Canticum III
Reliquiæ Israel salvabuntur in fine

{r}Soph 3, 8-13{/r}

Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient ({r}Rom 9, 27{/r}).

{v}8{/v}«Quaprópter exspécta me, dicit Dóminus,{+}

in die qua surgam ut testis;{x}

quia iudícium meum, ut cóngregem gentes et cólligam regna,

ut effúndam super eas indignatiónem meam,{x}

omnem iram furóris mei;

in igne enim zeli mei{x}

devórabitur omnis terra.

{v}9{/v}Quia tunc reddam pópulis lábium purum,{+}

ut ínvocent omnes in nómine Dómini{x}

et sérviant ei úmero uno.

{v}10{/v}Ultra flúmina Æthiópiæ, inde súpplices mei,{x}

fílii dispersórum meórum déferent munus mihi.

{v}11{/v}In die illa non confundéris super cunctis actiónibus tuis,{x}

quibus prævaricáta es in me;

quia tunc áuferam de médio tui{x}

magníloquos supérbos tuos,

et non adícies exaltári ámplius{x}

in monte sancto meo.

{v}12{/v}Et derelínquam in médio tui{x}

pópulum páuperem et egénum».

Et sperábunt in nómine Dómini{x}

relíquiæ Israel.

{v}13{/v}Non fácient iniquitátem,{x}

nec loquéntur mendácium;

et non inveniétur in ore eórum{x}

lingua dolósa,

quóniam ipsi pascéntur et accubábunt,{x}

et non erit qui extérreat.

HTML © Juraj Vidéky