Canticum
Hymnus redemptorum

Ap 4, 11; 5, 9. 10. 12

{v}4,11{/v}Dignus es, Dómine et Deus noster,{x}

accípere glóriam et honórem et virtútem,

quia tu creásti ómnia,{x}

et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt.

{v}5,9{/v}Dignus es, Dómine, accípere librum{x}

et aperíre signácula eius,

quóniam occísus es{+}

et redemísti Deo in sánguine tuo{x}

ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne

{v}10{/v}et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes,{x}

et regnábunt super terram.

{v}12{/v}Dignus est Agnus, qui occísus est,{+}

accípere virtútem et divítias et sapiéntiam{x}

et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem.

HTML © Juraj Vidéky