APRILIS

Die 2 aprilis

S. FRANCISCI DE PAOLA, EREMITÆ

Ex Epístolis sancti Francísci de Páola

(Epistola a. 1486: A. Galuzzi, Origini dell’Ordine dei Minimi, Roma, 1969, pp. 121-122)

{p}

Convertimini corde sincero

Dóminus noster Iesus Christus, qui summa remunerátur magnanimitáte, vobis labóris mercédem persólvat.

Malum defúgite, depéllite perícula. Nos autem et omnes fratres nostri, etsi indígni, a Deo Patre ab eiúsque Fílio Iesu Christo necnon a Vírgine Matre María constánter precámur, ne ipsi vobis desint in animárum corporúmque vestrórum salúte persequénda.

Vos ígitur, fratres, veheménter exhórtor, ut prudénter diligentérque animárum vestrárum salúti óperam detis. Mors certa, brevis vita, quæ sicut fumus evanéscit.

Itaque mentem defígite in passióne Dómini nostri Iesu Christi, qui erga nos amóre succénsus, de cælo descéndit ad nos rediméndos; qui pro nobis omnes ánimi cruciátus et córporis tulit nec ullum supplícium vitávit. Ipse nobis perféctæ exémplum prǽbuit patiéntiæ et amóris; nos ergo in rebus advérsis patiéntes simus opórtet.

Odium et inimicítias depónite; próvide vobis a verbis durióribus párcite, quæ si emíssa fúerint de ore vestro, non pígeat ex vestro ore proférre medicaménta, unde facta sunt vúlnera: sicque vobis ínvicem parcátis, ut ne póstmodum illátæ iniúriæ mémores sitis. Memória enim malítiæ iniúria est, compleméntum furóris, custódia peccáti, ódium iustítiæ, sagítta rubiginósa, venénum ánimæ, dissipátio virtútum, vermis mentis, confúsio oratiónis, lacerátio petitiónum, quæ fiunt Deo, alienátio caritátis, clavus fixus in ánima, iníquitas numquam dórmiens, peccátum numquam defíciens et mors cotidiána.

Dilígite pacem, pretiosíssimum thesáurum quam qui máxime optándus. Iam scitis peccáta nostra Deum in iram concitáre: vos ergo pæniteámini opórtet, ut Deus vobis miséricors parcat. Quod hómines celámus, maniféstum est Deo; convertímini ítaque corde sincéro. Sic vívite ut benedictiónem Dómini colligátis et pax Dei Patris nostri sit semper vobíscum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Cor 4, 11. 16{/r}

Semper nos qui vívimus, in mortem trádimur propter Iesum, {*} Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli , allelúia.

Licet is, qui foris est, noster homo corrúmpitur, tamen is, qui intus est, renovátur de die in diem. {*} Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli , allelúia.

Die 4 aprilis

S. ISIDORI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

E libris Sententiárum sancti Isidóri epíscopi

(Lib. 3, 8-10: PL 83, 679-682)

{p}

Scriba doctus in regno cælorum

Oratiónibus mundámur, lectiónibus instrúimur; utrúmque bonum, si líceat; si non líceat, mélius est oráre quam légere.

Qui vult cum Deo semper esse, frequénter debet oráre, frequénter et légere. Nam cum orámus, cum Deo ipsi lóquimur; cum vero légimus, Deus nobíscum lóquitur.

Omnis proféctus ex lectióne et meditatióne procédit. Quæ enim nescímus, lectióne díscimus, quæ autem didícimus, meditatiónibus conservámus.

Géminum confert donum léctio sanctárum Scripturárum: sive quia intelléctum mentis érudit, seu quod a mundi vanitátibus abstráctum hóminem ad amórem Dei perdúcit.

Géminum lectiónis stúdium: primum, quómodo Scriptúræ intellegántur; secúndum, qua utilitáte vel dignitáte dicántur. Erit enim ántea quisque promptus, ad intellegéndum quæ legit, sequénter idóneus ad proferéndum quæ dídicit.

Lector strénuus pótius ad impléndum quæ legit, quam ad sciéndum erit promptíssimus. Minor enim pœna est nescíre quid áppetas, quam ea quæ nóveris non implére. Sicut enim legéndo scire concupíscimus, sic sciéndo recta quæ didícimus implére debémus.

Nemo potest sensum Scriptúræ sanctæ cognóscere, nisi legéndi familiaritáte, sicut est scriptum: Ama illam, et exaltábit te; glorificáberis ea, cum eam fúeris amplexátus.

Quanto quisque magis in sacris elóquiis assíduus fúerit, tanto ex eis uberiórem intellegéntiam capit; sicut terra, quæ quanto ámplius excólitur, tanto ubérius fructíficat.

Quidam habent intellegéntiæ ingénium, sed néglegunt lectiónis stúdium; et quod legéndo scire potuérunt, neglegéndo contémnunt. Quidam vero amórem sciéndi habent, sed tarditáte sensus præpediúntur; qui tamen assídua lectióne sápiunt, quod ingeniósi per desídiam non novérunt.

Sicut qui tardus est ad capiéndum, pro intentióne tamen boni stúdii prǽmium pércipit, ita qui prǽstitum sibi ex Deo ingénium intellegéntiæ néglegit, condemnatiónis reus exsístit, quia donum quod accépit déspicit, et per desídiam delínquit.

Doctrína sine adiuvánte grátia, quamvis infundátur áuribus, ad cor numquam descéndit; foris quidem pérstrepit, sed intérius nil próficit. Tunc autem Dei sermo infúsus áuribus ad cordis última pérvenit, quando Dei grátia mentem intérius, ut intéllegat, tangit.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mt 13, 52{/r}; {r}Prov 14, 33{/r}

Omnis scriba, doctus in regno cælórum. {*} Símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera, allelúia.

In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quoque erúdiet. {*} Símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera, allelúia.

Die 5 aprilis

S. VINCENTII FERRER, PRESBYTERI

Ex Tractátu sancti Vincéntii Ferrer presbýteri De vita spiritáli

(Cap. 13: ed. Garganta Forcada, pp. 513-514)

{p}

De modo prædicandi

In prædicatiónibus et exhortatiónibus útere elóquio símplici et confabulatióne doméstica, ad declaratiónem áctuum particulárium; et, quantum potes, insta exémplis, ut quílibet peccátor, habens illud peccátum, videátur pércuti, ac si sibi soli prædicáres; táliter tamen, ut verba videántur ab ánimo procédere non supérbo vel indignánti, sed magis ex viscéribus caritátis et pietátis patérnæ, sicut pater cóndolet peccántibus fíliis, vel infirmitáte gravi, vel in fóvea grandi iacéntibus, quos nítitur extráhere et liberáre, et fovére sicut mater; et sicut qui gaudet de proféctu eórum et de glória paradísi speráta.

Talis enim modus consuévit esse profícuus audiéntibus. Nam de virtútibus et vítiis locútio generális parum éxcitat audiéntes.

Item in confessiónibus, ut sive blande confórtes pusillánimes sive dúrius térreas indurátos, semper víscera caritátis osténdas, ut semper peccátor séntiat quod verba tua ex pura caritáte descéndant. Et ídeo caritatíva verba et dúlcia semper pungitíva præcédant.

Tu ítaque, qui desíderas proximórum ánimis esse útilis, primo ad Deum ex toto corde recúrrere et hanc petitiónem ab eo simplíciter póstula, ut tibi illam caritátem dignétur infúndere, in qua est summa virtútum, per quam possis perfícere quod optas.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Tim 4, 2{/r}; cf. {r}Act 26, 20b{/r}

Prǽdica verbum, insta opportúne, importúne; argue, íncrepa, óbsecra, {*} In omni patiéntia et doctrína, allelúia.

Pópulis annuntiábam ut pæniténtiam ágerent et converteréntur ad Deum. {*} In omni patiéntia et doctrína, allelúia.

Die 7 aprilis

S. IOANNIS BAPTISTÆ DE LA SALLE, PRESBYTERI

E Meditatiónibus sancti Ioánnis Baptístæ de la Salle, presbýteri

(Meditatio 201)

{p}

Caritas Dei urgeat vos

Animo volutáte quid dicat apóstolus Paulus, scílicet Deum posuísse in Ecclésia apóstolos, prophétas et doctóres, et persuásum habébitis ipsum et vos in vestro offício posuísse. De hoc testimónium vobis præbet idem sanctus, dicens divérsas esse ministratiónes et divérsas operatiónes, eundémque Spíritum Sanctum in síngulis huiúsmodi donis maniféstum fíeri ad commúnem utilitátem, id est Ecclésiæ utilitátem.

Dubitándum ídeo vobis non est talem grátiam vobis datam, scílicet púeros docére, eis Evangélium nuntiáre illósque in religiónis spíritu informáre, magnum esse donum Dei, qui vos ad hoc sanctum vocávit offícium.

In toto ígitur vestro magistério vídeant púeri, qui vestræ demandáti sunt curæ, vosmetípsos Dei esse minístros, in caritáte non ficta et germána diligéntia munus vestrum exercéndo. Quod ínsuper vos magis offício astríngat non est tantum vos esse minístros Dei, sed et Iesu Christi et Ecclésiæ.

Hoc enim dicit sanctus Paulus, hortans ut minístri Christi existiméntur omnes qui evangélium annúntiant, qui epístolam, quam Christus dictat scribunt non atraménto, sed Spíritu Dei vivi, non in tábulis lapídeis, sed in tábulis cordis carnálibus, quæ puerórum sunt corda. Propter hoc cáritas Dei úrgeat vos, quóniam Iesus Christus pro ómnibus mórtuus est, ut et qui vivunt non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. Ideóque vestri discípuli, vestra diligéntia ac sedulitáte commóti, séntiant Deum tamquam per vos exhortántem, quóniam pro Christo legatióne fungímini.

Opórtet ínsuper ut Ecclésiæ manifestétis qua caritáte erga illam æstuétis eíque arguménta vestræ diligéntiæ exhibeátis. Per Ecclésiam enim, quæ corpus est Iesu Christi, vos laborátis. Vestra navitáte ígitur osténdite vos dilígere quos Deus vobis trádidit, sicut Christus diléxit Ecclésiam.

Satágite ut vere púeri in constitutiónem huius templi intrent, atque eo pervéniant ut digni efficiántur aliquándo sisti ante tribúnal Iesu Christi, gloriósi, non habéntes máculam aut rugam aut quidquam huiúsmodi; ut ostendántur in sǽculis superveniéntibus abundántes divítiæ grátiæ, quam ipsis dedit Deus, adiutórium in doctrína præbens, vobis autem eos docéndi et educándi, ut habérent hereditátem in regno Dei et Iesu Christi Dómini nostri.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Mc 10, 13-14. 16{/r}

Offerébant Iesu párvulos, ut tángeret illos. Discípuli autem comminabántur offeréntibus; quos cum vidéret Iesus, ait illis: {*} Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium enim est regnum Dei, allelúia.

Et compléxans eos benedicébat impónens manus super illos. {*} Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium enim est regnum Dei, allelúia.

Die 11 aprilis

S. STANISLAI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Ep. 58, 8-9. 11: CSEL 3, 663-666)

{p}

Fidei congressione pugnantes

Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. Quanta est glóriæ dígnitas, quanta felícitas prǽside Deo cóngredi et Christo iúdice coronári!

Armémur, fratres dilectíssimi, víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. Ad áciem, quæ nobis indícitur, Dei castra procédant.

Armári et parári nos beátus Apóstolus docet dicens: Accíncti lumbos vestros in veritáte, indúti lorícam iustítiæ et calceáti pedes in præparatióne pacis Evangélii, assuméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia igníta iácula nequíssimi exstínguere, et gáleam salútis et gládium spíritus, qui est sermo Dei.

Hæc arma sumámus, his nos tutaméntis spiritálibus et cæléstibus muniámus, ut in die nequíssimo resístere diáboli minis et repugnáre possímus.

Induámus lorícam iustítiæ, ut contra inimíci iácula munítum sit pectus et tutum. Calceáti sint evangélico magistério et armáti pedes, ut, cum serpens calcári a nobis et óbteri cœ́perit, mordére et supplantáre non possit.

Portémus fórtiter scutum fídei, quo protegénte quidquid iaculátur inimícus possit exstíngui.

Accipiámus quoque ad teguméntum cápitis gáleam spiritálem, ut muniántur aures, ne áudiant edícta ferália, muniántur óculi, ne vídeant detestánda simulácra, muniátur frons, ut signum Dei incólume servétur, muniátur os, ut Dóminum suum Christum victrix lingua fateátur.

Armémus et déxteram gládio spiritáli, ut sacrifícia funésta fórtiter réspuat, ut Eucharístiæ memor quæ Dómini corpus áccipit ipsum complectátur, póstmodum Dómini sumptúra prǽmium cæléstium coronárum.

Hæc, fratres dilectíssimi, hæreant córdibus vestris. Si hæc cogitántibus ac meditántibus nobis supervénerit persecutiónis dies, miles Christi, præcéptis eius et mónitis erudítus, non expavéscit ad pugnam, sed parátus est ad corónam.

{p}

RESPONSORIUM

Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; {*} Fundátus enim erat supra firmam petram, allelúia.

Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. {*} Fundátus enim erat supra firmam petram, allelúia.

Die 13 aprilis

S. MARTINI I, PAPÆ ET MARTYRIS

Ex Epístolis sancti Martíni papæ Primi

(Epist. 17: PL 87, 203-204)

{p}

Dominus prope est, quid sollicitus sum?

Omne desidérium habémus semper lítteris nostris caritátem vestram consolándi et relevándi vos a sollicitúdine, quæ vobis de nobis est: vobíscum vero et omnes sanctos et fratres nostros, qui curam nostri propter Dóminum gerunt. Ecce et impræsentiárum scribo vobis quæ coárctant nos. Veritátem dico in nómine Christi Dei nostri.

Remóti enim ex omni mundána turbatióne et depósiti a peccátis nostris, ecce et ipsa vita carúimus. Síquidem hi qui in hac regióne hábitant omnes gentíles exsístunt, et gentíles mores accepérunt hi qui hic habitáre noscúntur, nullam caritátem prorsus habéntes, quam iúgiter hóminum natúra et inter ipsos quoque bárbaros crebra compassióne demónstrat.

Mirátus sum autem et adhuc miror indiscretiónem et incompassiónem ómnium, qui quondam mihi pertinébant, et amicórum meórum ac propinquórum, qua sic fúnditus infelicitátis meæ oblíti sunt, et nec scire volunt ut invénior, sive sim super terram, sive non sim.

Qualem, putas, consciéntiam habémus exhibéndi ante tribúnal Christi, accusántibus ómnibus tunc et ratiónem reddéntibus homínibus, qui ex eódem luto et massa consístunt? Quæ formído est, quæ cécidit super hómines ad mandáta Dei mínime faciénda, aut timor, ubi non est timor? An subtractióne usque ádeo nos spíritus malígni opériunt? An ita inimícus omni plenitúdini Ecclésiæ appárui, et adversárius illis?

Verúmtamen Deus, qui omnes vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre, per intercessiónes sancti Petri stabíliat corda eórum in orthodóxa fide, et confírmet contra omnem hæréticum et adversáriam Ecclésiæ nostræ persónam, et immóbiles custódiat, præcípue pastórem, qui eis nunc præésse monstrátur, quo in nullo prorsus decidéntes, vel declinántes, aut dimitténtes eórum, quæ in conspéctu Dómini et sanctórum angelórum eius in scriptis proféssi sunt, usque ad pusíllum quídpiam, una cum humilitáte mea corónam percípiant iustítiæ orthodóxæ fídei de manu Dómini et Salvatóris nostri Iesu Christi.

De húmili namque hoc córpore meo et ipsi Dómino cura erit, ut sibi gubernáre placet, sive in tribulatiónibus indesinéntibus, sive in módico refrigério. Dóminus enim prope est, et quid sollícitus sum? Spero quippe in miseratiónes eius, quod non tardet modo finíre meum quo iússerit cursum.

Omnes vestrátes propter Dóminum salutáte et omnes qui pro Dei amóre meis compássi sunt vínculis. Deus excélsus poténti manu sua prótegat vos ab omni tentatióne et salvet in regnum suum.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Tim 4, 7-8a{/r}; {r}Phil 3, 8b. 10{/r}

Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi; {*} In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna, allelúia.

Omnia detriméntum feci ad cognoscéndum Christum et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius. {*} In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna, allelúia.

Die 21 aprilis

S. ANSELMI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS

E libro «Proslógion» sancti Ansélmi epíscopi

(Cap. 14. 16. 26: Opera omnia, ed. F. S. Schmitt, Seccovii, 1938, 1, 111-113. 121-122)

{p}

Cognoscam te, amem te, ut gaudeam de te

An invenísti, ánima mea, quod quærébas? Quærébas Deum, et invenísti eum esse quiddam summum ómnium, quo nihil mélius cogitári potest; et hoc esse ipsam vitam, lucem, sapiéntiam, bonitátem, ætérnam beatitúdinem et beátam æternitátem; et hoc esse ubíque et semper.

Dóminus Deus meus, formátor et reformátor meus, dic desideránti ánimæ meæ, quid áliud es quam quod vidit, ut pure vídeat quod desíderat. Inténdit se, ut plus vídeat; et nihil videt ultra hoc quod vidit, nisi ténebras. Immo non videt ténebras, quæ nullæ sunt in te; sed videt se non plus posse vidére, propter ténebras suas.

Vere, Dómine, hæc est lux inaccessíbilis, in qua hábitas; vere enim non est áliud, quod hanc lucem pénetret, ut ibi te pervídeat. Vere ídeo hanc non vídeo, quia nímia mihi est; et tamen quidquid vídeo per illam vídeo, sicut infírmus óculus, quod videt, per lucem solis videt, quam in ipso sole nequit aspícere.

Non potest intelléctus meus ad illam; nimis fulget, non capit illam, nec suffert óculus ánimæ meæ diu inténdere in illam. Reverberátur fulgóre, víncitur amplitúdine, obrúitur immensitáte, confúnditur capacitáte.

O summa et inaccessíbilis lux! O tota et beáta véritas, quam longe es a me, qui tam prope tibi sum! Quam remóta es a conspéctu meo, qui sic præsens sum conspéctui tuo!

Ubíque es tota præsens, et non te vídeo. In te móveor et in te sum, et ad te non possum accédere. Intra me et circa me es, et non te séntio.

Oro, Deus, cognóscam te, amem te, ut gáudeam de te. Et si non possum in hac vita ad plenum, vel profíciam in dies, usque dum véniat illud ad plenum; profíciat hic in me notítia tui, et ibi fiat plena; crescat amor tuus, et ibi sit plenus, ut hic gáudium meum sit in spe magnum, et ibi sit in re plenum.

Dómine, per Fílium tuum iubes, immo cónsulis, pétere, et promíttis accípere, ut gáudium nostrum sit plenum. Peto, Dómine, quod cónsulis per admirábilem consiliárium nostrum; accípiam quod promíttis per veritátem tuam, ut gáudium meum plenum sit. Deus verax, peto; accípiam, ut gáudium meum plenum sit.

Meditétur ínterim inde mens mea; loquátur inde lingua mea. Amet illud cor meum; sermocinétur os meum. Esúriat illud ánima mea, sítiat caro mea, desíderet tota substántia mea, donec intrem in gáudium Dómini, qui est trinus et unus Deus, benedíctus in sǽcula. Amen.

{p}

RESPONSORIUM

Hic est Ansélmus, doctor præclárus, sub disciplína Lanfránci institútus; qui, cum esset monachórum pater amábilis, ad pontificáles ínfulas vocátus est, {*} Et pro libertáte sanctæ Ecclésiæ strénue decertávit, allelúia.

Non ancíllam, sed líberam esse Christi sponsam, invícta voce asserébat. {*} Et pro libertáte sanctæ Ecclésiæ strénue decertávit, allelúia.

Die 23 aprilis

S. GEORGII, MARTYRIS

Ex Sermónibus sancti Petri Damiáni epíscopi

(Sermo 3, De sancto Georgio: PL 144, 567-571)

{p}

Vexillo crucis inexpugnabiliter præmunitus

Hodiérna festívitas, dilectíssimi, paschális glóriæ lætítiam géminat, et, velut pretiósa gemma, aurum, cui imprímitur, decóre próprii splendóris illústrat.

Plane de milítia translátus est in milítiam, quia terréni tribunátus, quo fungebátur, offícium, christiánæ milítiæ professióne mutávit, et, ut revéra strénuus miles, prius ómnia sua paupéribus tríbuens, sárcinam terrénæ facultátis abiécit, sicque liber et expedítus, ac fídei loríca præcínctus, in ipsam densi certáminis áciem férvidus se Christi bellátor immérsit.

Quibus nimírum verbis líquido perdocémur quia pro defensióne fídei, dimicáre fórtiter et idónee néqueunt, qui adhuc nudári terrénis ópibus pertiméscunt.

Beátus vero Geórgius, Sancti Spíritus igne succénsus et vexíllo crucis inexpugnabíliter præmunítus, sic cum iníquo rege congréssus est, ut et iniquórum ómnium príncipem in satéllite vínceret, et ad agéndum fórtiter Christi mílitum ánimos incitáret.

Aderat plane suprémus et invisíbilis árbiter, qui, ad suæ dispensatiónis arbítrium, et hinc manus impiórum sævíre permítteret. Qui, et si mártyris sui membra carníficum mánibus trádidit, ánimam tamen, inexpugnábili fídei arce subníxam, indefésso protectiónis suæ munímine custodívit.

Hunc cæléstis milítiæ bellatórem, fratres caríssimi, non tantum admirémur, sed étiam imitémur; in illud cæléstis glóriæ prǽmium iam spíritus erigátur, ut, dum in eius contemplatióne cor fígimus, non moveámur, utrum mundus lenocinátor arrídeat, an certe minax adversitátibus fremat.

Mundémus ítaque nos, iuxta Pauli præcéptum, ab omni inquinaménto carnis et spíritus, ut in illud beatitúdinis templum, cui nunc áciem mentis inténdimus, quandóque étiam íngredi mereámur.

Quisquis enim in tabernáculo Christi, quod est Ecclésia, semetípsum Deo sacrificáre conténdit, necésse est, ut, postquam lavácro sacri fontis ablúitur, divérsis étiam virtútum véstibus induátur, sicut scriptum est: Sacerdótes tui induántur iustítiam; quátenus, qui in Christo per baptísmum novus homo renáscitur, non iam mortalitátis índices véstiat, sed, depósito vétere hómine, novum índuat, et in eo, per mundæ conversatiónis stúdium innovátus, vivat.

Sic nimírum, et véteris peccáti squalóre purgáti et novæ conversatiónis nitóre perspícui, digne celebrámus paschále mystérium, et beatórum mártyrum veráciter imitámur exémplum.

{p}

RESPONSORIUM

Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; {*} Fundátus enim erat supra firmam petram, allelúia.

Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. {*} Fundátus enim erat supra firmam petram, allelúia.

Eodem die 23 aprilis

S. ADALBERTI, EPISCOPI ET MARTYRIS

Ex vita auctóre coǽvo conscrípta

(Acta Sanctorum, Aprilis, III, pp. 186-187)

{p}

Crucem toto corpore complexus est

Cóngregat se úndique iners vulgus, et quid de sancto Adalbérto dóminus villæ foret actúrus, furibúnda voce et caníno rictu exspéctant. Tunc sanctus vir, quis et unde esset, vel ob quam causam illuc veníret interrogátus, tália e contra miti voce respóndit: «Sum nativitáte Bohémus, nómine Adalbértus, professióne mónachus, órdine quondam Epíscopus, offício nunc vester apóstolus. Causa nostri itíneris est vestra salus, ut relinquéntes simulácra surda et muta, agnoscátis Creatórem vestrum, qui solus et extra quem alter Deus non est; ut credéntes in nómine eius vitam habeátis, et átriis immarcescibílibus cæléstium gaudiórum prǽmia percípere mereámini». Hæc sanctus Adalbértus. Illi autem iamdúdum indignántes, et cum clamóre blasphéma verba advérsus eum proclamántes, mortem sibi minántur.

Ad últimum áffuit pagánicus furor, et irruérunt super eum et sócios ímpetu magno et iniecérunt omnes in víncula. Sanctus Adalbértus stans, contra Gaudéntium et álium fratrem ligátum, «Fratres — inquit — nolíte contristári! Scitis qui, hæc pátimur pro nómine Dómine, cuius virtus ultra omnes virtútes, pulchritúdo super omnes decóres, poténtia inenarrábilis, píetas singuláris: quid enim fórtius, quid púlchrius, quam dulcem pro dulcíssimo Iesu fúndere vitam?».

Prosílit ex furibúndo ágmine ígneus Siggo, et totis víribus ingens iáculum movens, transfíxit eius penetrália cordis. Prófluit purpúreus sanguis per forámina utriúsque láteris. Ille óculis ac mánibus stat orans in cælum. Exiit rubens amnis dívite vena, et exstráctæ hastæ septem ingéntia vúlnera pandunt.

Ille solútis vínculis exténdit manus in modum crucis et supplíciter fusis précibus pro sua et persecutórum salúte ad Dóminum clamat. Sic illa sancta ánima cárcere suo évolat, sic nóbile corpus proténta Cruce terram óccupat: sic quoque multo sánguine vitam fundens, beátis sédibus et semper caríssimo tandem frúitur Christo.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Th 1, 8{/r}; {r}Gal 4, 19{/r}

Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras, {*} Quóniam caríssimi nobis facti estis, allelúia.

Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. {*} Quóniam caríssimi nobis facti estis, allelúia.

Die 24 aprilis

S. FIDELIS DE SIGMARINGEN, PRESBYTERI ET MARTYRIS

Elógium sancti Fidélis presbýteri et mártyris

_

{p}

Vir nomine et re Fidelis

Cathólicæ fídei assertórem Benedíctus papa Décimus quartus his verbis sanctum Fidélem celebrávit:

«Caritátis suæ plenitúdinem ad extérnum proximórum levámen et auxílium exténdens, omnes calamitósos patérno sinu ampléxus, páuperum numerósos greges colléctis úndique eleemósynis sustentábat.

Pupillórum et viduárum solitúdinem, comparáta eísdem potentiórum ac príncipum ope, sublevábat; carcéribus inclúsos ómnibus, quibus póterat, spiritálibus et corporálibus soláciis iuváre, ægrótos quóslibet sédulo invísere, recreáre ac Deo conciliátos ad extrémam subeúndam luctam armáre non desistébat.

Quo quidem in génere nullam hábuit uberiórem meritórum ségetem, quam cum austríacus exércitus, in regiónibus Retórum statiónes habens, epidémico morbo univérsim fere corréptus, miserándum de se pábulum languóribus et morti præbébat».

Simul cum hac caritáte, vir nómine et re Fidélis, excélluit stúdio fídei cathólicæ defendéndæ, quam ímpigre prædicávit et, paucis diébus ántequam suo sánguine confirmáret, in última contióne hábita, véluti testaméntum his verbis relíquit:

«O fides cathólica, quam stábilis, quam firma es, quam bene radicáta, quam bene fundáta super firmam petram! Cælum et terra transíbunt, tu autem præteríre numquam póteris. Totus orbis a princípio tibi contradíxit, sed tu potentíssime de ómnibus triumphásti.

Hæc est enim victória, quæ vicit mundum, fides nostra; hæc reges potentíssimos Christi império subiugávit, hæc pópulos Christi obséquio mancipávit.

Quid fecit sanctos Apóstolos et mártyres diros agónes et acérrimas pœnas subíre, nisi fides, de resurrectióne præcípue?

Quid fecit anachorítas, contémptis delíciis, spretis honóribus, calcátis divítiis, cælibem in solitúdine vitam ágere, nisi fides viva?

Quid hódie veros christícolas facit móllia abícere, dúlcia relínquere, áspera subíre, laboriósa sufférre?

Viva fides, quæ per caritátem operátur. Hæc facit spe futurórum præséntia bona dimíttere, et futúris præséntia commutáre».

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Tim 4, 7-8a{/r}; {r}Phil 3, 8b. 10{/r}

Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi; {*} In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna, allelúia.

Omnia detriméntum feci ad cognoscéndum Christum et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius. {*} In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna, allelúia.

Die 25 aprilis

S. MARCI, EVANGELISTÆ

Festum

HYMNUS

O vir beát{i}e{/i}, Apóstolis

comes labórum sédule

adiútor atque múneris,

laudes precésque súscipe.

Christi per illos núntios

exórta sunt lætíssima

et veritátis sǽcula

et pacis atque gáudii.

Assúmptus et tu cǽlitus

ad tanta consors póndera,

compar nitéscis glória

potentiáque prómines.

Tu, seminátor lúminis,

fac sole Christi vívido

virér{i}e{/i} ubíque gérmina

cæli replénd{i}a{/i} ad hórrea.

Simúlque cum primóribus

summ{i}o{/i} astitúrus Iúdici,

da nostra solvi débita,

nos da fovéri grátia.

Sit Trinitáti glória,

quæ præstet in cæléstibus

nos eius omni témpore

gaudére tecum prǽmiis. Amen.

Dóminus dabit verbum evangelizántibus, allelúia.

Virtúte multa, allelúia.

De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios

{r:Eph}4, 1-16{/r}

{p}

Divisiones gratiarum in uno corpore

Fratres: {v}1{/v}Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, {v}2{/v}cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum longanimitáte, supportántes ínvicem in caritáte, {v}3{/v}sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; {v}4{/v}unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; {v}5{/v}unus Dóminus, una fides, unum baptísma; {v}6{/v}unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.

{v}7{/v}Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. {v}8{/v}Propter quod dicit:
«Ascéndens in altum captívam duxit captivitátem, dedit dona homínibus».

{v}9{/v}Illud autem «ascéndit» quid est, nisi quia et descéndit in inferióres partes terræ? {v}10{/v}Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cælos, ut impléret ómnia.

{v}11{/v}Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres {v}12{/v}ad instructiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi, {v}13{/v}donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi, {v}14{/v}ut iam non simus párvuli fluctuántes et circumácti omni vento doctrínæ in fallácia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris; {v}15{/v}veritátem autem faciéntes in caritáte crescámus in illum per ómnia, qui est caput Christus, {v}16{/v}ex quo totum corpus compáctum et conéxum per omnem iunctúram subministratiónis secúndum operatiónem in mensúra uniuscuiúsque partis augméntum córporis facit in ædificatiónem sui in caritáte.

{p}

RESPONSORIUM

{r}2 Petr 1, 21{/r}; {r}Prov 2, 6{/r}

Non voluntáte humána proláta est prophetía; {*} Spíritu Sancto inspiráti, locúti sunt a Deo hómines, allelúia.

Dóminus dat sapiéntiam et ex ore eius prudéntia. {*} Spíritu Sancto inspiráti, locúti sunt a Deo hómines, allelúia.

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 1, 10, 1-3: PG 7, 550-554)

{p}

prædicatio veritatis

Ecclésia, per univérsum orbem usque ad fines terræ dissemináta, et ab Apóstolis et a discípulis eórum accépit eam fidem, quæ est in unum Deum, Patrem omnipoténtem, qui fecit cælum et terram, et mare, et ómnia quæ in eis sunt; et in unum Iesum Christum Fílium Dei, incarnátum pro nostra salúte; et in Spíritum Sanctum, qui per prophétas prædicávit dispositiónes Dei, et advéntum, et eam quæ est ex Vírgine generatiónem, et passiónem, et resurrectiónem a mórtuis, et in carne in cælos ascensiónem dilécti Iesu Christi Dómini nostri, et de cælis in glória Patris advéntum eius, ad recapitulánda univérsa, et resuscitándam omnem carnem humáni géneris, ut Christo Iesu Dómino nostro et Deo et salvatóri et regi, secúndum plácitum Patris invisíbilis, omne genu curvet cæléstium et terréstrium et infernórum, et omnis lingua confiteátur ei, et iudícium iustum in ómnibus fáciat.

Hanc prædicatiónem cum accéperit, et hanc fidem, quemádmodum prædíximus, Ecclésia, et quidem in univérsum mundum dissemináta, diligénter custódit, quasi unam domum inhábitans; et simíliter credit iis, vidélicet quasi unam ánimam habens, et unum cor, et consonánter hæc prǽdicat, et docet, et tradit, quasi unum póssidens os. Nam, etsi in mundo loquélæ dissímiles sunt, sed tamen virtus traditiónis una et éadem est.

Et neque hæ quæ in Germánia sunt fundátæ Ecclésiæ áliter credunt aut áliter tradunt, neque hæ quæ in Hibériis sunt, neque hæ quæ in Celtis, neque hæ quæ in Oriénte, neque hæ quæ in Ægýpto, neque hæ quæ in Líbya, neque hæ quæ in médio mundi constitútæ; sed sicut sol, creatúra Dei, in univérso mundo unus et idem est, sic et prædicátio veritátis ubíque lucet, et illúminat omnes hómines, qui volunt ad cognitiónem veritátis perveníre.

Et neque is qui valde prǽvalet in sermóne, ex iis qui præsunt Ecclésiis, ália, quam hæc sunt, dicet (nemo enim super magístrum est); neque infírmus in dicéndo deminorábit traditiónem. Cum enim una et éadem fides sit, neque is qui multum de ea potest dícere ámpliat, neque is qui minus, demínorat.

{p}

RESPONSORIUM

{r}1 Cor 1, 17-18. 21{/r}

Misit me Christus evangelizáre, non in sapiéntia verbi, ut non evacuétur crux Christi. {*} Verbum enim crucis pereúntibus quidem stultítia est, his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est, allelúia.

Quia non cognóvit mundus per sapiéntiam Deum, plácuit Deo per stultítiam prædicatiónis salvos fácere credéntes. {*} Verbum enim crucis pereúntibus quidem stultítia est, his autem qui salvi fiunt, virtus Dei est, allelúia.

Die 28 aprilis

S. PETRI CHANELL, PRESBYTERI ET MARTYRIS

Elógium sancti Petri presbýteri et mártyris

{p}

Sanguis martyrum, semen christianorum

Petrus, statim ac vitam religiósam in Societáte Maríæ ampléxus est, sui rogátu ad missiónes Oceániæ míttitur et ad ínsulam Futúnam in océano Pacífico sitam áppulit, ubi nondum Christi nomen fúerat nuntiátum. Religiósus láicus, qui ei semper ástitit, his verbis vitam eius missionálem enárrat:

«In labóribus suis ardóre solis arsus, fame sæpe vexátus, domum redíbat sudóre mádidus, lassitúdine consúmptus, idémque semper ánimo fortis, álacer et lætus, quasi e deliciárum loco reverterétur; idque non semel, sed fere cotídie.

Futuniánis nil recusáre sólitus erat, ne iis quidem qui persecutiónes ei inferébant, eos semper excúsans et numquam, etsi rudes ac moléstos, reíciens. Dulcédine absque exémplo perfúsus erga omnes et ómnibus modis, nullo excépto».

Nil ígitur mirum quod «vir óptimi cordis» ab íncolis illis appellarétur, qui et aliquándo confrátri díxerat: «In missióne tam diffícili opórtet nos esse sanctos».

Paulátim Christum et Evangélium nuntiávit, sed exíguos colligébat fructus. Invícta tamen constántia opus suum missionále humánum simul ac religiósum prosequebátur, exémplo verbísque Christi fretus: Alius est qui séminat et álius qui metit, necnon opem Dei Genetrícis, cuius cultor erat exímius, assídue efflágitans.

Eius christiánæ religiónis prædicátio destrúxit cultum malórum spirítuum, quem próceres Futuniáni fovébant ad gentem suam in sua dominatióne servándam. Quaprópter necem acerbíssimam ei intulérunt, spe nixi fore ut Petri morte religiónis christiánæ sémina ab eo sparsa deleréntur.

Sed prídie sui martýrii ipse díxerat: «Nihil refert si ego mórior, relígio Christi ádeo huic ínsulæ adhæret, ut mea morte non auferátur».

Sanguis mártyris ipsis Futúnæ íncolis imprímis prófuit, qui paucos post annos omnes Christi fidem recepérunt, sed étiam céteris Oceániæ ínsulis, ubi floréntes nunc exstant christiánæ Ecclésiæ, quæ Petrum suum habent et ínvocant protomártyrem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Lc 10, 2{/r}; {r}Act 1, 8{/r}

Messis quidem multa, operárii autem pauci; {*} Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam, allelúia.

Accipiétis virtútem superveniénte Sancto Spíritu in vos, et éritis mihi testes usque ad últimum terræ. {*} Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam, allelúia.

Eodem die 28 aprilis

S. LUDOVICI MARIÆ GRIGNION DE MONTFORT, PRESBYTERI

Ex Tractátu «De vera devotióne erga beátam Vírginem» sancti Ludovíci M. Grignion de Montfort presbýteri

(Nn. 120-121. 125-126: Œuvres complètes, Seuil, Paris 1966, pp. 562-563. 566-567)

{p}

Totus Mariæ, totus Christi

Cum summa nostræ perfectiónis in eo consístat, ut Iesu Christo confórmes, eídem coniúncti atque consecráti efficiámur, máxima haud dubitánter devótio ea est quæ magis perfécte Iesu Christo nos confórmes reddit atque ei iungit ac cónsecrat. Cum vero María inter omnes creatúras sit Fílio suo pleníssime confórmis, idcírco præ céteris devotiónibus, illa quæ máxime cónsecrat atque confórmem reddit ánimam quandam Dómino nostro devótio est erga Sanctíssimam Vírginem Matrem eius; et quo magis ánima Maríæ consecráta, eo magis éadem Iesu Christo consecráta erit.

Perfécta ergo Iesu Christo consecrátio nihil áliud est quam summa et plena Sanctíssimæ Vírgini sui ipsíus consecrátio, et hæc est devótio quam dóceo.

Hæc autem devotiónis forma óptime vocári potest perfécta renovátio votórum vel promissiónum sancti Baptísmatis. In ea étenim christifidélis totum Beatíssimæ Vírgini se donat, ita ut per Maríam totus Christi sit.

Ex hoc effícitur ut simul quis Beatíssimæ Vírgini se cónsecret et Iesu Christo; Vírgini autem Maríæ, cum aptíssima via sit quam Iesus ipse elégit ad uniónem nobíscum ineúndam et ad nos sibi uniéndos; Dómino vero Iesu cum noster finis últimus sit, cui totum id quod sumus debémus, quia Redémptor et Deus noster est.

Insuper considerándum est quod omnis homo, cum baptizátur, ore próprio vel patríni et matrínæ sollémniter Sátanæ abrenúntiat eiúsque tentatiónibus et opéribus, et Iesum Christum Magístrum suum et summum Dóminum éligit, illi parens sicut servus ex amóre. Hoc autem revéra fit et in hac devotióne: christiánus abrenúntiat dæmónio, mundo, peccáto et semetípsi, atque totus Iesu Christo se donat per manus Maríæ.

In Baptísmate quisquis, saltem explícite, non sese dat Iesu Christo per manus Maríæ neque Dómino méritum suórum bonórum óperum dat. étiam post Baptísma christiánus omníno liber est applicándi huiuscémodi méritum aliísve vel pro se retinéndi. In hac vero devotióne explícite christifidélis sese dat Dómino nostro per manus Maríæ atque ipsi ex toto cónsecrat própriæ actuositátis virtútem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ps 115 (116), 16-18{/r}

Dómine, ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ. {*} Tibi sacrificábo hóstiam laudis, allelúia.

Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius. {*} Tibi sacrificábo hóstiam laudis, allelúia.

Die 29 aprilis

S. CATHARINÆ SENENSIS, VIRGINIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS

Memoria

HYMNUS

Virgo prudéntum comitáta cœtum

óbviam sponso véniens paráta,

noctis horréndæ rémovet tenébras

lámpade pura.

Ille fulgéntem nítidis lapíllis

ánulum miri tríbuit decóris

vírgini dicens: «Tibi trado sancti

pignus amóris».

Mota flagrántis stímulo calóris

mentis excéssu rápitur frequénti,

fixa dum portat Catharína membris

vúlnera Christi.

Unde ter felix quater et beáta

in sinu sponsi requiévit almi,

inter illústres ánimas reláta

lux nova cæli.

Sit Deus cæli résidens in arce,

trinus et simplex benedíctus ille,

qui potens totum stábili gubérnat

órdine mundum. Amen.

E Diálogo sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis De divína Providéntia

(Cap. 167, Gratiarum actio ad Trinitatem: ed. lat., Ingolstadii, 1583, f. 290v-291)

{p}

Gustavi et vidi

O Déitas ætérna, o ætérna Trínitas, quæ per uniónem divínæ natúræ fecísti tantum valére prétium sánguinis unigéniti Fílii tui! Tu, Trínitas ætérna, es quoddam mare profúndum, in quo quanto plus quæro, plus invénio; et quanto plus invénio, plus quæro te. Tu quodámmodo insatiabíliter ánimam sátias; quóniam in abýsso tua ita sátias ánimam, quod semper remáneat esúriens atque famélica, te, Trínitas ætérna, peróptans desideránsque te vidére lumen in lúmine tuo.

Gustávi et vidi cum lúmine intelléctus, in lúmine tuo abýssum tuam, ætérna Trínitas, atque pulchritúdinem creatúræ tuæ: propter quod intuéndo meípsam in te, vidi me fore tuam imáginem: donánte vidélicet mihi te, Pater ætérne, de poténtia tua et de sapiéntia tua, quæ sapiéntia Unigénito tuo est appropriáta. Spíritus vero Sanctus, qui procédit a te Patre et a Fílio tuo, dedit mihi voluntátem, per quam me facit aptam ad amándum.

Nam tu, Trínitas ætérna, factor es, et ego factúra: unde cognóvi, te illuminánte, in recreatióne quam de me fecísti per sánguinem unigéniti Fílii tui, quod amóre captus es de pulchritúdine factúræ tuæ.

O abýssus, o Trínitas ætérna, o Déitas, o mare profúndum: et quid maius mihi dare póteras quam teípsum? Tu es ignis qui semper ardes et non consúmeris; tu es qui consúmis calóre tuo quemcúmque próprium amórem ánimæ. Tu es íterum ignis qui tollis omnem frigiditátem, et illúminas mentes lúmine tuo, quo lúmine fecísti me cognóscere veritátem tuam.

In huius lúminis spéculo cognósco te summum bonum, bonum super omne bonum, bonum felix, bonum incomprehensíbile, bonum inæstimábile: pulchritúdinem super omnem pulchritúdinem, sapiéntiam super omnem sapiéntiam: quia tu es ipsa sapiéntia, tu cibus angelórum, qui igne caritátis te dedísti homínibus.

Tu vestiméntum coopériens nuditátem meam, pascis nos famélicos tua dulcédine, quia dulcis es absque ulla amaritúdine. O Trínitas ætérna!

{p}

RESPONSORIUM

Aperi mihi, soror mea, regni mei cohéres effécta; amíca mea, quæ cognovísti meæ veritátis arcána; {*} Spíritus mei dono ditáta, effusióne sánguinis mei ab omni labe purgáta, allelúia.

Egrédere de quiéte contemplatiónis, et ad testimónium meæ veritátis te constánter impénde. {*} Spíritus mei dono ditáta, effusióne sánguinis mei ab omni labe purgáta, allelúia.

Die 30 aprilis

S. PII V, PAPÆ

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 124, 5: CCL 36, 684-685)

{p}

Ecclésia fundata est super Petram, quam confessus est Petrus

Præter ália solácia miserórum, quæ géneri humáno præbére non cessat Deus, in plenitúdine témporis, quo ipse sciébat hoc esse faciéndum, misit Fílium suum unigénitum, per quem creávit univérsa, ut manens Deus fíeret homo et esset mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus.

In quem credéntes per lavácrum regeneratiónis solúto reátu ómnium peccatórum, liberaréntur a damnatióne perpétua et víverent in fide et spe et caritáte, peregrinántes in hoc sǽculo atque in eius tentatiónibus laboriósis et periculósis, consolatiónibus autem Dei et corporálibus et spiritálibus ambulárent ad conspéctum eius, viam tenéntes quod eis factus est Christus.

Et quia in ipso quoque ambulántes non sunt sine peccátis, quæ de huius vitæ infirmitáte subrépunt, dedit eleemosynárum remédia salutária, quibus eórum adiuvarétur orátio, ubi eos dícere dócuit: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.

Hoc agit Ecclésia spe beáta in hac vita ærumnósa, cuius Ecclésiæ Petrus apóstolus, propter apostolátus sui primátum, gerébat figuráta generalitáte persónam.

Quod enim ad ipsum próprie pértinet, natúra unus homo erat, grátia unus christiánus, abundantióre grátia unus idémque primus Apóstolus; sed quando ei dictum est: Tibi dabo claves regni cælórum, et quodcúmque ligáveris super terram erit ligátum et in cælis, et quodcúmque sólveris super terram erit solútum et in cælis, univérsam significábat Ecclésiam, quæ in hoc sǽculo divérsis tentatiónibus velut ímbribus, flumínibus, tempestátibus quátitur, et non cadit, quóniam fundáta est super petram, unde Petrus nomen accépit.

ídeo quippe ait Dóminus: Super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, quia díxerat Petrus: Tu es Christus Fílius Dei vivi. Super hanc ergo, inquit, petram, quam conféssus es, ædificábo Ecclésiam meam. Petra enim erat Christus; super quod fundaméntum étiam ipse ædificátus est Petrus. Fundaméntum quippe áliud nemo potest pónere præter id quod pósitum est, quod est Christus Iesus.

Ecclésia ergo, quæ fundátur in Christo, claves ab eo regni cælórum accépit in Petro, id est potestátem ligándi solvendíque peccáta. Hæc ígitur Ecclésia, amándo et sequéndo Christum, liberátur a malis. Magis autem séquitur in eis, qui certant pro veritáte usque ad mortem.

{p}

RESPONSORIUM

{r}Ez 3, 21{/r}; {r}1 Tim 4, 16{/r}

Si tu commonúeris iustum ut non peccet, et ille non peccáverit, vivens vivet; {*} Et tu ánimam tuam liberásti, allelúia.

Atténde tibi et doctrínæ; et teípsum salvum fácies, et eos qui te áudiunt. {*} Et tu ánimam tuam liberásti, allelúia.