Canticum
De iudicio Dei

Ap 11, 17-18; 12, 10b-12a

{v}11,17{/v}Grátias ágimus tibi,{x}

Dómine Deus omnípotens,

qui es et qui eras,{x}

quia accepísti virtútem tuam magnam et regnásti.

{v}18{/v}Et irátæ sunt gentes,{x}

et advénit ira tua, et tempus mortuórum iudicári,

et réddere mercédem servis tuis prophétis et sanctis{x}

et timéntibus nomen tuum, pusíllis et magnis.

{v}12,10{/v}Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri{x}

et potéstas Christi eius,

quia proiéctus est accusátor fratrum nostrórum,{x}

qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte.

{v}11{/v}Et ipsi vicérunt illum propter sánguinem Agni{x}

et propter verbum testimónii sui;

et non dilexérunt ánimam suam{x}

usque ad mortem.

{v}12{/v}Proptérea lætámini, cæli{x}

et qui habitátis in eis.

HTML © Juraj Vidéky