Canticum
Deus castigans et salvans

{r}Tob 13, 2-8{/r}

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos (1 Petr 1, 3).
Deus elector suos exaltat

{r}Tob 13, 2-8. 9-11. 13-18{/r}

Civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de cælo a Deo ({r}Ap 21, 2{/r}).
I

{v}2{/v}Benedíctus Deus vivens in ævum,{+}

et regnum illíus,{x}

quia ipse flagéllat et miserétur,

dedúcit usque ad ínferos deórsum{+}

et redúcit a perditióne maiestáte sua,{x}

et non est qui effúgiat manum eius.

{v}3{/v}Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus,{+}

quia ipse dispérsit vos in illis{x}

{v}4{/v}et ibi osténdit maiestátem suam.

Et exaltáte illum coram omni vivénte,{+}

quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster{x}

et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula.

{v}5{/v}Flagellábit vos ob iniquitátes vestras{x}

et ómnium miserébitur vestrum

et cólliget vos ab ómnibus natiónibus,{x}

ubicúmque dispérsi fuéritis.

{v}6{/v}Cum convérsi fuéritis ad illum{+}

in toto corde vestro et in tota ánima vestra,{x}

ut faciátis coram illo veritátem,

tunc revertétur ad vos{x}

et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius.

Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum,{x}

et confitémini illi in toto ore vestro.

Benedícite Dóminum iustítiæ{x}

et exaltáte regem sæculórum.

Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi{x}

et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.

Convertímini, peccatóres,{+}

et fácite iustítiam coram illo.{x}

Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam?

{v}7{/v}Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus,{x}

et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.

{v}8{/v}Benedícite Dóminum, omnes elécti,{+}

et omnes laudáte maiestátem illíus.{x}

Agite dies lætítiæ et confitémini illi.

Canticum I
Gratiarum actio pro liberatione populi
Futura gloria Ierusalem

Tob 13, 8-11. 13. 14ab. 15-16ab

Ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem … habentem claritatem Dei ({r}Ap 21, 10-11{/r}).
Accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis ({r}Hebr 12, 22{/r}).

{v}8{/v}Benedícite Dóminum, omnes elécti,{x}

et omnes laudáte maiestátem illíus.

Agite dies lætítiæ{x}

et confitémini illi.

II

{v}9{/v}Ierúsalem, cívitas sancta,{x}

flagellábit te in opéribus mánuum tuárum.

{v}10{/v}Confitére Dómino in bono ópere{x}

et bénedic regem sæculórum,

ut íterum tabernáculum tuum ædificétur in te cum gáudio{x}

et lætos fáciat in te omnes captívos

et díligat in te omnes míseros{x}

in ómnia sǽcula sæculórum.

{v}11{/v}Lux spléndida fulgébit{x}

in ómnibus fínibus terræ;

natiónes multæ vénient tibi ex longínquo{+}

et a novíssimis pártibus terræ ad nomen sanctum tuum{x}

et múnera sua in mánibus suis habéntes regi cæli.

Generatiónes generatiónum dabunt in te lætítiam,{x}

et nomen eléctæ erit in sǽcula sæculórum.

III

{v}13{/v}Tunc gaude et lætáre in fíliis iustórum,{+}

quóniam omnes colligéntur{x}

et benedícent Dómino ætérno.

{v}14{/v}Felíces, qui díligunt te,{x}

et felíces, qui gaudébunt in pace tua.

{full-text}

[Et beáti omnes hómines,{x}

qui contristabúntur in ómnibus flagéllis tuis,

quóniam in te gaudébunt{x}

et vidébunt omne gáudium tuum in ætérnum.]

{/full-text}

{v}15{/v}Anima mea, bénedic Dómino regi magno,{x}

{v}16{/v}quia in Ierúsalem civitáte ædificábitur

domus illíus{x}

in ómnia sǽcula.

Felix ero, si fúerint relíquiæ séminis mei{+}

ad vidéndam claritátem tuam{x}

et confiténdum regi cæli.

Ostia Ierúsalem sapphíro et smarágdo ædificabúntur{x}

et lápide pretióso omnes muri tui;

et turres Ierúsalem auro ædificabúntur,{x}

et propugnácula eius auro mundo.

{v}17{/v}Platéæ Ierúsalem carbúnculo sternéntur{+}

et lápide Ophir{x}

{v}18{/v}et óstia Ierúsalem cántica lætítiæ dicent, et omnes vici eius loquéntur: Allelúia.

Benedíctus Deus Israel{x}

et benedícti, qui benedícent nomen sanctum in ætérnum et adhuc!

HTML © Juraj Vidéky