Canticum I
Iustorum animæ in manu Dei sunt

{r}Sap 3, 1-6{/r}

Beati mortui, qui in Domino moriuntur amodo. Etiam … ut requiescant a laboribus suis ({r}Ap 14, 13{/r}).

{v}1{/v}Iustórum ánimæ in manu Dei sunt,{x}

et non tanget illos torméntum mortis.

{v}2{/v}Visi sunt óculis insipiéntium mori;{x}

et æstimáta est afflíctio éxitus illórum

{v}3{/v}et, quod a nobis est iter, extermínium;{x}

illi autem sunt in pace.

{v}4{/v}Etenim, si coram homínibus torménta passi sunt,{x}

spes illórum immortalitáte plena est;

{v}5{/v}et in paucis corrépti, in multis bene disponéntur,{+}

quóniam Deus tentávit eos{x}

et invénit illos dignos se.

{v}6{/v}Tamquam aurum in fornáce probávit illos{x}

et quasi holocáusti hóstiam accépit illos.

Canticum II
Futura gloria iustorum

{r}Sap 3, 7-9{/r}

Iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum ({r}Mt 13, 43{/r}).

{v}7{/v}Iusti in témpore visitatiónis illórum fulgébunt{x}

et tamquam scintíllæ in arundinéto discúrrent;

{v}8{/v}iudicábunt natiónes et dominabúntur pópulis,{x}

et regnábit Dóminus illórum in perpétuum.

{v}9{/v}Qui confídunt in illo, intéllegent veritátem,{x}

et fidéles in dilectióne acquiéscent illi,

quóniam grátia et misericórdia est sanctis eius{x}

et visitátio eléctis eius.

HTML © Juraj Vidéky