Canticum II
Populi liberati felicitas

{r}Ier 31, 10-14{/r}

Iesus moriturus erat … ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum ({r}Io 11, 51. 52{/r}).
Dominus congregabit populum suum in gaudio

{r}Ier 31, 10-14{/r}

Ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadraginta quattuor milia ({r}Ap 14, 1{/r}).

{v}10{/v}Audíte verbum Dómini, gentes,{x}

et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt, et dícite:

«Qui dispérsit Israel, congregábit eum{x}

et custódiet eum sicut pastor gregem suum».

{v}11{/v}Redémit enim Dóminus Iacob{x}

et liberávit eum de manu potentióris.

{v}12{/v}Et vénient et laudábunt in monte Sion{x}

et cónfluent ad bona Dómini,

super fruménto et vino et óleo{x}

et fetu pécorum et armentórum;

erítque ánima eórum quasi hortus irríguus,{x}

et ultra non esúrient.

{v}13{/v}Tunc lætábitur virgo in choro,{x}

iúvenes et senes simul.

«Et convértam luctum eórum in gáudium{x}

et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.

{v}14{/v}Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine,{x}

et pópulus meus bonis meis adimplébitur».

HTML © Juraj Vidéky