Canticum III
Oratio pro populo Dei

{r}Sir 36, 14-19{/r}

Canticum
Supplicatio pro sancta civitate Ierusalem

{r}Sir 36, 1-7. 13-16{/r}

Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum (Io 17, 3).

{v}1{/v}Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos{x}

et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum;

{v}2{/v}et immítte timórem tuum super gentes,{x}

quæ non exquisiérunt te,

ut cognóscant quia non est Deus nisi tu,{x}

et enárrent magnália tua.

{v}3{/v}Alleva manum tuam super gentes aliénas,{x}

ut vídeant poténtiam tuam.

{v}4{/v}Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis,{x}

sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,

{v}5{/v}ut cognóscant, sicut et nos cognóvimus,{x}

quóniam non est Deus præter te, Dómine.

{v}6{/v}Innova signa et ítera mirabília,{x}

{v}7{/v}glorífica manum et firma bráchium dextrum.

{full-text}

[{v}8{/v}Excita furórem et effúnde iram,{x}

{v}9{/v}tolle adversárium et afflíge inimícum.

{v}10{/v}Festína tempus et meménto præfinitiónis,{x}

et enarréntur mirabília tua.

{v}11{/v}In ira flammæ devorétur, qui salvátur;{x}

et, qui péssimant plebem tuam, invéniant perditiónem.

{v}12{/v}Cóntere caput príncipum inimicórum{x}

dicéntium: “Non est álius præter nos!”.]

{/full-text}

{v}13{/v}Cóngrega omnes tribus Iacob,{x}

et hereditábis eos sicut ab inítio.

{v}14{/v}Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum,{x}

et Israel, quem coæquásti primogénito tuo.

{v}15{/v}Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ,{x}

Ierúsalem, loco requiéi tuæ.

{v}16{/v}Reple Sion maiestáte tua{x}

et glória tua templum tuum.

{v}17{/v}Da testimónium his, qui ab inítio creatúræ tuæ sunt,{x}

et súscita prædicatiónes, quas locúti sunt in nómine tuo.

{v}18{/v}Da mercédem sustinéntibus te,{x}

ut prophétæ tui fidéles inveniántur.

Et exáudi oratiónes servórum tuórum,{+}

{v}19{/v}secúndum beneplácitum super pópulo tuo,{x}

et dírige nos in viam iustítiæ,

et sciant omnes, qui hábitant terram,{x}

quia tu es Deus sæculórum.

HTML © Juraj Vidéky