ORDINARIUM – Vesperæ

Deus, in adiutórium meum inténde.

Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri. Sicut erat.

Allelúia tempore Quadragesimæ omittitur.

HYMNUS

Deinde dicitur hymnus congruus.

Tempore per annum hymnus sumitur e Psalterio.

Tempore Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et paschali hymnus invenitur in Proprio de Tempore.

In sollemnitatibus et festis, hymnus invenitur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, hymnus, nisi adsit proprius, sumitur ad libitum aut de Communi aut de feria.

PSALMODIA

Expleto hymno, sequitur psalmodia, quæ constat duobus psalmis vel psalmorum incisis, et cantico ex Novo Testamento, quæ dicuntur cum congruentibus antiphonis.

In Officio dominicali et feriali, dicuntur psalmi et canticum e Psalterio currente cum suis antiphonis. Dominicæ vero temporis Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et Paschæ, necnon feriæ a die 17 ad diem 24 decembris, hebdomadæ Sanctæ, temporis paschalis habent antiphonas proprias.

In sollemnitatibus et festis, psalmi, canticum et antiphonæ sumuntur e Proprio vel e Communi.

In memoriis Sanctorum, psalmi, canticum et antiphonæ sunt de feria currente, nisi forte adsint psalmi vel antiphonæ propriæ.

Absoluta psalmodia, fit lectio, sive brevis sive longior.

LECTIO BREVIS

Tempore Per annum lectio brevis sumitur ex psalterio.

In Officio dominicali et feriali tempore Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et paschali, lectio brevis invenitur in Proprio de Tempore.

In sollemnitatibus et festis, lectio brevis habetur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, lectio brevis, nisi adsit propria, sumitur ad libitum aut e Communi aut e feria.

LECTIO LONGIOR

Ad libitum vero, et præcipue in celebratione cum populo, lectio longior eligi potest ad normam n. 46 Institutionis.

In celebratione cum populo, pro opportunitate, addi potest brevis homilia ad prædictam lectionem illustrandam.

RESPONSIO AD VERBUM DEI

Post lectionem vel homiliam, pro opportunitate, spatium aliquod silentii servari potest.

Præterea præbetur cantus responsorialis seu responsorium breve, quod eodem loco invenitur quo lectio brevis.

Alii tamen cantus eiusdem indolis possunt in eius locum suffici, dummodo sint a Conferentia Episcopali ad hoc approbati.

CANTICUM EVANGELICUM

Deinde dicitur cum antiphona conveniente sequens canticum evangelicum.

In Officio dominicali per annum, antiphona ad Magnificat sumitur e Proprio.

In Officio vero feriali per annum, antiphona sumitur e Psalterio; tempore Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et paschali antiphona sumitur e Proprio.

In celebratione autem Sanctorum, si non adest propria, sumitur e Communi.

In memoriis vero, etiam ad libitum de feria currente.

Exsultatio animæ in Domino

Lc 1, 46-55

{v}46{/v}Magníficat{x}

ánima mea Dóminum,

{v}47{/v}et exsultávit spíritus meus{x}

in Deo salvatóre meo,

{v}48{/v}quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ.{x}

Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes,

{v}49{/v}quia fecit mihi magna, qui potens est,{x}

et sanctum nomen eius,

{v}50{/v}et misericórdia eius in progénies et progénies{x}

timéntibus eum.

{v}51{/v}Fecit poténtiam in bráchio suo,{x}

dispérsit supérbos mente cordis sui;

{v}52{/v}depósuit poténtes de sede{x}

et exaltávit húmiles;

{v}53{/v}esuriéntes implévit bonis{x}

et dívites dimísit inánes.

{v}54{/v}Suscépit Israel púerum suum,{x}

recordátus misericórdiæ,

{v}55{/v}sicut locútus est ad patres nostros,{x}

Abraham et sémini eius in sǽcula.

Et repetitur de more antiphona.

PRECES SEU INTERCESSIONES

Absoluto cantico, fiunt preces seu intercessiones.

In Officio dominicali et feriali per annum, preces inveniuntur in Psalterio.

Tempore Adventus, Nativitatis, Quadragesimæ et paschali, preces inveniuntur in Proprio de Tempore.

In sollemnitatibus et festis, preces habentur in Proprio vel in Communi.

In memoriis Sanctorum, preces sumuntur, ad libitum, aut e Communi aut e feria.

Post prædictas preces Oratio dominica ab omnibus dicitur, præmissa pro opportunitate brevi monitione, ut in Appendice.

Pater noster.

Post Pater noster dicitur immediate, et sine Oremus oratio conclusiva, quæ in Officio feriali per annum sumitur e Psalterio currente, in ceteris autem Officiis e Proprio, et clauditur modo descripto in Ordinario ad Laudes matutinas.

Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.

Et cum spíritu tuo.

Benedícat vos omnípotens Deus,

Pater, et Fílius + et Spíritus Sanctus.

Amen.

Vel ali formula benedictionis, sicut in Missa.

Et si fit demissio, sequitur invitatio:

Ite in pace.

Deo grátias.

A dominica Resurrectionis usque ad dominicam II Paschæ inclusive necnon ad II Vesperas dominicæ Pentecostes:

Ite in pace, allelúia, allelúia.

Deo grátias, allelúia, allelúia.

Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,

et ab omni malo deféndat,

et ad vitam perdúcat ætérnam.

Amen.

Text © LIBRERIA EDITRICE VATICANA.