Dómine, lábia mea apéries.

Et os meum annuntiábit laudem tuam.

Ant.

Psalmus 95 (94)
Invitatio ad laudem Dei
Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec illud «hodie» vocatur (Hebr 3, 13).

{v}1{/v}Veníte, exsultémus Dómino;{x}

iubilémus Deo salutári nostro.

{v}2{/v}Præoccupémus fáciem eius in confessióne{x}

et in psalmis iubilémus ei.

Ant.

{v}3{/v}Quóniam Deus magnus Dóminus,{x}

et rex magnus super omnes deos.

{v}4{/v}Quia in manu eius sunt profúnda terræ,{x}

et altitúdines móntium ipsíus sunt.

{v}5{/v}Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud,{x}

et siccam manus eius formavérunt.

Ant.

{v}6{/v}Veníte, adorémus et procidámus,{x}

et génua flectámus ante Dóminum, qui fecit nos,

{v}7{/v}quia ipse est Deus noster,{x}

et nos pópulus páscuæ eius et oves manus eius.

Ant.

{v}8{/v}Utinam hódie vocem eius audiátis:{x}

«Nolíte obduráre corda vestra,

{v}9{/v}sicut in Meríba secúndum diem Massa in desérto,{+}

ubi tentavérunt me patres vestri:{x}

probavérunt me, etsi vidérunt ópera mea.

Ant.

{v}10{/v}Quadragínta annis tǽduit me generatiónis illíus,{x}

et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti.

{v}11{/v}Et ipsi non cognovérunt vias meas;{+}

ídeo iurávi in ira mea:{x}

Non introíbunt in réquiem meam».

Ant.

{INVITAT-PSALM0_END}-->

Vel:

{INVITAT-COMMON_END}-->

Ant.

Psalmus 99 (100)
{k:kat-z100.htm}Gaudium in templum ingredientium{/k}
Redemptos iubet Dominus victoriæ carmen canere. (S. Athanasius).

{v}2{/v}Iubiláte Dómino, omnis terra,{x}

servíte Dómino in lætítia;

introíte in conspéctu eius{x}

in exsultatióne.

Ant.

{v}3{/v}Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus;{+}

ipse fecit nos, et ipsíus sumus,{x}

pópulus eius et oves páscuæ eius.

Ant.

{v}4{/v}Introíte portas eius in confessióne,{+}

átria eius in hymnis,{x}

confitémini illi, benedícite nómini eius.

{v}5{/v}Quóniam suávis est Dóminus;{+}

in ætérnum misericórdia eius,{x}

et usque in generatiónem et generatiónem véritas eius.

Ant.

{INVITAT-PSALM1_END}-->

Vel:

{INVITAT-COMMON_END}-->

Ant.

Psalmus 66 (67)
{k:kat-z67.htm}Omnes gentes Domino confiteantur{/k}
Notum sit vobis quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).

{v}2{/v}Deus misereátur nostri et benedícat nobis;{x}

illúminet vultum suum super nos,

{v}3{/v}ut cognoscátur in terra via tua,{x}

in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Ant.

{v}4{/v}Confiteántur tibi pópuli, Deus;{x}

confiteántur tibi pópuli omnes.

{v}5{/v}Læténtur et exsúltent gentes,{+}

quóniam iúdicas pópulos in æquitáte{x}

et gentes in terra dírigis.

Ant.

{v}6{/v}Confiteántur tibi pópuli, Deus,{x}

confiteántur tibi pópuli omnes.

{v}7{/v}Terra dedit fructum suum;{x}

benedícat nos Deus, Deus noster,

{v}8{/v}benedícat nos Deus,{x}

et métuant eum omnes fines terræ.

Ant.

{INVITAT-PSALM2_END}-->

Vel:

{INVITAT-COMMON_END}-->

Ant.

Psalmus 23 (24)
{k:kat-z24.htm}Domini in templum adventus{/k}
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus).

{v}1{/v}Dómini est terra et plenitúdo eius,{x}

orbis terrárum et qui hábitant in eo.

{v}2{/v}Quia ipse super mária fundávit eum{x}

et super flúmina firmávit eum.

Ant.

{v}3{/v}Quis ascéndet in montem Dómini,{x}

aut quis stabit in loco sancto eius?

{v}4{/v}Innocens mánibus et mundo corde,{+}

qui non levávit ad vana ánimam suam,{x}

nec iurávit in dolum.

{v}5{/v}Hic accípiet benedictiónem a Dómino{x}

et iustificatiónem a Deo salutári suo.

{v}6{/v}Hæc est generátio quæréntium eum,{x}

quæréntium fáciem Dei Iacob.

Ant.

{v}7{/v}Attóllite, portæ, cápita vestra,{+}

et elevámini, portæ æternáles,{x}

et introíbit rex glóriæ.

{v}8{/v}Quis est iste rex glóriæ?{x}

Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœ́lio.

Ant.

{v}9{/v}Attóllite, portæ, cápita vestra,{+}

et elevámini, portæ æternáles,{x}

et introíbit rex glóriæ.

{v}10{/v}Quis est iste rex glóriæ?{x}

Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Ant.

{INVITAT-PSALM3_END}-->