Canticum I
Lamentatio populi tempore famis et belli

{r}Ier 14, 17-21{/r}

Appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite Evangelio (Mc 1, 15).

{v}17{/v}Dedúcant óculi mei lácrimam per noctem et diem,{x}

et non táceant,

quóniam contritióne magna contríta est virgo fília pópuli mei,{x}

plaga péssima veheménter.

{v}18{/v}Si egréssus fúero ad agros, ecce occísi gládio;{x}

et si introíero in civitátem, ecce attenuáti fame:

prophéta quoque et sacérdos{x}

abiérunt per terram nesciéntes.

{v}19{/v}Numquid proíciens abiecísti Iudam,{x}

aut Sion abomináta est ánima tua?

Quare ergo percussísti nos,{x}

ita ut nulla sit sánitas?

Exspectávimus pacem, et non est bonum,{x}

et tempus curatiónis, et ecce turbátio.

{v}20{/v}Cognóvimus, Dómine, impietátes nostras,{+}

iniquitátes patrum nostrórum,{x}

quia peccávimus tibi.

{v}21{/v}Ne des nos in oppróbrium propter nomen tuum,{x}

ne fácias contuméliam sólio glóriæ tuæ;

recordáre,{x}

ne írritum fácias fœdus tuum nobíscum.

HTML © Juraj Vidéky