Canticum III
Angelorum esca nutrivit Dominus populum suum

{r}Sap 16, 20-21. 26; 17, 1a{/r}

Panis Dei est, qui descendit de cælo et dat vitam mundo ({r}Io 6, 33{/r}).

{v}16,20{/v}Angelórum esca nutrivísti pópulum tuum,{x}

et parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre,

omne delectaméntum in se habéntem{x}

et ad omnem gustum aptum.

{v}21{/v}Substántia enim tua dulcédinem tuam{x}

in fílios ostendébat;

et desérviens suméntis voluntáti,{x}

ad quod quisque volébat, convertebátur.

{v}26{/v}Ut díscerent fílii tui, quos dilexísti, Dómine,{+}

quóniam non nativitátes frúctuum pascunt hómines,{x}

sed sermo tuus credéntes in te consérvat.

{v}17,1{/v}Magna sunt enim iudícia tua{x}

et inenarrabília.

HTML © Juraj Vidéky