Canticum
Christus primogenitus omnis creaturæ et primogenitus ex mortuis

Cf. Col 1, 12-20

{v}12{/v}Grátias agámus Deo Patri,{x}

qui idóneos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine;

{v}13{/v}qui erípuit nos de potestáte tenebrárum{x}

et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,

{v}14{/v}in quo habémus redemptiónem,{x}

remissiónem peccatórum;

{v}15{/v}qui est imágo Dei invisíbilis,{x}

primogénitus omnis creatúræ,

{v}16{/v}quia in ipso cóndita sunt univérsa{+}

in cælis et in terra,{x}

visibília et invisibília,

sive throni sive dominatiónes{x}

sive principátus sive potestátes.

Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt,{+}

{v}17{/v}et ipse est ante ómnia,{x}

et ómnia in ipso constant.

{v}18{/v}Et ipse est caput córporis ecclésiæ;{+}

qui est princípium, primogénitus ex mórtuis,{x}

ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,

{v}19{/v}quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem habitáre{x}

{v}20{/v}et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,

pacíficans per sánguinem crucis eius,{x}

sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.

HTML © Juraj Vidéky