Canticum I
Sapientia parvulos vocat ad mensam suam

{r}Prov 9, 1-6. 10-12{/r}

Homo quidam fecit cenam magnam et vocavit multos ({r}Lc 14, 16{/r}).

{v}1{/v}Sapiéntia ædificávit sibi domum,{x}

excídit colúmnas septem;

{v}2{/v}immolávit víctimas suas, míscuit vinum{x}

et propósuit mensam suam.

{v}3{/v}Misit ancíllas suas, ut vocárent ad arcem et ad excélsa civitátis:{x}

{v}4{/v}«Si quis est párvulus, véniat ad me».

Et vecórdi locúta est:{+}

{v}5{/v}«Veníte, comédite panem meum{x}

et bíbite vinum, quod míscui vobis;

{v}6{/v}relínquite infántiam et vívite{x}

et ambuláte per vias prudéntiæ».

{full-text}

[{v}7{/v}Qui érudit derisórem, ipse iniúriam sibi facit;{x}

et, qui árguit ímpium, sibi máculam génerat.

{v}8{/v}Noli argúere derisórem, ne óderit te;{x}

árgue sapiéntem, et díliget te.

{v}9{/v}Da sapiénti, et sapiéntior fiet;{x}

doce iustum, et addet doctrínam.]

{/full-text}

{v}10{/v}Princípium sapiéntiæ timor Dómini,{x}

et sciéntia Sancti est prudéntia.

{v}11{/v}Per me enim multiplicabúntur dies tui,{x}

et addéntur tibi anni vitæ.

{v}12{/v}Si sápiens fúeris, tibimetípsi eris;{x}

si autem illúsor, solus portábis malum.

HTML © Juraj Vidéky