Canticum
Domine, da mihi sapientiam

Sap 9, 1-6. 9-11

Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere … adversarii vestri (Lc 21, 15).

{v}1{/v}Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ,{x}

qui fecísti ómnia verbo tuo

{v}2{/v}et sapiéntia tua constituísti hóminem,{x}

ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,

{v}3{/v}et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia{x}

et in directióne cordis iudícium iudicáret,

{v}4{/v}da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam{x}

et noli me reprobáre a púeris tuis,

{v}5{/v}quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ,{+}

homo infírmus et exígui témporis{x}

et minor ad intelléctum iudícii et legum.

{v}6{/v}Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum,{+}

si ab illo abfúerit sapiéntia tua,{x}

in níhilum computábitur.

{full-text}

[{v}7{/v}Tu elegísti me regem pópulo tuo{x}

et iúdicem filiórum tuórum et filiárum;

{v}8{/v}dixísti me ædificáre templum in monte sancto tuo{x}

et in civitáte habitatiónis tuæ altáre,

similitúdinem tabernáculi sancti,{x}

quod præparásti ab inítio.]

{/full-text}

{v}9{/v}Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua,{x}

quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,

et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis{x}

et quid diréctum in præcéptis tuis.

{v}10{/v}Emítte illam de cælis sanctis tuis{x}

et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,

ut mecum sit et mecum labóret,{x}

ut sciam quid accéptum sit apud te.

{v}11{/v}Scit enim illa ómnia et intéllegit{+}

et dedúcet me in opéribus meis sóbrie{x}

et custódiet me in sua glória.

HTML © Juraj Vidéky