

{v}2,1{/v}Et vos, cum essétis mórtui delíctis et peccátis vestris, {v}2{/v}in quibus aliquándo ambulástis secúndum sǽculum mundi huius, secúndum príncipem potestátis áeris, spíritus, qui nunc operátur in fílios diffidéntiæ; {v}3{/v}in quibus et nos omnes aliquándo conversáti sumus in concupiscéntiis carnis nostræ faciéntes voluntátes carnis et cogitatiónum, et erámus natúra fílii iræ sicut et céteri. {v}4{/v}Deus autem, qui dives est in misericórdia, propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos, {v}5{/v}et cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Christo — grátia estis salváti — {v}6{/v}et conresuscitávit et consedére fecit in cæléstibus in Christo Iesu, {v}7{/v}ut osténderet in sǽculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ in bonitáte super nos in Christo Iesu.

{v}8{/v}Grátia enim estis salváti per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est: {v}9{/v}non ex opéribus, ut ne quis gloriétur. {v}10{/v}Ipsíus enim sumus factúra, creáti in Christo Iesu in ópera bona, quæ præparávit Deus, ut in illis ambulémus.

{p}

RESPONSORIUM

O quam pulchra et speciósa est María Virgo, quæ de hoc mundo migrávit ad Christum. {*} Inter choros sanctórum fulget sicut sol in virtúte cælésti.

Gaudent ángeli, exsúltant archángeli in Vírgine María. {*} Inter choros sanctórum fulget sicut sol in virtúte cælésti.

Ex Constitutióne Apostólica Munificentíssimus Deus Pii papæ Duodécimi

(Const. apostolica Munificentissimus Deus: AAS 42 [1950], 760-762. 767-769)

{p}

Corpus tuum sanctum est atque prægloriosum

Sancti patres magníque doctóres in homilíis orationibúsque, quas festo die Deíparæ Assumptiónis ad pópulum habuére, de ea, útpote christifidélibus iam nota atque accépta, locúti sunt; eándem luculéntius declarárunt; eius sensum atque rem altióribus ratiónibus proposuére, id præsértim in clarióre collocántes luce, hoc festo non solúmmodo beátæ Vírginis Maríæ nullam hábitam esse exánimis córporis corruptiónem commemorári, sed eius étiam ex morte deportátum triúmphum, eiúsque cæléstem glorificatiónem, ad Unígenæ sui exémplum Iesu Christi.

Itaque sanctus Ioánnes Damascénus, qui præ céteris exímius tráditæ huius veritátis præco exstat, corpóream almæ Dei Matris Assumptiónem cum áliis eius dótibus ac privilégiis cómparans, hæc veheménti eloquéntia edícit: «Oportébat eam, quæ in partu illǽsam serváverat virginitátem, suum corpus sine ulla corruptióne étiam post mortem conserváre. Oportébat eam, quæ Creatórem ut púerum in sinu gestáverat, in divínis tabernáculis commorári. Oportébat sponsam, quam Pater desponsáverat, in thálamis cæléstibus habitáre. Oportébat eam, quæ Fílium suum in cruce conspéxerat et, quem pariéndo effúgerat dolóris gládium, péctore excéperat, ipsum Patri considéntem contemplári. Oportébat Dei Matrem ea, quæ Fílii sunt, possidére et ab omni creatúra tamquam Dei Matrem et ancíllam éxcoli».

Sanctus Germánus Constantinopolitánus corpus Deíparæ Vírginis Maríæ incorrúptum fuísse et ad cælum evéctum non modo cum divína eius maternitáte consentáneum putábat, sed étiam cum peculiári sanctitáte eiúsdem virginális córporis: «Tu, secúndum quod scriptum est, in pulchritúdine appáres; et corpus tuum virginále totum sanctum est, totum castum, totum Dei domicílium; ita ut ex hoc étiam a resolutióne in púlverem deínceps sit aliénum; immutátum quidem, quátenus humánum, ad excélsam incorruptibilitátis vitam; idem vero vivum atque prægloriósum, incólume atque perféctæ vitæ párticeps».

Alius vero antiquíssimus scriptor assevérat: «Igitur ut gloriosíssima Mater Christi salvatóris nostri Dei, vitæ et immortalitátis largitóris, ab ipso vivificátur, in ætérnum concorpórea in incorruptibilitáte, qui illam a sepúlcro suscitávit et ad seípsum assúmpsit, ut ipse solus novit».

Hæc ómnia sanctórum patrum arguménta considerationésque sacris Lítteris, tamquam último fundaménto, nitúntur; quæ quidem almam Dei Matrem nobis véluti ante óculos propónunt divíno Fílio suo coniunctíssimam, eiúsque semper participántem sortem.

Máxime autem illud memorándum est, inde a sǽculo secúndo, Maríam Vírginem a sanctis pátribus véluti novam Evam propóni novo Adæ, etsi subiéctam, arctíssime coniúnctam in certámine illo advérsus inferórum hostem, quod, quemádmodum in protoevangélio præsignificátur, ad pleníssimam deventúrum erat victóriam de peccáto ac de morte, quæ semper in géntium Apóstoli scriptis inter se copulántur. Quámobrem, sicut gloriósa Christi anástasis essentiális pars fuit ac postrémum huius victóriæ tropǽum, ita beátæ Vírginis commúne cum Fílio suo certámen virgínei córporis glorificatióne concludéndum erat; ut enim idem Apóstolus ait: Cum mortále hoc indúerit immortalitátem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absórpta est mors in victória.

Idcírco augústa Dei Mater, Iesu Christo, inde ab omni æternitáte, uno eodémque decréto prædestinatiónis, arcáno modo coniúncta, immaculáta in suo concéptu, in divína maternitáte sua integérrima virgo, generósa divíni Redemptóris sócia, qui plenum de peccáto eiúsque consectáriis deportávit triúmphum, id tandem assecúta est, quasi suprémam suórum privilegiórum corónam, ut a sepúlcri corruptióne servarétur immúnis, utque, quemádmodum iam Fílius suus, devícta morte, córpore et ánima ad supérnam cæli glóriam eveherétur, ubi Regína refulgéret ad eiúsdem sui Fílii déxteram, immortális sæculórum Regis.

{p}

RESPONSORIUM

Ecce adest dies præclára, in qua Dei Génetrix Virgo cælos ascéndit; quam laudántes, omnes dícimus: {*} Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima; quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus Deus noster. {*} Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

AD VIGILIAM: Ant. Augústa Dei Mater, devícta morte, córpore et ánima ad supérnam cæli glóriam evécta est, allelúia.
Evangelium, ut ad Missam in vigilia: {r}Lc 11, 27-28{/r}.

Die 16 augusti

S. STEPHANI HUNGARIÆ

Ex Mónitis sancti Stéphani ad fílium

(Cap. 1. 2. 10: PL 151, 1236-1237. 1242-1244)

{p}

Audi, fili mi, patris tui disciplinam

In primis præcípio, cónsulo, suádeo, fili caríssime, si regálem cupis honestáre corónam, ut fidem cathólicam et apostólicam tali diligéntia et custódia consérves, ut ómnibus tibi a Deo subiéctis exémplum prǽbeas, cunctíque ecclesiástici viri mérito te verum christiánæ professiónis nóminent virum, sine qua, pro certo scias, christiánus non díceris vel Ecclésiæ fílius. In regáli quidem palátio post fidem Ecclésia secúndum tenet locum, a cápite nostro, scílicet Christo, prius semináta; deínde per eius membra, útique Apóstolos sanctósque patres transplantáta et fírmiter ædificáta, atque per totum orbem diffúsa. Et quamvis semper novam páriat prolem, in certis tamen locis quasi antíqua habétur.

Hæc autem, fili caríssime, in nostra monarchía adhuc quasi iúvenis et novélla prædicátur; atque idcírco cautióribus evidentioribúsque eget custódibus; ne bonum, quod divína cleméntia nobis concéssit imméritis, per tuam desídiam et pigrítiam atque neglegéntiam destruátur et annihilétur.

Fili mi amabilíssime, dulcédo cordis mei, spes futúræ sóbolis, precor, iúbeo, ut per ómnia et in ómnibus pietáte fultus, non solum parentélæ et cognatióni, vel princípibus, sive dúcibus, sive divítibus, seu vicínis et íncolis sis propítius; verum étiam extráneis et cunctis ad te veniéntibus. Nam opus pietátis ad summam te ducit beatitúdinem. Sis miséricors ómnibus vim patiéntibus, semper illud Dómini in tuis præcórdiis habens exémplum: Misericórdiam volo et non sacrifícium. Pátiens esto ad omnes, non tantum poténtes, sed étiam potestáte caréntes.

Sis dénique fortis, ne te prospéritas nimis élevet, aut advérsitas deíciat. Sis quoque húmilis, ut Deus te altum fáciat, hic et in futúro. Sis vero modéstus, et ultra modum néminem púnias vel damnes. Sis mitis, ut numquam iustítiæ repúgnes. Sis honéstus, ut numquam alícui spontáneum ínferas dédecus. Sis pudícus, ut cunctos libídinis fœtóres, sicut stímulum mortis, evítes.

Hæc ómnia supérius libáta regálem compónunt corónam, sine quibus valet nullus hic regnáre, nec ad ætérnum pertíngere regnum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Tob 4, 8{/r}; {r}Sir 35, 11a. 12a{/r}

Quómodo habúeris, fac eleemósynam. {*} Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.

In omni dato, hílarem fac vultum tuum; da Altíssimo secúndum datum eius. {*} Si tibi fúerit largior substántia, plus ex illa fac. Si exíguum habúeris, secúndum exíguum.

Die 19 augusti

S. IOANNIS EUDES, PRESBYTERI

Ex Tractátu sancti Ioánnis Eudes presbýteri De admirábili corde Iesu

(Lib. 1, 5: Opera omnia 6, 107. 113-115)

{p}

Fons salutis et veræ vitæ

Te rogo ut cógites Dóminum nostrum Iesum Christum tuum esse verum caput, et te unum ex eius membris. Ipse tibi est sicut membris caput; ómnia sua, tua sunt: spíritus, cor, corpus, ánima omnésque facultátes, quibus ómnibus tibi uténdum est quasi tibi própria sint ut, ei sérviens, eum laudes, ames et glorífices. Tu autem ipsi es sicut membrum cápiti, quaprópter veheménter ipse optat ómnibus tuis facultátibus uti, quasi eius sint, ad Patri serviéndum eúmque glorificándum.

At non tantum ipse tibi est, sed vult étiam in te esse, in te vivens et dóminans sicut caput vivit et regnat in suis membris. Vult autem ut quidquid in eo est vivat et dominétur in te: eius spíritus in tuo spíritu, eius cor in tuo corde, omnes facultátes eius ánimi in tui ánimi facultátibus, ita ut in te adimpleántur hæc verba: Glorificáte et portáte Deum in córpore vestro, et vita Iesu manifestétur in vobis. Nec tantum tu es Dei Fílio, sed in ipso esse debes quemádmodum membra sunt in cápite. Quidquid in te est, in ipsum inseréndum est, vitámque ab eo excípere atque ab eo regi debes. Nulla erit tibi vera vita nisi in eo, qui unus est fons veræ vitæ; extra eum enim nónnisi mortem et intéritum invénies. Princípium sit ipse únicum tuórum mótuum, actiónum et vírium vitæ tuæ; de ipso et propter ipsum tibi vivéndum est, ut illa adímpleas verba: Nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi móritur; sive enim vívimus Dómino vívimus, sive mórimur Dómino mórimur. Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini sumus. In hoc enim Christus mórtuus est et resurréxit, ut et mortuórum et vivórum dominétur. Unum dénique es cum ipso Iesu, sicut membra unum sunt cum cápite, ideóque unum debes cum eo spíritum habére, unam ánimam, unam vitam, unam voluntátem, unum consílium, unum cor. Et ipse tuus esse debet spíritus, cor, amor, vita omnéque tuum. Magna vero hæc oríginem in christifidéli ducunt a baptísmo, augéntur et corroborántur per confirmatiónem atque bonum exercítium ceterárum gratiárum, quæ a Deo ipsi participántur et per sanctam eucharístiam summópere perficiúntur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Rom 14, 9. 8b. 7-8a{/r}

In hoc Christus et mórtuus est et vixit, ut et mortuórum et vivórum dominétur. {*} Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini sumus.

Nemo nostrum sibi vivit, et nemo sibi móritur. Sive enim vívimus, Dómino vívimus; sive mórimur, Dómino mórimur. {*} Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini sumus.

Die 20 augusti

S. BERNARDI, ABBATIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis super Cántica canticórum

(Sermo 83, 4-6: Opera omnia, Edit. Cisterc. 2 [1958], 300-302)

{p}

Amo quia amo, amo ut amem

Amor per se súfficit, is per se placet, et propter se. Ipse méritum, ipse prǽmium est sibi. Amor præter se non requírit causam, non fructum: fructus eius, usus eius. Amo quia amo; amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recúrrat princípium, si suæ orígini rédditus, si refúsus suo fonti, semper ex eo sumat unde iúgiter fluat. Solus est amor ex ómnibus ánimæ mótibus, sénsibus atque afféctibus, in quo potest creatúra, etsi non ex æquo, respondére Auctóri, vel de símili mútuam repéndere vicem. Nam cum amat Deus, non áliud vult, quam amári: quippe non ad áliud amat, nisi ut amétur, sciens ipso amóre beátos, qui se amáverint.

Sponsi amor, immo Sponsus amor solam amóris vicem requírit et fidem. Líceat proínde redamáre diléctam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amóris? Quidni amétur Amor?

Mérito cunctis renúntians affectiónibus áliis, soli et tota incúmbit amóri, quæ ipsi respondére amóri habet in reddéndo amórem. Nam et cum se totam effúderit in amórem, quantum est hoc ad illíus fontis perénne proflúvium? Non plane pari ubertáte fluunt amans et Amor, ánima et Verbum, sponsa et Sponsus, Creátor et creatúra, non magis quam sítiens et fons.

Quid ergo? Períbit propter hoc, et ex toto evacuábitur nuptúræ votum, desidérium suspirántis, amántis ardor, præsuméntis fidúcia, quia non valet ex æquo cúrrere cum gigánte, dulcédine cum melle conténdere, lenitáte cum agno, candóre cum lílio, claritáte cum sole, caritáte cum eo qui cáritas est? Non. Nam etsi minus díligit creatúra, quóniam minor est, tamen si ex tota se díligit, nihil deest ubi totum est. Proptérea sic amáre, nupsísse est, quóniam non potest sic dilígere, et parum dilécta esse, ut in consénsu duórum íntegrum stet perfectúmque connúbium. Nisi quis dúbitet, ánimam a Verbo et prius amári, et plus.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 30 (31), 20a; 35 (36), 9{/r}

Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, {*} Quam abscondísti timéntibus te!

Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos. {*} Quam abscondísti timéntibus te!

Die 21 augusti

S. PII X, PAPÆ

Memoria

Ex Constitutióne Apostólica Divíno afflátu sancti Pii papæ Décimi

(AAS 3 [1911], 633-635)

{p}

Suave sonantis Ecclesiæ vox

Divíno afflátu compósitos psalmos, quorum est in sacris lítteris colléctio, inde ab Ecclésiæ exórdiis non modo mirífice valuísse constat ad fovéndam fidélium pietátem, qui offerébant hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini eius; verum étiam ex more iam in vétere Lege recépto in ipsa sacra Liturgía divinóque Offício conspícuam habuísse partem. Hinc illa, quam dicit Basilíus, nata Ecclésiæ vox, atque psalmódia, eius hymnódiæ fília, ut a decessóre nostro Urbáno octávo appellátur, quæ cánitur assídue ante sedem Dei et Agni, quæque hómines in primis divíno cúltui addíctos docet, ex Athanásii senténtia, qua ratióne Deum laudáre opórteat quibúsque verbis decénter confiteántur. Pulchre ad rem Augustínus: Ut bene ab hómine laudétur Deus, laudávit se ipse Deus; et quia dignátus est laudáre se, ídeo invénit homo, quemádmodum laudet eum.

Accédit quod in psalmis mirábilis quædam vis inest ad excitánda in ánimis ómnium stúdia virtútum. Etsi enim omnis nostra Scriptúra, cum vetus tum nova, divínitus inspiráta utilísque ad doctrínam est, ut scriptum habétur; at psalmórum liber, quasi paradísus ómnium reliquórum (librórum fructus) in se cóntinens, cantus edit, et próprios ínsuper cum ipsis inter psalléndum éxhibet. Hæc íterum Athanásius, qui recte ibídem addit: Mihi quidem vidétur psallénti psalmos esse instar spéculi, ut et seípsum et próprii ánimi motus in ipsis contemplétur, atque ita afféctus eos récitet. Itaque Augustínus in Confessiónibus: Quantum, inquit, flevi in hymnis et cánticis tuis, suáve sonántis Ecclésiæ tuæ vócibus commótus ácriter! Voces illæ influébant áuribus meis et eliquabátur véritas in cor meum et exæstuábat inde afféctus pietátis et currébant lácrimæ et bene mihi erat cum eis.

Etenim, quem non móveant frequéntes illi psalmórum loci, in quibus de imménsa maiestáte Dei, de omnipoténtia, de inenarrábili iustítia aut bonitáte aut cleméntia de ceterísque infinítis láudibus eius tam alte prædicátur? Cui non símiles sensus inspírent illæ pro accéptis a Deo benefíciis gratiárum actiónes, aut pro exspectátis húmiles fidentésque preces, aut illi de peccátis clamóres pæniténtis ánimæ? Quem non amóre inflámmet adumbráta studióse imágo Christi redemptóris, cuius quidem Augustínus vocem in ómnibus psalmis vel psalléntem, vel geméntem, vel lætántem in spe, vel suspirántem in re audiébat?

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Th 2, 4. 3{/r}

Sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis evangélium, ita lóquimur; {*} Non quasi homínibus placéntes, sed Deo.

Exhortátio nostra non ex erróre, neque ex immundítia, neque in dolo. {*} Non quasi homínibus placéntes, sed Deo.

Die 22 augusti

BEATÆ MARIÆ VIRGINIS REGINÆ

Memoria

HYMNUS

Rerum suprém{i}o{/i} in vértice

regína, Virgo, sísteris,

exuberánter ómnium

ditáta pulchritúdine.

Princeps opus tu cétera

inter creáta prǽnites,

prædestináta Fílium,

qui prótulit te, gígnere.

Ut Christus alt{i}a{/i} ab árbore

rex purpurátus sánguine,

sic passiónis párticeps

tu mater es vivéntium.

Tantis decóra láudibus,

ad nos ovántes réspice,

tibíque sume grátulans

quod fúndimus præcónium.

Patri sit et Paráclito

tuóque Nato glória,

qui veste te mirábili

circumdedérunt grátiæ. Amen.

Ex Homilíis sancti Amedéi Lausannénsis epíscopi

(Hom. 2 super Exsurgens Maria: Cod. vat. lat. 1122, fol. 190 -191)

{p}

Regina mundi et pacis

Vide quam recto órdine citra assumptiónem effúlsit admirábile nomen Maríæ in univérsa terra, et fama celebérrima eius ubíque diffúsa est, priúsquam elevarétur magnificéntia eius super cælos. Decébat enim Matrem vírginem, et ob Nati sui honórem, primo terris regnáre et ita demum cælos cum glória suscípere; dilatári in ínfimis, ut supérna in plenitúdine sancta penetráret, transláta sicut de virtúte in virtútem, sic a claritáte in claritátem a Dómini Spíritu.

Igitur in carne præsens, futúri regni primítias prælibábat, et nunc excédens Deo ineffábili sublimitáte, nunc próximis condescéndens inenarrábili caritáte. Inde angélicis frequentabátur offíciis, hinc humáno famulátu venerabátur. Assistébat ei Gábriel cum ángelis; cui Ioánnes, gaudens sibi vírgini matrem vírginem in cruce commendátam, cum Apóstolis ministrábat. Illi regínam, isti vidére dóminam lætabántur, et utríque pio ei devotiónis afféctu obsequebántur.

At illa résidens in arce sublimíssima virtútum, et pélago divinórum áffluens charísmatum, abýssum gratiárum, qua cunctos excésserat, credénti et sitiénti pópulo largíssima emanatióne profundébat. Salútem namque corpóribus et ánimis medélam conferébat, potens suscitáre a morte carnis et ánimæ. Quis umquam ab ea æger vel tristis aut ignárus cæléstium mysteriórum ábiit? Quis non lætus et gaudens rédiit ad própria, impetráto a matre Dómini María quod vóluit?

Tantis bonis exúberans sponsa, sponsi mater únici, suávis et caríssima in delíciis, ut fons hortórum rationabílium, et púteus aquárum vivéntium et vivificántium, quæ fluunt ímpetu de divíno Líbano, a monte Sion usque ad circumfúsas quasque extérnas natiónes, pacis flúmina et gratiárum emanatiónes cǽlica infusióne derivábat. Igitur cum Virgo vírginum a Deo et Fílio suo rege regum, exsultántibus ángelis, cum lætántibus archángelis, et cælo láudibus acclamánte, deducerétur, impléta est prophetía Psalmístæ dicéntis ad Dóminum: Astitit regína a dextris tuis, in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

{p}

RESPONSORIUM

Cf. {r}Ap 12, 1{/r}; cf. {r}Ps 44 (45), 10b{/r}

Signum magnum appáruit in cælo: múlier amícta sole, et luna sub pédibus eius, {*} Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

Astitit Regína a dextris tuis in vestítu deauráto. {*} Et in cápite eius coróna stellárum duódecim.

Die 23 augusti

S. ROSÆ DE LIMA, VIRGINIS

Ex Scriptis sanctæ Rosæ de Lima vírginis

(Ad medicum Castillo: edit. L . Getino, La Patrona de América, Madrid 1928, pp. 54-55)

{p}

Sciamus supereminentem scientiæ caritatem Christi

Dóminus Salvátor vocem éxtulit et incomparábili maiestáte dixit: «Sciant omnes post tribulatiónem sequi grátiam; cognóscant sine póndere afflictiónum ad culmen grátiæ perveníri non posse; intéllegant charísmatum mensúram simul augéri iuxta increméntum labórum. Cáveant hómines ne errent neque fallántur; hæc est sola vera paradísi scala, et sine cruce non invenítur iter quo ad cælum ascéndant».

Quibus verbis audítis, fortis ímpetus in me supervénit, quasi ad me ponéndam in médio platéæ, ut magnis clamóribus cunctis persónis cuiúsque ætátis, sexus et condiciónis, dícerem: «Audíte, pópuli; audíte, gentes. De mandáto Christi, uténdo verbis ex ipsíus ore prolátis, vos admóneo: Grátiam acquírere non póssumus, nisi afflictiónes pátimur; opus enim est labóres cumulári labóribus, ad consequéndam íntimam participatiónem divínæ natúræ, glóriam filiórum Dei et perféctam ánimæ felicitátem».

Idem stímulus veheménter me impellébat ad prædicándam pulchritúdinem divínæ grátiæ; quod angústiis me premébat et sudáre et anheláre me cogébat. ánima enim mihi videbátur iam detinéri non posse in cárcere córporis, sin autem, ruptis vínculis, líbera et sola et maióre agilitáte per totum mundum ire dicéndo: «Utinam mortáles cognóscerent quanta res sit divína grátia, quam pulchra, quam nóbilis, quam pretiósa; quot divítias abscóndat in se, quot thesáuros, quot iúbila et delícias! Sine dúbio tota diligéntia et cura incúmberent ad sibi comparándas pœnas et afflictiónes! Cuncti per orbem terrárum requírerent præ fortúnis moléstias, infirmitátes et torménta, ad consequéndum inæstimábilem thesáurum grátiæ. Hoc est mercimónium et lucrum novíssimum patiéntiæ. Nullus quererétur de cruce neque de labóribus sibi forte obveniéntibus, si cognósceret statéram in qua ponderántur ut homínibus distribuántur».

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 1, 27a. 28b-29{/r}; {r}Ps 137 (138), 6{/r}

Quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes; et quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret; {*} Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

Excélsus Dóminus, et húmilem réspicit, et supérbum a longe cognóscit. {*} Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei.

Die 24 augusti

S. BARTHOLOMÆI, APOSTOLI

Festum

Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Epístolam primam ad Corínthios

(Hom. 4, 3. 4: PG 61, 34-36)

{p}

Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus

Crux per ignáros hómines persuásit, imo persuásit toti orbi terrárum; non de lévibus rebus dísserens, sed de Deo et de vera religióne deque evangélico vitæ institúto ac de futúro iudício, atque rústicos indoctósque omnes fecit philósophos. Vide quómodo quod stultum est Dei, sapiéntius sit homínibus, et infírmum fórtius.

Quómodo fórtius? Quod totum orbem perváserit, et omnes vi céperit, et quod innúmeris Crucifíxi nomen exstínguere conántibus, contrárium evénerit: hoc nomen flóruit, et maiórem in modum accrévit; illi vero periérunt et in exítium ruérunt; ac vivéntes advérsus mórtuum bellum geréntes, nihil potuére. Itaque quando me mórtuum Græcus dicit, tunc osténdit se ádmodum stultum esse; quando ego, qui ab illo stultus esse exístimor, sapiénte sapiéntior appáreo; cum me vocábit infírmum, tunc seípsum infirmiórem osténdet. Quæ enim per Dei grátiam recte ágere potuérunt publicáni et piscatóres, hæc philósophi, tyránni, et ut ita dicam, totus orbis innúmera circumcúrrens, ne imaginári quidem pótuit.

Quod cógitans Paulus dicébat: Infírmum Dei fórtius est ómnibus homínibus. Quod enim divína sit prædicátio, inde étiam maniféstum est. Undenam in mentem venit duódecim homínibus iísque ignáris, in lácubus, flúviis et desérto manéntibus, ut res tantas aggrederéntur; et iis qui numquam fortásse in urbem et in forum vénerant, ut contra totum orbem áciem instrúerent? Quod enim formidolósi essent et pusílli ánimi, osténdit ille, qui de iis scripsit, qui id non recusávit, neque illórum obtégere vítia vóluit: quod máximum est veritátis arguméntum. Quid ígitur ille de illis dicit? Quod Christo comprehénso, post innúmera édita mirácula álii fúgerint, ille vero aliórum coryphæus ipsum negáverit.

Undenam ergo illi, qui vivénte Christo Iudæórum ímpetum non túlerant, illo mórtuo et sepúlto, cum non resurrexísset, ut vos dícitis, neque allocútus illos fuísset, neque ánimum indidísset, contra tantum orbem terræ áciem instruxérunt? Annon apud se dixíssent: «Quod hoc est? seípsum non pótuit serváre, et nos próteget? sibi opem non tulit vivus, et nobis manum tendet mórtuus? ipse vivus nullam subégit gentem, et nos toti orbi, ipsíus proláto nómine, persuadébimus? et quómodo non contra ratiónem fúerit, hæc non solum fácere, sed étiam cogitáre?».

Quámobrem palam est, si non vidíssent illum resurrexísse magnúmque poténtiæ eius habuíssent arguméntum, non tantam iactúros fuísse áleam.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 1, 23-24; 2{/r} {r}Cor 4, 8a{/r}; {r}Rom 8, 37{/r}

Prædicámus Christum crucifíxum, Iudǽis quidem scándalum, géntibus autem stultítiam; ipsis autem vocátis, {*} Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam.

In ómnibus tribulatiónem pátimur; sed in his ómnibus supervíncimus per eum qui diléxit nos. {*} Christum Dei virtútem et Dei sapiéntiam.

Die 25 augusti

S. LUDOVICI

Ex Testaménto spiritáli sancti Ludovíci ad fílium

(Acta Sanctorum Augusti 5 [1868], 546)

{p}

Rex iustus erigit terram

Fili caríssime, imprímis te dóceo quod Dóminum Deum tuum díligas ex toto corde tuo et ex tota virtúte tua; nam sine hoc non est salus.

Fili, debes te custodíre ab ómnibus quæ Deo nóveris displicére, vidélicet ab omni mortáli peccáto, ita quod prius débeas te permíttere omni génere martýrii cruciári quam áliquod mortále peccátum commíttere.

Prætérea si Dóminus tibi áliquam tribulatiónem habére permíserit, benígne et cum gratiárum actióne debes sustinére, cógitans quod ad bonum tuum próvenit et quod hoc fórsitan bene meruísti. Insuper si Dóminus tibi prosperitátem quamcúmque contúlerit, debes ei humíliter regratiári, cavens ne inde fias detérior, sive per vanam glóriam sive quocúmque álio modo, quia non debes Deum impugnáre vel offéndere de donis suis.

Libénter étiam et devóte áudias Offícium Ecclésiæ, et quámdiu eris in ecclésia, cave ne vage circumspícias, nec vana loquáris, sed ora Dóminum devóte sive ore sive cordis meditatióne.

Cor hábeas pietátis ad páuperes, míseros et afflíctos, et secúndum posse tuum eis subvénias et eos consoléris. De ómnibus benefíciis tuis tibi collátis a Deo grátias agas illi, ut sis dignus maióra accípere. Erga súbditos tuos ita iuste te hábeas quod líneam iustítiæ téneas, non declínans ad déxteram neque ad sinístram; et semper plus te téneas ex parte páuperis quam dívitis, donec sis certus de veritáte. Sis díligens quod omnes súbditi tui iustítia et pace servéntur, máxime autem persónæ ecclesiásticæ et religiósæ.

Sis devótus et obœ́diens matri nostræ Románæ Ecclésiæ et summo Pontífici tamquam patri spiritáli. Labóra quod omne peccátum de terra tua removeátur, máxime autem blasphémiæ et hǽreses.

O fili caríssime, in fine do tibi omnem benedictiónem quam pius pater potest donáre fílio, et tota Trínitas et omnes sancti custódiant te ab omni malo. Et det tibi Dóminus grátiam faciéndi suam voluntátem táliter, quod serviátur et honorétur per te, ita quod post hanc vitam nos simul perveniámus ad ipsum vidéndum, amándum et laudándum sine fine. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Reg 18, 3a. 5b. 6a. 7b{/r}

Fecit quod erat bonum coram Dómino; non fuit símilis ei de cunctis régibus: adhǽsit Dómino, {*} Et non recéssit a vestígiis eius.

Fecit mandáta eius, et erat Dóminus cum eo. {*} Et non recéssit a vestígiis eius.

Eodem die 25 augusti

S. IOSEPH DE CASALANZ, PRESBYTERI

Ex Scriptis sancti Ioseph de Calasanz presbýteri

(Memoriale al Card. M. A. Tonti, 1621: Ephem. Calas. 36, 9-10, Romæ 1967, pp. 473-474;
L. Picanyol, Epistolario di S. Giuseppe Calasanzio, 9 vol., ediz. Calas., Romæ 1951-1956, passim)

{p}

Christo adhærere eique soli placere studeamus

Sanctum ministérium, quo púeri, præsértim páuperes, instituúntur, ut sic edócti vitam cónsequi possint ætérnam, quanta dignitáte quantóque mérito præstet, nemo prorsus ignórat. Dum enim tum in disciplína tradénda, tum in pietáte potíssimum et doctrína christiána curánda, animárum simul et córporum salúti consúlitur, idem ipsum erga púeros munus quodámmodo exhibétur, quod eórum ángeli éxhibent custódes.

Optimum ínsuper præbétur subsídium, quo adulescéntes non solum a malis arceántur, sed ad bona potíssimum operánda, cuiúsvis sint géneris vel condiciónis, facílius suaviúsque trahántur et exciténtur. Quo item adhíbito subsídio, adulescéntes ádeo in mélius constat immutári, ut quales fúerint erudiéndi, erudíti iam non dignoscántur. Quasi enim súrculi plantárum, eo fácile adulescéntes adducúntur quo quis eórum ánimos vértere conténdat, dum, si duréscere sinántur, facultátem eos aliquándo flecténdi haud ignorámus vel multum mínui vel intérdum pénitus auférri.

Quod autem púeri, præsértim páuperes, apta educatióne donéntur, non solum confert ad ipsórum humánam dignitátem augéndam, sed ómnibus in humána et christiána societáte probátur, tum paréntibus, qui de fíliis suis per vias rectas hoc modo dedúctis appríme lætántur, tum civitátum rectóribus, qui probos súbditos civésque bonos acquírunt, tum potíssimum Ecclésiæ, in cuius multímodam vivéndi agendíque ratiónem, tamquam Christi amatóres Evangeliíque assertóres, matúrius et efficácius inserúntur.

Multa vero caritáte, máxima patiéntia, profúnda præsértim humilitáte prǽditi sint opórtet, qui hoc docéndi munus sédula cura exercéndum assúmunt, ut digni inveniántur quos Dóminus, húmili afféctu rogátus, idóneos veritátis cooperatóres effíciat, in nobilíssimo offício adimpléndo confórtet, et cælésti tandem múnere ditet, iuxta illud: Qui erúdiunt multos ad iustítiam, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.

Id autem facílius consequéntur si, fœdus perpétuæ proféssi servitútis, Christo adhærére eíque soli placére studúerint, qui dixit: Quod uni ex mínimis meis fecístis, mihi fecístis.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Th 2, 8{/r}; {r}Gal 4, 19{/r}

Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: {*} Quóniam caríssimi nobis facti estis.

Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. {*} Quóniam caríssimi nobis facti estis.

Die 27 augusti

S. MONICÆ

Memoria

Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi

(Lib. 9, 10-11: CSEL 33, 215-219)

{p}

Æternam sapientiam attingamus

Impendénte autem die, quo ex hac vita erat exitúra — quem diem tu nóveras, ignorántibus nobis — provénerat, ut credo, procuránte te occúltis tuis modis, ut ego et ipsa soli starémus incumbéntes ad quandam fenéstram, unde hortus intra domum, quæ nos habébat, prospectabátur, illic apud Ostia Tiberína, ubi remóti a turbis post longi itíneris labórem instaurabámus nos navigatióni. Colloquebámur ergo soli valde dúlciter et prætérita obliviscéntes, in ea quæ ante sunt exténti, quærebámus inter nos apud præséntem veritátem, quod tu es, qualis futúra esset vita ætérna sanctórum, quam nec óculus vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit. Sed inhiabámus ore cordis in supérna fluénta fontis tui, fontis vitæ, qui est apud te.

Dicébam tália, etsi non isto modo et his verbis, tamen, Dómine, tu scis, quod illo die, cum tália loquerémur et mundus iste nobis inter verba vilésceret cum ómnibus delectatiónibus suis; tunc ait illa: «Fili, quantum ad me áttinet, nulla re iam deléctor in hac vita. Quid hic fáciam adhuc et cur hic sim, néscio, iam consúmpta spe huius sǽculi. Unum erat, propter quod in hac vita aliquántum immorári cupiébam, ut te christiánum cathólicum vidérem, priúsquam mórerer. Cumulátius hoc mihi Deus prǽstitit, ut te étiam contémpta felicitáte terréna servum eius vídeam. Quid hic fácio?».

Ad hæc ei quid respónderim, non satis récolo, cum intérea vix intra quinque dies aut non multo ámplius decúbuit fébribus. Et cum ægrotáret, quodam die deféctum ánimæ passa est et páululum subtrácta a præséntibus. Nos concúrrimus, sed cito réddita est sénsui et aspéxit astántes me et fratrem meum, et ait nobis quasi quærénti símilis: «Ubi eram?».

Deínde nos íntuens mæróre attónitos: «Ponétis hic», inquit, «matrem vestram». Ego silébam et fletum frenábam. Frater autem meus quiddam locútus est, quo eam non in péregre, sed in pátria defúngi tamquam felícius optáret. Quo audíto illa vultu ánxio revérberans eum óculis, quod tália sáperet, atque inde me íntuens: «Vide», ait, «quid dicit». Et mox ambóbus: «Pónite», inquit, «hoc corpus ubicúmque: nihil vos eius cura contúrbet; tantum illud vos rogo, ut ad Dómini altáre meminéritis mei, ubiúbi fuéritis». Cumque hanc senténtiam verbis quibus póterat explicásset, contícuit et ingravescénte morbo exercebátur.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 7, 29a. 30b. 31; 2, 12a{/r}

Tempus breviátum est; réliquum est ut qui gaudent, tamquam non gaudéntes sint; et qui utúntur hoc mundo, tamquam non abuténtes: {*} prǽterit enim figúra huius mundi.

Nos autem non spíritum mundi accépimus. {*} Prǽterit enim figúra huius mundi.

Die 28 augusti

S. AUGUSTINI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi

(Lib. 7, 10. 18; 10, 27: CSEL 33, 157-163. 255)

{p}

O æterna veritas et vera caritas et cara æternitas!

Admónitus redíre ad memetípsum, intrávi in íntima mea duce te et pótui, quóniam factus es adiútor meus. Intrávi et vidi qualicúmque óculo ánimæ meæ supra eúndem óculum ánimæ meæ, supra mentem meam lucem incommutábilem, non hanc vulgárem et conspícuam omni carni nec quasi ex eódem génere grándior erat, tamquam si ista multo multóque clárius clarésceret totúmque occupáret magnitúdine. Non hoc illa erat, sed áliud, áliud valde ab istis ómnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut óleum super aquam nec sicut cælum super terram, sed supérior, quia ipsa fecit me, et ego inférior, quia factus ab ea. Qui novit veritátem, novit eam.

O ætérna véritas et vera cáritas et cara ætérnitas! Tu es Deus meus, tibi suspíro die ac nocte. Et cum te primum cognóvi, tu assumpsísti me, ut vidérem esse, quod vidérem, et nondum me esse, qui vidérem. Et reverberásti infirmitátem aspéctus mei rádians in me veheménter, et contrémui amóre et horróre; et invéni longe me esse a te in regióne dissimilitúdinis, tamquam audírem vocem tuam de excélso: «Cibus sum grándium: cresce et manducábis me. Nec tu me in te mutábis sicut cibum carnis tuæ, sed tu mutáberis in me».

Et quærébam viam comparándi róboris, quod esset idóneum ad fruéndum te, nec inveniébam, donec amplécterer mediatórem Dei et hóminum, hóminem Christum Iesum, qui est super ómnia Deus benedíctus in sǽcula, vocántem et dicéntem: Ego sum via et véritas et vita, et cibum, cui capiéndo inválidus eram, miscéntem carni, quóniam Verbum caro factum est, ut infántiæ nostræ lactésceret sapiéntia tua, per quam creásti ómnia.

Sero te amávi, pulchritúdo tam antíqua et tam nova, sero te amávi! Et ecce intus eras et ego foris et ibi te quærébam et in ista formósa, quæ fecísti, defórmis irruébam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenébant longe a te, quæ si in te non essent, non essent. Vocásti et clamásti et rupísti surditátem meam, coruscásti, splenduísti et fugásti cæcitátem meam, fragrásti, et duxi spíritum et anhélo tibi, gustávi et esúrio et sítio, tetigísti me, et exársi in pacem tuam.

{p}

RESPONSORIUM

O véritas, lumen cordis mei, non ténebræ meæ loquúntur mihi; errávi et recordátus sum tui; {*} Et ecce rédeo ǽstuans et anhélans ad fontem tuum.

Non ego vita mea sum; male vixi ex me, in te revivísco. {*} Et ecce rédeo ǽstuans et anhélans ad fontem tuum.

Die 29 augusti

IN PASSIONE S. IOANNIS BAPTISTÆ

Memoria

Ex Homilíis sancti Bedæ Venerábilis presbýteri

(Hom. 23: CCL 122, 354. 356-357)

{p}

Nascentis et morientis Christi præcursor

Dignam supérnis aspéctibus virtútem sui certáminis beátus præcúrsor domínicæ nativitátis, prædicatiónis et mortis osténdit qui ut Scriptúra ait: Et si coram homínibus torménta passus est, spes illíus immortalitáte plena est. Cuius diem natálem mérito festa celebritáte repétimus quem ipse própria passióne nobis sollémnem réddidit, quem róseo sánguinis sui fulgóre decorávit; mérito memóriam illíus cum spiritáli gáudio venerámur, qui testimónium quod pro Dómino perhíbuit martýrii signáculo conclúsit.

Neque enim dubitándum est quia beátus Ioánnes pro Redemptóris nostri, quem præcurrébat testimónio, cárcerem et víncula sustínuit pro ipso et ánimam pósuit, cui non est dictum a persecutóre ut Christum negáret sed ut veritátem reticéret; et tamen pro Christo occúbuit.

Quia enim Christus ipse ait: Ego sum véritas, ídeo útique pro Christo, quia pro veritáte sánguinem fudit; et cui nascitúro, prædicatúro, baptizatúro prius nascéndo, prædicándo ac baptizándo testimónium perhibébat, hunc étiam passúrum prior ipse patiéndo signávit.

Talis ígitur ac tantus vir præséntis vitæ términum post longam vinculórum afflictiónem sánguinis effusióne suscépit. Ille qui libertátem supérnæ pacis evangelizábat, ab ímpiis in víncula conícitur; cláuditur obscuritáte cárceris, qui venit testimónium perhibére de lúmine quique ab ipsa luce, quæ Christus est, lucérna ardens et lucens appellári méruit; et ipse próprio cruóre baptizátur, cui Redemptórem mundi baptizáre, cui vocem Patris super illum audíre, cui Spíritus Sancti grátiam in eum descendéntis vidére donátum est. Sed non erat grave, immo leve ac desiderábile erat tálibus torménta pro veritáte temporália pérpeti, quæ perpétuis nóverat remuneránda gáudiis.

Optábile mortem habébant, quæ natúræ necessitáte inevitábilis imminébat, confésso Christi nómine cum palma vitæ perénnis excípere. Unde bene dicit Apóstolus: Quia vobis datum est a Christo non solum ut in eum credátis, sed étiam ut pro illo patiámini. Qui ídeo donum esse dicit Christi ut pro illo patiántur elécti, quia sicut item dicit: Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad superventúram glóriam quæ revelábitur in nobis.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mc 6, 17. 27{/r}

Misit Heródes rex ac ténuit Ioánnem et vinxit eum in cárcere, {*} Propter Herodíadem, uxórem fratris sui, quia dúxerat eam.

Misso spiculatóre, decollávit eum in cárcere. {*} Propter Herodíadem, uxórem fratris sui, quia dúxerat eam.